Petrus
CRINITUS Pietro
Riccio (1465 – 1505)
Commentarii de Honesta Disciplina (1504) Liber XXV
|
I
II
III
IV
V
VI
VII
VIII
IX
X
XI
XII
XIII
XIV
XV
XVI
XVII
XVIII
XIX
XX
XXI
XXII
XXIII
XXIV
XXV
LIBER XXV - Caput I.
Qui maxime homines comitiali morbo vexentur, et
quibus argumentis hoc agnoscatur, ex Lucio Apuleio et aliis.
Et Aristoteles philosophus et medici aliquot asserunt eos
maxime homines comitiali morbo teneri, qui atra bile vexentur, et
ingenio ac doctrinis excellant ; quod in quaestionibus physicis copiose
ab Aristotele probatum est. Sed visum mihi hoc loco exempla quaedam
referre, quibus probari possit eos plerumque homines comitiali morbo
affectos, qui et ingenio summo et animi magnitudine praestiterint.
Neque ob aliam causam medici Herculeum appellarunt, quam quod ille
infestaretur tali aegritudine. Iulius Caesar extrema iam aetate animo
repente linqui consuevit, atque etiam per somnium exterreri ; comitiali
quoque morbo, ut est auctor Svetonius, bis inter res gerendas correptus
est. Sed et Plotinus philosophus insignis (cuius libros digessit
Porphyrius in novenarios) eodem morbo laboravit, ut in Graecorum
commentariis legitur. Mitto alios complures qui apud auctores
memorantur. Lucius vero Apuleius, in oratione ad Claudium proconsulem,
non modo hunc maiorem morbum vocari ab antiquis tradit, sed etiam
divinum et sacrum, quod in rationalem maxime partem, quae longe
sanctissima est, desaeviat. Quocirca religiosum fuit apud Romanos eo
tempore cum populo agere, quo morbo comitiali quisquam in senatu
opprimeretur ; a qua superstitione denominatum esse comitialem morbum
grammatici existimarunt.
Hinc illud
carmen apud A. Serenum :
« Est
subiti species morbi, cui nomen ab illo est
Quod fieri nobis
suffragia iusta recusat.
Saepe etenim membris atro languore
caducis
Concilium populi labes horrenda diremit.
Ipse deus memorat dubiae per tempora lunae
Conceptum, talis
quem saepe ruina profudit ».
Inter
alia vero eius morbi iudicia, haec a nostris medicis referuntur : cum
caput gravedine oppressum est, cervix obtorpet, tempora ipsa velut ictu
quodam pulsantur, aures tinnitum emittunt, in labris rorem quemdam et
spumam reddunt, et subinde oculos circumducunt. Illi autem sanari
aegrius atque difficilius dicuntur, quibus dexterae partes magis
afficiantur. Quod etiam Aristoteles probat, ut Hippocratem et Galenum
mittamus, qui libros integros de hoc morbo composuerunt. Neque illud
ignoratur, Livium Drusum (qui tribunus plebis fuit) cum tali morbo
laboraret, Anticyram contendisse et in ea insula, assumpto elleboro,
convaluisse.
Quod a Gellio servatum est in Atticis noctibus,
ex historia Caii Plinii. Solae autem coturnices in omni animantium
genere, praeter hominem, comitiales habentur, ut ab antiquis est
adnotatum.
LIBER
XXV - Caput II. De nominibus
veterum auspiciorum, ac de illorum superstitiosis observationibus ex
antiquis grammaticis.
De auspiciis
veterum complura a Marco Tullio Augustino et aliis referentur, cum ea
ferme omnia Romani auspicato perficerent, quae ad publica et privata
officia pertinerent. Inter alia et haec apud auctores nominantur, hoc
est : caelestia, pedestria, solistima, canaria, pestifera, caduca,
piacularia, item cliva et inebra, quae fieri aliquid inhiberent.
Quoniam veteres fere cuncta ardua et difficilia consueverunt cliva
appellare, unde et clivi pro locis arduis dicuntur. Celestia vocarunt
cum tonitrua vel fulmina ederentur. Quo tempore nefas habitum est apud
Romanos agere quicquam cum populo, et ob eam causam Iovem elicium,
tonantem et fulguratorem in Hetruscorum libris nominarunt. Pedestria
vero pro illis accepta sunt quae ex vulpe, ut inquit Festus, lupo,
serpente, equo ceterisque quadrupedibus redderentur ; solistima, quae
ex tripudiis gallinaceorum, ut alibi diximus ; canaria item, quod in
illis rutilae canes immolarentur, quae sacra pro frugibus fiebant
contra uredines atque saevitiam caniculae sideris ; pestifera, in
quibus cor ipsum in extis, aut caput in iecinore non extisset ; caduca,
cum in templo aliquid decidisset, in quo exauguratio facta diceretur,
quod accidebat siquando in augurando virga augurantis e manu
decidisset, qua contemplari et auspicium capere mos fuit ; piacularia,
ex quibus tristia et ominosa portendebantur, cum hostia profugisset ab
ara, aut percussa mugitum dedisset, aut in aliam partem corporis, quam
oporteret, concidisset. Mitto nunc oscinia et regalia, de quibus cum ab
aliis agitur, tum a Festo Pompeio. De iis auspiciis quae per acumina
fiebant, non satis hactenus mihi compertum ; etsi Marcus Cicero in
libris de divinatione haec celebrat : « Bellicam rem
– inquit – maiores nostri, nisi auspicato administrari noluerunt;
quamquam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et propraetoribus
administrantur, qui auspicia non habent ! Itaque neque amnes transeunt
auspicato, nec tripudia auspicantur. Nam ex acuminibus quidem (quod
totum auspicium militare est) Marcus Marcellus quinquies consul totum
omisit, idem imperator, et augur optimus ». Soliti autem sunt
veteres augures quinque signorum genera in auspiciis observare, hoc est
ex caelo, ex avibus, ex tripudiis, ex quadrupedibus, ex diris. Quod a
Festo Pompeio diligenter exponitur ex commentariis Verrii Flacci.
LIBER
XXV - Caput III.
Quanta fuerit
Esdrae sacerdotis eruditio, et quam mirifica eiusdem memoria in
ordinanda atque componenda Hebraeorum philosophia ; ac de cabala etiam
nonnihil, ex verbis Pici Mirandulae. De
Esdra hebraeo relatum id est dignum prorsus memoria atque observatione,
eumdem tam egregia ac singulari eruditione praestitisse in legibus
atque disciplinis omnibus Hebraeorum exponendis, ut universas eorum
doctrinas in memoria habuerit ; eundem praeterea Iudaeorum literas
immutasse, ne cum populis Samariteis congredi possent, ac volumina illa
sacrae theologiae digessisse, eoque ordine condidisse, quo imperante
mox Philadelpho in graecam eruditionem sunt a LXX interpretibus
conversa. Quod et Hieronymus aliique veteres ita probant, ut inter
admiranda atque insignia Hebraeorum referant. Nec sunt omittenda hoc
loco quae a Pico nuper Mirandula audierim, cum sacra haec apud Hebraeos
diligentius ac curiosius indagaret : « Divinae legis
interpretatio – inquit – quam Moses ab ipso Deo accepit, subinde per
animos revelata est, et cabala appellata. Quod idem est apud Hebraeos,
quod apud nos scientia secretior ; ob eam scilicet rationem, quod illam
doctrinam non per litterarum monumenta, sed ordinariis revelationum
successionibus alter ab altero quasi haereditario iure susciperet. Sed
postquam Hebraei a captivitate Babylonica per Cyrum restituti sunt, et
instaurato templo sub Zorobabele ad legem substituendam animum
adiecerunt ; Esdras, tum praefectus ecclesiae, post emendatum Mosis
opus, cum intelligeret per exilia, caedes, fugam, captivitatem gentis
Israeliticae institutum a maioribus morem tradendae per manus doctrinae
servari non posse, futurumque ut sibi divinitus indulta caelestis
doctrinae arcana perirent, quorum commentariis non intercedentibus
durare diu memoria non poterat, constituit ut convocatis, qui tunc
supererant, sapientibus, afferret unusquisque in medium quae de legis
mysteriis memoriter tenebat, adhibitisque notariis in LXX volumina
relata sunt, quoniam totidem in synedrium sapientes convenerant. Qua de
re, qui minus fidei mihi habent, Esdram ipsum audiat ita loquentem :
Exactis XL diebus loquutus est altissimus dicens : Priora quae
scripsisti propalam pone, ut ea universi legant. Novissimos autem LXX
libros conservabis, ut eos tradas sapientibus de tuo populo. In his
enim vena intellectus continetur, et verae sapientiae fons, et
scientiae flumen. Atque ita feci. Hi sunt – inquit Picus – LXX libri
scientiae cabalae, in quibus merito Esdras venam intellectus, id est
ineffabilem de altissima divinitate theologiam, sapientiae fontem, de
intelligibilibus angelicisque formis absolutam metaphysicen, scientiae
flumen, idest de rebus naturalibus firmissimam philosophiam esse, clara
in primis voce pronuntiavit. Hi libri, cum summa diligentia et
incredibili studio a Sixto IV Pontifice Maximo essent perquisiti,
curavit ut in publicam nostrae religionis utilitatem Latinis litteris
mandarentur. Quod ab eo, propter importunum obitum, absolvi non potuit.
Nostra vero aetate in tanto pretio atque religione habentur apud
Hebraeos, ut neminem liceat nisi quadraginta annos natus eos attingere,
mirumque est quam cabalae ipsius doctrina Christianis decretis
consentiat ; quam eadem locis multis comperiuntur, quae apud Paulum
fere, Dionysium, Hieronymum, Augustinum et alios nostrae religionis
principes leguntur ». Hactenus Picus. Quae mox in suum opus
retulit, vir unus aetate nostra, qui propter multiplicem rerum
doctrinarumque scientiam cum omni antiquitate comparari possit.
LIBER
XXV - Caput IV. Quid sit apud
iureconsultos "praescriptio quinque pedum" in finibus regundis ; ac
Marci Ciceronis verba exposita in libris De legibus. Quaesitum
est superiori aetate a viris doctioribus, quidnam in iure nostro civili
"praescriptio quinque pedum" signaret, qualisque foret in ea
intellectus. Quam rem Laurentius Valla et alii complures, cum non satis
perciperent, hac una se ratione defendebant, quod Joannes Baialardus,
inter eos qui ius civile profitentur vir consultissimus, ingenue
affirmarit se illud ignorare.
Non autem minime ab re futurum
existimamus, si totum hoc nostra diligentia exponatur. Sciendum igitur
sumptum id ex XII Tabulis fuisse, in quibus "quinque pedes" habiti sunt
inter usucapiones ; etsi in Digestis ipsis Iustiniani imperatoris
"praescriptio quinque pedum" sublata est, sicut alia permulta quae
propter nimiam vetustatem abolita fuerunt, ut a Sexto Caecilio
iurisconsulto traditur. Sed actionem hanc "quinque pedum" ex legibus
Solonis in XII Tabulas transtulerunt ; in qua controversia haberetur de
finibus, si quando spatium quinque pedum intercessisset. Ita enim
cautum fuit a Solone, ut est auctor Plutarchus, de iure usucapionum :
« Si quis in agro aliquid plantarit,
quinque pedes a vicino abesto ».
« Si
ficum vel oleam, pedes novem abesto » ;
quoniam istiusmodi arborum radices longius proserpunt, damnumque ob id
ac perniciem finitimis afferunt. Caius quoque iurisconsultus legem
Solonis citat in finibus regundis ad hunc prope modum :
«
Si qui sepem, vel maceriem ad alienam regionem effoderint, limites ne
excedunto.
Si murum, pedem unum ; si domum, pedes duo
relinquunto.
Si sepulcrum aut foveam, quantum sit altum,
tantumdem relinquunto.
Si puteum, passum ; si oliva aut
ficum, novem pedes relinquunto.
In ceteris arboribus quinque
pedes servanto ».
Hinc Cicero
pereleganter et erudite iocatus est in legibus, cum dixerit se non
permissurum depasci possessionem academiae a Stoicis : «
...quoniam usucapionem – inquit – XII tabulae intra quinque pedes esse
voluerunt..., quod in finibus tantum dissentirent, in ceteris omnibus
optime convenirent ». Iulius Nypsus de hac re meminit in
libro ad Celsum, quem de mensuris agrorum composuit : «
Quinque pedum – inquit – praescriptione summota, finalis iurgii vel
locorum libera peragatur intentio ». In quo Theodosii et
Valentiniani imperatorum epistolas citat, ex quibus tolleretur eiusmodi
actio in regundis finibus.
LIBER XXV - Caput V.
Quae foret in libris ponti ficum dea Tutulina ; et
de Sacerdotibus tutulatis in saturnio carmine diligenter notatum.
In veterum libris qui Pontificales appellati sunt, mentio
invenitur de Tutulina dea cuius nomen, ut interpretatur M. Varro, a
"tutando" deductum est. Itaque de poëta Ennio legitur, illum
Tutulinae loca habitasse, ut a Portio scriptum est. In magno cultu et
religione fuit, adeo ut piaculum haberetur, si quis eam forte
inauspicato appellasset. Proinde sic adnotatum est in antiquis sacris :
« Observanto ferias, si quis
Salutem, Semoniam, Setiam, Segetiam, Tutulinam inauspicato nominassit
».
Refert Augustinus eius numen
tutandis frumentis praefuisse, ut Nodinam, Patelenam et Hostilinam, de
quibus commode diximus. Sed et sacerdotes "tutulati" ob eam rationem
vocati sunt, quod in sacris capitibus ceu mitram habere consuevissent,
quae tutulus diceretur, quod etiamnum Christiani sacerdotes fere
custodiunt. Matres quoque familias convolutos ad verticem capitis
crines tutulos dixerunt, ut Varro asserit, qui saturnium carmen
exponens de Argeis atque Tutulatis copiose disseruit.
Qua in
re Sextus Pompeius videtur dissentire, qui tutulum pro ornamento
capitis flaminicarum accepit, quod innexa crinibus purpura in verticem
extaret. Hinc tutuli milites, et Tutanus deus nobilis, quem omnes
mortales, ut inquit Varro, labore affecti invocarent, quod iis
praesidium atque opem afferret.
Tutelares enim dii qui lares,
patrii et magni dicti sunt ; tutelariumque sacra veterum annalibus
celebrata, in quibus patrocinium et salus urbis, velut a certis
numinibus rogabatur. Fulgentius tutulum pro pallio exposuit, quo Romani
sacerdotes caput obnuberent cum in sacris versarentur, in quo Varronis
ac Numae testimonium citat. Unde et illud inquit Vergilianum :
« Et capita ante aras Phrygio velabat
amictu ».
LIBER XXV - Caput VI.
"Lapidare" et "lapidationes" vario significatu intelligi ; et
quid item "lapidescere" et "lapire" sit.
Multiplex ac diversa significatio est in iis verbis quae "lapidare" et
"lapidationes" dicimus. Nam "de caelo lapidatum" inter prodigia
legimus, pro eo quod est lapides pluisse, ut apud auctores frequenter
comperies. Hinc illud apud C. Svetonium de Germanici Caesaris obitu.
Quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subversae deorum arae,
lares a quibusdam familiares in publicum abiecti. Lapidationem vero
factam in aliquem intelligere debemus, cum in eum lapides coniecti
sunt. Quod ipsis principibus Romae alicubi accidit, ut conspiratione
facta, impetum atque lapidationes contra eos populus faceret. Marcus
Tullius hoc verbo utitur locis multis et in gestis Clodii : «
Marcellinus – inquit – cum graviter questus esset de Clodianis
incendiis, trucidationibus, lapidationibus, sententiam dixit
». Macrobius autem, ut interdum audacior nimisque novitatis
affectator, paulo durius "lapidare" pro incessere et notare usus est.
Nam cum de Laberii poëtae mordacitate disserit eiusque
versiculis in Caium Caesarem : « Universus – inquit – Romanus
populus ad unum Caesarem oculos et ora convertit, notantes eius
impotentiam hac dicacitate lapidatam ». Dicuntur etiam
"delapidata itinera" quae lapide strata sunt, ut a Sexto Pompeio
traditur, sicut "dilapidare" pro expugnare et deperdere ; elapidare
apud Plinium pro eo quod est lapides eximere. "Lapidescere" vero apud
eumdem nihil est aliud quam obdurescere et in lapidem converti, quod
Graeci
λιθόειν dicunt :
« In flumine – inquit – Silere ultra Surrentum non virgulta
modo immersa, verum et folia lapidescunt ». Qua figura sunt :
"notescunt", "senescunt", "caulescunt", "virescunt", "opulescunt",
"lutescunt" et alia generis eiusdem, quibus maxime traditur delectatus
Furius Antias, etsi a Cesellio Vindice accusatur, quod in his latinam
linguam dedecoraverit. Apud Caium Plinium saepe idem comperies, quod
illi necessarium fuit in tam varia rerum historia, ac multiplici
naturae opere describendo. Insolentius vero Pacuvius "lapire" dixit pro
rigescere in tragoedia :
«
Lapit cor cura, aerumna corpus conficit ».
Quod ipsum et Nonius diligenter observavit.
LIBER
XXV - Caput VII. Quo nomine
apud veteres manna diceretur, ac de illius usu et cognitione apud
medicos ; tum de manna thuris nonnihil.
Paulo ante accidit ut Venetiis agerem, atque in sermone (ut fit)
hominum doctiorum adessem, inter quos bilem mihi movit, ne risum dicam,
quorumdam medicorum inscitia, qui cum de manna mentio haberetur, pari
improbitate atque ignorantia asseverabant non multis ante saeculis,
neque ante Galeni aetatem, ad nostros invectam fuisse mannam ; quod a
vero maxime dissidet, siquidem mannae usus, ut nostri vocant, vel
Tiberio Caesare imperante a medicis probatus est, tametsi alio nomine
Romani auctores eam appellant, ut in plerisque aliis contigit quae ad
usum vitae pertineant. Astipulatur huic sententiae Cornelius Celsus,
qui curari quaedam ulcera tradit si perungantur melle, addito rore
syriaco aut amaris nucibus. Quo loco syriacum rorem pro eo intelligi
oportet, quod a nostris medicis manna hebraico nomine vocatur, cuius
humor, ut constat, Syriis olim populis celebratus est. De quo cum
plures, tum Dioscorides copiose ad Arium scribit, mannam referens, quae
ἐνκόνδρος dicitur, probari
in Libano candore praecipuo, eamque adulterari si addatur resina ex
pinu, vel tenuissima filigo, quam
γύριν
appellat. Sunt qui in Papinio poëta de manna intelligant, quo
loco Palaestinos et Hebraeos liquores nominat. Orpheus vates et hanc
inter thymiamata refert. Mitto Galenum et alios medicinae auctores, qui
nobis hac in re patrocinantur. Nostris temporibus ea maxime in pretio
est quam "calabrensem" vocant, cuius commendatio habetur si albicans et
friabilis sit. Neque desunt qui hanc syriacae praeferant. Minime autem
me praeterit, vel in ipso thure mannam dici a Plinio et aliis micas
thuris, quae elisae sunt : « In thure – inquit Plinius –
elisas concussu micas mannam vocamus ». Quod et Barbarus
Hermolaus non ignoravit, vir in perquirenda omni antiquitate diligens
et accuratus.
LIBER XXV - Caput VIII.
Quae habita sit apud veteres auctores "minor
mulcta" et "maxima", ac de mulctandis iniuriis ex XII Tabulis
diligenter observatum. Apud eos auctores qui ius
civile profitentur complura ac varia de antiquorum poenis traduntur.
Sed hoc loco illud adnotandum existimo, quod a grammaticis servatum est
de minore mulcta et maxima. In XII igitur Tabulis "viginti quinque
asses" illi appellati sunt, ad quos multa haec minor pertineret, quod
intulissent alicui iniuriam. Quocirca sic in XII Tabulis scriptum fuit
:
« Si quis iniuriam alteri
faxit, XXV aeris poenae sunto ».
Tunc
enim singuli asses librarii erant, quos senatus populusque Romanus in
usu haberet, ut a Sexto Caecilio iurisconsulto asseritur. Neque me
latet paulo mox hanc legem de viginti quinque assibus fuisse abolitam
et a praetoribus reiectam, iudicesque additos recuperatores, qui damnum
illatae iniuriae vindicarent, quod et Quintus Labeo retulit, ut a
Gellio in Atticis commentariis scribitur. Notum praeterea est, quod et
iis litteris signarentur qui tali poena essent damnati : "V. Q. A. L.
C. S." Hoc est : « Vigintiquinque asses legitime condemnati
sunto ». De maxima poena, quae summa et suprema dicitur,
scriptum est a Pompeio in hunc modum : « Mulctam maximam
veteres illam vocarunt, quae trium millium et XX assium foret, siquidem
nefas habitum est quenquam pluris quam XXX bobus et duobus ovibus
mulctari. Existimabatur autem bos centussibus, ovis decussibus, diuque
servatum Romae fuit per ipsas pecudes mulctare civium delicta, in
quibus fere suas divitias habuerunt. Unde "pecunia" et "peculium" nomen
accepit, quod a Columella et aliis pluribus traditur. Non me praeterit
hac in re dissentire Aulum Gellium, qui "minorem mulctam" ad unum ovem
referri scribit, ex auctoritate Marci Varronis : « Cum
citatus – inquit – est reus neque respondit, excusatus non est. Ego ei
unum ovem mulctam dico ». De poenis vero in hunc modum Cicero
: « Octo – inquit – poenarum genera in legibus continentur,
hoc est : damnum, vincula, verbera, taliones, ignominiae, exilia,
servitutes, mors ». De quibus anno superiore, cum Ferrariae
agerem in palatio Herculis principis, permulta disserui cum Pandulpho
Collenuccio iurisconsulto, qui aetate nostra veteres omnes disciplinas
studio ac diligentia singulari prosequitur.
LIBER XXV - Caput IX.
Quam sit fugienda illa respublica in qua magis
divitiae quam virtus aestimentur, et quod homines praedivites
damnosiores plerumque sunt in civitatibus, ex verbis Joannis Canacii.
Plato philosophus et alii veteres copiose disserunt, quam
sit calamitosa illa civitas atque detestabilis, in qua plures et
ampliores honores divitiis habentur, quam virtutibus. Quoniam ubi
divites atque locupletiores imperium habent, ceteri omnes non modo
contemnuntur, verum etiam iniuriis plerumque et iniquissimis
contumeliis afficiuntur. Neque enim respiciunt ad aequitatem et
rationem, cum tales in regenda ac moderanda civitate versantur, sed
affectibus atque libidine ducuntur. De quo egregie nuper et gravissime
disputavit Joannes Canaccius, vir unus (quantum equidem video)
praeclaris moribus et excellenti virtute insignis. « Turpe
est – inquit – cum in proba civitate beneque instituta magis conceditur
improbis voluptatibus, quam bonis disciplinis. Sed illud in primis
turpissimum, cum viri sapientes, et qui optimis consiliis praestant, a
divitibus occupantur, ac velut facta conspiratione reiiciuntur. Nam
ingentes nimiaeque divitiae in libera civitate luxum primum et
libidinem, deinde ambitionem atque scelera pariunt. Proinde – inquit –
minime imprudent factum ab iis est, qui decretis atque legibus
statuerunt in suis civitatibus, ne qui cives maiorem censum, quam par
videretur, possiderent. Quae res, quamdiu observata est, optime
consultum existimatur humano generi, felicioresque illae urbes atque
firmiores habitae sunt, in quas aviditas ista cumulandae pecuniae
tardius devenerit. Sed in civitate – inquit – nostra, si quem forte
volumus cognosse, primum hoc rogamus, quantum habet, quam locuples est,
quantis opibus ac divitiis excellit, neminemque existimamus habere
prudentiam aut praestare ingenio, praeter hos homines, qui magnis
largitionibus et ambitiosis sumptibus sese ampliores clarioresque
demonstrant. Quo fit, ut quaestum pro innocentia, pro virtute divitias,
pro sapientia aurum habeant. Quod ab ipsis Academicis probatur, qui
divites plerumque malos esse referunt atque aliis perniciosos, quoniam
ceteros omnes despiciunt cum ad auri fulgorem, quasi ad veram
felicitatem, omnem vitae cursum atque industriam dirigunt ».
Hactenus Canaccius. Qua in re Euripidis poëtae carmen
adscribendum est, quod ab eo sub avari divitis persona refertur :
«
Sine me vocari pessimum, ut dives vocer.
An dives, omnes
quaerimus, nemo, an bonus.
Non quare et unde, quid habeas
tantum rogant.
Ubique tantus quisque, quantum habuit, fuit.
Quod esse nobis turpe sit, quaeris ? : nihil.
An dives optem
vivere, aut pauper mori.
Bene moritur quisquis moritur, dum
lucrum facit.
Pecunia ingens generis humani bonum,
Cui non voluptas matris aut blandae potest
Par esse prolis,
non sacer meritis parens.
Tam dulce si quid venit in vultu
micat,
Merito illa mores caelitum atque hominum movet
».
In his Euripides
praedivites homines, eorumque insolentiam pereleganter accusat, quorum
inanis gloria est et bracteata felicitas, ut ab Annaeo Seneca scribitur.
LIBER
XXV - Caput X.
De oraculis
quae ederentur in Dodone ex sonitu pelvium, et Ausonii poëtae
carmen expositum. In epistola poëtae
Ausonii leguntur hi versus ad Paulinum :
«
... nec Dodonaei cessat tinnitus aheni,
Ad numerum quoties
radiis ferientibus ictae
Respondent dociles moderato verbere
pelves ».
In quibus Paulinum
ipsum arguit nimii silentii, cum omnia quidem animantia, ut inquit,
vocem aliquam emittant, nihilque sit a natura constitutum, in quo non
reddatur aliquis sonitus, ut in sistro, cymbalis, ac pelvibus
Dodonaeis. Ut autem hoc intelligatur de sonitu Dodonaeo, legendi sunt
Graeci auctores, qui morem fuisse referunt ut vaticinantes mulieres ad
quercum agerent, quae in urbe Dodone erat. Qui vero ad capiendum
responsum ingrederentur, protinus moveri quercum, ac sonitum fieri
credebant. Ibi enim statua visebatur virgam ferens, qua lebetem, qui
prope aderat, percutiebat. ex quo responsum (ut inquit Ausonius)
moderatis ictibus pelves referrent. Hinc a P. Vergilio Dodonaei lebetes
dicuntur. Hoc ipsum de responsis Dodonaeis per sonitum, cum locis
multis apud Graecos exponitur, tum in Suidae collectaneis. Ausonius
pelves posuit, quos Graeci lebetes nominant. Quod idcirco notandum
fuit, quoniam epistola haec Ausonii a paucissimis adhuc legitur. Nec
sunt referenda hoc loco, quae Herodotus atque alii scribunt de
Dodonaeis columbis et oraculis, quoniam nihil fere pertinent ad
explicandum Ausonii carmen.
LIBER XXV - Caput XI.
Quid sit "sonticus morbus" in legibus
decemviralibus et "causa sontica", quove significatu accipiendum sit
"sontire" verbum ex sententia iurisperitorum.
Sextus Caecilius et alii veteres iurisperiti (qui XII Tabulas
interpretati sunt) morbum "sonticum" pro vehementi et gravissima
aegritudine acceperunt, Cassius vero et Venuleius, ut in Pandectis
habetur, pro iusto et perpetuo "sonticum" exponunt, quod alicui rei
gerendae impedimento est, proindeque in militaribus decretis non
tenebatur is esse iureiurando astrictus, qui sontico morbo esset
affectus ; quod apud auctorem Cincium observavit Gellius. Iurabant enim
milites, qui scripti erant, se affuturos pro voluntate et imperio
consulis, nisi harunce causa aliqua intercessisset, hoc est : funus
familiare, feriae denicales calendaeque, quae non eius rei ergo in eum
diem collatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus
auspiciumve, quod sine piaculo praeterire non liceret, sacrificiumve
anniversarium.
Quae verba in
Atticis Noctibus
depravata sunt. Caius Plinius est auctor, eius lapidis suffitu, qui
gagates vocatur, morbum sonticum et virginitatem deprehendi,
definitumque est a Marco, iuris civilis legumque peritissimo, qua in re
sonticus morbus a febri differat, cum de habendis probandisque iudiciis
disserit. Apud poëtam Naevium sontica causa pro iusta et
legitima exponitur : « Sonticam esse oportet causam,
quamobrem perdas mulierem ». Elius Stilo "sonticum"
existimavit pro noxio dictum. Unde "sontes homines" pro obnoxiis et
deperditis, et "sontire" verbum, ut refert Pompeius, pro eo quod est in
aliqua re obesse et graviter nocere. Quae tamen vox, propter nimiam
antiquitatem atque insolentiam, magis intelligenda est quam usurpanda,
ne illorum ingenia scribenda imitemur, qui suis ineptiis ac frivolis
affectationibus impudentissime contaminant latinam eruditionem. De hoc
ipso morbo et Perottus Sipontinus diligenter multa perquisivit, ne
videar eius viri studium contempsisse, qui de omnibus quidem litteris
est optime meritus.
LIBER
XXV - Caput XII. De nominibus
et potestate deorum apud veteres, et quam inanis ac futilis eorum
supertitio foret, copiose enarratum.
Marcus
Varro et alii veteres complura diligenter quaesierunt de Romanis diis
eorumque potestate. Nos hoc loco brevi adnotatione quaedam colligemus,
ut facilius agnosci atque intelligi possit quam frivola, inanis ac
prorsus ridicula fuerit eorum superstitio. Quae res illorum studium
atque commentarios instruere et adiuvare poterit, qui de antiquorum
sacris atque feriis scripserunt. Auspicabimur vero a diis maioribus et
quasi patriciis, deinceps ad alios accedemus.
Iupiter, quem
optimum maximum dixerunt, pro sublimi aethere acceptus est, in quo
allegorice potestatem totius luminis intellexerunt ; unde Lucetius,
Diespiter, Elicius, Fulminator et Feretrius vocatur. Iuno pro
aëre, quod elemento superiori subditus sit, et ob id Lucinam,
Fluonam, Hecaten, Matrem et Dianam nominarunt. Neptunus ad maria, Pluto
refertur ad terram, eosque cum suis coniuginibus Salacia et Proserpina
componunt. In focis domesticis Vesta collocatur ; in fabrorum fornace
Vulcanus, quibus ignea fere atque fervidiora (ut inquit Varro)
conveniunt. Sic enim de Vesta in antiquis legibus :
«Virgines
vestales ignem foci publici sempiternum custodiunto.
Publice
et privatim modo rituque agunto ».
In
vaticiniis atque divinationibus Apollo, cuius numen atque egregia
potestas cum ab aliis multis, tum a Vectio Praetextato describitur in
coenis Macrobii. In emundis vendundisque mercimoniis Mercurius, cuius
festa ob id a mercatoribus magno cultu servata sunt. In Iano rerum
principia ianitores, portitores, messores ac terminatores ; eumdem
pontifices multis variisque nominibus vocant, ut Geminum, Bifrontem,
Quadrifrontem, Patrem Quirinum, Junonium, Clusium et Patulcium. In
saliari carmine deus deorum est appellatus. In Saturno tempora et
aetates, cui sarculorum insitiones, pomorumque eductiones et omnem agri
colendi disciplinam tribuunt. Quo nomine a Romanis etiam Stercutius
creditur dictus, ut est auctor Praetextatus, quod ab eo sit inventum,
ut in stercorandis agris foecunditas adderetur. Martem et Bellonam ad
conflictus et caedes referunt ; Cererem cum suo Triptolemo ad frumenta
et segetes ; Liberum ad vites et vineas, quem Bacchum, Bromium,
Lenaeumque dixerunt ; Dianam ad lucos, nemora et silvas ; Minervam seu
Palladem ad ingenia, disciplinas et artes ; quam Cicero etiam inter
patrios deos et urbis custodes locat. Hactenus de diis maioribus.
Plebeii et ignobiles ingentem turbam ac infinitum quasi agmen
conficiunt, ut nihil prope inveniatur in officiis vitae mortalium quin
ad aliquod numen retulerint, qua in re probant quam ridiculae vanitati
honores dicarent.
In his quae ad hominum vitam educationesque
pertinent, Statilinum, Statanum, Fabulinum, Vagitanum, Pilumnum,
Picumnum, Cuniam, Levanam, Ruminam, Edulicam, Potinam, Carnam ;
Statilinum et Statanum, quod eo tempore pueris praesideant cum standi
et consistendi potestatem habent ; Fabulinum et Vagitanum, cum fandi ac
vagiendi auspicium esset ; Picumnum vero et Pilumnum pro diis
coniugalibus acceperunt, in quorum aede lectisternia parabantur, unde
pueris vitae praesidium foret, ut a Marco Varrone traditum est.
Cuninam, cum in cunis agerent ; Levanam, cuius ope de terra
sublevarentur ; Ruminam quod exugentibus opem ferret ; nam veteres
rumam pro mamma acceperunt, unde subrumi agni, atque ficus ruminalis
apud auctores nobiles ; Edulicam et Potinam, quod escam atque potiones
exhibeant ; Carnam, quod humanis vitalibus praeesset, cui sacrum in
caelio monte constitutum fuit ; Volupiam quoque et Libentinam, propter
voluptates et libidines.
Ad officia hominum Adeonam, Abeonam,
Volunam et Volunum ; Vacunam praeterea et Fessoniam, propter vacantes
et fessos. Hinc apud Horatium Vacunae templum celebratur. Pelloniam, ad
hostes depellendos ; Agenoream, Strenuam et Stimulam, quod excitarent
ad agendum, et excitatos stimularent ; Numeriam ad numeros ; Quietam ac
Murcidam, propter quietem ac desidiam, quoniam murcidos – ut ait
Pomponius – pro desidiosis atque ignavis habuerunt. Cuius templum in
Aventino fuit, ob eamque causam, ut creditur, Murcus est appellatus ;
Virtutem praeterea, Mentem, Honorem, Fidem, Victoriam, Pietatem,
Concordiam pro diis statuerunt, ut omittamus Metum, Spem, Pallorem et
Febrem, cuius aedes in palatio collocatur ; in morbis Angeronam,
Orbonam, Prosam et Postuertam, quibus templa constituerunt, ut quisque
praecipue illos coleret quorum auxilio magis egeret ; tanta est
ambitiosae mortalitatis socordia ; Sentiam dicendis sententiis, Consum
consiliis praeposuerunt. Unde Consualia, feriae publicae, et in circo
ludi ad aram Consi, propter raptum Sabinarum. Carmenta ad fata,
Camoenae ad cantus relatae sunt, quarum aedes in regione Urbis, quae
porta Capaena dicitur.
Vitunus et Sentinus, ad vitam et
sensus. In coniugiis quoque, menstruis, partu et funeribus deos
confinxerunt, ut Silvanum, Deverram, Intercidonem, Domiducum, Domicium,
Manturnam, Virginensem, Subigum, Premam, Partundam, Populoniam, Menam,
Tellumonem, Rusonem, Orcum, quem dixerunt etiam Quietalem et Neniam,
cuius templum fuit extra portam Viminalem. Ad frumenta et segetes
Segetia, Seia, Tutulina, Proserpina, Nodinus, Volutina, Patelena,
Hostilina, Flora, Lactucina, Matura, Runcina, Rubigus, Averruncus et
Spinensis. Segetia, cui segetes ipsae commendantur ; Seia, quae satis
frumentis opitulatur antequam e solo existant ; Tutulina, collectis
atque reconditis ; Proserpina, germinantibus ; Nodinus, geniculis et
nodis culmorum ; Volutina, involucris illis folliculorum ; Patelena,
cum patescunt folliculi ut spica exeat ; Hostilina, cum segetes novis
aristis coaequantur, quoniam veteres "hostire" et "hostimentum"
dixerunt pro exaequatione ; Floram, Lactucinam et Maturam vocarunt,
quoniam florentibus, lactentibus, maturescentibus praesidio sint ;
Rubigum, ne contrahant rubiginem, qua interdum segetes occupantur ;
Averruncum, ne averruncari ulla tempestate aut convelli possint ;
Runcinam, ad runcationes ; Spinensem, propter spinas et vepres ;
Pomonam, propter poma, quam magna religione coluerunt ; unde pomonales
flamines, et sacra in pontificum commentariis tradita ; Fructesam,
propter fructus ; Aesculanum et Argentinum, ab aere et argento.
Quocirca divus Augustinus, ut eorum dementiam illuderet, Aurinum quoque
adiecit.
Ad agros et latifundia, Rurinam deam ruri tribuerunt
; Collinam collibus, Valloniam vallibus, Jugatinum montium iugis,
Forulum, foribus ; Cardam, cardinibus ; Limentinum et Terminum,
limitibus et terminis, unde Terminalia sacra in pontificum fastis
relata ; Palem, pastoribus, Empandam, paganis ; Arculam, arculis et
capsulis ; Lavernam, furunculis, qui ob id, ut puto, laverniones vocati
sunt ; Fornacem, fornacibus, et hinc fornacalia sacra farris torrendi
gratia. Praetereo Nundinam, Tanagream, Allocutium, Antevortam, Matutam,
quae Leucothea dicitur ; Larundam, Monetam, Februum, Furinam, Fidium,
Larentiam, Mutinum, Alburnum et Inuum, seu Panem cum sua canna ;
Maiestam quoque Cloaciniam, Veniliam et Maniam, in cuius honore
Compitalia essent constituta ; Opemque consivam, Bonum eventum et
Vertumnum, qui Hetruriae deus existimabatur. In qua deorum colluvione
agnoscuntur urbani, rustici, militares, agrestes, patricii, opifices,
funerarii, coniugales, desidiosi ac frumentarii. De quibus
accuratissime scriptum est a Marco Varrone in libris de rebus divinis,
quos ad Caium Caesarem misit. Nos Augustinum in his, Tertullianum,
Lactantium, et alios complures secuti sumus, qui ex Varronis thesauris
talia collegerunt. Sic autem scriptum fuit in antiquis legibus de ipsis
diis :
Ollos divos, qui
caelestes semper habiti, colunto ;
Ollosque, quos in caelum
merita vocarunt,
Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem,
Pollucem, Quirinum ;
Et ollis, propter quae datur homini
ascensus in caelum,
Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem,
delubra sunto.
Nec ulla vitiorum sacra solemnia faciunto,
Certasque fruges certasque baccas publice libanto.
Quae veterum flagitia ineptamque superstitionem auctores
nostri, prolato crucis vexillo, sic deiecerunt, ut ipsam quidem
veritatem non tantum e Cleanthis puteo extraxerint, sed ad communem
omnium utilitatem super montem (ut inquit Hieronymus) collocaverint.
ADMONITIO
OPERIS AD LEGENTES. Absoluta sunt ad
hunc diem volumina XXV de Honesta Disciplina, in quibus plurimum
diligentiae ac laboris posui, quo magis prodessem ceteris et meo nomini
consulerem in tanta studiorum varietate. Et erunt haec velut subsidia
quaedam, quibus memoria reddi instructior possit atque locupletior in
his omnibus, quae ad usum vivendi eruditionemque antiquitatis pertinere
videantur. Neque posthac defuturi sumus incepto operi iuvandi bonorum
ingenia, quoniam semel huic militiae nomen dedimus, nec licet a signis
decedere aut aciem refugere. Edentur paulo mox libri complures, quos
inscripsimus Epistolicarum responsionum. Nam docendo, vigilando et
scribendo magis cupio fatigari, quam malo otio atque voluptatibus – ut
plerique faciunt – animum depravare ; in ea praesertim civitate, in qua
ambitio pro virtute, pro modestia improbitas, eruditio pro desidia
habetur. Satis autem mihi futurum est, si consenescere in hoc nostro
otio licuerit, atque vitae reliquum disponere, ut omnes facile
intelligant nullo modo me defuisse praeclaro instituto bonarum
disciplinarum, quod ab ineunte aetate suscepi. Et quoniam decet agentem
negotium posteritatis potius bonis advigilare, quam multis ; ea
potissimum ratio me monuit, ut me ipsum probarem liberalibus studiis,
quam ut infami ambitu, pravisque artibus laudem nominis atque gloriam
quaerem. In his vero commentariis legem hanc volumus esse adscriptam e
sacris eleusinis, quae plebis inertiam profanumque vulgus longe arceat,
quoniam paulo ante experti sumus, nihil magis obesse probis ingeniis
atque optimis institutis quam rudem imperitorum audaciam, quae nullo
quidem iudicio aut ratione, sed inscitia atque libidine, omnia
expendit. Quod sicubi de veterum diis ac religione, ut fit, disserui,
hoc ipsum propterea factum a nobis, ut litteris humanioribus
consuleremus. Neque renovare quicquam volumus, aut eam supertitionem
probare, ut quidam temere obloquuntur, quam non modo reieci ut vanam et
improbam, sed ut nefariam flagitiosamque locis multis coargui.
Legis cautio contra ineptos criticos :
« Quoi legent hosce libros mature censunto,
Profanum volgus et inscium ne attrectato ;
Omneisque legulei,
blenni, barbari procul sunto.
Qui aliter faxit, is rite sacer
esto ».
Auctoris protestatio.
Illud in calce
operis addimus, Petrum Crinitum in his commentariis nihil omnino
approbare, nisi quod a Romana tantum ecclesia decretum atque assertum
fuerit ; ne quis maiore audacia quam iudicio ad maledicendum atque
obtrectandum rapiatur.