Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber IX |
De magia Dardani eiusque libris e sepulchro a Democrito erutis, ac de Graecis philosophis qui ad Aegyptios perrexerunt.
Notum est regem Numam, qui leges Romanis condidit, libros XII scripsisse, partim graece, ut traditur, partim latine,
in quibus Pythagorica sacra et pontificalia continerentur, eosque voluisse in monumento etiam suo recondi, ne in vulgus
credo et propalam, quae arcana et sacra erant, devenirent. Qua in re Pythagorae secutus est disciplinam, quae profanum
vulgus longe arceret. Sed exemplo simili relatum de Dardano est, qui cum egregie in magicis artibus praestaret, libros
a se conscriptos in sepulchro fertur constituisse, quos Abderites Democritus, vir sagacis ingenii in perscrutandis naturae
viribus, diligentissime requisivit, tum commentariis editis illustravit, disciplinamque ex illis reconditam atque multiplicem
accepit. Quod et C. Plinius ad Caesarem Vespasianum testatur. Nemo enim ignorat, Graecos aliquot ipsos etiam Aegyptios
adiisse ut magicam ediscerent, in quorum numero eadem prope aetate fuerunt Agrigentinus Empedocles, Democritus et Pythagoras.
Quod et Pamphilus Eusebius et Diodorus aliique permulti referunt, susceptis verius, ut alt Plinius, exiliis a quam peregrinationibus.
Sed hoc multo copiosius in epistolicis scripsimus.
De Bonoso imperatore et eius vinolentia, ac ioculare dictum in eius obitu pendere amphoram, tum de lege symposiaca in potationibus.
Aureliani imperatoris dictum de Bonoso celebratur, natum fuisse illum non ut vivat sed ut bibat. Hic igitur Bonosus, cum Romanorum dignitas in dies magis amitteretur, imperatoris nomen occupavit. Sed cum bello superatus foret a Probo se ipsum laqueo suspendit. Erat autem Bonosus ex eo genere hominum qui inter pocula et potationes vitam consumunt, siquidem potator fuit egregius, ex quo in eius obitu ioculare dictum invaluit : "Amphoram pendere non hominem", quod instar amphorae pensilis prae vino videretur quod affatim ingurgitaverat. Onesius tamen graecus auctor eundem tradit Bonosum vel in vino fuisse prudentiorem, tametsi bibendi modum longe excederet. Quod et Flavius Vopiscus recenset. Lex autem symposiaca de hauriendis poculis haec est, ut obiter hoc addatur sicut a veteribus definitum : ut prima videlicet cratera faciat ad sitim, secunda ad hilaritatem, tertia ad ebrietatem, quarta ad insaniam ; ne quis forte moduni aut rationem in bibendo praetereat, cum ipso vino sapientia veteri proverbio obumbretur. Nam et quaternario numero Democritus physicus Abderites abstinendum censebat, condito volumine de hoc, non esse quaternos cyathos vel sextarios potandos. Unde illud forte Ausonianum ex Flacci sententia :
Ter bibe, vel toties ternos, sic mystica lex est,
Vel tria potanti, nec ter tria multiplicanti...
De diis regionum atque urbium, quibusque nomninibus appellarentur, ex Tertulliano, Origene et aliis auctoribus.
Non defuerunt apud Romanos qui de diis ac divinitate permulta solerti animo conquisierint, ac editis etiam commentariis
explicarint. In quibus cum primis celebres sunt Nigidius Figulus, Varro Terentius et Valerius Soranus, qui et in pontificio
iure ac philosophiae decretis maxime incubuerunt. Quod Augustinus et Hieronymus ahunde affirmant. Nos vero eam nunc partem
de diis duximus referendam, quae in quaque regione atque urbibus et oppidis proprios lares ac deos assignat. Putarunt
enim veteres, ut est auctor Apuleius, suis regionibus deos ascribendos qui fanis et caerimoniis possent admitti, ut in
Boeotia Amphiaraus, in Aphrica Mopsus, in Aegypto Osiris et ubique Aesculapius. Sed haec multo copiosius a Diodoro et
Macrobio exponuntur. Origenes autem Adamantius in commentariis contra Celsum : « Minime inquit iniquum
est suum quemque numen legitime colere, etsi pluribus inter se ritibus et caerimoniis differunt. Nam Aethiopum populi
qui Meroëm habitant Jovem duntaxat inquit et Bacchum colunt, Uraniam Arabes et Bacchum, Osirim Aegyptii
omnes et Isidem, Minervam Saytae. Naucratitae vero ex ritu vetustiore Serapim suum nomen coeperunt nuncupare ».
Quod etiam pluribus a Tertulliano explicatur, viro, ut apparet, in quaque doctrina excellenti, eo maxime loco quo de veterum
diis atque numinibus historiam refert : « Unicuique inquit provinciae et civitati suus deus est,
ut Syriae Astartes, ut Arabiae Diasares, ut Noricis Tibilenus, ut Aphricae Coelestus, ut Mauritaniae sui reguli ».
Dein vero et in Italia inquit municipali consecratione, alii censentur dii, Crustuminensium Deluentinus,
Narniensium Viridianus, Aesculanorum Ancharia, Volsinensium Norcia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Murcia, Phaliscorum
Curis in honore patris, unde accepit cognomen Juno ». Qua in re non minorem superstitionem arguunt, quam falsam
ineptamque improbitatem. Sed haec satis. Nolo enim ea repetere quae alibi commodius explicavi.
Anacreontis carmen ascriptum quam venustissimum de poculo, et in latinos numeros conversum, quod apud Gelliurn depravatum est.
Celebratur maxime inter Graecorum delitias Anacreontis poëtae carmen ut venustum, elegans et perlepidum, quo eroticos exprimitur, cuiusmodi poculum fieri sibi expetat, ut in eo videlicet non armatos duces, non caeli signa, Pleiades vel Bootem requirat, sed Veneres, sed amores, sed racemos et Bacchum. Est autem hoc prorsus :
« Ου μοι μελει Γυγαο,
Των Σαρδιων ανακτος.
Ουθ' αιρεει με χρυσος,
Ουδε φθονω τυραννοις.
Εμοι μελει μυροισιν
Καταβρεχειν υπηνην.
Εμοι μελει ροδοισιν
Καταστεφειν καρηνα.
Το σημερον μελει μοι,
Το δ' αυριον τις οιδεν ;...
Τον αργυρον τορευσας
Ηφαιστε μοι ποιησον...
Ποτηριον δε κοιλον,
Οσον δυνη, βαθυνον.
Ποιει δε μοι κατ' αυτου
Μη στυγνον ωριωνα.
Μηδ' αστρα μη δ' αμαξας,
Ανα αμπελους χλοωσας,
Και βοτρυας γελωντας
Συν τω καλω λυαιω. ».
Quod ego propterea putavi referendum, ut facilius emendari possit in Gellianis Noctibus, quo loco Romanas veneres cum Graecorum delitiis commisit. Ibi enim depravatum id carmen atque improbe violatum est. Nos olim Anacreonteum id pro arbitrio nostro expressimus his numeris, quales vulgo leguntur laberiani :
Non mi cupio aurum, non divites divitias,
Non sceptra curo minitantium principum.
Nil ad me triumphantes cum decoris fascibus,
Nil instructae acies armis praefulgentibus.
Mihi est vivendum teneris in amoribus,
Mi sunt delitiae et suave olentia suavia.
Vivamus hodie, vivamus dum licet,
Laetique carpamus quicquid id est boni.
Libet nunc crines liquidis perfundere odoribus
Interque iocos agere et lepidas veneres.
Quin tu age Vulcane potens, mulciber ignee,
Excude mi amplum, insigne, argenteum cymbium ;
Inque eo non mi astra, non Bootem, non Pliadas,
Non Martem ferreum, non cruenta proelia.
Quid cum sideribus, cum Marte, cum bellis mihi ?
Sed intus cude Bromium vino madidum,
Vitesque molles et frondentes palmites,
Racemosque et fluentes virides hederas,
Amoremque spirantem calores undique.
De magia Aegyptiorum et qui in ea praestiterunt, ac de XXXVI daemonibus et qua potestate polleant.
De magia quae apud Aegytios populos celebrata sit, permulti apud veteres scripserunt. Nam et Graecorum quidam ad eam
perdiscendam illuc enavigarunt, quo facilius atque copiosus de ea referrent. Nec enim latet eiusmodi fuisse hanc disciplinam,
uti daemonum viribus et quibusdam velut incantationibus miracula fere ac prodigia efficerent, quod ex veterum commentariis
intelligitur. Eius autem originem C. Plinius id Mosem et Latopelam rettulit, in qua, ut traditur, Salomon, Dositheus,
Simon Samareus, Theudas, Etham, Calgales, Dardanus aliique complures praestiterunt, ex Graecis Ho stanes, Damigeron, Pythagoras,
Democritus, Apollonius. Ex his commentarios quidam fecerunt, quo hanc partem plenius excolerent atque humano corpori medelas
deferrent. Quod ipsi magices auctores certis geniis ac daemonibus assignant, sicut Celsus Aphricanus in his libris testatus
est, quos infando titulo contra Christum composuit : « Aegyptii inquit ipsi qui magicem maxime coluerunt,
tradunt humanum corpus per VI et XXX daemones curari, ex quibus alius daemon aliam sibi partem et portionem suscipit,
eiusque tutelae se dedicat. Quin et eorum nomina patria voce appellant, quibus invocationibus vitiatas corporis partes
ad sanitatem referre soleant ». Sed hanc partem et Porphyrius copiose explicavit, qui Aegyptios quoque sycophantas
atque praestigiatores vocitat. De Salomone autem, ut idem credatur, facit in primis Josephi auctoritas, qui et Iudaeorum
vernaculus et in omni antiquitate consideranda diligenter accuratus fuit. Is enim eundem scribit Salomonem non modo rerum
omnium atque animantium naturam ac vires calluisse, sed eam praeterea scientiam quae ad potestatem daemonum atque incantationes
pertineat : « quibus inquit hominum morbi et aegritudines leniri atque curari soleant ». In
hac vero magica et anulum adhiberi et pelves aliaque sacra idem Josephus auctor est, in qua Judaeum quoque Eleazarum dixit
maxime celebrem fuisse Vespasianis Augustis imperantibus.
Non esse viri prudentis in humanis confidere, et exemplum nobile de iniquissima fortuna Belisarii ducis.
Sermo nuper habitus est a viris prudentioribus de fortunae potestate et viribus, quae pro libidine omnia humana agit
ac versat. Sed inter alia multa exemplum de Belisario duce maximo prolatum est, quod equidem non putavi pratermittendum,
cum aetate quoque nostra, in qua totius Italiae principes variis passim cladibus agitantur, paria quaedam prope aspiciamus.
Belisarius igitur, ut a Procopio et aliis relatum est, vir quidem gestis et animo maximus, saepius victor ac triumphator
fuit, qui Justiniani Augusti imperium suis auspiciis firmavit, Vandalos populos delevit, de Persis triumphavit, Italiamque
et urbem Romam a barbaris et crudelissima caede non semel liberavit. Tandem vero post multas victorias ac peractos triumphos
cae catus ab imperatore fuit, eidemque oculi crudeliter exempti, neque ob aliam causam quam propter livoris improbitatem,
qui velut ignis alta sempre et ardua petit. Cui ut ad plenum satisfaceret, in tam gravi tamque iniqua fortuna oppressus,
tuguriolum sibi propter viam constitui fecit, in quo nummulos ad victum quaeritans vitae reli quum transigeret, dictitans
hoc subinde praetereuntibus : « Viator, concede obolum Belisario, quem livor, non error caecavit ». Adeo nihil
in humanis melius quam nihil boni sperare, quod illa etiam perquam nobilis Sidonii acclamatio commonet de misera mortalium
conditione : « necessitas abiecta nascendi, vivendi rnisera, durissima moriendi ». Sed hoc alibi de Belisario
commodius diximus.
De multiplici causa terremotus et Neptuni potestate, tum de terremotu maximo qui Tiberio imperante in Asia evenerit.
Non pauci apud veteres Graecos celebrantur qui de motu terrarum et causis copiose scripserunt, nec philosophi minus quam
historiae auctores, sicut apud nos etiam C. Plinius, Annaeus Seneca et Marcellinus, neque dubium reliquerunt varias dici
causas, unde istiusmodi terrarum motus nascantur. Nam Chaldaei quidem et Babylonii totum hoc sideribus assignant, philosophi
autem plerique flatibus et aquis, quod haec visceribus terrae inclusa, dum nitantur prorumpere, motus istos et hiatus
generant. Ex quo Neptunum quoque ipsum Graecorum vetustissimi Ennosigaeum et Sisichtona appellarunt. Nam et Probus Valerius,
ex auctoritate M. Varronis, tres praecipue causas probat, quibus terrae tremores eveniant. Aiunt enim ventis in terrae
visceribus occlusis exitumque requirentibus fundamenta concuti, et his labefactis superiora contremere, aut etiam ex igne,
quem terrae inesse mons Aetna et alii testantur. Exusta enim occidunt, nec sine sonitu et tremore subsidunt. Tertio ex
aquis, quae quodcumque sustinent, delabi sensim in liquorem, et ingentibus ruinis terra consumpta lacus maximos fieri.
Quod et Claudius Galenus, ut alios mittam, in libro de historia philosophi prosequitur. Sed quod in Asia imperante Tiberio
Augusto occidit, mirandum profecto ac pene incredendum videtur, siquidem terremotu facto XIII urbes corruerunt, quorum
nomina subiciemus, sicut etiam in annalibus Pamphili Eusebii notatum est quos divus Hieronymus, ut alia multa, in sermonem
latinum convertit. Sunt igitur hae : Magnesia, Ephesus, Sardis, Mosthene, Megara, Caesarea, Philadelphia, Hymolus, Themis,
Cyme, Myrrhina, Apollonia, Dicearchia. Quod etiam ob id referendum fuit, quoniam et C. Plinius : Maximus inquit
terrae memoria mortalium extitit motus, Tiberii Caesaris principatu, XIII urbibus Asiae una nocte prostratis.
Historia de Leaenae meretricis constantia in tormentis, ac Tertulliani verba exposita, tum de Theodoro etiam, quam firmo et constanti animo fuerit.
Verba Florentis Tertulliani sunt in libro qui Apologeticus contra gentiles inscribitur : « Ecce inquit
et tormentorum certamine a vobis coronantur. Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam in faciem saevientis
tyranni expuit, ut expueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset ». In quibus historia
latenter notatur de Leaena meretrice et Hipparcho Atheniensium tyranno. Nam Olympiade quidem LXIIII, Hippias et Hipparchus
Atheniensium tyrannidem occuparunt, sicut relatum est ab Eusebio in Annalibus, ex quo Harmodius et Aristogyton aliique
complures, facta conspiratione, Hipparchum interemerunt. Leaena autem meretrix, cum foret illis benevolentiae officio
maxime coniuncta, capta est ac multis variisque tormentis vexata, ut conscios atque coniuratores proderet. Sed illa, ut
acris animi, linguam mordicus amputavit et in Hippiae tyranni faciem inspuit. Quod et C. Plinius, ut alios mittam, inter
memoranda patientiae exempla rettulit : « In foeminis inquit Leaena meretrix praestitit, quae torta
Harmodium et Aristogytonem tyrannicidas minime indicavit ; in viris autem Anaxarchides, ut Zenonem mittamus, qui simili
prope ratione cum torqueretur, praecisam dentibus linguam in tyrannos expuit ». De Theodoro viro gravissimo eiusque
mirifica constantia notius est, quam ut referri oporteat ; qui carnifici traditus discidit verbera, fidiculas laxavit,
solvit eculeum, laminas extinxit priusquam efficeretur, ut conscios tyrannicidii indicaret. Quod a Maximo etiam Valerio
in exemplis veterum scriptum est.
De Leone imperatore, qui edicto cavit ut omnes imagines e templis ac basilicis Christianorum delerentur, et epistola Valentis et Theodosii Augustorum de eadem re apposita.
Relatum est in veterum annalibus de Leonis Augusti imperio et eius moribus, quodque is, Theodosio imperatore defuncto,
in Bizantio urbe quae Constantinopolis dicitur factus imperator edicto cavit, ut omnes quidem sanctorum imagines, quae
in Christianorum fanis ac templis forent, abolerentur. Ex quo Romani pontifices aliarumque ecclesiarum praefecti acerrime
restiterunt necubi, praeterquam in urbe Bizantio, tantum facinus committeretur, quoniam saevissimis poenis eos homines
imperator afficiebat qui tale edictum contempsissent. Itaque omnes tunc imagines atque simulacra, quae in Byzantii templis
spectarentur, concrematae sunt. Nec enim pertinere ad religionem putavit adorari cuiusquam imaginem. Quod et Firmianus
Lactantius Septimiusque et alii complures nimium quam audacter affirmant, quasi nefarium sit habere ullas in templis imagines,
velut etiam Turcae in sua religione custodiunt. Sed libitum est verba ex libris Augustalibus referre quo id totum melius
innotescat, quoniam et Valens et Theodosius Augusti Imper. praefecto praetorio ad hunc modum scripserunt : « Cum
sit nobis cura diligens in rebus omnibus superni numinis religionem tueri, signum Salvatoris Christi nemini quidem concedimus
coloribus lapide aliave materia fingere, insculpere aut pingere, sed quocumque reperitur tolli iubemus, gravissima poena
eos mulctando, qui contrarium decretis nostris et imperio quicquam tentaverint ». In quo si quis forte auctorem
desiderat, is imperatorum decreta et edicta legat, quae a viris doctissimis Tribuniano, Basilide, Theophilo, Dioscoroque
et caeteris per satyram collecta sunt, imperante hoc maxime Augusto Justiniano.
De hierophantis Atheniensium ad sorbitionem cicutae, ac de Romanos sacerdotibus, flaminibus et pontificibus.
Scriptum est ab Hieronymo sacerdotes illos Atheniensium, qui graece ιεροφανται
appellantur, quo castius in sacris agerent divinisque rebus incumberent, consuevisse sorbitione cicutae se ipsos castrare.
Ubi vero ad pontificis dignitatem fuerant electi, viri esse desinebant, ne quid in eis foret aut ad voluptatem aut ad
torpiorem libidinem, quae res ad ipsa etiam Constantinorum Augustorum tempora, ut auctores consentiunt, durabat.
Nam et idem refert Hieronymus de Romana religione, nullum quidem sacerdotem apud Romanos fuisse bigamum, nullumque flaminem
bimaritum, pontifices autem viros et nobilissimos et sanctissimos, quorum praecipua haec cura et studium fuit, diligenter
attendere ne quid contra mores et religionis cultum fieret. Itaque sic in Pontificalibus scriptum :
Ex patriis ritubus colunto optima ;
Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto.
Quod a nobis diligentius est considerandum ex his sacerdotibus eorumque vita et moribus, qui in Christianis sacris aetate
nostra omne genus libidinum atque nequitiae exercent.
Quam egregie singularique doctrina praestiterit Mercurius Aegyptius in rebus divinis, ac eiusdem verba ascripta de deo, de mente, et de animis in libro de sapientia dei.
Quo plura de Mercurio a nobis perquiruntur, eo maiora atque diviniora videri solent, sic ut Firmiani sententiae magnopere
accedamus, qui persaepe hunc ipsum asserit rerum prope omnium supra caeteros alios veritatem perspexisse, tum Graecos
complures pleraque ab eodem Mercurio accepisse quae de deo, de animis ac de mundo referuntur. Sed haec in nostris Theorematis
copiose explicavimus. Nunc illud repetendum existimavi, quod idem Mercurius loquitur ad Tatium in eo libro qui de sapientia
inscribitur : « Beatissimus inquit deus qui et daemon optimus dicitur, animam esse in corpore asserit,
mentem in anima, in mente verbum, deum autem ipsum horum omnium esse genitorem ac parentem. Itaque verbum, imago, et mens
dei est corpus quidem ab idea. Idea vero anima, et portio purissima materiae aër, aëris anima, animae mens,
mentis deus. Deus in omnibus, ad omnia, circa omnia et per omnia, mens ad animam, anima ad aërem, aër ad materiam
». Hactenus Aegyptius Mercurius. In quibus ipsa rerum veritas non edocetur modo, sed etiam explicatur, quod et mysteria
illa atque arcana Pythagoreorum comprobant.
Qui sint apud iureconsultos iudices recuperatores in extimandis iniuriis, ac de iudicio recuperatorio copiose explicatum.
Frequens mentio est apud M. Ciceronem et alios veteres de his iudiciis, qui recuperatores a Romanis dicerentur. Qua ratione
et recuperatorium iudicium est appellatum quod in causis, ut fit, iudicandis atque absolvendis cum recuperatione haberetur
de extimandis iniuriis. In hunc autem modo constituta est a veteribus, ceu ex iureconsultis fere colligitur, forma recuperandi
iudicia. Si quando in aliqua causa dolo malo fuisset habitum iudicium, in ea tum re licebat cognitores habere, qui receptam
causam maturo iudicio extimarent. Itaque creabantur ad id tres iudices, qui recuperandae causae ergo recuperatores vocabantur,
quorum iudicio atque extimatione omnis damni illatio atque iniuria tollebatur. Quae res ab ipsis iureconsultis copiose
explicatur. Sex. autem Pompeius legem recuperatoriam ab Aelio Gallo sic accepta tradit, cum inter populum et reges nationesque
et civitates peregrinas convenit, ut per ipsos recuperatores agatur de reddendis recipiendisque bonis quae ad privatos
pertinerent. Gellius recuperatores constitutos tradit in his, quae ad ius referantur de iniuriis asserendis ac puniendis
: « Nam missa inquit Gellius XXV assium poena, factum est a praetoribus, ut in extimandis iniuriis
recuperatores adhiberentur ». M. autem Cicero in causa L. Flacci, quem socium et adiutorem consiliorum ac periculorum
suorum vocat, recuperatores constitutos refert qui rem universam percenserent : « Recuperatores inquit
contra istum rem minime dubiam prima actione iudicaverunt ». Et paulo mox : « Cum frater meus in Asiae
praefectura Flacco Successisset, causam ita detulit, recuperatores, vi Flacci coactos atque metu, falsum iudicavisse invitos
; frater meus, pro sua aequitate prudentiaque decrevit, ut si iudicatum negaret, in duplum iret, si metu coactos diceret,
haberet eosdem recuperatores ; quam optionem recusavit ». Idem Cicero pro A. Caecina orationem habuit ad recuperatores,
in qua persaepe de his agitur. C. praeterea Svetonius a Flavio refert Domitiano Augusto identidem admonitos recuperatores,
ne se perfusoriis assertionibus semper accomodarent. Sed et Vespasianus pater Flaviam Domitillam duxit uxorem, ut ab eodem
Svetonio relatum est, quae ingenua et civis romana pronuntiata est iudicio recuperatorio asserente patre. Neque illud
omittendum putamus, quod in veterum notis atque elogiis observatum est de iudicio recuperatorio his verbis : « Quanti
ea res erit, tantae pecuniae iudicium recuperatorium dabo ; testibusque publice dumtaxat decem denuntiandi potestatem
facio ». Quae res ab antiquis notarum magistris ita perscribi solita est : Q.E.R.E.T.P.I.R.D.T.Q.P.D.T.D.D.P.F.
Quam imprudenter atque imperite ab iis erratum sit, qui scirpum acceperunt pro aenigmate, et quod apud auctorem Gellium scrupum, non scirpum legendum est.
In magno errore versati sunt nostri fere omnes grammatici qui scirpum dixerunt pro aenigmate, quod ipsum e Gellianis verbis acceperunt, in quibus non scirpum quidem, sed scrupum erat scribendum, ut in veteribus ac minus depravatis reperitur. Sed enim quo pacto illa enodari possunt, quae sine ullis nodis sunt, cuiusmodi scirpus haberi debet ? Neque ullus est tam hebeti ingenio tamque absurdo iudicio, qui nesciat ipsos scirpos vocari enodes. Unde illud vetus cum apud comicos poëtas tum apud Ennium celebratum hoc carmine :
Quaerunt in scirpo, soliti quod dicere, nodum.
Scrupus vero pro aenigmate et ambiguitate ob id a veteribus acceptus est, quod in eo anxietas quaedam et quasi asperitas
intelligatur. Quod et Sextus Pompeius in libro de priscis verbis undevigesimo insinuat : « Scrupos, inquit, pro
asperis saxis accipimus. Hinc rem scrupulosam dicimus quae aliquid in se asperitatis contineat » ; proindeque apud
Gellium refertur vocari a Graecis fere aenigmata, quae nostri scrupos dixerunt. Cui sententiae et Benedictus philologus
accedit, vir eruditissimus et in nostris studiis accuratissime doctus. Neque visum est hoc loco eos nominare qui hac in
re decepti sunt. Politianus certe, cum ad auctores illum evocarem, ingenue agnovit errorem ; sed in hoc, inquit, caeteri
aetate nostra incurrunt.