Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber VIII



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

De Simone Samarite qui magus dicitur, et quo modo in urbe pro deo habitus sit et quo cultu atque honore fuit, ex Tertulliani Apologetico et aliis auctoribus.

Non dixerim qua voluptate ac studio sacris auctoribus incumbamus eorumque lectionibus delectemur, sicuti celebres sunt qui graece scripserunt, Origenes Adamantius, Clemens, Eusebius Pamphilus, Justinus martyr, Basilius, Joannes Chrysostomus, Gregorius Nazianzenus, Epiphanius, qui cognomento πενταγλωττος est nuncupatus, aliique complures ; ac ex nostris etiam Tertullianus, Hilarius, Ciprianus, Augustinus, Hieronymus, Ruffinus, Ambrosius, Gaudentius. Nam horum quidem commentarii perinde mihi atque thesauri "videri solent, in quibus tam varia, tam multiplex doctrinae rerumque omnium cognitio est, ut universam prope antiquitatem legesque omnes et philosophiae placita contineant. Quod ego nuper sum expertus in Eusebii ac Tertulliani commentariis legendis, qui ambo et ingenio et doctrina summa praestiterunt. Sed quod in Apologetico de historia Simonis Magi insinuat, apponendum putavi, quo loco de veterum diis agit : « Cum Laurentiam – inquit – publicum scortum colitis, velim saltem Laidem aut Phrynem inter Junones et Cereres ac Dianas adoretis ; cum Simonem etiam magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis ». Quod autem statuam Tertullianus Simonis dei nominet, scribenda hic sunt quae Justinius martyr ad Augustum Antoninum scribit. Nam et hoc Pamphilus Eusebius recenset : « Post dominum – inquit – Jesum Simon quidam Samareus ex vico, qui dicitur Gyttho, Claudio Caesare imperante, magicis artibus et ope daemonum suffultus, in urbe nostra, quae omnium tenet imperium, quam plurimis deceptis deus est decretus, et apud nos simulacri honore donatus, quod in ipso Tyberis flumine inter duos pontes collocatum est, addito etiam hoc titulo latinis litteris perscripto : SIMONI DEO SANCTO. Nam et eundem omnes prope Samaritae ac nonnulli ex caeteris populis, perinde ac summum deum et adorant et confitentur. Mitto autem quae Hieronymus de eodem scribit, ne plura consectari curiosius videar, cum fugisse illum ex urbe asserat aliaque fecisse prodigiorum insignia. Origenes vero Adamantius ab his videtur dissentire, qui Simonem ipsum dicit eiusque disciplinam minus celebrem fuisse. Ita enim refert contra Celsi Philalethem : « Voluit et Simon Samareus magus sua arte et commentis non paucos e medio tollere, multos enim suis (ut puto) praestigiis fallebat. Nunc vero ex omnibus, qui ubique gentium agunt, ne ad XXX quidem comperias qui illum sectentur, et hi prorsus circa Palestinam sunt. In reliquis vero orbis terrarum provinciis nec Simonis nomen auditum est, cum ipse laudis et gloriae avidus hoc maxime percuperet. Quod si qua eius nominis fama extitit, ea quidem ex Apostolorum historia innotuit ». Haec Adamantius. Sed enim quae in Egesippi historia de hoc ipso Simone describuntur, minus adhuc recepta sunt, sed conficta omnia et a vero aliena prudentiores extimarunt, quod, aspiciente videlicet imperatore Nerone, devolaverit. Non enim Lucas hoc Antiochenus omisisset, praesertim cum referatur a nostris eundem quidem precibus Apostolorum decidisse, ac iuxta Ariciam crus alterum infregisse.


CAPUT II.

De Aegyptiorum antiquitate eorumque urbibus ex Pomponii commentario, ac de aliis etiam regionibus nonnihil observatum.

Traditum est in veterum commentariis Aegyptios quidem populos haberi omnium vetustissimos, tum rerum disciplinarumque complurium fuisse inventores, ex quo terrarum parens Aegyptus appellata est, quod et Strabo philosophus et Appion polyhistor aliique fatentur. Sed illud in primis memoria dignum ac mirificum putavi, quod a Mella Pomponio scriptum est de iisdem Aegyptiis in hunc modum : « Aegyptii – inquit – homines vetustissimi sunt. Trecentos enim et XXX reges ante Amasim ac supra XIII millium annorum aetates certis annalibus referunt, mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt, quater suos cursus vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc oritur, quin et XX, inquit, millia urbium regnante Amasi habitarunt. Tum sua aetate clarissimas dicit quae procul a mari sint, Sayn, Memphim, Syenen, Bubastem, Elephantim ac Thebas, quas vel ipse Homerus poëtarum maximus centum habere portas testatus est ». Quod autem in Aegypto X millia urbium Mella constituit, id ego legentium iudicio extimandum relinquo, ne probare illa nunc videar quae portenta a plerisque ac prodigia nuncupentur. Nam qui de urbibus scripserunt persaepe inter se dissentiunt, quod alias demonstravi. Sed enim in Bactrianis mille urbes fuerunt ; in Italia septingentae, in Creta XC, ut a probis auctoribus traditur. Sed hanc partem de urbibus secreto opere diis volentibus explicabimus.


CAPUT III.

De triplici dicendi genere apud veteres, et quo maxime stilo usi sunt Romani, Hispani et Punici auctores ex Mirandulae sententia.

Versatus sum nuper cum Pico Mirandula viro et ingenio magno et doctrina multiplici, cum quo non dixerim quanta animi voluptate de litteris et honestis disciplinis agamus, veluti cum nuper de antiquis scriptoribus iudicium faceret, adeo ut nihil dici verius aut prudentius posset : « Sunt – inquit – apud Latinos plura scribendi genera. Sunt qui delectent, sunt qui doceant, qui et afficiant et qui moveant ; sunt etiam qui plura ex his et qui pauciora consequantur. Sed enim fuerunt – inquit – non pauci in quibus Romana et elegans elocutio, alii rursus veluti municipes et agrestes, quasi sub alio caelo sermonem didicerint. Romani omnes in suo genere pressi, elegantes et proprii, ut Julius Caesar, M. Cicero, Sallustius, Q. Curtius, Livius, Columella et Corn. Tacitus. Hispani autem florentes, acuti et qui ad peregrinum inclinent, sicut Fab. Quintilianus, Hylarius et Annaeus Seneca ». Svetonium his et Plinios addebat, quod essent in scribendo similes, figurisque et Graecis vocibus cupidius ac insolenter uterentur, quod et maxime Hispanis ingeniis proprium. Punici et Carthaginienses duri, audaces, improbi, ut Florens Tertullianus, Apuleius, Ciprianus et Capella : « Priores – inquit – Romanum ius servarunt ac nulla prorsus vitia in sermone admiserunt ; sequentes ab his declinarunt ; tertii palam aberrantes virtuti vitium praetulerunt. De Gallicis – inquit Picus – ingeniis non loquendum, ut de Cassiodoro, Apollinare, Fulgentio qui mithologica lusit, de Enodio item ac caeteris, quorum commentarii aspiciendi sunt, non probandi ». Haec mecum Mirandula in Marciana bibliotheca Florcntiae disseruit.


CAPUT IV.

De falsitate oraculorum quod ad principum nutum ferebantur, exemplo Philippi Macedonis, ut Demosthenes et alii probantur.

Factus est liber a Plutarcho philosopho de falsitate oraculorum, quod ea videlicet non modo ficta ac falsa forent, sed interdum etiam ridicula hominumque commentis temere comprobata. Demothenes autem, vir ingenio acri et callido, prudenter dicebat, cum fraudes ac deceptiones oraculorum videret, Phythiam quidem suo tempore φιλιππιζειν, quod ea scilicet imperio et nutu Philippi regis a sacerdotibus Delphicis promerentur, quae cum eiusdem animo ac libidine congruerent. In quo facile possumus cognosse antiquiores illos, praesertimque doctrinis et prudentia excultos, neutiquam istis deceptionibus fidem habuisse. Nam et illud quoque responsum ex Delphico (ut aiunt) de rege Pyrrho :

"Aio te Aecida Romanos vincere posse"

falsum omnino M. Cicero affirmavit, adhibitis etiam rationibus cur ita demum referret : « Primo – inquit – numquam est Apollo latine locutus ; deinde etiam sors haec Graecis quidem inaudita est, sed et Pyrrhi tempore Apollo ipse versus facere desierat ». Hactenus Cicero.
Sed enim potius id poëta Ennius pro tempore confinxit, quoniam sit poëtis ipsis concessum, non modo fingere aliquid, sed mentiri etiam et falsa dicere. Itaque merito ab eodem Cicerone dictum est : « Aperte quidem convincitur, caetera omnia Delphica parum syncera fuisse ». Quod itidem a plerisque philosophorum copiose scimus assertum, ut diligenter Pamphilus Eusebius ad episcopum Theodorum demonstrat.


CAPUT V.

Annaei Senecae locus in Epistolis expositus de "meta sudante" in urbe Roma, ac de Publio Victore qui de regionibus Urbis scripsit.

In Epistolis Annaei Senecae ad Lucilium verba haec sunt : « Essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et ferrarium vicinum, aut hunc, qui ad "metam sudantem" tubas experitur et tibias, neque cantat, sed exclamat ». Quo loco quid intelligamus "metam sudantem" viri olim doctiores quaesierunt, sed nihil tum inventum est aut prolatum quod hoc ipsum satis exponeret. Sciendum autem locum ipsum in Romana urbe fuisse ita ex re appellatum. Nam metae quidem in urbe et metulae, ut grammatici probant, lapides erant quasi coni extantes. Ita enim graece possunt appellari, quoniam meta est perinde ac turbo inversus, cuiusmodi effigies adhuc in compitis spectantur, quae ad instar cylindri propemodum sunt. Erat autem locus hic, quem Metam Sudantem Seneca vocat, in regione urbis quarta in qua templum Pacis, Suburra itidem, Sandalarium et Horrea castanearia, sicut a Publio Victore traditum est, qui in XIX urbis regionibus ea prope omnia refert quae scitu digna et memoria viserentur, etsi magis haec ipsa Victor nominat quam explicat, sic ut breviarium Romanae urbis et quasi locorum περιοχη videatur. Quod et Bernardus noster Oricellarius putat, qui Publium ipsum non modo assidua observatione exponit, sed urbis totius ambitum, situm, magnitudinem ac partes pari diligentia et studio exequitur, collectis fere his omnibus quae ad hoc absolvendum pertinerent.


CAPUT VI.

De Milonis Crothoniensis robore ex Pausania, ac de Maximino et Firmo Romanis imperatoribus quo robore et qua forma fuerint.

Complura passim leguntur in antiquorum monumentis de Milone crothoniensi, et eius clarissimis gestis et robore. Sed apud unum tantum Pausaniam ea referuntur in Heliacis, quae mirificam sane paeneque prodigiosam viri fortitudinem arguant, quod ego subiiciendum putavi. Is igitur Milo ex oppido Crothone fuit et in athletica praestitit. Ita malum punicum tenebat ut nemo illi e manu extorqueret aut digitum corrigeret, cum is tamen nullibi malum laederet. Idem disco uncto insidens a nullo distrahi poterat. Unde et C. Plinius inquit, quod is cum semel constitisset nemo eum e vestigio educebat, sed et chordam fronti veluti coronam alligans retento spiritu venis plenis firmabat. Itaque Maximinum Caesarem Augustum, qui Thrax fuit, Milonem Crotoniatem vulgo appellarunt quod is manibus hamaxas traheret, rhedam onustam propelleret aliaque supra fidem permulta efficeret, de quibus et Junius Codrus et Capitolinus scripserunt. Firmus vero, quem Caesar Aurelianus latronem Aegyptium vocabat, ut Vopiscus tradit ad Bassum, statura fuit ingenti, oculis promicantibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu fusco, reliquum corpus pilosus et hispidus, ita ut cyclops vulgo diceretur ; robore sic insignis atque egregius, ut triarium vinceret. Nam et incudem pectori superpositam tundentibus aliis constanter pertulit, cum ipse resupinus et in manus curvatus pendere potius quam facere videretur.


CAPUT VII.

De his qui foecundiores fuerint ad prolem procreandam, ac Proculi Augusti verba de ingenti eiusdem libidine.

Mirum est quod ab antiquis traditur de quorumdam multiplici et numerosa sobole, in quorum numero etiam reponitur Artaxerxes ille Persarum rex. Is enim CXV filios habuit, ex quibus quinquaginta in eius necem conspirantes eum occiderunt ; ut minus id ferendum videatur, cum ex tanto numero nullus, ut inquit Trogus, repertus sit, quem a tam impio ac nefando scelere patris maiestas aut pietas revocarit. Quin et Eutyches XXX quidem peperit filios, sicuti a veteribus scriptum est. Nam Cneus Pompeius in theatri ornamentis, cum mirabiles rerum hominumque effigies poneret, Eutychis simulacrum constituit. Haec enim a XX liberis in rogum est illata, sicut C. Plinius ad Vespasianum Augustum refert. Proculus autem Caesar centum Sarmathas virgines, quae in bello captae sunt, infra dies XV, ut ipse gloriabatur, gravidas reddidit, adeo libidini ac nequitiae deditus fuit. Quod etiam Flavius Vopiscus detestatur. Sed apponam verba eiusdem Proculi imperatoris ad Metianum : « Centum – inquit – ex Sarmathia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi, omnes tamen, quod in me erat, infra dies XV mulieres reddidi ».


CAPUT VIII.

De XII Romanis Diis et eorum nominibus, qui singulis mensibus apud veteres praeponerentur, ex antiquo marmore, ac Ennii carmen additum.

Incidi nuper in monumenta quaedam Romanae vetustatis, in quibus et ratio et ordo Romani anni deprehenditur, quibus videlicet feriis aut etiam diis sacra essent peragenda. Sed quod imprimis me tenuit, repertum ibidem est, singulis quidem mensibus suos quasi deos ac numina assignari, in quorum tutelam referrentur. Ex quo persaepe etiam legitur XII diis aras fuisse in urbe constructas, quod alibi copiose disserui. Nunc vero eum subiiciam ordinem, qualis in his fastorum monumentis reperitur, quae vel Pomponius Laetus, vir antiquitatis studiosus, ad Laurentium Medicem Florentiam misit : Januarius in tutela Junonis, Februarius Neptuni, Martius Minervae, Aprilis Veneris, Maius Apollinis, Iunius Marcurii, Iulius Jovis, Augustus Cereris, September Vulcani, October Martis, November Dianae, December Vestae. Quae observatio ad eorum quoque commentarios pertinet, qui fastorum et annalium historiam explicant. Q. vero Ennius poëta disticho etiam nobili XII deos complexus est, quos alii patrios et penates, Varro urbanos appellat, quorum imagines ad forum, ut inquit, dicatae viserentur, VI mares et foeminae totidem, ut a Capella Martiano et L. Apuleio refertur :

Juno, Vesta, Minerva, Ceresque, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Jovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.

CAPUT IX.

Veterum poëtarum carmen relatum contra Chaldaeos et ariolos, et qua ratione minime sit illis adhibenda fides ex sententia philosophi Favorini.

Libitum mihi in otio agenti veterum poëtarum carmen referre contra divinaculos et hariolos istos, qui et Chaldaei a Romanis et Planetarii vocantur, ut intelligamus fuisse istiusmodi homines ab antiquis maxime derisos atque explosos. Subiciam vero senarios aliquot ex Acci, Ennii et Pacuvii fabulis, cum quia venusti admodum et elegantes sunt, tum quod in his alicubi depravatae voces ac perperam collocatae sensum deturbant, ut non cuiusque sit eorum elegantias ac festivitates percipere nisi paulo attentius perlegantur. In libris igitur M. Ciceronis, qui de divinatione inscribuntur, Pacuvianum hoc ex tragoedia Chrisyppo invenies :

Nam isti, qui linguam avium intelligunt
Plusque ex alieno iecore sapiunt quam suo,
Magis audiendum quam auscultandum censeo.

Quin et ipse Q. Ennius, ut apud eundem Ciceronem, sic eorum improbitatem detexit :

Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam,
Quibus divitias pollicentur, ab his drachmam ipsi petunt,
De his divitiis sibi deducant drachmam, reddant caetera.
Neque minus eleganter Accius poëta in scribendis tragoediis summus, ut in Atticis legitur :
Nil – inquit – credo auguribus, qui aures verbis divitant
Alienas, suas ut auro locupletent domos.

Et enim Favorinus philosophus, qui Pyrroniorum libros plures composuit, contra istos quidem Chaldaeos in hunc modum lepide concludebat : « Aut adversa – inquit – eventura dicunt aut prospera. Si prospera et fallunt, miser fias frustra expectando. Si adversa dicant et mentiantur, miser fias frustra timendo. Sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias. Si felicia promittunt eaque ventura sunt, tum plane duo erunt incommoda, et expectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam defloraverit ». Nullo igitur pacto utendum esse dicebat istiusmodi hominibus, qui vanis praestigiis ac sycophantiis imponunt atque decipiunt, quos etiam Gellius, vir gravi consilio in rebus humanis, aeruscatores improbos et sycophantas appellat. Ex quo Lycus ille Plautinus in Poenulo comoedia quam lepidissime inquit :

Heu heu, qum ego habui ariolos haruspices,
Qui si quid boni promittunt, pro spisso evenit.
Id quod mali promittunt, praesentarium est.

CAPUT X.

De crimine scopelismi in Arabia et locus apud iureconsultos emendatus, ac leges item contra eos qui limites ac terminos extrahunt.

In libris Digestorum seu Pandectarum verba haec Ulpiani sunt, in quibus mentio habetur criminis quod in Arabia provincia scopelismus vocitatur. Sed hoc ipsum verbum ex codicibus istis vulgatioribus sublatum est ac pro eo etiam, quod est minus ferendum, adulterinam quoque vocem supposuerunt, ita ut spatium interdictum inseruerint ratione tam inepta quam impudenti. Sed libitum est locum hunc restituere, ne, quantum in me sit, nostris iureconsultis non satisfaciam, quamquam sunt adeo quidam a bonis litteris alieni, adeo litteratis omnibus male affecti, ut si qui maiorem elegantiam profitentur in Romanis disciplinis ingenioque non vulgari sunt, insectantur eos atque dictis contumacibus accusent. Sed nos eorum, quod ait Plancus, orationes praeterfluere sinemus. Neque enim tales sunt, ut in professione hac meliorum litterarum admodum profecerint. Itaque, si quando in aciem veniunt, aut tumultuantur quidem, aut relicto praesidio, fugam capessunt. Verum de his alias. In Pandectis igitur illis archetypis, quae Florentiae asservantur in Palatina Curia, sic legitur : « Sunt quaedam quae more provinciarum coërcitionem solent admittere : ut puta in provincia Arabia σκοπελισμον crimen appellant, cuius rei admissum tale est ; plerique inimicorum solent praedium inimici σκοπελιζειν, id est lapides ponere inditio futuros, quod is, qui eum agrum coluisset, malo leto periturus esset insidiis eorum, qui scopulos posuissent ; quae res tantum habet : timoris, ut nemo ad eum agrum accedere auderet, crudelitatem timens eorum qui scopelismon fecerint. Hanc rem praesides exequi solent graviter usque ad poenam capitis, quia et ipsa res mortem comminatur ». Sed enim Romani quoque illi vetustiores, quos Ennius poëta cascos appellavit, acerrimis poenis contra eos vindicabant, qui agrorum fines ac terminos exemissent aut loco mutassent. Quod imprimis Numae regis instituta et leges probant, in quibus vir egregie prudens statuit licere omnibus tamquam sacrilegum eum occidere, qui violare ius termini ausus esset. Quod et Dionysius Alicarnasseus in Historia romana copiose explicat, unde etiam versus ex antiquis legibus :

Qui secus faxit et terminum exarassit,
Ipsus et boves sacri sunto.

CAPUT XI.

De auctoritate maxima imperii Romani, et epistola Belsolis regis ascripta de Valeriano Caesare Augusto capto.

Haud alienum mihi visum est si ex Belsolis regis epistola exponamus, quam sancta olim quamque inviolabilis Romani imperii dignitas censeretur apud externos etiam principes, cum vel capto Caesare Valeriano, Romanum tamen nomen maximis regibus et venerationi aeque et terrori fuerit. Probant hoc ipsum, cum alia complura quae in veterum historiis continentur, tum illud quod est in Belsolis regis epistola de Valeriano imperatore, quem Sapor Persarum rex tum forte pro victoriae iure inter captivos retinebat. Sed ascribemus epistolam ipsam Belsolis, ut apud Trebellum Pollionem habetur in libro ad imperatorem Constantinum.
« Belsolis rex regum Sapori regi salutem. Si scirem posse Romanos aliquando vinci, plurimum tibi gratularer de victoria quam proferres ; sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne quod senem imperatorem coepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat. Illud praeterea cogita, quantas gentes Romani et ex tuis hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi sunt. Audivimus certe quod Galli eos vicerunt et ingentem illam urbem incenderunt : certe Galli Romanis serviunt ; quid Aphri, eos nonne vicerunt ? certe serviunt Romanis. De longioribus exemplis et fortasse remotioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam tenuit ; certe victus est, certe Asia Romanorum est. Si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde. Ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti scias ». Quin et Arthabesdis litterae extant regis Armeniorum, in quibus Romanum quoque imperium sic visus est defendere, ut imperatorem Valerianum a Sapore captum liberius repeteret. Ita enim in extrema epistola scriptum est : « Unum cepisti senem, et omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti ». Ad hunc prope modum et rex Cadusiorum ad Saporem scripsit, ut apertissime constare possit quam summa in veneratione ubique gentium haberetur Romana illa maiestas, vel in maximis rerum atque fortunae periculis.


CAPUT XII.

De fulminitis et fulguritis arboribus, ac de Jove fulguratore et tonitruali in libris aruspicum, aliaque ibidem addita de fulminibus.

Fulminitae et fulguritae arbores in aruspicum libris appellatae sunt, quod essent fulmine ictae. Quocirca fulminitum, inquit Festus eum locum dixerunt qui religione sacer haberetur, quoniam dicasse illum Jupiter fulminator sibi videatur. Ad haec enim loca hi accedebant, quibusdam sacris adhibitis, qui fulguratores, hoc est fulminum procuratores, vocabantur.
Hinc illud in Satyris Persianis :

Triste iaces lucis evitandumque bidental.

De his vero sacris quae ad arbores fulguritas fierent, nonnihil comperias in Festi commentaris, sed et citantur a nostris grammaticis libri de fulguritis arboribus, qui cum Martiis atque Sibyllinis servarentur in templo Apollinis. De Jove autem fulminatore et fulguratore, ut alia mittamus, sic L. Apuleius in Libro de mundo ad Faustinum : « Cum sit unus deus idemque numen, pluribus quidem nominibus propter specierum multitudinem, quarum diversitate fit multiformis ; nam a iuvando Jupiter dicitur, quem Ζηνα Graeci, quod vitae nostrae auctor sit, rectissime appellant. Idem Fulgurator et Tonitrualis et Fulminator ac Serenator dicitur ; plures Frugiferum vocant, multi urbis Custodem, alii Hospitalem Amicalemque, ut apud Aruspices et Romanos veteres invenies ». Ex his facile intelligitur fuisse in Etruscorum commentariis fulguratorem Jovem ac tonitrualem celebratum, ut alibi diximus. C. quoque Plinius, vir in considerandis atque cognoscendis naturae viribus praecipue accuratus, vulnera tradit fulminatorum frigidiora esse reliquo corpore ; et apud Romanos religione cautum fuisse, ut cadavera fulmine icta humo iniecta conderentur, quod ea cremari nefas haberetur.


CAPUT XIII.

Quae sit lex annaria in veterum scriptis, et quid hoc verbum aevitas significet in XII Tabulis.

Legem annalem et annariam veteres idcirco appellarunt, quod ea cautum foret de aevitate ac de annis, hoc est qua aetate quibusque temporibus capiendi magistratus atque habendi potestas foret, qualis illa traditur de senatoribus, ut ab omni senatus munere vacarent qui annum vitae sexagesimum absolvissent. Item de militibus, ne supra quinquagesimum annum militiae sacramento tenerentur. Sic enim apud iureconsultos habetur ; de hac lege annaria, et in collectaneis Sexti Pompeii mentio habetur. In capiendis vero magistratibus decennium ex lege interpositum erat, ne cuiquam eadem dignitas traderetur, siquidem ad hunc modum in antiquissimis legibus servatum est :

Aevitatem annali lege servanto.
Eundem magistratum ni interfuerint X anni nequis capito.

Vocabulum hoc quod est aevitas pro senio exponendum est, cum iam provectiores homines sunt et quasi capulares, ut verbo utamur Plautino. Est autem ex XII tabulis acceptum, ut in ea lege continetur, qua de iumento et acerra agebatur :

Si in ius vocat (inquit),
Si morbus aevitasve vitium est,
Qui in ius vocassit, iumentum dato ;
Si volet, acerram insternito.

De qua lege plura disseruit Sextus Caecilius iurisconsultus, qui Hadriani aetate vixit in summa nominis celebritate.