| Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465  1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber XXII | 
Copiose expositum de asaroticis pavimentis ac lithostratis seu tessellatis ; tum de opere vermiculato, ac de cerostratis nonnihil.
Occurrendum est quorumdam quaestioni, quae animos etiam doctiorum diu anxios atque incertos habuit, de hoc picturae genere 
    quae musiva fere a nostris dicatur. Tum de his pavimentis disserendum quae lithostrata veteres seu tessellata vocarunt, 
    tesserulis variis structa lapidumque crustis ornata. Scire igitur debemus ea opera quae Plinius musea vocari tradit, pro 
    iis accipienda esse quae posteriores musiva seu museacea dixerunt, in quibus vitreis testulis variisque colorum picturis 
    mirifica quaedam gratia atque venustatis species exhibetur. Graeci hoc opus asaroton vocarunt ; quale in primis cum ab 
    aliis tum a Plinio commendatur quod olim Pergami fuit a Zenodoro constructum, in eo genere peritissimo. Dictum vero sic 
    existimatur, quoniam coenae purgamenta in ipso quoque pavimento converri solent velut relicta, ut est auctor Plinius, 
    quae αναλεκτα Graeci appellant.
    De his asarotis mentionem fecit Papinius in describenda Mallii Vopisci Tiburtina villa, ubi pavimentum refert asarotica 
    elegantia variaque structura praestitisse his versibus :
« Dum vagor aspectu visusque per omnia duco
Calcabam necopinus opes ; nam splendor ab alto
Defluus, et nitidum referentes aera testae
Monstravere solum, varia ubi picta per artes
Gaudet humus superantque novas asarota figuras ».
Apollinaris item Sidonius lapillos asaroticos nominat, quibus musea ipsa construerentur, quae velut erosi annis pumices ad reddendam specus imaginem forent dependentia. Inventum id Romae Marci Agrippae temporibus, quando in eius thermis figulinum opus encausto pictum fuit. Neque dubitavit Plinius, quin vitreas cameras fecisset Agrippa, si id repertum antea fuisset. Notum vero est omnibus, quod ipsa musiva e vitreis tesserulis atque sectilibus crustis vario multiplicique colore constructa sunt. Cuiusmodi adhuc Romae visuntur locis multis, tum in propylaeo basilicae Petri nobilis illa et fluitans navis quam Ioannes pictor, cognomento Cimabous, mirifico artificio atque diligentia traditur perfecisse. Quidam appellarunt id opus cymbam asaroticam ex effigie ipsius picturae. Neque idem est vermiculatum pavimentum et asarotum, ut quidam falso existimant, siquidem post Lucilium poëtam asarota in urbe coepta sunt. Vermiculatum opus vocamus, quod etsi crustis variis caemento illitis fiat, non tamen vitro constabat. Quae res a Lucilio designatur, cum dixerit in Satyris :
« Lexim bene compositam, ut tesserulas omnes
Arte pavimento atque emblemate vermiculato ! » ;
hoc est, orationem variis figuris atque coloribus elegantia compositam. Caius Plinius, in perquirenda antiquitate diligens, 
    vermiculatum opus idcirco dictum existimat, quod esset variegatis crustis atque maculosis ad effigiem vermiculi.
    Ut minime sit improbanda Nonii sententia, qui pro minuto vermiculatum exponit. Verbo autem quod est "musivum" 
    usi sunt apud nos Augustinus, Spartianus, Trebellius, ut alios omittam. Iulius Firmicus musivarios artifices nominat in 
    Astronomicis. Sed agamus nunc de lithostratis quae a nostris fere tessellata dicuntur, idest variis crustis ac lapidum 
    segmentis constructa, ceu visuntur Romae locis compluribus, ac Florentiae in aede divi Ioannis, quae Baptisterii nomen 
    retinet. Quo loco miram gratiam atque decorem praefert pavimentata structura tesserulis lapidum multicoloribus, interhositis 
    orbibus e lapide Macedonico, vel porphyretico. Ibidem visitur rotius caeli ambitus atque signiferi species cum suis imaginibus, 
    adeo ut sol ipse velut moderator et auriga in medio existat. Et ea fere debent admitti in lithostratis, ut a veteribus 
    praecipitur, quae apta varietate ac multiformi picturae gratia venustatem simul et elegantiam referant.
    Quo minime mirari oportet, si Caius Caesar in suis expeditionibus tessellata ac sectilia pavimenta circumtulerit. Sunt 
    in pretio cerostrata atque xilostrata : illa ex cornibus atque ebore constant, haec ex materia censentur, maximeque ebeno, 
    larice, tamarice, olea. De cerostratis Vitruvius et Plinius meminerunt, proditumque est ex ursorum cornibus effici quae 
    Romani ad suas delitias transtulerunt, nunc tincta nunc sublita. Nunc quae cerostrata picturae genere dicerentur, ad sellas 
    principum ac lecticas parantur, quales Aegyptii reges inter cetera ornamenta habuisse traduntur. Xilostrata coloribus 
    variis distinguuntur et multiformi materia constant, praecipueque ad templorum sacraria et subsellia pertinent, quos appellant 
    choros, ceu spectatur Venetiis in aede Helenae, in quibus nobiles Italiae urbes atque clariores additae sunt singulis 
    subselliis, miro picturae artificio atque elegantia singulari.
De poena Romanorum civium "per vites", ac Plinii verba exposita ex historia de Scipione Aphricano, tum de "vite centuriali" copiose.
Verba sunt Caii Plinii quo loco de arboribus disserit : « Vitis ipsa et in delictis etiam poenam honorat » 
    ; quae meum aliquando animum suspensum tenuerunt. Haud enim videbam quibus poenis homines "per vitem" afficerentur, 
    quando nihil ad rem illud pertineret quod insigne centurionum id esset, ut quidam parum docte exponunt. Sed enim quod 
    ad poenam vites pertinerent, deductum hoc existimamus ex lege veteri de suppliciis militum. Nam et Scipio Aphricanus, 
    qui Numantiam obsedit, sicubi extra ordinem milites Romanos deprehendisset acribus poenis afficere solitus est, ut qui 
    cives vitibus, alios autem virgis caedi iuberet. Quocirca Plinius honorem habitum scribit, cum cives non virgis verberatos, 
    sed "vitibus" refert. Quam rem Livius in historia Romani populi notavit, ut ex Florii compendiis colligitur. 
    De vite autem quam centuriones praeferrent non portae tantum meminerunt, sed Aurelius Macrobius, Aelius Spartianus ac 
    Plinius, qui insertas  inquit  castris vites summam rerum imperiumque continere. Centurionum in manu vitis 
    et optimo praemio tardos ordines ad lentas perducit aquilas.
    De Hadriano item Augusto notatum est, quod is quidem nulli vitem concessit, nisi robusto et egregiae famae viro, neque 
    tribunum nisi plena barba effecit. Hinc etiam heliopolitani Iovis oraculum de Caesare Traiano, qui cum scriptis codicillis 
    deum consuluisset an Romam peracto bello esset rediturus (nam contra Parthos movebat), vitem sibi centurialem deus in 
    aedem deferri iussit, divisamque in partes sudario condi ac perendie efferri. Sed et sub vitem praeliari dicebantur milites, 
    cum adstantibus centurionibus sudes eicere cogerentur ; quod et Sextus Pompeius annotavit.
  
De sortibus Praenestinis earumque origine apud Romanos, et quomodo ederentur in templis ; ac Livii locus expositus.
Titus Livius inter cetera prodigia quae in historia de gestis Romani populi refert : «...sortes  inquit  
    extenuatas, sicut bello punico, et unam praeterea exciclisse ita scriptam : Mavors suum telum concutit ». Et nos 
    igitur ad haec intelligenda commodum fore existimamus ea de ratione ac origine sortium hoc loco repetere, quibus id totum 
    copiose aperiatur et Livii verba intelligantur. Nam et Praeneste olim et Antii templa magno cultu honoreque habita sunt 
    ubi sortes ederentur.
    Origo autem commentitia quidem, ut multi dixerunt, et futilis, sed a veteribus tradita est in hunc modum.
    Numerius Suffustius, vir admodum clarus, cum adsiduis somniis etiamque minacibus iuberetur certo in loco silicem excidere, 
    perterritus dicitur sic, ut agere id occeperit, ridentibus hoc civibus ; sed perfracto saxo erupisse sortes, quae in robore 
    forent insculptae priscarum literarum notis. Quin eodem quoque tempore mel ex olea fluxisse dicunt, et aruspicum monitionibus 
    factum, ut ex eadem olea fieret arcula et in ea reconditas sortes, ad quas praemonente Fortuna Romani pontifices accedebant, 
    et pueri manu commistas educere solebant. Ac talis quidem origo Praenestinarum sortium traditur.
    Quae divinatio, ut variis passim exemplis atque urbibus exculta est, ita Iulii Caesaris tempore paene abolita ; neque 
    alibi earum cultus servatus est quam Praeneste. Qua ratione dicebat eleganter Carneades nusquam se vidisse fortunatiorem 
    Fortunam quam Praeneste. Hae vero sortes Romani populi fata continebant tesseris quibusdam ligneis insculptae. Unde Livius 
    extenuatas sortes inter prodigia numerat, quoniam litterae illae fatales alicubi consumptae viderentur. Imperante autem 
    Augusto Domitiano, satis laetam felicemque sortem Praenestina Fortuna per novennium dedit, in sequenti anno tristissimam 
    reddidit, neque sine sanguinis mentione, ut est auctor Tranquillus.
    Neque me latet alium quoque fuisse morem Romanis imperatoribus in aucupanda per sortes fortuna, versibus ad eam rem compositis, 
    vel ex aliquo poemate translatis, ut illud vulgatum de Caesare Hadriano, quum Vergilianas sortes consuleret : 
« Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens ? nosco crines incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum... ».
De sortitione autem iudicum et sortilegiis suo loco scripsimus.
  
Quanta prudentia Marcus Cato iudicaverit non esse publice audiendos in Romana civitate tres Atheniensium oratores, idest Carneadem, Critolaum, et Diogenem ; ac de illorum mirabili ingenio et facundia.
Quanta prudentia et consilio in moderanda civitate, quantaque doctrina fuerit Marcus Cato, qui Censorius dicitur, veterum 
    commentarii explicant. Sed hoc inter cetera eius viri mirificum videri debet iis praesertim hominibus, qui in obeundis 
    reipublicae officiis versantur, quod ab eo dictum atque iudicatum est de Atheniensium nobili illa ac celebri legatione 
    ad Senatum populumque Romanum, in qua tres ingenio et eruditione clarissimi extiterunt, hoc est Carneades academicus, 
    Critolaus peripateticus. Diogenes stoicus. Nam cum hi facundia in primis atque oratione pollerent, facile Romano populo 
    persuasissent quaecumque peterent. Sed hanc rem cum Marcus Cato mature consideraret, ex usu esse Romanae Reipublicae asseruit, 
    ne tales oratores tamque valida eloquentia praediti, qui possent aequa pariter atque iniqua persuadere, audirentur publice. 
    Quoniam Carneade ipso, ut inquit Plinius, argumentante quid veri esset haud facile discerni poterat, quem unum traditum 
    est, cum pro iustitia publice multa eleganter ac sapienter disseruisset, postridie non minori doctrina atque copia contra 
    iustitiam perorasse. De his autem tribus philosophis illud a Latinis criticis observatum est : eloquentia fuisse Carneadem 
    rapida et violenta, tereti et eleganti Critolaum, modesta et sobria Diogenem. Quod etiam Macrobius, ut alia complura, 
    e Penu Gellianae eruditionis in suas coenas deprompsit, homo satis qui : dem eruditus, sed ingenio maxime ingrato ac prope 
    impudenti, ut qui tanto aëris alieni cumulo nusquam creditoris nomen profiteatur.
  
Quae differentia tradatur inter deportatos et relegatos, et qui maxime auctores deportari homines ac portenta scribant.
In libris iureconsultorum scita satis atque elegans differentia ponitur inter eos qui "relegati" et "deportati" 
    dicuntur. Nam relegatos fere illos vocari asserunt, qui cum in exilium mittantur, bonis tamen propriis utuntur. Deportati 
    vero ea lege atque conditione vocantur, ut nihil e suis bonis possideant. Quod a nostris tamen grammaticis minime observatur. 
    Sed enim Caius Plinius ac Livius in alium magis significationem acceperunt, ut qui portenta atque prodigia deportanda 
    ex urbe asserant, cum in alium locum transferenda significent. Cuiusmodi illud est a Caio Plinio relatum inter mirifica 
    prodigia de Valeria foemina, quae regum temporibus inauspicato quidem exemplo cum dentibus in urbe nata est ; ob eamque 
    causam responsum est aruspicum vaticiniis exitio futuram ei civitati in qua deferretur. Itaque Sessapiam tum florentissimam 
    deportata est, neque citra illius urbis exitium. Sed et Livius item deportata nonnunquam monstra in aliam regionem tradit. 
    Posteriores vero, qui Antoninis et Constantiis imperatoribus scripserunt, deportatos in exilium aut in insulas accipiunt 
    pro iis qui descripti ac relegati fuerint. Quod in Lampridio, Volcatio, Ammiano, ac Hieronymo frequens reperitur. Hinc 
    illud in oratione Marci Antonini Caesaris, cum suam clementiam ac pietatem in Cassiani defectione Romanis patribus probaret 
    : « Nemo  inquit  senatorum puniatur, proscripti bona recipiant, deportati in patriam redeant. Quin 
    et Antoninus Caracalla relegatis ac deportatis reditum in patriam restituit, ut ab Aelio Spartiano scriptum est ».
  
De quadragenario numero et eius potestate in puerperis et infantibus ; tum de festo die, quem Graeci "tessaracoston" appellarunt.
Qui de numeris eorumque potestate scribunt diligenti cura videntur ea omnia observasse, quae ad quadratos perfectosque 
    numeros et imperfectos pertinent, ut cum septenarium humanae vitae vehiculum vocent, quaternarium vim iustitiae, denarium 
    et quinarium connubii. In quibus Academici ipsi maximum studium impenderunt. De numero autem quadragenario illud hoc loco 
    referendum existimavi, quod ad ipsam partus rationem facit. Nam "tessaracoston tempus" a Graecis auctoribus 
    appellarum ob eam causam celebratur, quod illis maxime diebus mirifica quaedam intelligantur. Itaque praegnantes etiam 
    foeminae quadraginta olim dies ante foeturam nefas habuerunt ad sacra accedere, ac totidem quoque diebus post partum graviore 
    morbo solent conflictari, ut aegre possint sanguinem continere, sed eodem praeterea tempore infantes morbidi sunt ac risum 
    continent, magnoque vitae discrimine vivunt. Quocirca, ut ad Cerellium tradit Censorinus, cum is dies quadragesimus praeteriit, 
    consueverunt veteres festum agitare quod "tessaracoston" appellarent.
  
De clementia Marci Antonini imperatoris, et quibus maxime verbis conttra seipsum conspirantibus parcendum monuerit.
Vetus dictum celebratur, nullum esse certius testimonium probitatis atque innocentiae quam ipsam vitae conscientiam, 
    in qua sapientissimus quisque virtutis bonum collocavit. Nam et Academici ipsi hoc abunde fatentur. Quod etiam Antonini 
    Augusti verba, qui Stoicorum disciplinis incubuit, verissima suffragatione probant. In quibus non modo suam vitae innocentiam, 
    sed aequissimum ingenium ac maxime probandum asseruit. Nam cum forte Avidius Cassius aliique complures contra Antoninum 
    imperatorem conspirassent, ac detecta coniuratio esset, parcendum omnibus censuit Antoninus, nec Avidium quidem imperandi 
    avidissimum iussit occidi, sed passus est, ut a Volcatio traditur.
    Cum tam egregiam singularemque eius clementiam ac lenitatem plures accusarent, eumdemque, ut sunt varia hominum ingenia, 
    passim arguerent, quod tam mitis in suos etiam hostes foret, simulque adderent aliter se res haberet si Avidius vicisset, 
    gravissime responsum est ab imperatore Antonino : « Non sic deos colimus aut vivimus, ut ille nos vinceret ». 
    Tantum adeo anteactae vitae conscientia et innatae probitatis testimonium potest, ut nihil insidias hostium metuat, nihil 
    alienas vires reformidet. Idem quoque Augustus sic in epistola ad uxorem Faustinam de se scribit, horatianam sententiam 
    mutuatus : « Quieto animo sis ; dii me tuentur et diis cordi mea pietas ». Quam rem et Volcatius historiae 
    auctor ad imperatorem Diocletianum retulit.
  
Quam constanti et alto animo fuerit Marcus Cato, et eius dictum de se cum bella inter Caesarem et Pompeium aestuarent.
Memoria dignum est quantum Catonis virtus atque constantia veteres permoverit praesertimque philosophos stoicos, ut eius 
    viri animum atque disciplinaln cum Socrate, Posidonio et Chrysippo conferant. Sed inter alia hoc praecipue admirantur, 
    quod in ea Romanae civitatis tempestate, cum civilia bella inter Caesarem et Pompeium streperent variisque fortunis respublica 
    premeretur, eum ipsum de animi statu nihil esse immutatum. Nam cum utrumque Cato improbaret atque exarmare cuperet, utrique 
    etiam virtute sua et animo ingenti occurrit. Dixit enim de Caesare, si vicerit, se moriturum ; sin Pompeius, exulaturum. 
    Quoniam Pompeius quidem, ut est auctor Tacitus, occultior fuit, non melior. Et hae sunt illae voces, ut Picus noster dicebat, 
    quas familiae Stoicorum laetis animis agnoscunt, quae omnibus suffragiis probantur et in porticis "apathian" 
    confirmant. Sed enim Cato nullis umquam casibus mutatus est, nullis affectibus concessit aut calamitati succubuit, sed 
    eumdem semper se in tam varia rerum fortuna praestitit, in praetura, in accusatione, in provincia, in urbe, exercitu, 
    repulsa atque interitu ; sicut ab Annaeo Seneca relatum est.
  
De Prosa et Postverta Romanis diis, ac ibidem de Antevorta ; et quid inter se dilerant, quaque ratione colerentur a Romanis.
Servatum est ab iis, qui de veterum religione scripserunt, Prosam et Postvertam fuisse apud Romanos pro diis acceptas, 
    atque illis aras et sacra etiam constituta ob ipsas pariendi rationes atque discrimina. Nam Prosae numen et potestas ab 
    iis foeminis maxime colebatur, quae rectum atque legitimum partum ederent, Postverta autem ab aegris atque infirmis. Cuiusmodi 
    habentur fere hi partus, cum in ipso nixu non caput primum ex alvo, sed ipsi pedes existunt, proindeque ab auctoribus 
    Agrippae appellati sunt. Quam rem Caius Plinius ac Gellius, ut alios mittam, diligenter prosequuntur. Sed et Postvertam 
    deam atque Antevortam in aliam partem acceperunt, ut a Vectio Praetextato in coeniis Macrobii relatum est.
    Hac enim ratione illas coluerunt ac templa dicarunt, quod ea omnia intelligi oportere existimarent, quae praeterita ac 
    futura essent. Ex quo divinitatis comites aptissimas appellarunt, non secus atque consilium et providentiam, quibus humana 
    omnia et divina expendi ac praevideri possunt. Quod a nobis alibi commodius expositum est.
  
Quae sint "samiata ferramenta" in Aureliani Augusti epistolis ; et "samiare" arma, ac de Samiis vasis, et Numae capedunculis in Romanis sacris.
Quaesitum nupcr ab eruditis, quid essent in Aureliani Augusti epistola, quam de officio tribunorum militum scribit, "ferramenta 
    samiata". Sic enim refert de ipsis mili.tibus : « Arma omnia tersa sint, ferramenta samiata, calceamenta fortia ». 
    Quo loco, cum doctiores etiam dubitare soleant, eorum quaestioni occurrendum a nobis est. Samiata igitur tela pro his 
    acceperunt veteres, quae in spiculum mucronata atque acuminata forent. Quod et Nonius Marcellus probavit. "Samium" 
    enim pro acuto acceptum est, et "samiare" pro acuere. Quoniam in Samo, ut est auctor Nonius, hoc artis genus 
    praecipue claruit. Qua voce et Lucilius poëta est usus in satyris. Sed et Samia vasa a multis celebrantur, quibus 
    Romani pontifices pro Numae regis instituto in sacris uterentur. Itaque sic Marcus Cicero in libris de Republica : « 
    Quae sunt  inquit  imperia pontificum diis immortaltbus grata sine Samiis ? ». Quae vasa capedines etiam 
    et capedunculos vocarunt, ut apud auctores frequenter habetur. Unde et illud Persianum :
    
  
« Aurum vasa Numae, Saturniaque impulit aera ;
Vestalesque urnas, et Tuscum fictile mutat ».
De oratore Isocrate eiusque insigni facundia, et quomodo tria in primis notanda praestiterit, ex historia Pausaniae.
Tria dicuntur in oratore Isocrate memoratu digna inter alia accidisse, eumque in iis praestandis non minore iudicio quam 
    fortuna valuisse. Primum, ut vegeto ac solido corporis robore, modestia singulari et summa animi libertate praestaret. 
    Nam et ad nonagesimum octavumque annum cum pervenisset, numquam adeo defecisse aut elanguisse scribitur, quin suos quoque 
    discipulos pro veteri instituto instrueret atque edoceret. In altero tam modestus et probus, ut ab omni civitatis administratione 
    prorsus abstineret, neque de rebus item publicis curam ullam suscepit, in quo liberum ab omni cupiditate animum maximeque 
    sincerum probavit. Quam rem, ut alios mittam, et Pausanias historiae auctor in Atticis commemorat : Hic autem Isocrates 
    ille est, cuius elegantiam atque iucunditatem Marcus Cicero apud nos in dicendo egregie expressit, cum vim Demosthenis 
    ae Platonis magnitudinern adiecisset.
  
De eruditione Crispi Passieni, et eius eleganti sententia in habendis probandisque amicis.
Laudatum est Passieni ingenium ac eruditio a multis, praecipueque ab Annaeo Seneca, qui locis aliquot asseruit nihil 
    se Crispo Passieno subtilius atque insignius cognosse in distinguendis maxime vitiis atque curandis. Sed inter alia multa, 
    dictum eiusdem perelegans quidem et egregium est adnotandum. Nam cum habere amicos velimus, et prudentia pariter et gratia 
    liberalitateque ornatos, habenda ratio est in utroque genere. Sic enim Passienus dicebat quorumdam se malle iudicium quam 
    beneficium, et quorundam beneficium quam iudicium. Cui sententiae tantum concedit noster Oricellarius, ut is unus in legendis, 
    colendis atque servandis amicis non minus prudentiam et iudicium quam constantiam et probitatem observet ; ad exemplum, 
    credo, principis Augusti, qui solitus est iudicium in eligendis, constantiam in servandis adhibere.