Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XII



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Qualis doctrina Platonis fuerit, et quomodo inter Pythagoram et Socratem medius fertur, ex Numenii Pythagorici sententia.

Egregie Numenius Pythagoricus ac erudite iudicium fecit de Platone philosopho, quo pacto videlicet eius viri excellens doctrina inter Pythagoram ipsum ac Socratem media extiterit, sic ut utriusque genium facile in eodem agnoscas, cum communi iure utrumque non modo coluerit, sed etiam scribendo magnopere expresserit. Verba Numenii haec sunt : « Plato – inquit – certe Pythagoricus fuit, sed huc tamen et illuc libere trahitur, ac per singula aeque membra inter Pythagoram et Socratem medius fertur. Nam sublimitatem illam Pythagorae ad maiorem quidem humanitatem deduxit, humile vero illud ac deiectum Socratis ad gravitatem et magnitudinem reduxit, atque ita Plato Pythagora quidem popularior et communior, Socrate vero gravior et sublimior est ». Haec Numenius de Platone in libro de dissensione Academicorum, quae vel ipse Pamphilus Eusebius recenset ad Theodorum Episcopum, quo maxime loco de philosophorum decretis disserit.


CAPUT II.

Quibus viribus polleant septem planetae in hominum corpore, ex Arabum libris, ac de XII Signis eorumque potestate ex veterum sententiis.

In monumentis Arabum qui astronomica diligenter tractarunt non pauca interdum comperiuntur, quae non minorem certe eruditionem quam gratiam et venustatem retineant ; cuiusmodi hoc est quod ab illis traditur de septem planetis eorumque viribus, tum in qua maxime humani corporis parte polleant. Nam quum ipsi homines, ut res est, de caelo vitam et spiritum trahant, fateri etiam necesse est sphaeras illas superiores, sive elementa, viribus adeo summis excellere, ut in quibusdam corporis partibus, velut suis domiciliis, maiorem omnino vim atque potestatem exerceant. Sed apponam eorum traditiones, ex quibus totum fere hominum corpus ad illa septem elementa deferri ac deduci videatur. Et primo asserunt per Solis imaginem hominum vitam significari, ex quo in ipso etiam Sole cerebrum et corda regi affirmant ; linguam vero et os a Mercurio, splenem a Saturno, hepar ab Jove, sanguinem a Marte, renes et genitale semen a Venere, stomachum a Luna. Sed et singulis quoque signis, quo in Zodiaco ipso motu perpeti moventur, astronomiae auctores suas humani corporis partes dederunt, sicut ex Graecis permulti et ex nostris Julius Firmicus, qui ad apotelesmata inquit maxime pertinere, sicubi valetudinis locum aut vitii volueris invenire. Ita enim referuntur ad ipsum signiferum : caput in Ariete, cervix in Tauro, humeri in Geminis, cor in Cancro, pectus et stomachus in Leone, venter in Virgine, renes vertebraeque in Libra, genitalia in Scorpione, femora in Sagittario, genicula in Capricorno, tibiae in Aquario, pedes in Piscibus. Mallius vero poirta haec eadem ad Augustum Caesarem his versibus :

Signa haec – inquit – praecipuas in toto corpore vires
Exercent : Aries caput est ante omnia princeps,
Sortitur quoque sensus et pulcherrima colla
Taurus, et in Geminis aequali brachia sorte
Scribuntur connexa humeris ; pectusque locatum
Sub Cancro est, laterum regnum scapulaeque Leonis ;
Virginis in propriam descendunt ilia sortem,
Libra regit clunes, et Scorpius inguine gaudet ;
Centauro femora accedunt ; Capricornus utrisque
Imperat in genibus, crurum fundentis Aquari
Arbitrium est, Piscesque pedum sibi iura reposcunt.

CAPUT III.

Egregie factum et ingenti animo a Petro Caponio Florentino cum Carolo rege Gallorum in concerpendis tabulis coram eodem rege, cum iniquiores contra Rem publicam viderentur.

Factum est anno superiore, ut Carolus Gallorum rex magno cum exercitu et instructis copiis Italiae regionem invaderet, idque eo animo et conditione, ut expulsis Neapolitanis regibus facilius regno potiretur. Sed antequam expeditionem obiret, Florentinorum urbem velut victor ingressus est, ac mutato reipublicae statu, ab universo populo et civibus, tamquam libertatis vindex, benigne salutatus ac magnifice exceptus est. Dein vero cum in urbe ageret cum magna copiarum parte, ac in dies cunctando expeditionem produceret, quo Florentino populo quamlibet conditionem imperaret, adeunt forte Carolum Gallorum regem cives aliquot ex auctoritate summi magistratus, ut cum eo foedus componant conditionemque pro tempore et fortuna accipiant. Atque in his forte Petrus Caponius fuit, qui cum regem Gallorum nimis videret insolescentem ac fortunae blandientis illecebris captum, utpote qui pro libidine Florentinis conditionem impeneret, cumque eam, ut fit, scriptis capitibus iniquiorem firmaret ; inibi Petrus Caponius regem forte aspicit ac tabulas legit, lectasque, ut vir ingentis animi, in oculis tanti regis percerpsit, ac simul iidem reiectis : « Et nos – inquit – ad militem nostrum ». Ac relicto ibidem rege ad curiam pergit. Quod et ipsum Carolus rex (quamvis victoria elatus et XX millia militum in castris haberet) admiratus, eiusque animum ut altiora molientem veritus, ex itinere iubet eum revocari, quo meliore conditione statum Florentinae civitatis componeret. Dignum certe facinus ac memorandum contra insolentiam Gallicam, quae ridendo fidem frangit et victis illudit. Idem Caponius paulo mox, in frequenti senatu comitiis approbantibus, imperator creatus est ad bellum Pisanum, quae urbs a populo Florentino in eiusdem regis adventu desciverat. Sed inter bellica instrumenta, dum maiore animo quam fortuna versatur, glande ictus ab hostibus, occubuit.


CAPUT IV.

Quot in Romano exercitu legiones forent, ex historia Polibii viri diligentis, ac de centuriis et cohortibus nonnihil.

Varie traditum est a veteribus de Romano exercitu et eius numero, tum quot equites in eo ac pedites adessent. Quod ego, ut rei veritas agnoscatur, ex historia Polybii viri diligentis referendum putavi. Is enim copiose hoc totum in libro Annalium tertio explicat in hunc modum, ut mittantur ea omnia hoc loco, quae a Livio in Romana historia describuntur : « Romani – inquit – quattuor omnino legionibus exercitum absolvunt, legiones autem singulae quaternis milibus peditum constant, ducentenis equitibus, vel, sicubi maior necessitas urget, quinis milibus peditum, equitibus trecentenis. His totidem – inquit – milites ex sociis adiiciuntur, equites fere triplicati. Neque tamen servatum id est semper a viris Romanis, quoniam et bello quidem Punico decretum fuit, ut octo tantum legionibus rem gererent, ac legiones singulae ut quinque millia hominum haberent ». Quin et ipse M. Cicero in libro de Stoicorum decretis, quae παραδοξα appellat : « Multi – inquit – ex te, Brute, audierunt, cum diceres neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populo Romano ex tantis vectigalibus iam pridem vix potest contingere. Hoc igitur proposito numquam eris dives, antequam ex tuis possessionibus tantum reficiatur, ut eo tueri quattuor legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis ». Neque illud ignoratur, quod et singuli quidem consules binas tantum legiones contra hostes ducebant, auxiliis sociorum adiectis. Quod ipsum a probis auctoribus assertum est. Cincius autem in commentariis de re militari haec de legionibus rettulit : « In legione – inquit – centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem ». Quod et Gellius quoque vir Romanus in Atticis probat.


CAPUT V.

De ingenti animo Julii Caesaris cum ad pontem Rubiconem accessit, et edictum ascriptum quod in ponte fluminis legebatur.

Frequens mentio fit in sermonibus hominum, quanta C. Caesar audacia et animo fuerit, cum contra omnem senatus populique Romani auctoritatern fluvium Rubiconem cum exercitu transiret, atque ad urbem accederet. Id ego cum passim legerem, putavi non fore usquequaque indignum, si edictum illud Romanae reipublicae ad Rubiconem, quod in ponte legebatur, subiicerem. Ita enim facilius ferociam illam Caesaris et animi magnitudinem intelligemus, qui tantum moliri facinus fuerit ausus, etsi paulum dicitur tamen constitisse ac de reditu cogitasse, cum quantum aggrederetur animo reputaret. Est autem hoc, sicut ex pervetustis monumentis compertum est, in quo illa Romani imperii maiestas facile demonstratur :

Iussu mandatove populi romani consul, imperator, tribune, miles, tiro, commilito, armate, quisquis es, manipularie, centurio, turmarie, legionarie, hic sistito, vexillum sinito, arma deponito, nec citra hunc amnem Rubiconem signa, arma, exercitum commeatumve traducito. Siquis huiusce iussionis ergo adversus praecepta ierit feceritve, adiudicatus esto hostis populo Romano ac si contra patriam arma tulerit, penatesque e sacris penetralibus asportaverit.

CAPUT VI.

De peris et manticis eorumque nominibus, ac de pasceolo et sacciperiis apud Plautum, inibique de hippoperiis apud Annaeum Senecam.

Cum varia sint nomina sacculorum et manticarum, quae passim apud poëtas caeterosque auctores veteres legantur, eaque interdum legentium mentem propter raritatem ac nimiam vetustatem detineant, non sum arbitratus alienum esse ab operis nostri instituto, si ea omnia in hunc locum de manticis et peris subiiciam, quae nunc memoriam subeant. Sunt enim haec : loculi, marsupia, mantica, calathus et calathiscus per diminutionem, qui latine qualus et quasillus. Pera item, culleus, ascopa, situla, ascopera et sacciperium, sed et fisci, fiscinae et fiscellae, sportula, crumenae et velleiae. His annumerantur scortea, hippoperae, pasceolum et bulga. De pasceolo autem, quia id rarius est, M. Plautus meminit in comoedia Rudente his versibus :

Nummi (inquit) octingenti auri in marsupio inferunt ;
Praeterea centum denaria philippea in pasceolo seorsus.

Idem quoque de sacciperio :

Quaenam balena (inquit) meum voravit vidulum
Aurum atque argentum, ubi omne compactum fuit ?
Eadem illa credo quae meum marsupium,
Quod plenum argenti f uit in sacciperio.

De hippoperis facta est mentio in epistolis Annaei Senecae, cum de M. Catonis frugalitate disserit : « M. Cato Censorius – inquit – quem tam necessarium fuit rei publicae nasci quam Scipionem (alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit) cantherio vehebatur, hippoperis quidem impositis, ut secum utilia portaret ». De velleis autem et fiscinis ad hunc modum Pedianus Asconius super secunda Ciceronis oratione in Verrem : « Sportae – inquit – sportulae, sportellae nummum sunt receptacula, et sacci, sacculi, saccelli, et crumenae et velleiae et scorteae et manticae et marsupia ; ita etiam fisci, fiscinae, fiscellae, spartea sunt utensilia ad maioris summae pecunias capiendas ».


CAPUT VII.

De Romanis spectaculis, et ludis apparatissimis Probi imperatoris cum de Germanis triumpharet, ex historia Flavii Vopisci.

Tenent me interdum quae a veteribus traduntur de Romanis spectaculis scaenicisque ac variis ludis, in quibus celebrandis videntur adeo fuisse quidam imperatores proclives, ut in hoc propemodum constitisse appareat totius victoriae laus ac dignitas, quoniam fere ad triumphales victorias illustrandas spectacula ista et ludicra parabantur. Sed libitum mihi est ea hoc loco referre, quae in triumpho Probi Augusti imperatoris Romano populo exhibita sunt, cum ex eo abunde possit intelligi in quibus voluptatibus ac delitiis Romanus populus esset occupatus, sicubi Romani imperatores pro rebus bene gestis solemniter triumphassent. Probus autem imperator, cum de Germanis, Blemiis ac Drungis triumphaturus esset, venationem amplissimam Romae in circo exhibuit, ita ut Romanus populus omnia passim diriperet. Sed ascribam verba Flavii Vopisci , quibus hoc totum nec ineleganter prosequitur : « Genus – inquit – spectaculi eiusmodi fuit in triumpho Probi imperatoris. Arbores validae per milites cum radicibus vulsae connexis late longeque trabibus affixae sunt ; terra dein superiecta, totusque circus ad sylvae speciem consitus gratiam nobis viroris obtulit. Immissi deinde per omnes aditus structiones mille, mille cervi, mille apri, mille damae, libycae omnes ferae et caetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. Immissi deinde populares, rapuit quisque quod volebat. Sequenti die adiecit in amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrua excitabant, qui omnes contis et sibinis interempti sunt et mox occisi. Praeterea multi sunt qui dirigere volebant sagittas, et immissi centum leopardi Libyci, centum deinde syriacae, centum damae et ursi simul trecenti ; atque idem sunt edita gladiatorum paria CCC, Blemyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, cum Germanis, Sarmathis ac multis latronibus Sauris ». Haec hactenus de Probi imperatoris triumpho, quando nec defuerunt apud veteres, qui de ludis scaenicis ac istiusmodi spectaculis libros integros componerent. Quod alibi explicavi, cum agerem de Iunio Messalla, qui universum quidem patrimonium in edendis spectandisque ludicris dicitur consumpsisse.


CAPUT VIII.

De veteri Germanorum republica et eorum moribus, institutis ac legibus, tam in militia quam in religione, non contemnenda observatio.

Nihil invenio in veterum commentariis utilius et ad vitae usum commodius quam leges ac varios ritus civitatum observare, moresque et consuetudines multorum populorum perdiscere, quo maior prudentia et cognitio fiat honestior. Ex quo, cum libros nuper legerem qui de Germanis eorumque moribus disserunt, non putavi fore indignum aut a praescripto nostri operis alienum, si de multis quaedam colligerem atque ad usum memoriae subiicerem, cuiusmodi haec sunt, quae ad reipublicae imperium militaremque disciplinam et religionem Germanorum pertinerent :

Publica omnia et privata armati agunt.
Reges quidem ex nobilitate probant, duces vero ex virtute.
De rebus maioribus principes consultant, de minoribus omnes.
Nullum mortalium a propriis laribus arcent, quod aliquem arcere maxime inhumanum sit.
Sera iuvenum venus, et foeminae ipsae in robusta iam aetate nubunt.
Uxores autem singuli habent singulas.

Neque dotem marito uxor, ser uxori maritus affert.

Iam et in militari disciplina plurimum commendantur cum egregie talia observent.
Principes enim pro victoria pugnant, et comites caeteri pro principe.
Idem ignominiosum ducunt scuta in praeliis relinquere.
Ex familiis et propinquitatibus conficiunt turmas.
Foeminasque interdum in exercitu habent, quae inclinatam quandoque aciem feruntur restituisse.
Ad negotia fere omnia et ad convivia armati procedunt. In cultu vero deorum fidem, pietatem, ac religionem mirifice observant. Nam de diis eorumque actis sanctius ac reverentius ducunt credere quam scire, unde illud frequens apud eos de deo credendum, non quaerendum. Deorum imagines minime ad humanam formam faciunt, quod illa caelestis maiestas supra humanitatem sit. Nefas putant ut ignominiosi adsint in sacris.

Talia fere sunt quae de Germanorum moribus ab antiquis scriptoribus referuntur, sicut a Tacito, Plinio et aliis, qui praeter alia multa et hoc de Germanis asserunt, plus valere apud eos bonos mores quam apud alios bonas leges.


CAPUT IX.

Urbane factum a Claudio imperatore de scypho surrepto a T. Iunio in convivio, ac res ibidem explicata.

Lepide factum ac perurbane traditur a Claudio imperatore cum T. Iunio viro praetorio in convivio celebri, in quo cum plures, ut fit, primae nobilitatis convenissent ac singulis vasa corinthia vel myrrhina, ut pas est, apponerentur, quo nihil ad elegantiam posset desiderari, inibi T. Iunius, qui et praetor et legionis praepositus fuit, sumpta occasione, aureum scyphum egregii operis suffuratus est. Quod cum in ratione colligenda imperator Claudius deprehenderet, pereleganti commento hominis furtum putavit detegendum. Parato enim mox alio convivio, idem accersuntur qui ad imperatoris dapes pridie convenerant, et cum singulis vasa eadem gemmea et pretiosa in mensa reponerentur, uni dumtaxat T. Iunio samiis ac fictilibus ministratum est. Quod et Svetonius suppresso Iunii nomine scribit, ex quo deinceps probro servili respersus est, quasi scyphum aureum in principis convivio surripuisset, ut est auctor Cornelius Tacitus. Sed is tamen Iunius in Gallige Narbonensis proconsulatu severe admodum atque integre provinciam rexit, quod apud auctores relatum est.


CAPUT X.

Iudicium factum ab Hadriano imperatore de Aegyptiis populis eorumque moribus, ac ibidem epistola perelegans Phlegontis Tralliani, ac de eius operibus nonnihil.

Non putavi absurdum fore, nec ingratum legentibus, si Phlegontis Tralliani epistolam de Aegyptiis eorumque moribus subiiciam, qui libertus Hadriani Caesaris fuit, quoniam in ea de Iudaeis etiam atque Christianis et urbe Alexandria nonnulla refert digna prorsus memoria. Neque autem me latet hanc ipsam epistolam sub Hadriani principis nomine missam fuisse Romam Serviano viro maximo, et qui ter consul fuerit, sicut Flavius Vopiscus tradit in libro ad Bassum secundo :

Hadrianus (inquit) Augusto Serviano consuli salutem. Aegyptum quam mihi laudabas, Serviane, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem ; illi qui Serapim colunt, Christiani sunt, et devoti sunt Serapi, qui se Christi episcopos dicunt. Nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum, non presbyter, non mathematicus, non aruspex, non aliptes. Ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. Genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum ; civitas opulenta, dives, foecunda, in qua nemo vivat otiosus. Alii vitrum conflant, ab aliis charta conficitur, omnes certe lymphiones cuiusque artis videntur ; et habent podagrosi quod agant, habent caeci quod agant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt ; unus illis deus est, hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes gentes venerantur ; et utinam melius esset morata civitas, digna profecto sui profunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum. Huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. Denique ut primum discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antonio, quae dixerunt, comperisse te credo. Nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quemadmodum foecundant pudet dicere. Calices tibi albos, fortes, diversi coloris transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas : caveas tamen, ne his Aphricanus noster indulgenter utatur. Vale ».

Haec de Aegyptiis Hadrianus, ex quo sic Vopiscus in vita Saturnini Augusti :

« Sunt – inquit – Aegyptii ventosi, furibundi, iniuriosi, novarum rerum avidi, et usque ad cantilenas publicas liberi ».
Fuit autem Phlegon Hadriani principis a secretis, ac libros permultos composuit, sicuti in Sudae collectaneis legitur. Itaque non pauci etiam fuerunt, qui opera quaedam Hadriani in hunc ipsum Phlegontem rettulerunt. Nam Hadrianus idem tam cupidus famae fuit et laudis, ut libros a se scriptos de sua vita libertis suis litteratis dederit, qui eos suis nominibus publicarent. Quod cum alii multi, tum Aelius Spartianus tradidit ad imperatorem Diocletianum.


CAPUT XI.

Dictum elegans Phavorini philosophi de Hadriano imperatore, ac itidem simile quiddam Asinii Pollionis cum Octavio Augusto.

Non pauca in veterum monumentis reperiuntur, quae Phavorini philosophi et ingenium et optimas disciplinas probent. Is enim, ut Hadriani tempore, graeca facundia praestitit, ac Romanam quoque eruditionem egregie calluit. Sed in praesens dictum eius admodum elegans apponam, in quo facile Atticam astutiam atque artem cognoscas. Nam cum Aelius Hadrianus imperator cum Phavorino, ut fit, de litteris ageret, atque ilium in vocabuli usurpatione libertius reprehenderet, amicis id arguentibus, quod iniquius Hadriano de verbo huiusmodi concederet quo idonei auctores uterentur, subridens Phavorinus : « Et male – inquit – mihi suadetis familiares, qui non ilium me doctiorem haberi ab omnibus aequo animo feratis, qui XXX legionibus imperet ». In hunc modum nimia imperatoris Hadriani ambitio famaeque cupiditas delusa est. Pari exemplo et Pollio Asinius, cum fescenninos in eum Octavius Augustus scriberet : At ego – inquit – taceo ; non enim facile est in eum scribere, qui potest proscribere. Quod in coenis etiam Macrobianis Avienus asseruit.


CAPUT XII.

Verba Hieronymi exposita de Hismenia, contra quorundam inscitiam atque ineptias, tum de Antigenide et Hismenia tibicinibus nonnihil additum.

Risi nuper quorundam inscitiam, cum forte Hieronymi apologia aliquot audientibus legeretur contra Turrantium Ruffinum ; tum eo maxime loco deprehensa est eorum ignorantia, cum de erroribus LXX agit in his verbis : « Et quod nunc Dabrejamyn interpretatus sum, idcirco feci ut inextricabiles moras et sylvam nominum, quae scriptorum vitio confusa sunt, sensuumque barbariem apertius per versuum cola dirigerem, mihimet ipsi et meis iuxta Hismeniam canens, si aures surdae sunt caeterorum ». Quae verba in eodem Hieronymo leges in praefatione paralipomenon ad Chromatium. Sed quo loco ait, iuxta Hismeniam, quidam fluvium intelligi dixerunt, alii montem, alii nescio quem, ut nihil ineptius aut dici absurdius possit, cum sit accipiendum "iuxta Hismeniam" hoc loco ex eius Hismeniae tibicinis dicto, quo se ipsum sibimet canere asserebat. Ita enim sensus procedit et dicti gratia. Quam rem videtur mihi Hieronymus a Graecis auctoribus, ut alia multa, mutuatus, qui de ipso Hismenia referunt solitum saepe dicere, sibi ipsi canendum esse. Fuit enim Hismenias tibicen peritissimus, Antigenidis discipulus. De quo etiam Boëtius in musicis : « Hismenias – inquit – Thebanus Boeotiorum pluribus, quos ischiaticus morbus vexabat, modulis cunctas fertur abstersisse molestias ». Neque illud ignoramus, quod hoc ipsum quidam rettulerint ad Antigenidem, quoniam is discipulo suo diceret : "Mihi cane et musis". Ex quo sic M. Cicero in libro de claris oratoribus : « Tibicen – inquit – Antigenides discipulo suo vergenti ad populum : Mihi cane (inquit) et musis ». Ipse autem Antigenides, ut est auctor L. Apuleius in oratione ad Severianum proconsulem, omnis voculae egregius modulator fuit et omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolium simplex, seu Asium varium, seu Lydium querulum, seu Phrigium religiosum, seu Dorium bellicosum. Mitto nunc ea de Hismenia quae apud Graecos leguntur, quando et Plinius nobilem hunc facit, tradendo fulgentibus gemmis uti solitum, sic ut ea ostentatione musicae artes magis censerentur. Quod et Nicomachus et Dionysiodorus pari studio factitarunt.


CAPUT XIII.

Deos aeviternos et aevintegros a poëta Ennio appellari, et Apulei verba apposita de diis aeviternis.

Aeviternos deos appellavit Q. Ennius ea ratione, quod in sempiterno aevo maiestatem divinam retineant ; itaque maximum jovem principem et aeviternum vocat, sicuti a grammaticis nostris adnotatum est. L. quoque Apuleius cum de nomine ac potestate deorum disputat, aeviternos dicit his verbis : « Hos – inquit – deos in sublimi aetheris vertice locatos, ab humana contagione procul discretos, plurimi, sed non rite, venerantur ; omnes, sed inscite, metuunt ; pauci, sed impie, difhtentur ». Quos deos Plato existimat veros, incorporales, animales, neque sine ullo exordio, sed prorsus ac retro aeviternos, a corporis contagione sua quidem natura remotos, ingenio ad summam beatitudinem porrecto ; nullius extrarii boni participatione, sed ex bono et ad omnia competentia prono nutu, facili, simplici, libero et absoluto. Servius autem Grammaticus et aevintegros deos refert ab eodem Ennio appellatos, quod integra eorum aetas atque perfecta consistat. In antiquis vero elogiis aeviternum genium legimus ; sic enim Romac in tabula marmorea descriptum est :

D. POT. ET GEN. AEVI. D.

Quod interpretari ad hunc modum possumus : "Diis potentibus et genio aeviterno dicatum". Sed et Plinius secundus" de aeviterno Deo meminit ; in cuius sacris furvum bovem immolari mos fuit, quod a Verrio Flacco notatum est.