Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XIII



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Pulcherrima descriptio de naturae ordine ac potestate, ex Bardesane Syrio, ac Pacuvii carmen allatum de re consimili.

Permulta passim apud philosophiae auctores leguntur de viribus atque potestate naturae, cuius providentia factum sit, ut elementa itidem ipsa suis quasi numeris oriantur, concrescant et obeant, quod omnia aeque animalia simili lege ad ortum et obitum perducantur. Quam rem mirifica quidem elegantia et eruditione videtur mihi in primis Bardesanes Syrius descripsisse, quem Pamphilus Eusebius in disciplinis caelestibus omnium Chaldaeorum doctissimum appellat. Sed libitum est eius verba subiicere, quibus aperte cognosci possit, et eiusdem auctoris eruditio et naturae ipsius atque mortalium vitae elegantissima descriptio, cum inter ipsa bruta animantia et homines mirificam certe differentiam afferat. Sic enim tradit : « Homo nascitur, alitur, crescit, comedit, bibit, dormit, senescit, moritur, quae omnia ipsi cum caeteris animantibus aequa ratione communia sunt. Sed bruta quidem et stolida animalia, quae Graeci αλογα vocant, cum procreata sunt, natura ipsa, non ratione feruntur. Leo carnes comest, ac si quis iniuriam inferat strenue pro salute pugnat. Oves autem foenum esitant, carnes neutiquam attingunt, neque se ab iniuria defendunt. Scorpius terrae glebis depascitur, et aculeo virulento nec iniuriantes invadit. Formica duce natura futuram hiemem praevidet, ob idque summo labore ipsa aestate alimenta sibi ad vitam recondit. Apes ipsae mel conficiunt eodemque nutriuntur. Plura eademque magis miranda possum narrare, sed haec satis arbitror, ex quibus intelligamus bruta ipsa et rationis expertia ferri natura, ac secundum eam iucunde vivere. Soli autem homines cum et natura, ut dictum est, ducantur, mentem simul ac rationem, quae inde oritur, praecipuum veluti munus adepti sunt. Etenim non unus quidem hominibus cibus, sed varius ac diversus, alii ut leones nutriuntur, alii sicut oves, neque itidem unus omnibus vestitus, non mos, non lex, non unus vivendi modus, non simplex rerum cupido, sed hominum singuli vitam sibi pro voto deligunt, neque vicinos, nisi quantum libuit, imitantur ». Haec hactenus Bardesanes. M. autem Pacuvius, vir in scribendis fabulis excellens, vim ac potestatem naturae in Chrysippo egregie admodum conscripsit ; cuius merito eveniat, ut orta omnia, quod inquit Sallustius, occidant, et aucta senescant. Pacuvii versus hi sunt :

Quicquid est hoc, omnia animat, format, alit,
Auget, creat, sepelit, recipitque in sese omnia,
Omniumque idem est pater, in idemque eadem
Quae erunt de integro, atque eodem occidunt.

CAPUT II.

De malo civilium dissensionum, et imagine Discordiae elegantissimis versibus a Petronio Arbitro descripta.

Cum nuper legerem Petronii Arbitri carmen de bello inter Caesarem et Pompeium, mirifice me talis descriptio tenuit, sed in ea maxime parte sum delectatus, qua Discordiae imaginem graphice et erudite expressit. Quod ego adnotandum putavi, siquidem nihil in quaque civitate calamitosius atque pestilentius est seditione civili et intestinis factionibus, sicuti nostra quoque aetas abunde intelligit, qua succrescentibus passim Italiae fluctibus ac discordiis, Galliae reges illam invadentes pessime affecerunt. Sed apponam carmen Petronii :

« Intremuere tubae, ac scisso Discordia crine
Extulit ad superos stygium caput, huius in ore
Concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
Stabant irati scabra rubigine dentes,
Tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
Atque inter toto laceratam pectore vestem
Sanguinea tremulam quatiebat lampada dextra ».

Ex his constare potest quam sit diligenter et assidue laborandum, ut istiusmodi seditiones atque discordias effugere possimus, quoniam id a Catone civitatis venenum verissime est appellatum, sicut et M. Agrippa asseruit, qui multum se debere Sallustianae sententiae professus est, quo loco egregie ac prudenter inquit :

"Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur".

CAPUT III.

Romanorum lex de diis colendis ac probandis per S.P.Q.R., ac de Christo etiam, et quantum Tiberius imperator illi concesserit.

Nuper habita mentio est de Tiberio imperatore et Christi miraculis, quaesitumque a viris doctioribus an Caesar Augustus quicquam de eo comperisset, qui tot miranda peneque incredibilia in Aegypto ac Syria Palaestina effecisset. Qua in re tametsi non pauca ultro citroque pro tempore habita sunt ad id pertinentia, nullus tamen ex veteribus copiosius hoc explicat quam Florens Tertullianus, cui equidem propter antiquitatem et egregiam eruditionem non dixerim quantum concedam ac deferam. Is aperte probat relatum fuisse Tiberio principi per Pontium Pilatum de Christi divinitate, qui tum apud Syrios praefectus agebat ; quod etiam in Taciti historia notatum est. Quin et ipsum refert Caesarem Tertullianus, quod est magis mirandum, detulisse hoc ad senatum cum praerogativa, ut inquit, sui suffragii. Senatus vero Romanus, quod eam rem minus probaret, neglexit. Caesar in sententia perstitit, periculumque et poenam his comminatus est, qui temere Christianos accusarent. Haec, inquam, a Tertulliano in eo potissimum libro referuntur qui Apologeticus contra gentiles inscribitur. Neque autem mirum est, si S.P.Q.R. Imperatori Tiberio hac in re non paruit, quoniam de novis diis recipiendis atque expellendis, senatus ipse, qua polleret auctoritate, decernebat, sicuti Romanae leges ac decreta statuerunt. Nam et in Pontificum libris servatum est :

Separatim nemo sit habens deos novos, sive advenas,
Nisi publice ascitos privatim colunto.
Divos qui caelestes semper habiti, colunto.
Constructa a patribus delubra habento.

Ex his autem facile colligitur, haud permissum cuiquam in urbe deos sibi alios assumere, praeterquam quos S.P.Q.R. voluisset. Ex quo dictum merito est ab eodem Tertulliano vetus decretum Romae fuisse, ne quis deus ab imperatore posset consecrari, nisi a senatu etiam probaretur. Eusebius autem Pamphilus in sacra historia haec eadem asserit, mutuatus fere, ut alia multa, a Tertulliano, quem legum decretorumque Romanorum peritissimum vocat.


CAPUT IV.

De nimia feritate Saporis regis contra Romanurn imperatorem Aurelianum, ac de Tamburlano etiam principe simile exemplum contra Baysettum Turcarum imperatorem.

Qui res gestas imperatorum apud veteres litteris commendarunt, de Sapore Persarum rege inter alia unum hoc animi insolentis et imperiosi exemplum referunt, de quo mihi agendum putavi. Is enim Sapor, cum in bello contra Senatum P.Q.R. imperatorem Aurelianum cepisset, cum maxima quidem ignominia eum hominem captivum detinebat, qui totius fere orbis terrarum imperator fuisset ; sic ut ascensurus equum rex Sapor curvatos Aureliani humeros pedibus premeret, ac deinde equum regeret. Qua animi elatione et insolentia nihil prope immodestius aut insolentius dici potest, cum et rex Belsolus Odenatusque et Valenus, aliique complures praeclari principes, ad repetendum Romanum imperatorem insurgerent contra Saporem. Sed et Tamburlanus, qui multo post imperator maximus apud Scythas praestitit, non minore quidem saevitia et animi feritate fuit, quod alibi a me commodius relatum est. Is enim Tamburlanus Baysettum Thurcarum principem cum in bello cepisset, per omnes sane expeditiones, quas egit complures, catenis devinctum in exercitu circumagebat, quo tam diro exemplo talis crudelitas magis magisque populis innotesceret.


CAPUT V.

De L. Metello viro clarissimo, et quod tota vita decem praecipua pro voto sit consecutus, ac de Crasso etiam Mutiano eiusque insignibus.

Egregie factum est ac pro Romana dignitate a L. Metello, qui decem se praecipua et maxima in tota vita consequi summo ambitu desideravit, eaque, ut traditur, abunde pro voto sibi paravit. Sunt autem haec, quae vir maximo animo et consilio concupierit, ut ex his aperte intelligatur, quam vel a tenera aetate virtutum signa in hominum ingeniis praelucescant. Voluisse enim ferunt primarium se bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, summum senatorum haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere, et se clarissimum in civitate csse. Atque haec quidem, ut dixi, consecutus traditur, sicut Q. Metellus scripsit in oratione de laudibus patris et C. Plinius in Historia naturali recensuit, siquidem non modo quindecemvir fuit agris dandis, sed pontifex, bis consul, dictator et magister equitum, etiamque a populo Romano curru donatus quo in curiam veheretur. Quod ipsum alibi a nobis copiose relatum est. P. vero Crassus Mutianus, vir strenuus atque clarissimus, quinque maxima et praecipua dicitur habuisse, ut Asellio Sempronius in Romana historia rettulit, quod esset quidem ditissimus, nobilissimus, eloquentissimus, iurisconsultissimus, quod etiam pontifex maximus. Quam rem et in Gellianis Noctibus comperies.


CAPUT VI.

Diligens adnotatio de generibus telorum ac nominibus, et quae cuiusque gentis sunt ; tum de lancea et cestris nonnihil.

Non defuerunt apud veteres, qui de re militari cum scriberent, telorum quoque genera et gladiorum referrent. Sed ea tamen minus apte et commode distinxerunt, quod ego nuper in quorundam observationibus cognovi, qui veterum auctoritate decepti paulo imprudentius in eumdem sunt errorem delapsi. Qua in re, ut ad liquidum veritas pernoscatur, telorum genera et iaculorum afferemus, quibusque nominibus apud suos populos censeantur, ne quis diligentiam in nobis maioremque praeterea curam desideret. Sunt igitur haec, quae apud probos auctores iaculorum vocabula comperies : spari, cateiae, frameae, caiae, rumigesti, mesanculae, sibini, gessa, veruta, aclydes, romphea, lanceae, pila, sarissae ; nam et scibones quoque et tragulas et telones, hastas, sudes, phalaricas, issos, faces, semiphalaricas, cestra, solliferrea et scorpios leges. Propria vero populorum haec sunt, ut doctiores fere consentiunt : frameae Germanorum, gessa Gallorum, romphea Thracum, lancea Hispanorum, pila Romanorum, issi Boiorum, sarissae Macedonum ; unde sarissophoros milites, qui cum Alexandro Macedone decertarunt, frequens apud auctores invenias. Sibini vero Illyricorum sunt. Quod autem lanceam dixerim esse hispanicum, secutus sum M. Varronem et Gellium. Nam Varro in libris rerum divinarum "lanceam" asseruit non latinum quidem, sed hispanicum esse verbum, etsi Pompeius Festus, qui Verri Flacci commentarios in breviarium contraxit, graecum esse hoc scribat, quod apud eos λογχη pro hasta capiatur, ac λογχητης ; satelles sit. Unde ridiculus error vulgi e sacra historia emersit, Longinum temere credentis pro lancea, cum verba in Ioannis Evangelio ad hunc modum legantur :

« αλλ' εις των στρατιωτων λογχη αυτου την πλευραν ενυξεν. »
Caestron vero apud Graccos teli genus quod in bello Persico inventum fuerit, sicut Suidae collectanea probant. Quidam ex nostris viriculum latine vocarunt. Sibinam quoque inter ipsa tela relatam Sex. Pompeius libro XIX de verbis priscis testatur : « Sibina, inquit, apud Illyricos telum dicitur venabuli simile ». De quo et Q. Ennius in Romanis Annalibus meminit :
"Illyrici restant sicis sibinisque fodientes".


CAPUT VII.

De anatomica disciplinu, et historia de Aristomene Messenio qui hirsuto corde fuerit, ac ibidem relata quaedam ex veteribus de humano corde.

Videre est apud eos auctores, qui libros anatomicos ediderunt, miranda quaedam et quasi incredenda describi de humani corporis partibus. Qua in re putamus magna ex parte fidem illis adhibendam, quandoquidem curiosa veterum sedulitas nihil prope intactum vel inconsideratum reliquit, in quo non se demitteret. Illud autem inter alia me nuper tenuit, quod in quibusdam hominibus traditum sit, cum eorum cadavera dissecarentur, hirsutum cor fuisse inventum, velut et in corde bovis equorumque ossa etiam comperta. Inter alios vero Leonidam Spartanum et Aristomenem Messenium nominant C. Plinius et Max. Valerius eosque animo et fortitudine fuisse insignes atque praeclarissimos asserunt. Etenim Aristomenes quidem, ut in veterum historiis traditur, trecentos Lacedaemones occidit, cumque idem convulneratus foret et captus, latomiarum poenam et angustias per cunicolos et cavernas evasit, sequutus vero videlicet subterraneos aditus. Iterum captus, custodibus somno sopitis ad ignem accessit, et lora cum corpore exussit. Cum tertio caperetur, Lacedaemones eiusdem pectus dissecuerunt, quo hominem quoque introspicere possent, inventumque est hirsuto corde fuisse Aristomenem. De perdicibus autem, quod in Paphlagonia bina corda habeant, auctores sunt philosophus Theophrastus, Plinius et Gellius ; sicut etiam vulgatum illud in extispiciis, cor ipsum aliquando haud in victimis inventum, quod ipsum C. Caesari sacrificanti non semel dicitur accidisse. Quibus autem cor rigidum sit, bruta illa et stolida animantia existimantur ; quibus praegrande, timidiora et pavida ; quibus parvum, audacia et animosa. Quod et C. Plinius ex Aristotelis libris, ut alia multa, recenset, quo loco de anatomice disserit.


CAPUT VIII.

Quomodo Diocletianus Caesar imperii dignitatem contempserit, et quibus verbis apud populum Romanum deprecatus sit.

Dignum sane exemplum de imperio Diocletiani Augusti in veterum commentariis reperitur. Is enim Diocletianus Romae imperator factus, diu imperium cum Herculeo Caesare tenuit. Quod factum est, ut cum in senium vergeret, relicta imperandi cura, privati hominis personam delegerit, quasi parum foret idoneus ad imperium Romani populi moderandum. Quod equidem propterea existimavi referendum, ut etiam quivis intelligat quam maxime interdum fallantur homines, qui ea summo ambitu conquirant et immoderata libidine expetant, quae fugienda prorsus ac devitanda prudentiorum iudicio censentur. Nam hic idem imperator Diocletianus, ubi se imperio abdicavit, Salonas concessit, Dalmatiae urbem, in qua natus est, cumque ibidem privatus in villa iuxta Salonas ageret ac molliter pro aetate praeclaro in otio conquiesceret, rogatus plurimum est a senatu populoque Romano ad imperium recipiendum. Sed is talem dignitatem aeque ac maximam pestem accusavit, atque in hunc etiam modum rescripsit : « Utinam Romani possetis holera visere nostris manibus Salonis instituta, profecto enim numquam istud tentandum iudicaretis ». Ex quibus haud dubie colligitur quanti sit habenda ratio vitae quietioris, praesertim in aetate iam affecta. Nam idem quoque Diocletianus, cum privatus viveret, prudenter atque egregie de imperio dixit : "Nihil esse in rebus humanis difficilius quam bene imperare". Quod et Flavius Vopiscus in commentariis ad Bassurn scribit.


CAPUT IX.

Dissentire C. Plinium ab antiquis scriptoribus de ursis Numidicis, et quod in Libya et Numidia celebrentur, ex Solino, Herodoto et aliis.

Servatum est, et in Romanis annalibus relatum, ursos quidem numidicos in circo romano ab aedilibus editos, M. Pisone et M. Messalla consulibus. Qua in re C. Plinius mirari se plurimum refert quod etiam "Numidicos" additum sit, cum in ipsa, ut inquit, Aphrica, minime ursi gignantur. Ego etsi a Plinii auctoritate non censeam penitus dissidendum, quoniam is quidem in veterum monumentis perquirendis pensandisque diligentior caeteris et accuratior videri solet, non tamen praetermittam, quo minus ea de ursis Numidicis ascribam quae cum publica annalium auctoritate conveniant, siquidem Iulius Solinus in Polyhistore (ita enim liber inscribitur) de ursis Numidicis haec tradit : « Numidici ursi forma (inquit) caeteris praestant, rabie dumtaxat et villis profundioribus ». Quod haud dubie probat et in ipsa pariter Numidia ursos procreari. Verba autem ex Romanorum annalibus haec sunt, quae Solinus etiam, ut alia permulta, ex libris Plinianis transtulit : « M. Pisone et M. Messalla consulibus, ad XII Cal. Octobris L. Domitius Aenobarbus, curulis aedilis, ursos numidicos centum et totidem veneratores Aethiopas in circo Romano dedit ». Quod spectaculum inter memorabiles titulos annotatur. Herodotus quoque Alicarnasseus idem sensit de ursis libycis, ut poëtas nostros mittamus, qui aperte probant fuisse numidicos ursos maxime celebres. Nam et numidas et libycos passim appellitant, cuiusmodi illud :

Profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
Figebat numidas albana nudus arena...
Aliud :
...quod freno e libyci domantur ursi.

CAPUT X.

De figuris et effigie elementorum, ex Pythagorica doctrina apud philosophum Platonem.

Pro comperto iam omnibus est, Platonis quidem philosophiam magna ex parte e sacris illis ac mysteriis Pythagorae provenisse, quando et ipse Plato pleraque non aliter sensit ac Pythagoras. Quod ipsum alicubi ingenue professus est, ut homo ad veritatem natus, cuiusmodi etiam placita haec atque decreta sunt de mundi primordiis eorumque habitu et figuris. Asserit enim Pythagoras, quique eum secuti sunt, terrae elementum cubi seu quadrati effigiem praeferre, ignem vero pyramidis, aquam forma esse octangula, universum autem duodecim angulorum effigie. In qua sententia et Plato ipse fuit, qui in Timaeo copiose hoc totum percensuit. Quod ego vel ob id observandum putavi, ut istiusmodi opiniones memoriae commendarem. Sed enim Pythagoras in hunc modum ait, sicuti et Claudius Galenus repetit, quo loco de philosophorum placitis atque sententiis disputat : « Pythagoras, inquit, εκ μεν γαρ του κυβου γεγονεναι την γην φησιν, εκ δε της πυραμιδος το πυρ, εκ δε του οκταεδρου το υδωρ, εκ δε του δωδεκαεδρου την του παντος σφαιραν. ».

Quod et Joannes Zezes diligenti studio prosecutus est, vir, ut apparet, in omni antiquitate maxime diligens.


CAPUT XI.

Quid in Romana theologia forent deus Sentinus et deus Vitunus, ac de diis etiam selectis nonnulla ex Varronis et Augustini commentariis.

Libros XVI scripsit M. Varro de Romanorum theologia, in quibus cum varia deorum nomina atque rationes collegisset, in tam diverso tamque multiplici deorum numero Vitunum et Sentinum enumeravit, eosque appellari sic asseruit, ut est auctor Augustinus, quod alter vitam, alter sensum a puerperio largiatur. Itaque hos deos Augustinus obscurissimos appellat : « Et hi tamen, inquit, multo plus praestant cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti dii ». Nam nihil dici potius atque praeclarius potest in omni officio mortalium, quam vivendi ac sentiendi munere ampliari, quo circa vivificatorem ac sensificatorem nominat. Quod autem selecti dii ab Augustino nuncupantur, sciendum est hos omnes a Varrone explicatos uno volumine, ob eamque ratione sic appellatos, quod ampliorem potestatem atque dignitatem possideant, seu quod apud ipsos populos celebriores aliis forent, maioribusque honoribus colerentur. Quapropter a veteribus dii selecti nobilissimi habiti sunt supra caeteros deos. Ab Augustino bis deni enumerantur, ex traditionibus M. Varronis ; XII mares, VIII foeminae, hoc est, Ianus, Iuppiter, Saturnus, Genius, Mercurius, Apollo, Mars, Vulcanus, Neptunus, Sol, Orcus, Liber pater, Tellus, Ceres, Lucina, Iuno, Diana, Minerva, Venus, Vesta. Sed haec de diis alibi explicavimus, dicatis huic operi voluminihus.


CAPUT XII.

Quam sit gravissimum crimen nimia in homine insolentia, et quod pro comitiali morbo habeatur atque execretur a philosophis.

Quantum praestiterit prienensis Bias consilio atque sapientia in omnibus vitae ofhciis, notum est his omnibus qui antiquitatis studio atque disciplinis delectantur, cum ab ipso etiam Apolline, propter egregiam singularemque illius sapientiam, tripode aureo donatus tradatur. Is igitur, inter caetera hominum vitia et delicta, fastum praecipue ac insolentiam odio maximo habuit, nihil existimans iniquius ac scelestius in rebus humanis fieri, quam elatione animi immodicaque arrogantia uti. Quocirca modeste, inquit, et civiliter in vitae officiis agendum esse. Ita enim gratia et studium paratur apud omnes, fastus autem et insolentia damnum atque odium affert. Sed et Zeno ille Citieus, cuius verecundia praecipue commendatur, monere homines consuevit, ut nihil prorsus fastu et insolentia indignius atque foedius existimarent, idque, cum in omnibus, tum in iuvenibus maxime, quod eorum ingenia sine ulla ratione impudentissime insolescant, eoque nomine in furorem atque insaniam facile rapiantur. De qua re cum copiose atque eleganter Picus Mirandula mecum disseruisset, haud alienum existimavi ab instituto nostrae professionis aliquid ceu "mnemosynon" mihi ipsi adnotare. Est enim hac in re habenda semper in memoria Heracliti Ephesii sententia, qui ex ipsa scribendi obscuritate "Scotinos" est appellatus. Is namque fastum dicebat, atque animi elationem, perinde atque sacrum morbum seu comitialem habendum atque existimandum.