Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber I |
De triplici tentorio Tamburlani, Scytarum principis, et qua conditione imperator maximus in conspectum et aciem hostium accederet.
Nemini dubium est vitam ipsam mortalium fieri multo prudentiorem et cultiorem ex rerum historiarumque observatione. Sed
ea praecipue sunt pluris aestimanda, quae ad usum magis ipsum et vitae rationes conducunt, sicuti exempla antiquitatis
sunt, ex quibus ita homines subinde fiunt prudentiores, ut qui optime antiquitatem calleat, is aeque et praesentia intelligit
et futura plerumque prospicit. Subit autem nunc στρατηγημα de Tamburlano
Scytharum imperatore et eius saevitia. Is enim, quo maiorem hostibus terrorem atque metum incuteret, triplici tentorio
in exercitu uti consuevit, sic ut in uno quoque dispar color appareret, quo animi quoque mutatio militis intelligeretur.
Primum enim colore albo, purpureo secundum, tertium nigro proferebat. Idque ipsum ratione quadam imperii et victoriae
faciebat, vir alioqui et gestis et auctoritate clarissimus ; nam ex colore tentorii volebat ab his cognosci belli conditiones,
cum quibus in certamen descenderet. Prima die, cum in conspectu hostium cum exercitu adventasset, tentorium illud colore
albo explicabatur, in quo significabat nulla in re, si modo se dederent, iniuriam se aliquam illaturum. Quod si alteram
diem hostis expectasset, tum coloris rubri tentorium educebat, quasi ad caedem et sanguinem. Si ad triduum res protrahebatur,
pro colore atro omnia quidem atra futura, et extremam cunctis occidionem praenunciabat.
Quibus disciplinis atque praeceptis Persarum reges filios instruerent, et qua positissimum aetate, ex Platonis Alcibiade.
Res digna memoria est, quam Plato philosophus refert in libro de ingenio hominis. Nam cum Socrates diligenter disserat,
quo studio ac diligentia Lacedaemones ad eruditionem virtutis και παιδειαν
instruantur, mox ad ipsos etiam Persarum reges accedit, eorumque mirificam sane ac memorandam disciplinam recenset.
« Siquidem apud eos, inquit, qui regis filius in regno succedit, primo eius natalem, quicumque in regno sunt, celebrant,
simulque in posterum quotannis eamdem lucem sacris ac festis universa Asia prosequitur, mox vero nutriri puer incipit.
Neque id a quavis nutrice peragitur, sed ab ipsis duntaxat eunuchis, qui in regis aula omnium optimi censeantur. Nam et
illis hisdem reliqua omnia demandant, quae ad pueri curam educationemque pertineant. Praecipue vero diligentiam adhibent
maximam, uti natum ipsum decora et egregia forma habeant, ex quo membra eius et artus accurate ac diligenter dirigunt
atque componunt. Ubi vero septimum aetatis annum complerunt, ad equestris disciplinae magistros atque ipsas in venationes
mittuntur. Anno autem decimo quarto curam eiusdem suscipiunt, qui magistri regii nominantur. Et hi quidem ex universa
Persia delecti quattuor sunt, qui ceteris omnibus virtute praestent, videlicet sapientia, iustitia, tcmperantia atque
fortitudine.
Ex his vero primus eiusmodi magicam docet, quae a Zoroastre Oromasi filio profecta est, quae nihil est aliud quam deorum
cultus, idemque regia instituta tradit ; secundus commonet, ut in tota vita veritatem colat ; tertius, ne quo affectu
aut libidine superetur, sed libere vitam agere consuescat, sibique ipsi primum imperare nec alteri servire ; quartus demum
intrepidum illum et impavidum reddit, necubi metuendo servus efficiatur.
Haec Plato in Alcibiade rettulit, quo facilius praeceptor Socrates Alcibiadis animum ad ipsam virtutem excitaret, simulque
Delphicum illud subinde respiceret, quo monemur, ut se ipsum quisque probe cognoscat, necubi imperio animi abutamur. Quod
a Plutarcho etiam Chaeronaeo praeclare exponitur.
De Psyllis ac Marsiis, eorumque potestate in venenis tractandis et de Exagono legato in dolium serpentum coniecto, ac de sillographis auctoribus nonnihil.
De Psyllorum ac Marsorum populis qui maxime in tractandis venenis experiendisque valerent, et Herodotus Alicarnasseus
et alii permulti scripserunt.
Verum quod in Romanis annalibus servatum est et a C. Plinio relatum, id eiusmodi certe est, ut fidem prope historiae exuperet
de viro Exagono ; qui, cum forte in urbe orator ageret ac venenorum vires potestatemque iactaret, Romani quidem consules
volentem eum in dolium serpentum coniecerunt, quo tanti facinoris experimentum facerent. Quae res magnum procul dubio
miraculum de Exagono eiusque ingenio praebuit, cum serpentes ipsi και τα λοιπα
ιοβολα in ipso eum dolio circulamberent atque demulcerent, Romanis hoc totum spectantibus.
Sed enim populi qui contra venena polleant etiam oblogenes in Cypro insula itemque Tentiri celebrantur, qui esse adeo
crocodilis terrori dicuntur, ut vocem quoque illorum maxime reformident ac fugiant ; nam et fascinationes ab hisdem fieri
traditum est. Psylli autem apud quosdam pro virulentis omnibus ac venenatis intelliguntur. Timonis vero opus inscriptum
σιλλοι φιλοσοφων, quod esset
amarulentum carmen plenumque mordacitatis. Narn et Marcellinus Ammianus Didymum quidem grammaticum Alexandrinum satirice
incessit, quod is auctores, ut inquit, sillographos imitatus, libros VI contra M. Ciceronem scripserit, iuxta illud vetus
"Sus Pallada", si quidem in his Didymus Ciceromastix potius dictus est quam docti nomen assecutus ; quod etiam
Gallus Asinius et Laërtius Licinius pari improbitate factitarunt, cuius commentarius titulo, ut inquit Gellius, infando
Ciceromastix diceretur.
Anacharsis Scytae sententia de populari Atheniensium statu, et quo pacto populi administratio ab honestis et prudentibus viris fugienda et detestanda sit.
Relatum est a Plutarcho Chaeroneo, quo pacto Anacharsis Scyta, qui ex septem fuit Atheniensium, statum (qui populi imperio
agebabatur) brevi interiturum praedixerit. Nam cum forte is in Atheniensis populi concionem foret deductus, ac spectasset
ea quidem omnia, quae summa in republica et praecipua erant, iudicio populi decerni, miratus primo est Atheniensium conditionem,
qui cum rebus praeclare gestis et auctoritate apud omnes praestarent, ad tam iniquum imperium paeneque obnoxium devenissent
; itaque prudentissime inquit : « O rempublicam brevi perituram, in qua viri principes consultant, populus autem
et imperita rerum plebecula decernat, cui videlicet proprium sit, et in minimis maxime formidare et in maximis minime
prospicere ». Quod hercle dictum Anacharsis εκ του μαντειου
fuit, ex quo Plato philosophus, et veritatis vindex rerumque publicarum vir consultissimus, aperte dicebat nullo modo
iustum imperium vel civitatem appellandam, in qua popularis improbitas summa quaeque reipublicae munera tractare praesumat.
Nec enim de nihilo Charondas, qui leges Atheniensibus condidit, in hunc modum de populo concludebat : « Qui se populo
committit, fortunam, non rationem sequitur ; qui fortunae favet, periculo et aleae se dedit ; qui in alea est, ad ruinam
et cladem inclinat ». Sic ille in populo fortunam, in bonis rationem ponebat.
Pacuvi carmen relatum de fortuna eiusque multiplici potestate, et quid item de eadem C. Plinius scripserit.
Quoniam permulta passim ab auctoribus de fortuna eiusque viribus scribuntur, libitum nobis in praesens Pacuvianum carmen apponere, in quo graphice quidem et eleganter vis ipsa fortunae ac potestas ab eo sit expressa his versibus :
« Fortunam inquit insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
Saxique adinstar globosi praedicant esse volubilem,
Quia, quo saxum impulerit fors, eo cadere fortunam autumant.
Caecam ob eam rem esse vocant, quia nihil cernat quo sese applicet ;
Insanam autem aiunt, quia atrox, incerta, instabilisque sit ;
Brutam, quia dignum aut indignum nequeat internoscere ».
Hactenus Pacuvius. Quod etiam carmen M. Cicero in Rhetoricis rettulit, nequis in eo quaeritando diutius fatigetur, etsi
quidam paulo indoctius id ut solutam Ciceronis orationem adducant. Plinius autem in hunc modum de eiusdem fortunae potestate
ad Caes. Vespasianum : « Toto inquit mundo et locis omnibus omnibusque horis, omnium vocibus Fortuna
sola invocatur et una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur. Sola laudatur, sola arguitur, et cum convitiis
colitur, volubilisque a plerisque vero et caeca etiam existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix.
Huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit ». Apud
Scythas vero eiusdem simulacrum sine pedibus fingebatur, ut manus tantum et pennas haberet. Apud Smyrneos autem eiusmodi
fuit, ut capite polum fulciret, et manu altera cornu Amaltheae retineret, quae Bupali statua etiam a Pausania describitur.
Quam erudite Plato philosophus scripserit homines iracundos memoria praestare, graves autem oblivione. Tum de Thracensibus populis et caeli potestate.
Nemo est omnium qui ignoret, qualis quantusque Plato philosophus et vitae et ingeniorum extimator fuerit, ut eius quidem
iudicium in quaque re ad amussim factum merito credatur. Sed erudite ac prudenter visus est mihi eos homines adnotasse,
qui vel iudicio vel memoria praestent, cum quo maxime argumento hoc totum pernoscamus. Nam eos, inquit, maiore memoria
esse, qui ad iram et contentionem facilius excitantur, eos vero qui modestiam et gravitatem prae se ferunt, segniores
plerumque et oblivioni obnoxios. Sed verba ipsa subiciemus ex Platonis libro de scientia, quo loco Demetrius cum Socrate
hanc partem exequitur de Theeteto agens. « Est admodum inquit arduum reperire hominem ingeniosum,
qui simul etiam mansuetus atque modestus sit, nec enim fuisse quenquam hactenus aut esse video, qui eo naturae genio sit,
ut utrumque simul habeat. Sed enim qui acuti sunt callidique ac memoriosi, et dociles in iracundiam fere atque contentiones
feruntur praecipites, atque raptantur perinde ac ipsae naves sine ullis retinaculis ; idemque homines furore potius quodam
quam fortitudine praestant. Verum qui natura graviores sunt, sicubi se inquit ad disciplinas conferunt,
tardi, desides, obliviosi atque obtorpescentes videntur ». Nam et Thracenses populi, ut est auctor Aristoteles,
quia robustiores hebetioresque sunt, nullius prope memoriae censentur, siquidem ad quattuor tantum enumerant neque ultra
rationem producunt, quod eis priora excidant si plura connumerent, sicuti pueruli faciunt. Quae res caeli, ut opinor,
merito et defluviis accidit, quando ipsi fere homines και τα αλγα
ζωα magna ex parte ex illis constant. Unde sic Julius Maternus ad Mavortium Lollianum in Astronomicis
: « Quaedam inquit gentes ita a caelo formatae sunt, ut propria sint morum unitate perspicuae. Scythae
immanis feritatis crudelitate grassantur, Itali fiunt regali semper nobilitate praefulgidi, Galli stolidi, avari Syri,
acuti Siculi, luxuriosi semper Asiatici et voluptatibus occupati, Hispani elata iactantiae animositate praepositi ».
Quo tempore has nostras commentationes meditabar, relatum mihi est Hermolaum Barbarum, qui Romae tum agebat, pestilentiae
morbo affectum. Quae res Picum Mirandulam et Angelum Politianum, viros et ingenio et doctrina nobiles, ita statim commovit
atque affecit, ut illacrimari propemodum coeperint ac sortem bonarum literarum maxime dequesti sint, quasi in hoc uno
homine Romana res periclitari videretur, neque iactura quidem, sed naufragium foret si Hermolaus interiret. Dein autem
Picus, ut vir maxime officiosus et ingenue doctus, excogitare coepit quonam pacto, qui Florentiae tum ageret, ferre opem
Hermolao absenti posset. Itaque statim pharmacon contra pestem, quod ille sibi, si quando incidisset, asservabat, diligentissime
curat ut Romam quam celerrime ad Hermolaum devehatur. Dicebat autem Picus illud ipsum ex oleo scorpionum lingulisque aspidum
et aliis eiusmodi venenis confectum, ut nihil fieri possit contra pestilentem morbum commodius aut praesentius. Sed interim,
dum antidotum ad Hermolaum defertur, saeviente morbo in fata concedit. Quam rem libuit hoc loco referrea, ut quorundam
insolentiam pariter et inscitiam reprimamus, qui cum seipsos doctrina ceteris praeferant et praeferri cupiant, in hoc
maxime gloriantur, si doctissimo cuique maledixerint, et aliena reprehendentes in quemque pari dementia blacterent, cum
sit officium viri humanioris non disciplinis modo, sed etiam doctis favere ; quod ipse Picus Mirandula egregie praestabat,
reputans animi parum liberi et insinceri esse, invidiae magis quam doctrinae concedere. In quo et Plato et Xenophon merito
sunt a doctis reprehensi, cum neuter mentionem usquam de altero fecerit, sed oblique potius alter alterum perstrinxerit
; quo magis etiam damnandi sunt, quod amoenitatis Socraticae duo fuisse lumina creditum est. Et is hercle posteritatem
deserit, qui antiquitati addictus nihil suae aetati concedit.
De saevitia Fulviae in Ciceronis caput, et qua ignominia habitus sit, ex Dionis historia ; et carmen Severi poëtae additum de eodem Cicerone.
Quantopere saevitum sit in M. Tullium a M. Antonio post eius caedem, testis et universa antiquitas, qualique ignominia et iniuriis affectus fuerit, cum eius sacrum caput ac manus crudeliter abscissae, ac pro rostris affixae fuerint. Primo enim allatum ipsi Antonio caput, in mensa apponi voluit, perque diem illud aspexit, quousque tali spectaculo animum exsatiasset ; deinde tollendum praecepit, ut Appianus Alexandrinus refert. Sed quod est apud ipsum Dionem Prusieum et in Suidae Collectaneis notatum, repetendum arbitror, ne tam saevam, tam crudelem sceleratamque immanitatem in sacrosanctum eloquentiae principem non consideremus, praesertim agente hoc feminae improbitate. Nam cum Fulvia Antonii uxor eiusdem M. Tullii caput in manibus retineret, primo illud maledictis ac diris execrata est, deinceps etiam inspuens gremio suo apposuit, acriusque inspiciens linguam quoque illi e faucibus extraxit, et in eam saepe aciculam infixit, qua tunc ad ornamenta capitis utebatur, ne quid omnino posset ab aliquo desiderari, in quo muliebris saevitiae argumenta deessent. Huius autem caedem atque immane facinus permulti apud veteres tum prosa tum carmine deplorarunt, ut Portius Latro, Albutius Sylo, Cestius Murrhedius, aliique. Sed nemo tamen elegantius, doctius, efficacius quam Severus Cornelius his versibus, ut ab Annaeo Seneca traditum est :
Oraque magnanimum spirantia paene virorum
In rostris iacuere suis. Sed enim abstulit omnis,
Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
Tunc redeunt animis ingentia oculis acta,
Iurataeque manus, deprehensaque foedera noxae,
Patriciumque nefas, est nunc et poena Cethegi,
Deiectusque redit votis Catilina nefandis.
Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
Profuerant, sacris quid exacta artibus aetas ?
Abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu
Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
Unica sollicitis quondam tutela salusque,
Egregium semper patriae caput, ille senatus
Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque,
Publica vox eius aeternum obmutuit armis.
Informes vultus, sparsamque cruore nefando
Canitiem, sacrasque manus operumque ministras
Tantorum, pedibus cuius proiecta superbis
Proculcavit ovans, nec lubrica fata deosque
Respexit. Nullo luet haec Antonius aevo.
Hoc neque in Emathio mitis victoria Perse,
Nec te, dire Siphax, non fecit in hoste Philippo ;
Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
Affuerat, nostraeque cadens ferus
Annibal irae Membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.
Taciti verba explicata in Iudaeorum historiam, et quo pacto Christiani etiam sunt Asinarii appellati, quaque ignominia Christi effigies ab antiquis depicta fuerit, in quo insolentiam pariter atque odium contra Christianam religionem ostenderunt.
Verba sunt Cornelii Taciti, quo loco historiam de Iudaeorum origine et moribus scribit : « Assensere Iudaei Mosi
duci, atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt, sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat. Iamque haud procul exitio
totis campis procubuerunt, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore opacam conscendit ». In quibus vulgatissimi
fere codices depravati alicubi comperiuntur, et quidem ineptissime, uti res ipsa, et Septimius Tertullianus docet, qui
Taciti verba mutuatus ad hunc modum in Apologetico id explicat : « Refert inquit Tacitus Iudaeos Aegypto
expeditos, sive (ut putavit) extorres, vastis Arabiae locis aquarum egentissimos, cum siti macerarentur, onagris, qui
forte de pastu potum petituri extimabantur, indicibus fontium usos, ob eamque gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse
». Notum est enim quod ipsi quidem Iudaei ab Appione Alexandrino, Moloneque et aliis notati sint, quod aureum asini
caput in templi sacrario servarent atque adorarent, quoniam Mose duce (ut improbe asserunt) asinorum beneficio aquas Iudaei
invenerunt. Quod esse falsum et plane fictitium Josephus, Iudaeorum vernaculus et templi sacerdos, aliique complures asseverant.
Unde idem Tacitus ut mendaciorum loquacissimus a nostris merito incessitur. Romani autem veteres pari causa et Christianos
aeque ac Iudaeos asinarios vocarunt, obstinato videlicet in Christi nomen odio, quem per ignominiam etiam Chrestum per
e litteram appellabant. Sed et figuris picturisque Christianis illudebant, quando infando etiam picturae genere deum nostrum
sic depictum spectanti populo proposuerunt, ut is foret auribus asininis, pede altero inungulatus, librum gestans et togatus
; cui flagitio ut scelus adderennt, tali titulo Christi efficiem dedecorarunt : "Deus Christianorum ονοχητος".
Qua in re vel ipse quidem Tertullianus aegre a risu abstinuit, cum nomen ipsum et formam conspiceret.
Dictum Theodori Gazae nimis improbum cum Bessarione philosopho super doctrina divi Hieronymi, et quomodo iniquius pro Ciceroniano fuerit accusatus.
Dictum celebre est Theodori Gazae de divo Hieronymo eiusque eruditione, affectum fuisse iniuria Hieronymum a Rufino,
quod eum pro Ciceroniano accuset ; in quo paulo audacius ironia est usus. « Nam quid inquit opus,
ut in re falsa in ius appellaretur, litemque illi ad tribunal Christi de nimia eloquentia contestaretur ? ». Sed
hoc totum de Gazae ingenio et acumine pro re nata exponemus. Erant forte cum Bessarione Niceno, viro in philosophia excellenti,
Theodorus Gaza et Plethon Bizantius, qui cognomento γεμιστος appellatur
; tres eo tempore, ut constat, viri doctrina et ingenio nobiles. Quaesitum est igitur de divo Hieronymo, quantum in Romana
eloquentia praestiterit. Ex quo Bessarion : « Facundia inquit maxima fuit apud Latinos Hieronymus,
quando et affectatae nimis eloquentiae pro Ciceroniano et habitus sit et accusatus ». In quo Theodorus dicitur risum
movisse, ut qui foret in Romana etiam eloquentia censor acerrimus. Et simul : « Iniuria inquit o Bessarion,
insignis in Hieronymum facta est a Rufino, plagasque illas nullo suo merito tulit ». Quo dicto Bessarion et Gemistus
magis riserunt, cognito Theodori ingenio et Attica urbanitate. Neque prorsus negaverim quaedam esse in Hieronymo, quae
non usquequaque Romanam in dicendo puritatem atque elegantiam probant. Quod equidem vitium, si id vitium est, non homini,
sed tempori et professioni tribuendum existimo. Nam inter Christianos homines, ut idem inquit Hieronymus, non eloquentiae,
sed vitae accusantur vitia. In quo tamen improbior atque audacior videri potest Theodorus, qui tam aperte contra Papiam
legem latinam civitatem invadat, eumque virum in ius appellet, qui de omnibus veterum disciplinis quam optime meritus
dicatur.
De Socratis constantia cum uxoribus, ac de eius effigie et deformitate, ex Hieronymo ; tum de imaginibus philosophorum in veterum gymnasiis.
Librum fecit Hieronymus contra Iovinianum, in quo de bono et laude virginitatis cum copiose disserat, complures feminas
recenset, quae tali merito apud varios populos ac nationes praestiterint, praetereaque mala et incommoda quae ex ipsis
uxoribus proveniant. Unde, cum de Socrate philosopho ageret, quam constanti animo earum jurgia et contumelias perferret
: « Non modo inquit Socrates hanc uxorum improbitatem patienter ferebat, sed illas ultro de sua etiam
deformitate irridebat. Nam Xantippe quidem et Myrtho, quae filia Aristidis fuit, sive, ut tradit Hieronymus, neptis, cum
Socratis ambae forent uxores ex lege illa Atheniensium ob civitatem replendam, in muliebres subinde contentiones propter
eundem Socratem deveniebant. Sed is in hunc modum illis inter se iurgantibus perurbane illudebat, ut a tali improbitate
et convitiis abstinerent : neque dignum esse ut propter eum disceptarent, qui esset homo tam foedus ac deformis, quique
simis naribus, recalva fronte, pilosis humeris et repandis cruribus ». Haec Hieronymus de facie philosophi Socratis.
Quae me quoque monuerunt, ut ea referam quae de forma et effigie veterum philosophorum in Athenaeis gymnasiis Prytaneisque
olim viserentur, sicuti Sidonius Apollinaris ad Faustum tradit : « In Areopagis inquit vel gymnasiis
curva cervice Zeutyppus, Aratus panda, Zenon fronte contracta, Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante, Socrates
coma candente, Aristoteles brachio exerto, Xenophanes crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis, Democritus risu
labris apertis, Crysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes
propter utrumque corrosis ».
Quanta prudentia ac doctrina Messala Corvinus praestiterit, et quomodo praefecturam Romanae urbis recusavit, ut incivilem atque immoderatam dignitatem.
Dictum a nobis alias de Imperatore Diocletiano, eiusque civili animo atque modestia in Romano imperio gubernando, cum
aetate iam edita in suis hortulis molliter consenescere in otio maluerit apud Salonas, quam Romanae reipublicae administrationem
subire. Sed illud de Messala Corvino dignum satis existimavi quod hoc loco referretur, viro in publicis officiis atque
omnibus disciplinis clarissimo. Is igitur primus omnium Romanae urbis praefectus constitutus, die sexta, ut ab Eusebio
traditum est, ab ea dignitate se abdicavit. Qua in re maiorem habuit rationem patriae quam suae dignitatis, ut qui diceret
incivilem atque immodicam esse potestatem, nec in Romana civitate ferendam. Quod equidem idcirco servandum putavi, quoniam
praefecturae ipsae urbanae magnas saepe factiones atque calamitates in Urbe excitarunt. De hoc autem Messala eiusque singulari
prudentia et gravitate, ut alia nunc omittamus, textimonium extat amplissimum M. T. Ciceronis. Sic enim ad Brutum : «
Messalae inquit excellentiam non possum silentio praeterire : cave putes quemquam esse illi similem constantia,
cura, studio reipublicae et eloquentia, qua mirabiliter excellit ». Tametsi Messala idem, cum provectior foret memoriae,
sensum sic amisit, ut sui quoque nominis oblitus tradatur. Idque illi biennio ante obitum contigit, quod Orbilio itidem
beneventano accidisse constat. Unde illud portae Bibaculi : « Orbilius ubinam est literarum oblivio ».
Anquiro et anquisitiones vocabula esse Romana et honesta, quibusque auctoribus id asseratur, contra quorundam inscitiam.
Risum mihi grammatici quidam nuper moverunt, cum Romae agerem. Nam inter alias eorum ludicras quaestiones atque ineptas,
verbum hoc, quod est "anquisitio" et "anquirere", perinde atque insolens et inhonestum asserebant,
neque dignum quod a Romanis hominibus pro latino et sincero haberetur. Quod ego pro tempore dissimulandum, potius quam
exponendum putavi. Sed hoc quidem verbum satis frequens apud veteres comperitur, etsi alicubi depravatum sit, proque eo
"inquisitiones" repositum. Nec enim Livius tantum in Romana historia usus est, sed et M. Cicero et Junius Columella.
M. quoque Sergius commentarium scripsit Anquisitionum titulo, sicuti a Terentio Varrone observatum est, quo loco de accensi
officio ac potestate disserit. Dictum vero eadem figura est, qua et "amputare" et "ambustum" et "ancesum"
dicimus. Nam "amputare" "circumputare" est, ut a Sexto etiam Pompeio exponitur, unde aurum putum pro
puro et purgato ab antiquis acceptum est. Anquisitiones autem intelligimus, cum diligenti pervestigatione aliquid circumquaeramus,
quod et Ver. Flaccus probavit. Hinc etiam annus deductus est, ab ipso temporis circuitu, ut ex Capitone Atteio refert
Macrobius ; quoniam "an" pro "circum" veteres posuerunt, unde "anterminos", "circumterminos",
et "ansanctum", et "ambire" pro "circumire" ; quae grammaticorum commentariis pervulgata
atque detrita sunt.
Quod eodem die natalis Alexandri Macedonis f uit et templi Dianae Ephesiae concrematio, ac de auctore ipso incendii cognitio non iniucunda.
In veterum libris servatum est, eodem die natalem Alexandri Macedonis fuisse, et Ephesiae Dianae templum illud memoratissimum
incensum, quod inter septem toto orbe pulcherrima refertur. Id autem accidit Olimpiade CVI, ut annales tradunt. Nomen
vero ei qui tantum facinus fuerit aggressus fuit Herostrato. Itaque, cum captus foret atque interrogatus ab Ephesiis,
quanam ratione adductus tantum scelus perpetrasset, non aliam causam respondit, quam ut maiorem nominis famam atque alternam
celebritatem consequeretur. Quo comperto, decretum ab omnibus Ephesiis factum est, ne quis cum ullis unquam temporibus
nominaret. Neque me latet septies fuisse id templum restitutum, ut Mutianus est auctor. Strabo autem, vir in perquirendis
veterum monumentis diligens, refectum asserit longe praestantius ac maioribus ornamentis absolutum, Dinocrate tanti operis
auctore, qui Alexandriam quoque urbem construxit. Qua in re Athenodorus quidem ac Timaeus a Strabone advocantur.
De doctrina Annaei Senecae philosophi, et eius sententiae, quae sint ab omnibus ediscendae et observandae.
In Seneca Annaeo complura passim comperies, quae animi magnitudinem et gravitatem maximam indicent. Nam de hominum elocutione
et stilo orationis nihil mihi dicendum existimo hoc loco, cum nostri quidem critici ut incultum atque inelegantem merito
notaverint. Quod si mores in eodem quaerantur, si vitae praecepta, si aequitas, modestia, continentia ceteraeque virtutes
exigantur, perdocte id quidem et graviter laudatas ab eo et absolutas inveniemus, cum vitia quoque et libidines omnemque
nequitiam magno studio reppulerit et constanter represserit ; cuiusmodi sunt haec, quae nuper veluti Pythiae oracula censui
ediscenda, ac in memoria semper retinenda : « Nihil est inquit turpius quam grandis natu senex, qui
nullum habet aliud suae vitae argumentum, quo se diu vixisse dicat, praeter aetatem ». Item et illud de officiis
et actionibus hominum : « Ita vivendum inquit cum hominibus tamquam deus videat ; sic loquendum cum
deo tamquam homines audiant ». Quae cum nuper Joanni Canaccio retulissem, omnibus quidem locis atque templis habenda
atque observanda asseruit, homo non minori constantia animi insignis quam egregia vitae sinceritate. Neque mirum videri
debet, si divus Hieronymus hunc ipsum Senecam in Christianorum academiam ac sanctorum catalogum pertrahere conatus est.
Quam sit gravissimum scelus avaritiae crimen, ac verba ibidem ex epistola Cassii, et alia ex Sallustio ad id pertinentia.
Quam multa et quam varia scripta sunt a veteribus contra avaritiam palam est, cum omnes prope auctores magnis quidem
convitiis insectationibusque tantum scelus execrati sint. Sed Avidii Cassii verba ex eius epistola repetenda sunt, quoniam
si hoc malum privato homine indignum est, certe in principe nefarium atque mulctandum. Sic igitur Avidius Cassius ad generum
suum : « Miseram rempublicam atque infelicem, quae nimis divites divitiarumque cupidos patitur ». Itaque M.
Antoninus imperator, vir et moribus et rebus gestis clarissimus, nihil in tota vita magis timuit atque deprecatus est,
quam avaritiae famam, sicuti relatum est a Iulio Capitolino. Nam quantum a tali crimine abesset, testes optimi sunt eius
epistolae. Vero autem verius est quod a Crispo Sallustio refertur in hunc modum : « Belua fera, immanis, intoleranda
est avaritia. Quo intendit, oppida, agros, phana atque domos vastat ; divina cum humanis permiscet, neque exercitus neque
moenia obstant, quo minus vi sua penetret. Fama, pudicitia, liberis, patria atque parentibus cunctos mortales spoliat.
Ex quo nobilis illa ac vehemens exsecratio : si essent inferi, avaritiae cuniculi eos refodissent. Quod ob eam rationem
servavi, ut facilius considerari possit, quantum aetate nostra in eorum dignitate ac imperio sperandum est, qui ad aurum
et divitias congerendas animum semper intendunt, cum sit hoc vitium praeter cetera omnia vitiosissimum.
Indigitare deos quid sit, ac de indigitamentis, et qui dii indigites vocati sint, ex multis auctoribus.
Verba sunt in veterum commentariis "indigitare" et "indigitamenta", de quibus nonnihil dicendum existimavi,
cum paulo sint obscuriora et a nonnullis inepte exposita. "Indigitare" igitur pro eo accipere debemus, quod
est indigetem et divinum comprecando reddere. Nam eos dicimus fere indigites (ut a multis traditur), qui nullius rei egeant.
Id enim est tantum deorum, ut Xenophon Socraticus asseruit. Hinc illud pervulgatum, Calendis Maiis solitos veteres bonam
Deam, Faunamque et Opem et Fatuam ex pontificum libris indigitare. Virgines autem Vestales, cum indigitare Apollinem vellent,
ut a Vectio Praetextato refertur, Apollinem medicum, Apollinem paeana dicebant, quo loco celebrare et comprecari a Festo
expositum est. Sed et Frontinus urbem Romam veteri verbo indigitem vocavit : « Romana inquit urbs
indiges terrarumque dea, cuir par est nihil et nihil secundum ». Dii praeterea indigites illi habiti sunt in pontificum
libris, quorum nomen vulgari non liceret, ut auctores sunt Verrius, Dionysius et Festus, quanquam Aeneas quoque indiges
dictus est, eidem templa constructa cum in certamine contra Mezentium nunquam comparuisset. C. vero Flaccus librum composuit
de indigitamentis eumque ad Caesarem misit, ut Censorinus meminit, cum de nomine et potestare genii disserit. Neque illud
ignoramus, indigitamenta a quibusdam pro incantamentis et veneficiis exponi. Sed hoc ab "indagando", ut puto,
alterum ab "indigendo" deductum est.