Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) Commentarii de Honesta Disciplina (1504) Liber XVIII |
De Hormisda Persarum principe, et quo astu atque commento e custodia sit liberatus ab uxore.
Libet exemplum de Hormisdae fortuna, viri summi, referre, qui ex familia Persarum regia fuit, sicut et Zosimus et Marcellinus
aliique commemorant. Hic igitur Hormisda in colle quodam relegatus magno studio custodiebatur a Persis, qui fratrem illius
minorem natu contra legem in regno maluerunt. Evenit autem ut Hormisdae uxor tale commentum excogitaret, quo virum suum
facilius posset ex vinculis eximere. Itaque piscem eximia magnitudine ad illum mittit, inque eius alveo limam ferream
recondit, ac simul fidissimo eunucho mandat, ne quo praesente piscem illum comedat ; tum eo utatur quod in ventre invenerit.
Camelos quoque vino et cibis onustos custodibus mittit. Ille rei compos strenue hoc facinus peragit, ac sumpta ibidem
eunuchi veste, per medios custodes evasit incolumis. Neque me autem latet, alios quoque similia quaedam effecisse, sed
hoc ipsum de rege Hormisda non putavi omittendum, de quo alibi tamen complura retulimus.
Fabius Quintilianus libro Institutionum primo ad Marcellum Victorium : « Unde "pictai vestes inquit
et aquai" Vergilius quaedam effecisse, sed hoc ipsum de rege Harmisda non putavi omitdoctissimus vetustatis
inseruit ». Sed illud "aquai" tulerunt e novis codicibus indiligentes imprudentesque librarii, proque
eo subdiderunt "aulai" ; cum veteres omnino codices, et ille in primis quem ex Gallia Poggius in Italiam advexit,
"aquai" retineat.
Fuit autem causa librariis adulterinam vocem pro vera subiiciendi, quod nusquam apud Vergilium legerant "aquai",
cum "aulai" et "pictai" legissent :
Aulai in medio libabant pocula Bacchi...
Et alibi :
Dives opum, dives pictai vestis et auri.
Sed ego cogitans non ab re factum esse, ut in eamdem lectionem meliusculae fidei codices conspirarent, coepi curiosius indagare, an usquam apud Vergilium potuerit esse aliquando haec vox. Nec enim pauca quorumdam inscitia, vel immutata hactenus, vel detracta adnotavimus. Invenisse autem mihi videor vel in Servianis quidem commentariis id ipsum, ut nihil praeterea dubitari debeat. Versus igitur Vergiliani sic in libro Aeneidos septimo leguntur :
Saevit amor ferri et scelerata insania belli,
Ira super : magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis ahenii
Exultantque aestu latices, furit intus aquae vis ;
Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
Quo autem loco legimus "Aquae vis " legendum est "Aquai ", ad hunc modum :
Furit intus aquai ;
Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
Cuius me lectionis Honoratus Servius admonuit, qui diaeresim esse hic factam dicit. Quod si quis codices Servianos paulo meliores nactus fuerit, facile in his "aquai" comperiet. Nam et in pervulgatis fere sic habetur : « Hanc diaeresim Tucca et Varus fecerunt, nam Vergilius aliter scripsit. Quae enim hoc loco fit diaeresis, nisi illud "aquai" restituatur ? ». Quin et hoc ipsum in Persiano interprete, qui Cornutus dicitur, invenias, cum Ennianum hoc exponit :
Lunai portum pretium est cognoscere cives.
"Lunai" inquit dictum est secundum antiquam declinationem, sicut Vergilius : " Furit intus aquai ".
Quod etiam Benedictus Philologus cum de Vergiliana emendatione ad eum scriberem comprobavit, vir unus aetate
nostra qui de omni antiquitate sit optime meritus, cum in ea illustranda atque excolenda assiduo studio, ac mirifica diligentia
incumbat.
Dictum Demosthenis de sua fuga, ac verba Tertulliani exposita ; et quo pacto Cicero et Demosthenes in propriis causis maxime degeneres ac timidi fuerint.
Notum est et in commentariis celebratum Demosthenis oratoris dictum de sua ipsius desidia. Nam, cum is passim pro ignavo et inerti accusaretur, ut qui apud Chaeroneam in bello segniorem se gessit et fuga salutem sibi quaesivit, pereleganti hoc versiculo respondit, suisque accusatoribus illusit.
« Ανηρ, inquit, φευγων, και παιν μαχησεται »
Quod a me servatum est, ut Florentis Tertulliani verba exponeremus, qui sententiam hanc erudite, ut alia multa, mutuatus
est, cum de Rutilio viro sanctissimo loqueretur in libro quem de persecutione ad Scapulam composuit. Verba eius haec sunt
: « Sed omissis quidem divinis exercitationibus, illum magis Graecum versiculum saecularis scientiae sibi adhibent.
Qui fugiebat, rursus ibi proeliabitur, ut et rursus forsitan fugiat ». In quo facile apparet, quid ipse Tertullianus
vir egregie doctus insinuet. Re autem vera Demosthenes pro ignavo et maxime timido accusatus est ; siquidem vel in propria
causa dicturus, prius traditur aufugisse quam in iudicium devenerit. Quod etiam in M. Cicerone turpus et indignius visum
est, qui cum in aliorum causis nemini prorsus concederet, in sua tamen mirum quam timidum se ac pavidum praestiterit ;
sicuti cum a Clodio in iudicium vocatus est, quod is Lentulum et Cethegum ante sententiam a senatu prolatam supplicio
affecisset. Tunc enim non vili modo et sordida veste indutus, sed squallidus et plorabundus, familiares, amicos atque
notos supplex adiit, obsecrans atque obtestans omnes, ut risum magis quam commiserationem de se concitaverit. Quod Appianus
Alexandrinus in Romana historia refert.
Horatii poëtae versus expositi contra aliorum sententiam de Attae fabulis, cum inquit : "Recte necne crocum, floresque perambulet Attae fabula..." ; ac de croco in scenis expositum.
Horatii Flacci versus hi sunt in epistola ad Octavium Augustum, quo loco de Romanis pontis iudicium facit.
« Recte necne crocum floresque perambulet Attae
fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres ; ea cum reprehendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae gravis Roscius egit ».
In his ego versibus, cum aliquando interpretum commentarios desiderarem, legi apud eos deridicula quaedam et plane nugas,
siquidem fabulam dicunt ab Atta scriptam in qua de floribus ageretur, ceu officium portae comici sit de floribus scribere.
Neque haec ullo quidem auctore traduntur, quo nihil potest esse in bonis disciplinis iniquius aut pestilentius.
Quin illud magis fuerat explicandum, quisnam hic Atta, aut quid in scena crocus et flores. Quae cum paulo diligentius
pensitarem, haud ab re futurum putavi si Horatianum sensum exponerem. Constat igitur Attam ipsum comoediarum auctorem
fuisse haud incelebrem, ut in "Poëtis" diximus. Ex quo, inquit Horatius : si velim nunc Attae fabulas,
ut critici solent, reprehendere, quod in scenam vix afferri debeant, omnes me inscitiae atque imprudentiae arguent. Videbor
enim addubitare an satis in scena suas partes absolveret ; hoc est crocum et flores perambulare. Quoniam consuetudo apud
veteres fuit, uti cum fabulae agerentur, flores ibidem aliaque odoramenta inspergerentur. Hinc Lucretianum illud in libro
ad Memm. II :
« Et cum scena croco Cilici perfusa recens est,
Araque Panchaeos exhalat propter odores ».
Nam et Publius quoque Vergilius idem intellexit, cum in Georgicis dixerit : «...ex Tmolo croceos mitti odores »,
quo loco Serviana expositio ut ineptior atque indoctior iure incessitur.
Iam et Hadrianus imperator, in Traiani Augusti honorem, balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit ; quod Aelius
Spartianus ad Caesarem Diocletianum commemorat. Neque scenam ipsam duntaxat, quae in theatro erat, variis floribus ornabant,
sed et mensas ; etiam Antoninus quidem Heliogabalus, qui naturae portentum dici potest, cum viros summos invitasset ad
prandium mensam croco struebat, se foenum dicens pro eorum dignitate exhibere.
Sed nolo hac in re impendio longius vagari, ne ambitioni potius quam auctoritati videamur concessisse. Nam de hac re et
Plinius novocomensis et Suetonius Tranquillus egerunt, ut poëtas mittamus. Hinc illud etiam pervulgatum :
« Pulpita solemnes non oluere crocos ».
Quid apud veteres "muginari" significet, et quomodo ea voce utatur Cicero ; et quod item sit apud Varronem ex proverbio "min facere".
Reprehendi video a quibusdam verbum hoc quod est " muginari" quasi asperum et minus latinum ; vel ut alii dixerunt, obscurum nimis et insolens. Quod ego ferendum non puto, ne illa omnia pro absurdis ac plebeis statim reiiciamus, quae cum veterum usus concedit, tum auctoritas doctiorum defendit. Nec enim Lucilius tantum in Satyris hac voce usus est, sed etiam Marcus Cicero. Poëta vero Lucilius sic ad Attam :
« Muginamur, inquit, molimur, subducimur Atta ».
Quod ipsum alibi apud eumdem servatum est, ut Marcellus grammaticus notavit in commentario de proprietate sermonis. Sed
et M. Cicero, qui unus omnium Romane loquutus est, minime ab hoc verbo abstinuit, quando in epistola ad Pomponium Atticum
sic scribat : « De Ocella, dum tu muginaris, neque mihi rescribis, cepi consilium domesticum... ».
Neque praeterea defuerunt qui in Plinii praefatione ad imperatorem Vespasianum ita legant : « Dum ista ut
ait M. Varro muginamur, pluribus certis horis vivimus ». Festus quoque Pompeius in hoc inquit verbo accipiendum,
cum quid molimur et quasi tardius conamur. Est enim prope ac "mussitare" et "min facere", sicut a
Varrone relatum est. Quin "min facere" inquit illos qui vix proloqui audeant, sed summussando haesitantes in
aliquo apparent ; ex quo proverbium contra subverentes. Quocirca sic poëta Ennius in Romanis annalibus :
« Quod minimum est, neque ut aiunt min facere audent ».Quod ita Publius Vergilius imitando emollivit :
« ...quid fortuna ferat populi, sed dicere mussat ».
Qui sint proprie milites "aerediruti" apud poetam Ausonium, ac eiusdem verba in epistola explicata.
Ausonius Gallus verbo utitur quod est "aeredirutus" in epistola ad Paulinum super ludicro opere, quod ab eo
centonis nomine inscribitur : « Et quia, inquit, sub imperante metu merui procedere, mihi inter frequentes stipendium
iubebis ; sin aliter, aeredirutum facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto, redeant versus unde venerunt ».
Hactenus Ausonius. Sciendum vero, quod aerediruti milites eiusmodi appellati sunt quibus, propter ignominiam, stipendium
subtrahatur. Iocatur enim Ausonius de versibus Vergilianis, quod sparsos laceratosque passim collegerit, et in unum velut
opus contexuerit, ut ex alieno suum poëma factum sit. Nam si carmen, inquit, redeat unde venerit, haudquaquam strenuus
et frequens in militia haberi potero ; proindeque me potius inertem et aeredirutum dixeris, neque mihi stipendium aliquod
velut assiduo poterit assignari. Varro autem in libris de vita patrum : « Stipendium inquit appellatum
est, quod aes militi semestre aut annuum dabatur ; cui vero datum non sit, is propter ignominiam aeredirutus erat ».
Quod et Nonius Marcellus in libro de doctorum indagine notavit. Nam et Verrius Flaccus est auctor, aes militum, qui ob
ignominiam missionem habuissent, non in militiae sacculum, sed in fiscum mitti solitum.
Quo pacto Varronis verba in libro de agricultura emendari oporteat, et quo sensu accipienda sint.
Permulti olim quaesierunt quaenam in dicendo figura illa sit, qua Terentius Varro in principio libri de re rustica ad
uxorem Fundaniam est usus : « Potius essem consequutus Fundania et commodius, si tibi haec scriberem, quae nunc
ut potero exponam ». Ex iis autem verbis nulla quidem sententia elici potest digna Marci Varronis eruditione, quem
Terentianus undecunque doctissimum vocat. Sed ego antiquissimum e Marciana bibliotheca codicem nactus, quae Florentiae
admodum nobilis est, invenio fere ad hunc modum : « Otius essem consecutus, Fundania, commodius haec scriberem tibi
». Quae tamen nonnihil etiam sunt interpolata.
Quod si liceat in his tenebris quae sentiam respondere, haud aliter a Varrone crediderim scriptum quam in hunc modum :
« Otium si essem consequutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam... ».
Nam illud, quod aliquot habent codices "otius essem", depravatum violatumque improbitate scriptorum est, quorum
et velocitas plerumque et inscitia permultum obfuit bonis auctoribus. Quamquam et hoc apud veteres quoque usitatum, velut
in Plautinis adhuc Terentianisque fabulis conspicitur, ut vocales adeo litteras abiicerent, quo sit credendum facilius
lectionem illam, quam restituimus, genuinam ac propriam esse ; nam et consonantes interdum litteras pari licentia in prolatione
omittebant. Quod et Marcus Tullius asserit et grammatici passim factitatum affirmant.
Lectio vero haec, quam et fidei et vetustatis merito intromittimus, quantopere sit a studiosis approbanda testis erit
mihi et Mainardus Joannes vir diligens et in bonis litteris admodum doctus, qui eam pro verissima tuetur et asserit.
Quod autem "otium" et "negotium" per t litteram malim scribere quam per c, movent me
veterum elogia et inscriptiones in aereis et marmoreis monumentis, ut illud Romae vulgatum et pervetustum : ARGENTARII
ET NEGOTIANTES BOARII HUIUS LOCI.
Accii poëtae versus apud Apuleium recogniti, et quo pacto nutuatus sit illos ex Acciana tragoedia.
Lucius Apuleius in oratione ad Severianum proconsulem Africae versus Accianos mutuatus est, quo loco de Hippia eiusque multiplici ingenio ac doctrina agit. Sed eos tamen versus non cuiusque est agnoscere, quoniam nulla ibi mentio sit vel carmen id esse, vel ad aliquem saltem poëtarum referendum. Sic enim inquit Apuleius : « Uno solatio freta est urbs exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reversurus est. Sol qui micantem candido curru atque equis flammam citatis fervido ardore explicas, itemque luminis eius luna discipula ». In his autem interpositi sunt versiculi senarii, qui diligentia nostra facile auctorem suum recognoscent, cum ex Accii tragoediis ab Apuleio assumpti sint. Nam et Priscianus non contemnendus auctor pro Accianis eos affert in libro de metris comicis ; tum in Phoenissis ab Accio ita scriptum tradit :
« Sol qui micantem candido curru atque equis
Flammam citatis fervido ardore explicas
Quique natum adverso augurio et inimico omine
Thebis radiatum Lumen ostendis tuum ».
Apuleius autem non modo ad ipsum solem se convertit, sed ad ceteros errones, ut verbo utar Nigidiano : « Sol, inquit,
et Luna nec non quinque ceterae vagantium potestates : jovis benefica, Veneris voluptifica, pernix Mercurii, perniciosa
Saturni, Martis ignita ».
Egregie factum a rege Alphonso in legenda Livii historia contra imperium medicorum, et de simultate inter eum et Cosmam Medicen."
Minus indignum fore putamus, neque improbandum ab iis qui paulo humaniores sunt, si et eorum exempla in litteras referamus,
quibus maiores nostri etiam viventibus plurimum concesserunt. Solent enim quidam sic in omnibus antiquitatem admirari,
ut ingenium resque gestas iuniorum prorsus despiciant. Sed aetate quidem superiori extiterunt viri aliquot magno animo
et egregia prudentia, cuiusmodi habiti sunt Alphonsus rex Neapolitanus, Franciscus Sfortia, Othomanus Turcarum princeps,
et Cosmas Medices ; de quibus, si quando incidit, nonnulla a nobis relata sunt. Sed illud celebre Alphonsi regis de Liviana
historia visum est, quod hoc loco legeretur. Nam, cum inter Cosmam Medicen maximae auctoritatis virum, et Alphonsum regem
suborta simultas crederetur, misit muneri Alphonso Cosmas Titi Livii commentarios, librum quidem, ut par est, quam ornatissimum,
quoniam rex idem Livianae historiae maxime fuit studiosus. Id autem cum medici regis, qui aderant, intelligerent, statim
Alphonso imperant, ut cautim agat cum Florentino ingenio, neque ullo modo Livium attingat : librum illum ab hoste missum,
in eoque venenum occultari posse atque inter legendum contrahi. Quibus auditis Alphonsus attentior factus est, quasi assentiri
monentibus videretur. Sed ecce interim Livianum opus in medium affertur. Quod ubi rex coepit aspicere, nolentibus medicis,
aperuit, legit, evolvit, simulque, ut homo summi spiritus : « Ineptire, inquit, desinite. Nam regis animus haud
privati cuiusquam regitur arbitrio. Nec enim de nihilo dicebat Homerus, sub Iovis clipeo ac patrocinio versari principes.
Itaque Ioannes, Romanus pontifex, in epistola ad imperatorem Iustinianum vetus illud ex historia sacra mutuatus est :
Cor regis in manu Dei ».
Marci Ciceronis verba exposita de L. Tubulo sacrilego, et Luciliani versus additi de eodem ; tum quam acri carmine Romanos cives Lucilius exagitarit.
Marci Ciceronis verba sunt in V° de Finibus libro : « Quis P. Numitorem Fregellanum proditorem, quamquam reipublicae nostrae profuit, non odit ? quis urbis conservatorem Codrum, quis Erichthei filias non maxime laudat ? Cui Tubuli nomen odio non est ? Quis Aristidem non mortuum diligit ? ». In his autem verbis a plerisque, ut video, ignoratur quisnam fuerit hic Tubulus, aut qua improbitate notatus, ut esse odio apud omnes debeat. Sciendum igitur L. Tubulum fuisse in Luciliana aetate hominem multis facinoribus ac flagitiis insignem, qui praeter alia multa rapinator impius atque sacrilegus est appellatus et a poëta Lucilio amarulento carmine proscissus. Quod et Cic. idem in libris de natura deorum insinuat, quo loco de Abderite Protagora, qui αθεος dictus, eiusque libris publice combustis disserit : « Quid inquit de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus ?
Tubulus si Lucius umquam,
Si Lupus, aut Carbo, aut Neptuni filius,
ut Lucilius refert, putasset esse deos, tam periurius aut impurus fuisset ? ». Quin et alibi accusatum inquit
eumdem in causa peculatus, et quod in re iudicandi pecuniam dolo malo ceperit. Et in oratione pro M. Scauro audacissimum
hunc atque sceleratissimum vocavit.
Quocirca sic Pedianus Asconius : « L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa flagitia
cum de exilio accersitus esset, ne in carcere necaretur, venenum bibit ». Lucilius vero, satyrarum auctor, non Tubulum
modo, sed Mutium, Lupum, Carbonem ac Lapatum multis versibus est acerrime insectatus. Ex quo illud :
« ...Secuit Lucilius urbem.
Te Lupe, te Muti, et genuinum fregit in illis ».
Quanta saevitia fuerit Avidius Cassius, ac de supplicio illius ad necandos homines per fumum ; tum de his etiam qui fumos venderent non inelegans observatio.
Inter cetera exempla saevitiae atque crudelitatis, Avidii cassii nomen atque ingenium relatum est ; quando et hunc ipsum
nonnulli cruoris cupidum et alterum Catilinam vocarunt. Sed hoc unum supplicii genus ab eo excogitatum libitum mihi est
adnotare, ne tanta saevientis animi feritas atque atrocitas non consideretur. Is igitur Avidius trabem seu stipitem longitudine
LXXX vel C pedum e materia curabat deligi ; tum a summo usque ad infimas partese noxios alligabat, eosque in altum erectos
incendi atque concremari volebat, sic ut multos incendio, alios fumi cruciatu necaret. Quod a Vulcatio scriptum est ad
Augustum Diocletianum. Alexander autem Severus fumo eos necari imperabat, qui fucum facerent, et in amicorum causis atque
officiis fumum venderent. Itaque Turinum familiaritate sibi coniunctum, quod improbius imperatorem venderet, in foro Transitorio
ad stipitem alligatum fumi cruciatu extinxit, addito per praeconem elogio : Fumo pereat, qui fumum vendidit. Hi enim homines
fumum vendere dicuntur, qui in officiis aulicis ementientes imperatoris auctoritate abutuntur, eiusque famam et dignitatem
infami ambitu dehonestant. Quales apud Antoninum Heliogabalum nobiles in hoc genere habiti sunt Cordus et Herodes, qui
eum ex stulto stultiorem faciebant.
Relatum ex lege Menia de comprimendis morientium oculis, et quad minime filiis liceret parentibus oculos occludere.
De lege Menia scriptum sic est apud veteres fuisse cautum, ne filii parentibus oculos in obitu sugillarent, quoniam pietatem ostendi atque probari existimarent. Verba legis haec sunt, ut est auctor Terentius Varro :
Ne filii parentibus luci claro oculos sugillanto.
Quod ipsum et Marcellus Nonius observavit. C. autem Plinius refert sacrum fuisse magno ritu Quiritium, ut morientibus
oculos operirent, in rogo autem patefacerent ; quo magis indicari posset neque ab homine supremum eos spectari fas esse,
et caelo non ostendi nefas. Hinc frequens locus apud poëtas, ad "pathos" maxime permovendum, de operiendis
comprimendisque morientium oculis. Quo nomine infelices inquit Plutarchus eos vulgo solemus vocitare, quorum
oculos, propter absentiam, non potuerint parentes obtegere.
Servatum est alibi a nobis, fuisse apud veteres qui fabulas Hetrusco sermone componerent, ac in ipsa quoque urbe studium
fuisse Romanis civibus, ut Hetruscam eruditionem perdiscerent. Quocirca voces complures adhuc afferuntur a grammaticis,
quae suam originem in Hetruria habuerunt, quod a Terentio Varrone et Fabio Quintiliano scriptum est.
Inter alia vero quae traduntur vocabula, "subulonem" inquit Festus Pompeius tuscam esse dictionem, qua significatur
tibicen. Quod ipsum et Quintus Ennius poëta hoc versu posuit :
« Subulo quondam marinas propter astabat aquas ».Ut M. Varro notavit in libro de verbis poëticis : « Huius - inquit - verbi radices haud quidem in Latio, verum in Hetruria petendae sunt ». Sed illud in primis servandum est, hanc vocem et in coenis Macrobianis haberi quo loco de iocis ac dicteriis disserit, quae in coenis atque compotationibus ad urbanitatem et gratiam merito exiguntur : « Neque illa, inquit, proferenda sunt, quae planipedes aut subulones solent ». Quem locum facilius quidam contaminant quam exponunt. De "subulis" notum est omnibus acceptas esse pro mucronatis spiculis, quorum sit usus in lanificiis ad pectenda vellera. Hinc illud ab Annaeo Seneca dicitur: indignum esse pro diis hominibusque in aciem, suscepta subula, armatum descendere. Plinius in cervorum cornibus "subulas" nuncupat, quae a Graecis πατλαλιαι appellantur.
De animantibus quae in igne vivunt, ac ibidem de chamaeleontis facie, ingenio et coloribus.
Inter alia animantia de quibus scribitur a veteribus, relatum de his est, quorum vita ex ipso tantum igne constet. Ob
eam causam pyraules bestiae vel pyrausta vocantur a Graecis, quod in flagrantibus fornacibus medio igne pervolitant. Quadrupedes
sunt ac pennulis instructae, magnitudine maioris muscae, ut ab Aristotele et C. Plinio notatum est. Lucius Apuleius flammida
appellat latino verbo, quae totum aevum in igne ut inquit consumunt. Ubi a flammis longiore paulo volatu
absunt, protinus emoriuntur. De chamaeleonte vero vulgatum est eum ex elemento aëris dumtaxat constare. Sed hac in
re libet verba C. Plinii subiicere, qui in his prosequendis atque explicandis summa diligentia incredibilique doctrina
praestiterit. « Chamaeleontis figura, inquit, magnitudine crocodili est, nisi crura essent recta et excelsiora.
Latera ventri iunguntur, ut piscibus, et spina simili modo, prominet ei rostrum, ut in parvo animanti haud absimile suillo
sit ; cauda illi praelonga in tenuitatem desinens, et implicans se viperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut
testudini, corpus asperum ut crocodilo, oculi in recessu cavo, tenui discrimine praegrandes et corpori concolores. Nunquam
eos operit nec pupillam movet, sed totius oculi versatione circumaspicit. Ipse celsus hianti semper ore, solus animalium
omnium nec cibo nec potu neque alio quidem quam aëris alimento nutritur ; circa caprificos ferus, innoxius alioqui.
De colore eius mirificum illud notatur : eum namque subinde mutat et oculis et cauda et toto corpore, ac semper ilium
reddit quemcumque proxime attigerit, praeter rubrum tamen et candidum... ». Ut auctores conveniunt, ob idque animantium
timidissimum existimatur. Hinc vetus proverbium traditur de iis hominibus qui ad omnia commode atque aptissime se habent,
quod in Atheniensem Alcibiadem relatum est. Visitur hoc animal praecipue in India, et hybernis mensibus latere solet ut
lacerta. De viribus autem et potestate eius, complura atque admiranda referuntur ab auctoribus, maximeque a Democrito,
qui librum de potestate chamaeleontis conscripsit. Neque autem ignoramus accusari a criticis C. Plinium, quod in describendis
chamaeleontis viribus Democriti auctoritate abutatur. In quo equidem minime sum iudicium nostrum interpositurus, praesertim
cum idem Plinius fidem suam ad auctores vetustissimos revocet, in investigandis atque aperiendis naturae arcanis.