Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber XV |
Historia de Cleomede Pycte, et quibus gestis atque honoribus claruerit, ex Theodoreto et aliis auctoribus.
Celebratus est a C. Plinio Euthimus Pyctes insignis, qui oraculo etiam summi Jovis consecratus traditur, quoniam semper Olympiae victor et semel victus fuit. Qua in re complura sunt allata a doctissimo viro Hermolao ex Pausaniae lectione, etsi de oraculo hoc nihil omnino apud Pausaniam comperies. Legimus autem apud auctorem Theodoretum nomen Pyctae alterius, cui nomen Cleomedes, quem Pythius Apollo ut deum coli iusserit, sicuti Pythiae carmine probatum est :
Υστατος ηρωων Κλεομηδης Αστυπαλαιευς,
Ον θυσιαις τιμαθ' ως ουκετι θνητον εοντα.
Puto enim non iniucundum fore legentibus, si ea hoc loco referamus quae ad historiam hanc Cleomedis pertinent. Is igitur
adversarium unico ictu cum percussisset, latera eius adaperuit, atque iniecta manu intestina eduxit. Sed cum iudices hi,
qui certamini praesidebant, nimiam illam crudelitatem mirati essent, mulctandum quidem Cleomedem putarunt. Is vero graviter
iratus discessit, ac dum iter per forum capessit, columnam disiecit qua tectum litterarii ludi suffulciebatur, eaque ruina
pueros omnes, qui in eo ludo sessitabant, perobruit. Quibus gestis factum est, ut eum Pythius inter deos rettulerit, ut
est auctor Theodoretus. Oraculi autem ipsius, quod supra rettulimus, sententia haec est : "ultimum heroum Cleomedem
Astypalensem, colendumque sacrificiis quando mortalis esse iam desierit". Sed et Pausanias a Cleomede refert LXXI
Olimpiade in pugilatu Iachum Epidamnium fuisse occisum, cumque damnassent eum iudices, quod iniquius se gesserit palmamque
illi abstulissent, maerore nimio affectus ad insaniam redactus est et Astypaleam rediit, columnamque ibidem evertit qua
litterarius ludus fulciebatur, eoque casu sexaginta ferme pueri traduntur in ludo extincti. Quocirca cum illum sui cives
lapidibus impeterent, in Minervae templum se recepit, atque arcam ingressus, quae forte in templo aderat, operculo se
obtexit, diuque frustra laborarunt Astypalenses, uti eam arcam aperirent. Verum confractis tandem arcae illius lateribus,
nusquam Cleomedem compererunt. Itaque in re tam mirifica Delphos miserunt, qui oraculum consulerent super his quae Cleomedi
evenissent, responsumque a Pythia est idem carmen quod ex Theodoreto attulimus, ut Astypalenses divinos ei honores exhiberent,
et veluti deum colerent. Quod ego cum diligentius adverto, miratus paene sum a Plinio fuisse praetermissum, viro in omni
antiquitate perquirenda diligentissimo. De hoc ipso Cleomede Plutarchus, Celsus, et Enomaus permulta referunt, etsi alicubi
Diomedem pro Cleomede reperias.
Nobile exemplum de Alexandro Macedone contra inutiles labores et nimis curiosam sedulitatem.
Persaepe in vita accidit, ut non pauci operam ac studium in his rebus collocent, quae etsi difficultatis multum atque
laboris prae se ferant, nihil tamen utilitatis et emolumenti habent. Nec enim probare illa primo aspectu debemus, quae
non sine summo etiam conatu atque vigiliis consequi possumus, siquidem non semper in arduis ac difficilioribus virtus
versatur, quod ab ipsis etiam Stoicis assertum est. Sed Alexander ille Philippi filius exemplo quidem honestissimo idem
comprobavit. Nam cum militem quemdam in exercitu haberet, qui ex distante spatio grana ciceris missa in acum statim ac
sine frustratione insertaret, simulque rem hanc plerique ut arduam et mirificam spectabundi efferrent, tum rex, ut egregia
vir prudentia, eiusdem leguminis modio militem ilium donavit, dignissimum sane illo opere praemium. Haud enim ad cuiusquam
id usum atque emolumentum pertinebat. Neque vero desunt, qui inepto ambitu. laboreque inutili ac supervacuo tempus optimum
conterant istis nugis, quae vana quidem sedulitas pereleganti voce a Graecis ματαιοτεχνια
est appellata. Id autem de Alexandro rege exemplum et Fabius ad Marcellum Victorium refert, quo maxime loco exponit an
sit virtus rhetorices.
Quid sint apud iureconsultos reliquatores, et quid item reliquari et reliquatio, ac loci aliquot in iure civili expositi.
In libris Digestorum, quo loco de publicanis et vectigalibus agitur, verba haec sunt : « Ad conducendum vectigal
nemo invitus compellitur, et ideo impleto tempore conductionis ea locanda sunt. Reliquatores vectigalium ad intuendam
conductionem, antequam superiori conductioni satisfiat, admittendi non sunt ». Haec est autem vera et genuina in
libris vetustioribus lectio, quae perversa interpolataque in vulgatioribus habetur. Nam pro illo, quod nos legimus, "ea
locanda sunt", invenies "licitatores alloquendi sunt" ; quod Accursius quoque Florentinus agnoscit, et
quo loco nos "reliquatores", illi subdiderunt "licitatores", sicut quod in principio legis huius erat
"locatio", subdiderunt isti "licitatio". Neque obscurus admodum, sed perfacilis est verborum intellectus
: satis fore ex usu, quoties dies exacta sit, in qua vectigalia quis publice conduxisset, iterum ea locare auctione, nec
enim iniuriam cuique fieri, si maius pretium quaeratur locandis vectigalibus, quando nemini liberum non sit abstinere
conductione. Sunt igitur ea locanda impleto tempore conductionis, neque debent, inquit, admitti ad retinendam conductionem,
hoc est, ad licitationem alteram reliquatores, id est, qui nondum integrum solverunt, sed reliquum sibi aliquid ad solvendum
fecerint. Nam hi sunt proprie reliquatores, qui, quod alicui debent, ex asse et integro non persolvunt, sed alicuius partis
debitores adhuc remanent. Quod etiam ad illos referri potest, qui malam rationem reddunt. Hinc verbum deductum est "reliquari",
id est, reliquum ad solutionem facere, et "reliquatio", quae in nostris iureconsultis haud infrequenter comperias.
Habes id in Scaevolae verbis : « Ea inquit quae mala ratione reliquatus est, quasi furatus reposuerat
». Pro quo vulgati codices habent : « Ea quae mala ratione reliquaque furatus est » ; et apud eumdem
: « Humanum est reliquari usuras, neque ab ipso, qui ex administratione, neque a fideiussore eius, et multo minus
a magistratibus, qui auctione acceperint, exigi oportet. Pro illo autem "reliquatus est", aut "relinquitur"
aut "relictus est" in cunctis fere exemplaribus invenies, unde nullus omnino sensus elici potest, quod, sicubi
etiam integrum adhuc permaneat et "reliquari" verbum et "reliquator", nescio tamen quo pacto mutare
hoc interpretes (ita crevit inscitia) et invertere conantur. Sic autem Paulus in iure civili consultissimus : «
Legatarius, inquit, proferebat manu patris familiae reliquarum ». Quod Accursius falso "reliquarum" legit.
Quin et idem Paulus alibi : « Si pupillus, inquit, post suam libertatem rationibus contentione acceptis, reliquationem
eius sequutus usuras acceptaverit, privilegium suum non amittit ». Et paulo post : « Quod ex condiione reliquatus
est, accepisse inde videtur ». Sed et Scaevolae verba de instrumento legato haec sunt : « Reliquatus est amplam
summam ». De finibus item regundis sic Papinianus : « In quibus potest ei consentit : reliquatus est ».
Quod et vulgatissimi codices habent et ab Accursio probatur. Agnovit hoc in Pandectis etiam Politianus, cui potestas facta
est Florentiae a summo magistratu, ut cum Pisanis illis archetypis digestorum libros percenseret, qui in sacro palatio
observantur. Quod ille, ut homo gloriae cupidior, velut instar copiae cornu vel divinae virgulae, se assecutum praedicabat.
Quamde pro quam apud veteres dici solitum, et Lucretii poëtae versus emendatus atque expositus, tum alia ibidem addita.
Pudet interdum me bonarum disciplinarum, quando in tot atque tam altis tenebris versemur, ut auctores etiam meliores violati adhuc depravatique legantur. Cuiusmodi sunt, ut alios omittam, T. Lucretii libri, in quibus innumeri quidem errores atque foedissimi increverunt inscitia librariorum. Quocirca amissum penitus atque perditum videtur, quod a M. Tullio in emendando Lucretii poëmate impensum est, quamquam aetate nostra laudem illis debemus qui aliqua in hoc auctore, collatis, ut fit, exemplaribus, emendarunt. Sed in hoc tamen video a quibusdam improbissime peccari, qui maiore animo quam iudicio meliora interdum adimunt vel inducunt, alia distorquent et contrahunt, in quo male docti homines passim aberrant, sed multo maiore damno doctiores. Quod equidem nuper cognovi in his Lucretii versibus contra Heraclitum philosophum :
Heraclitus init quorum dux proelia primus,
clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
quamde gravis inter Graios qui vera requirunt.
Quo loco non "quamde gravis", sed "quam gravior" audacissime subdiderunt, ignorantes arbitror illud "quamde" apud veteres perinde valuisse ac quam comparationis dictionem. Nam et locum hunc Sex. Pompeius signavit in libro de priscis verbis XVI ; tum prolatis veterum exemplis exponit, qui hoc idem dixerunt : et Lucretius poëta, inquit, "quamde" pro "quam" dixit, sicuti etiam Livius Andronicus poëta vetustissimus :
Muro magis fretus "quamde" manus impetu.
Iam et multa extima falso indiderunt, quo loco pars multesima ab eodem Lucretio scriptum est his verbis :
« Et videas caelum summai totius unum
quam sit parvula pars et quam multesima constet ».
Qua in re grammaticorum nobis auctoritas patrocinatur, quando et centesimus et millesimus probe dicitur ; "partem
multesimam", inquit Nonius, novem positum est a Lucretio pro "minima" ; ne quis forte paulo incautius atque
audacius a veteribus discedat. Quae a me vel ob eam rationem sunt adnotata, quoniam Marullus Bizantius aetate nostra,
vir alioqui diligens, paulo improbius delere haec, et alia pro ingenio subdere tentavit, quae ab eius quoque sectatoribus
recepta sunt pro verissimis.
De Hadriani imperatoris ingenio et urbanitate, et qua talione Florum poëtam represserit, versiculis eiusdem relatis.
Haud hercle immerito in Romanis litteris permultum commendatur Hadriani Caesaris ingenium, tum eiusdem quaedam velut peculiaris urbanitas. Inter alia vero complura, non sine magna ac mirifica oblectatione, legi responsum illius ad poëtam Florum. Nam Florus ipse homo tum dicacior, cum divum Hadrianum inter Scythas ac Britannos versantem videret, atque in locis admodum remotioribus asperrimisque agentem, de eo sic lusit :
Ego nolo Caesar esse,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.
Ac noster Hadrianus cum istiusmodi versiculos legisset, statim perurbane Florum retaliavit, sed adeo lepide, adeo eleganter et venuste, ut hispanum certe acumen atque innatam eius festivitatem agnoscas. Sic autem ad Florum :
Ego nolo Florus esse,
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.
Id ipsum et Aelius Spartianus ad imperatorem Diocletianum retulit. Certare enim Hadrianus cum philosophis et poëtis
consuevit, etsi disciplinarum professores fere, ut doctior, quod inquit Spartianus, risit, contempsit, obtrivit.
Dici solitum apud veteres "trabes", "canes", "duces" in singulari, pro eo quod est "trabs", "canis" et "dux", et alia eiuscemodi observata ex M. Varrone et aliis.
Parum aequo animo minutiora quaedam notarem, nisi quorumdam esset inscitiae occurrendum, qui, cum paulo indiligentius observent ipsam antiquitatem, siquid minus pervulgatum ac protritum dicatur, statim perinde atque insolens et barbarum reiciunt et contemnunt. Comperies autem in veterum scriptis frequenter haec, ut "trabes", "canes", "plebes" et his similia in singulari numero, sicuti et "sepes animal" apud Vergilium, ut notavit Ausonius, cum "seps" a M. Cicerone dicatur. Nec enim aliter fere vetustiores illi posuerunt ut Gn. Naevius, Accius, Plautus et alii, unde illud Q. Ennii vulgatissimum de Argo navi :
Utinam ne in nemore Pelio securibus
Caesa cecidisset abiegna ad terram trabes.
Et item in eiusdem Annalibus :
Labitur uncta "trabes" remis rostrata per altum.
Iam et "plebes" multo etiam frequentius reperitur, cum et ipse quoque poëta Ausonius, qui sub Valentino Augusto floruit, saepius protulerit :
Laeta operum plebes (inquit) festinantesque coloni...
Et alibi :
Consona quem celebrat modulato carmine plebes.
Hinc et tribunos dicimus "plebei" casu patrio, sicuti ex grammaticis vetustioribus colligitur. "Canes" vero et "duces" dici in singulari certum est, auctoritate M. Varronis, in libris ad M. Ciceronem de latina lingua, qui et Q. Ennium in hoc et Lucilium advocat, ex quo versiculus Ennianus :
Tantundem quasi foeta "canes" sine dentibus latrat.
Et affirmare quidem videtur idem Varro, fuisse apud vetustiores in usu ut ita proferrent, quoniam natura ipsa in quaque
re magis ab incorrupto principio, quam a libidine hominum incepit : « Videmus, ut inquit Varro, ex his verbis "trabes",
"duces" de extrema syllaba e litteram exclusam, et ideo in singulari factum esse "trabs" et
"dux", contra ex singularibus non tam videmus quemadmodum facta sit ex b et s "trabes",
et ex c et s "duces" ». Sed haec satis, ne paulo minutiora consectari avidius videamur,
etsi haec ipsa rerum litterarumque discrimina diligenter et accurate examinentur interdum a doctioribus. Quod et Iulii
Caesaris Analogici ad Ciceronem libri affirmant.
Qui sint apud iureconsultos pedanei iudices, et qui item pedarii fautores et senatores, ex commentariis atticis.
Qui sint pedanei iudices, in veterum scriptis non facile comperies qui tibi exponat, nisi ad ipsos accedamus iureconsultos,
in quorum videlicet commentariis scriptum est, eos appellari iudices pedaneos, qui minores causas ac negotia humiliora
obeant, quando alii nuncupati sunt aut honorarii aut etiam provinciales, qui detineri consuevissent in maioribus officiis
et honestioribus causis. Solebat enim senatus populusque Romanus habere provinciarum praesides, quorum erat officium varias
multiplicesque causas absolvere. Quod si idem nimium fuissent rebus publicis occupati, permissum his erat alios iudices
subrogare qui in reliquas causas incumberent, et hos quidem pedaneos appellarunt. Ex quo Diocletianus et Max. A. A. in
hunc modum praeceperunt : Placet nobis praesides, de his causis, in quibus eo quod ipsi non possent cognoscere antehac,
pedaneos iudices debeant notionis suae examen adhibere, ita tamen, ut si vel propter occupationes publicas, vel propter
causarum multitudinem, huiusmodi omnia negotia non potuerunt cognoscere, dandi iudices habeant potestatem. Quod etiam
Iulianus imperator ad praefectum commodius videtur exposuisse : « Quaedam, inquit, sunt negotia, in quibus superfluum
est moderatorem expectari provinciae, ideoque pedaneos iudices, hoc est, qui negotia humiliora disceptent, constituendi
damus praesidibus potestatem ». Hactenus de pedaneis iudicibus in constitutionibus Augustalibus. Pedarii autem fautores,
hi a quibusdam sunt appellati, qui in alicuius sententiam pedibus irent, eoque suffragio studium ac favorem praestarent
; unde et pedaria sententia, sicut in Laberianis mimis notatum est, cum non verbis quidem aut punctis, sed pedibus in
alienam irent sententiam. Neque autem me latet, quod equites pedarii senatoresque alia ratione dicti sunt, sicut C. Bassus
affirmavit. Nam Romae erant senatores curules, id est, qui sella curuli, honoris ac decoris ergo, in senatu vehebantur.
Tum erant etiam qui nondum curulem dignitatem cepissent, quoniamque pedibus in senatu pergebant, ob id appellarunt eos
pedarios ; sic et equites, qui cum nondum essent a censoribus in curiam lecti, etsi poterant in senatum accedere et ius
habebant sententiae, non tamen senatores erant, atque ob id in aliorum sententiam fere descendebant, quam senatus principes
rogati essent. De quo permulta etiam a Gellio referuntur in Atticis lucubrationibus.
Quam erudite a nostris iureconsultis verba latina exponantur, et quomodo apud eos liberi et parentes accipi debeant non aspernenda observatio.
Verum profecto est, quod a viris eruditioribus afhrmari solet, veteres quidem iureconsultos in cognoscendis examinandisque
verbus diis ac plebeis, ut vocat, agitur, in hunc modum disserit : « Proserpinam, inquit, veteres frumentis germinantibus
praeposuerunt, geniculis vero nodisque culmorum deum Nodinum, involucris autem illis follicolorum deam Volutinam ; cum
folliculi patescunt, quo spica exeat, deam Patelenam, cum segetes novis aristis aequantur, Hostilinam deam, quoniam hostire
et hostimentum apud priscos pro exaequatione accipitur ». Sed et Floram mox adicit, Lacticinamque et Maturam, quod
haec olim numina frumentis florentibus, lactentibus ac maturescentibus praesiderent. Haec Augustinus, ex M. Varrone. In
libro autem de agricultura sic apud eumdem Varronem legitur de spica et eius partibus : « In spica, inquit, hordei
et tritici tria fere continentur, granum, gluma, et arista ; tum vagina, etiam cum oritur spica. Granum quod intimum solidum
est, vocatur, gluma vero folliculus eius, unde et "glubere" verbum, eo quod folliculo granum, ut inquit, deglubatur
; arista, quae velut acus tenuis longa prominet e[x] gluma... ». Sed haec apud auctores copiose explicata sunt.
Quam molli animo Artemon Periphoretus fuerit, et historia perlepida de mirifica eius formidine.
Quam molli animo atque effoeminato Artemon fuerit, in Graecorum commentariis abunde traditum est, in quibus invenitur
hunc ipsum consuevisse nunquam incedere suis pedibus, sed lectica uti, in qua fere circumgestaretur. Quocirca ridiculo
cognomento Periphoretus est nuncupatus. Poëta autem Anacreon acerrimis versibus illius mollitiem atque prodigiosum
luxum est insectatus, nec secus quidem atque apud nos Menam libertum Flaccus Horatius, aut Strumam Nonium Catullus, quod
uterque corruptis moribus atque incredibili fastu vixerit, in ea praesertim civitate, quae ceteris omnibus vitae integritate
praeclarisque exemplis procul dubio praestitit. Sed et Plutarchus Chaeroneus, ex historia Pontici Heraclidae, Artemonem
fuisse scribit supra ceteros homines mollem atque in tota vita voluptarium, animo etiam praepavido et ad omnia vitae momenta
inconstantiae singularis. Duos namque servulos semper apud se continere solitus est, qui scutum aeneum supra suum caput
sublatum gestarent, ne quid forte in eum desuper posset excidere. Quod siquando proprios lares egrederetur, versatili
lectica circumferri consuevit. Neque nos praeterit eumdem pro fabro a quibusdam habitum ac loripedem creditum. Quae omnia,
ut est auctor Plutarchus, abunde refelluntur ab Heraclide. Huius Artemonis imaginem Phidias marmore absolvit, quae a C.
Plinio magnopere commendatur, quo loco Astragalizontes, Diadumenum et Doryphorum eiusdem magnis laudibus extollit.