Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber VI |
De Belisarii principis epistola ad regem Totylam, cum is de urbe Roma diruenda cogitaret, quibusque verbis ab infando consilio devastandae urbis eum deflexerit.
De Belisario principe eiusque imperio et gestis copiose alibi scripsimus, cum tam egregia facinora gesserit ac tam multiplici
tamque a varia fortuna vixerit, sicuti in Romanis annalibus et Procopii historia legitur. Sed hoc loco visum mihi est
non ingratum fore legentibus, si eiusdem epistolam subiiciam quam ipse Belisarius graece scriptam ad imperatorem Totylam
misit, cum is urbem victor cum exercitu esset ingressus ac non parvam moenium partem tum diruisset. Nam et pulcherrima
quidem aedificia et quae dignissima in urbe forent incendi volebat Romaque ipsam μηλοβοτον,
ut inquit Procopius, efficere, ni tantum facinus suis litteris Belisarius inhibuisset ad regem Totylam graece scriptis
in hunc modum : « Prudentis inquit viri officium est urbes augere vacuasque ornamentis implere, quod
ipsum ad eum maxime spectat qui probo civilique animo agere consuevit. Siqua vero sit urbs quae summo ornatu eximiaque
pulchritudine polleat, sicuti Roma nunc est, nonne id ingenii perditissimi atque obnoxii dixeris sicubi diruere illam
conetur ? Sed enim Roma ipsa omnium quidem urbium quae sub caelo sunt maxima et memoratu dignissima, non viri unius opere,
non brevi momento ad id magnitudinis atque pulchritudinis excrevit, sed regum plurimorum virorumque clarissimorum virtutibus,
longo tempore, summa divitiarum copia, artificio incredibili. Nec enim brevi huiusmodi urbem quam nunc vides Romani extruxerunt,
monumentum sane cunctis posteris eximiae virtutis. Caeterum, cum ita se res habeat, illud scire debes quod alterum necessario
sequitur : aut enim hoc in bello victus succumbes, aut annuente fortuna superabis. Quod, si ad te victoria ipsa declinarit
Romamque deleveris, haud rem alienam sed tuam propriamque, o Totyla, perditum ibis ; sin autem eam servaris, regiam certe
omnium pulcherrimam atque ditissimam possederis. Si vero a nobis devictus fueris, servata urbi atque incolumi, gratias
immortales a victore debes expectare ; sed ea diruta, nulla prorsus humanitate contra te agetur. Utcunque autem hac in
re gesseris, statim fama subsequetur, quam scias quidem eiusmodi futuram, qualem tu ipse vel opera tua probabunt. Vale
» . Hactenus Belisarius. Qua in re illud notandum, quod ipse quidem Totylas, ut inquit Procopius, cum epistolam
hanc saepius perlegisset ac aequo animo eiusmodi admonitionem accepisset, ab incepto opere diruendae urbis destitit, neque
mox quicquam contra urbem molitus est. Quod abunde in historia ipsa Procopii scriptum est.
Quam sit cautim loquendum apud principes, tum de rege Persarum Cambyse et Traxaspe nobile exemplum ; et quomodo praestant apud Persas qui amplius bibunt.
Nuper habitus sermo est inter doctories, quantum in vitae officiis proloqui et quo temporo deceat, quoniam nihil fere
magis in vita noxium atque perniciosum est quam intempestive aliquid proferre, praesertim apud principes a quibus id totum
facile potest effici quod libitum illis sit. Ad hoc autem exempla aliquot in medium pro re sunt allata ex Graecis atque
Romanis historiis, ut de Callisthene philosopho et poëta Philoxeno, aliisque compluribus. Sed exemplum de rege Persarum
Cambyse ac Traxaspe visum profecto est dignum ingenio barbaro atque truculento, cuiusmodi Cambyses fuerit, regum quidem
Persarum saevissimus. Nam cum is Traxaspes, qui regi carissimus erat, nimium vini avidum regem et usque ad ebrietatem
perfundi videret, eum liberius summonuit ut parcius mcro indulgeret, parum dignum referens in rege accusari ebrietatem
quem videlicet oculi hominum atque aures sequerentur. Quibus verbis iratus Cambyses : « Et ostendam inquit
tibi ex ipso vino regem haud sibi excidere neque mente labi aut oculis caligare, sed et manu et oculis probe officium
suum praestare ». Et simul coepit liberius bibere atque capacioribus poculis seipsum vino proluere.
Ac iam factus vinolentus : « Huc inquit o Traxaspes, filius tuus procedat ». Tum iubet adolescentem
sublata supra caput sinistra manu procul consistere, et interim capit arcum rex intendensque illum : « Probabo nunc
inquit falsum esse quod obiurgas ». Et in cor ipsum adolescentis aciem simul ac spiculum direxit,
cumque illud pro libidine fixisset, prope accessit, ac discisso adolescentis pectore : « Spiculum inquit
ut dixeram, in cor ipsum aspicis ? Numquid, o pater, mihi excido aut in ictu aberro ? ». Pater autem Traxaspes
factus iam suo malo in loquendo prudentior fortunaeque regiae et saevitiae obsequens : « Nec ipse inquit
Apollo certius atque aptius arcum intendisset ». Quam rem non Herodotus modo Halicarnasseus in Persica historia,
sed Annaeus etiam Seneca rettulit. Consuetudo autem apud Persarum populos fuit, ut hi nobiliores crederentur atque in
agendis officiis aptiores, qui cum se vino admodum proluerent, mente ipsa constiterint neque a ratione decederent. Ex
quo Cyrus, regis Darii filius, cum ad Lacones epistolam de se scriberet, non modo seipsum in magica disciplina praestare
fratri Artaxerxi asseruit, sed in potando mero adeo excelluisse, ut cum caeteris foret bibacior, mente tamen consisteret.
Quod a Plutarcho etiam Chaeroneo traditur.
Non esse populo invulganda quae arcana in sacris sunt, ac Vergilii carmen expositum ex Eleusinis sacris : "Procul o procul este prophani". Et item de Numenii somnio digna observatione historia.
Egregie Plato et prudenter alicubi docet non esse illa populo aperienda et invulganda quae sacra et arcana in mysteriis
sunt, quoniam indignum prorsus ac foedum sit, ab eiusmodi hominibus ea illotis manibus tractari, quae initiatis duntaxat
animis ac expiatis patere debent. Ex quo merito laudati sunt Pythagorici philosophi, qui propria dogmata et praecepta
inter suos tantum servantes nemini alteri indicabant. Quod Hebraei etiam in sacris legibus diligentissime observarunt.
P. autem Vergilius, qui mores varios ritusque ac religiones optime tenuit, non temere illud ad Sibyllae nomen retulit
:
« Adventante dea, procul, o procul este profani,
Conclamat vates, totoque absistite luco... ».
Id enim ex Eleusinae Cereris initiis assumptum a poë:ta est, in quibus ut veterum probat auctoritas, eos dumtaxat
admittebant qui forent initiati ; quod ab ipso praecone agebatur procul esse profanum vulgus acclamante. Unde illud Flacci
perelegans : « Odi profanum vulgus et arceo ». Quando et Valerius Soranus non aliam ob causam dicitur obiisse,
quam quod patrios deos eorumque nomen contra ius Romanae religionis investigaverit. Qua in re libet etiam Numenii Pythagorici
somnium apponere, quo facilius intelligatur nihil foedius aut scelestius habendum quam mysteria occulta religionis in
vulgus prodere. Sed enim Numenius ipse, quamquam in philosophia vir excellens, in eo tamen offensam numinum subivit, quod
Eleusina videlicet sacra interpretari ac vulgo promere ausus sit. Quo factum est, ut in somnio deas quidem Eleusinas viderit
forma et habitu meretricio ante apertum lupunar prostantes, cumque huius rei causam diligenter Numenius quaereret, cum
bile admodum et irata fronte illi responderunt, ab adyto se veteris pudicitiae ab eo abstractas seque omnibus passim prostitutas.
Itaque facile mox Numenius culpam agnovit, cum nihil esse petulantius diceret quam de rebus diuinis ac religionis arcanis
citra verecundiam agere. Habes hoc in primo Macrobii commentario ad Eustathium filium, in quo de Republica Marci Tullii
disputat.
De Gallonii sumptu et dapibus verba in oratione Ciceronis exposita, atque ibidem Luciliani versus appositi cum Horatiana imitatione de Gallonii acupensere.
Legebatur nuper oratio M. Tullii pro Q. Quintio, et cum quidam bene literati atque eruditi adessent, orta est addubitatio de historia Gallonii et eius luxu, in his verbis : « Non ut dominentur illis, qui relicta virorum bonorum disciplina, et quaestum et sumptum Gallonii sequi maluerunt ». Quis igitur hic Gallonius apud M. Ciceronem sit, facilius dubitatur ab eruditis quam explicatur. Nos autem in Lucilianis versibus pridem legimus, Publium hunc Gallonium fuisse postremae gulae hominem, et in cupediis et lautioribus cibis assidue versatum. Unde ob eam rem a Laelio viro sapienti gurges est appellatus. Nam et Flaccus Horatius eundem Gallonium fuisse praeconem aliquando testatur, atque eius mensam acupensere magno infamem, quod ex Lucilii poëtae satyra mutuatus est. Versus autem Lucilianos, quoniam lepidissimi sunt, libitum est adiicere, sicuti et M. Cicero in libro de finibus refert ex satira ad Lapathum :
« Laelius praeclare et recte sophos, illeque vere,
O Publi, o gurges Galloni, es homo miser, inquit,
Coenasti in vita nunquam bene, cum omnia in isto
Consumis squilla atque acipensere cum decumano ».
Sed et Florcns Tertullianus Curii aleam, Apicii gulam, et Gallonii sumptum, et Antonii ebrietatem incessit, et ex his omnibus facile quisquam intelligat quid in oratione M. Tullii Gallonii sumptus significet. Quin Romae etiam inspeximus hanc de C. Gallonio et uxore inscriptianem in marmoreo lapide :
Quibus verbis Caracalla irnperator cum Julia noverca pudore vendito sit congressus, quantumgrre flagitii et malorum ex nimia imperandi licentia oriatur.
Notum carmen est et apud veteres olim in urbe celebratum :
« Cui plus licet quam par est plus vult quam licet » . Hoc enim in vita mortalium fere accidit, ut cum imperio
ipso licentia maior in dies fiat, unde omnia prope scelera ac flagitia reiectis legibus oriuntur. Quod ipsum infinita
quidem exempla testantur quae in Graecis et Romanis annalibus passim leguntur. Sed illud mlhl visum est dignum relatu
de Antonio Augusto Caracalla eiusque coniugio. Nam, cum Juliam novercam haberet eaque egregia forma et eleganti praestaret,
forte accidit ut corporis partem praesente Antonino imperatore paulo incautius nudaret. Qua conspecta, cum in eam proclivius
exarsisset Antoninus : « Velim inquit si liceret ». Julia vero, ut ingenia mulierum est, arrepta
statim occasione : « Si libet, licet respondit leges dat imperator, non accipit ». Quibus auditis
Antoninus idem Caracalla ad obeundum scelus audacior factus est, ac nuptias cum noverca Julia celebravit, et ad parricidium,
ut inquit Spartianus, adiunxit incestum, siquidem Juliam duxit uxorem, cuius filium paulo ante occiderat. Ex quo perlepido
scommate Helii Pertinacis illusus est, cum eundem non Parthicum modo Alamanicum et Arabicum imperatorem, sed Geticum etiam
appellaverit. Neque autem adhuc Mario Maximo assentimus, qui eam meliorem esse rempublicam atque tutiorem dicit, in qua
princips ipse malus est quam in qua sint amici principis mali. Nam facilius est, ut apparet, a principe bono malos corrigi,
quam malum principem a bonis superari, etsi huic sententiae Julius quoque Capitolinus parum accedat, sumpto de imperio
Domitiani Augusti exemplo. Quod alibi etiam latius explicavimus.
De studio philosophi Euclidis in bonis disciplinis, ac de Hieronymo etiam, quam vehementer et assidue invigilaret ; tum quibus praeceptoribus atque urbibus doctrinam acceperit.
Probe factum est a veteribus, qui Euclidis philosophi studium atque eruditionem summis laudibus sunt prosecuti. Praeter
enim assiduam eius diligentiam atque labores maximos in percipiendis disciplinis, in audiendo etiam Socrate promptum et
alacrem animum probavit, sicuti philosophus Taurus rettulit, vir inter Academicos Hadriani aetate excellens. Nam cum ipse
Euclides propter Atheniensium decretum contra Megarenses non posset Athenas se conferre ad audiendum Socratem quoniam
capitale foret si quisquam Megarensium ab Atheniensibus esset comprehensus non tamen putavit magis periculi rationem
habendam quam studiorum, sed muliebri veste indutus et pallio, ut inquit Gellius, versicolore amictus capiteque obtectus,
sub ipsum noctem a Megaris Athenas itabat, ut per noctem saltem audire Socratem atque aliquid discere liceret. Tum etiam
sub lucem eadem veste intectus in patriam Megaram remeabat. Hieronymus autem noster in omnibus prope disciplinis vir summus
non minore studio ac diligentia honestis artibus incubuit. Nam et Romae prius et in Byzantio mox, atque Antiochia demumque
apud Solymas plures ac varios praeceptores audivit. Sed cum Judaei ipsi ex veteri lege neminem possint Christianum edocere,
impetratum est tandem a Hieronymo ut hebraeam eruditionem horis saltem nocturnis liceret adire, eoque nomine Barbanum
quendam audivit, qui siquando a ceteris Iudaeis deprehendi metueret. Nicodemum alium et ipsum judaeum in praeceptoris
officio substituebat. Tantumque adeo et vigilando assidueque componendo consecutus est Hieronymus, ut plura quidem idiomata
egregie didicerit. Quod ipse etiam Augustinus in libris ad Cyrillum de Hieronymo testatur, qui eum scribit non Hebraicam
modo Graecamque et Chaldaicam, sed Latinam, Persicam, Arabam ac Medam percepisse, etsi plerique affirmant hunc ipsum librum
minime Augustino adscribendum. Illud certe notissimum, quod idem quidem Hieronymus in humanioribus literis Aelium Donatum
atque Victorinum audivit, in sacris vero Gregorium Nazianzenum, Apollinarem Antiochenum et Didymum Alexandrinum, sicuti
ex Judaeis Barbanum quem diximus ; hunc enim Hieronymus nocturnum praeceptorem appellat. Sed hoc totum copiose Hieronymus
refert in epistola ad Pammachium et Oceanum, modeste tamen, ut hominem decuit posteritatis causam atque religionis agentem.
De XVI caeli regionibus et quae nomina sint adscripta, ex Mineo Capella relatum, et alia obiter addita.
De veterum diis atque numinibus complura quidem et latine et graece scripta leguntur. Nec enim defuerunt, qui libros
integros huic operi dicaverint. Nos autem ea nunc observanda putavimus quae caeli regiones designarunt, quibusque locis
propria numina sunt attributa, sicuti prisca illa theologia existimavit. Universum igitur caelum in regiones XVI signarunt,
ut quaternario numero quamlibet partem absolverent. Primo enim ipse Jupiter optimus maximus collocatur, quem a iuvando
patrem genitoremque omnium dixerunt ; cui collegas XI faciunt, ut a Q. Ennio scriptum est. Qui vero subsequuntur dii a
Capella Mineo Jovis milites appellantur : « Nam post ipsum Jovem Dii Consentes, Penates qui et Patrii et Genethlii,
Salus ac Lares, Janus etiam et Nocturnus et Opertanei. Tertio loco Praediatus, Quirinus, Mars, Lares militares, Juno,
Fons et Lymphae, diique Novensiles. Sequuntur deinde Jupiter Secundanus, Opulentia et Minerva, quibus Discordiam, Seditionem,
ac Plutonem addunt. Mox autem Lympha sylvestris, Lar caelestis, Mulciber et Militaris Favor. Sexto loco Ceres, Tellus,
Terraeque pater Vulcanus, Genius, et Jovii filii Pales, Favor, et Solis filia Celeritas. Septimo Fraus ipsa, quae Mercurio
solet in rebus omnibus obsecundare. In octavo Ver et Venuleia, ut apud Verrium notatum. Nono vero Iuno hospita et Genius.
In decimo Neptunus, Neurita et Lis. In XI Consus, unde Consualia Romae celebrata, et Consi ara nobilis. In XII Fortuna,
Valetudo, Pavor et Manes. In XIII Sancus deus, unde quidem sancire et sagmina deduxerunt. In XIV Fata seu Parcae, hoc
est Decima. Nona et Morta ut Cesellius tradit, sive, ut alii volunt, Clotho, Lachesis et Atropos, quae Jovis maximi sententias
excipiunt. In XV autem sede Saturnus, Juno caelestis, Veiovis ac Dii publici. Et in ultima Nocturnus et Janitores terrestres.
Quod ipsum, cum ab aliis, tum a Mineo Capella servatum est in Mercurii atque Philologiae nuptiis. Neque de multiplici
varioque Jovis nomine disserendum est, cum vel trecentos quidem Ioves M. Varro enumeraverit, ut auctor est Florens Septimius.
M. autem Cicero in XVI partes caelum ipsum scribit divisum. Quod ex Hetruscis commentariis sumptum est, quorum videlicet
disciplina diligenti cura examinabat, qua maxima caeli parte fulmina ipsa et tonitrua mitterentur. Quod Annaeus item Seneca
et C. Plinius testantur, sicuti copiose in epistolicis exposui.
De litterarum notis in veterum causis, tum de silentio in iudiciis, et Plautinus locus expositus.
Moris fuit apud veteres, ut in quaestionibus et causis peragendis iudices ipsi quibusdam literis rem denotarent. Si qui
enim absolvebantur aut condemnabantur, notas ad id proprias apponebant, veluti etiam in causae ampliatione, quod a Pediano
Asconio diligenter observatum est. Nam si quis forte a iudicibus damnatus erat, id ipsum K litera notabatur, sin erat
absolutus, A apponebatur. Signum vero ampliationis, cum res ipsa in tempus diffinderetur, N. L. adiiciebant. Quod ex eo
non liquere signabatur, eoque modo causae ampliationem nasci asserebant. Quid autem intersit inter comperendinationem
et ampliationem egregie idem Pedianus explicat, qui legem quoque Glauciam ob id latam scribit de ipsa comperendinatione,
ut sententia diceretur si esset absolvendus reus, vel amplius pronuntiaretur si videretur damnandus, cum causae obscuritas
foret. Quod et M. Cicero locis pluribus insinuat. De silentio autem in causis pauci ex veteribus meminerunt, etsi apud
comicos facilius id comperias, unde iocus ille maxime Plautinus a Blepharone prolatus de gemino Amphitrione :
Dextro eodem in loco signo eodem apparet probe.
Ut primum tonuit cicatrix ruffula, sublurida.
Jacent rationes, silet iudicium, quid dicam nescio.
Hinc etiam, ut dixi, silentia in iudiciis, cum nihil utique appareat quod ex re vel coniectura aliqua iudicari possit.
De his vero litterarum notis agitur etiam in Probii Valerii commentario, quem de notis earumque ratione composuit.
Quod Romani homines initio imperii contempserint meliores disciplinas, et quando ipsa poëtices in urbem accesit tum fuisse grassatores dictos a Romanis poëtas ; et Horatii versus expositi.
Relata sunt in Romanis annalibus senatus consulta contra rhetores, tum edicta etiam contra philosophos, quibus cautum,
ne in urbe eiusmodi homines agerent, quoniam putabant surgente imperio eorum animos mollescere et quasi corrumpi qui ad
otium magis et animi quietem diverterent, quam qui armis et in bello assiduos ac strenuos se demonstrarent. Nam Romanus
tum populus eum virum praecipue laudabat cum bonum colonum et strenuum militem vocabat. Sed eos quoque homines improbatos
primo a Romanis comperio, qui carmen scriberent ac poëticae facultati incumberent. Quod ob eam maxime causam putavi
observandum, quod in quorundam libris legitur Romanos quidem ipsos maximum honorem semper habuisse professioni poëticae,
proque summa dignitate accepisse si sua gesta a pontis describerentur. Quam rem et M. Cicero alicubi asserit, sed exempla
quaedam ac meliorum auctoritas tradit contra accidisse. Siquidem anno urbis conditae circiter XX et CD in urbem est invectum
hoc ipsum poëtices studium, quo videlicet tempore secundum bellum contra Poenos a Romanis inceptum est. Quod idem
M. Cicero atque alii complures referunt. Ex quo Licinii Portii carmen hoc est, quod a Gellio quoque affertur :
Punico bello secundo musa pennato gradu
Intulit sese bellicosam in Romuli gentem feram.
Quo loco Licinius poëticam ipsam invasisse urbem significat, quod eiusmodi tum poëtae audacius atque improbius mores Romanos notarent, cuiusmodi Naevius fuit atque Lucilius, quod ab Horatio Flacco pereleganter assertum est in his versibus :
Libertasque recurrentes accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
in rabiem verti coepit iocus et per honestas
ire domos impune minax. Doluere cruento
dente lacessiti...
Sed et M. Cicero scribit datum fuisse vitio M. Nobiliori a Catone, quod is Q. Ennium poëtam, cum consul foret, in Aetoliam provinciam secum duxisset. Nam et idem Cato, qui Censorius dictus est, in libro quem de moribus fecit, multo explicatius atque apertius docet nullum fuisse honorem poëtis. Cuius verba subiiciam, sicuti a Gellio etiam in Atticis adducuntur. « Romani, inquit, nostri equos carius quam coquos emebant. Poëticae artis honos non erat. Si quis in ea studebat aut sese ad convivia applicabat, grassator vocabatur ». Ex quibus aperte constat non modo poëtas ipsos primo in urbe pro ineptis reiectos, sed etiam grassatores vocatos, unde illud Horatianum :
« Graecia capta ferum victorem cepit et artes
Intulit agresti Latio : sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius...»
De saevitia L. Syllae, et Vedii Pollionis qui servos in piscinas coniiceret ad murenas, et de Octavii Augusti animo contra eam feritatem.
Scriptum est in veterum commentariis de saevitia et crudelitate L.Syllae ac Vedii Pollionis, quod is quidem L. Sylla
tanta animi crudelitate aestuavit tamque avide humanum sanguinem, ut ait Seneca, bibit, ut septem millia Romanorum civium
interimi atque contrucidari iusserit, sicuti Appianus aliique permulti referunt. Sed illud de Pollione Vedio nimium quam
inusitatae ac prodigiosae feritatis iudicari potest. Is enim Vedius cum piscinas magno studio ac diligentia haberet, solitus
est servos suos occidere eosque piscibus vorando praebere, ut hominum cruore pastos comesset. Quod hercle in Romana quidem
civitate non scelestum modo, sed in primis nefarium haberi debet, Octavio praesertim imperante. De qua re Septimius Tertullianus
copiose scribit in libro quem de Pallio fecit. Annaeus vero Seneca, cum Caesarem Neronem ad clementiam instrueret, sic
inclamat : « O Vedium mille mortibus dignum, qui devorandos servos murenis obiiciat quas erat esurus... ».
Qua in re illud etiam accidit dignum Octavi Augusti prudentia et mansuetudine. Nam cum is apud eundem forte Vedium coenaret,
ac puer qui ministrabat crystallinum fregisset, statim Vedius interimi illum murenisque obiici iusserat. Sed, cum ad Augusti
pedes confugisset, auxilium et opem implorans, absolutus est. Quam rem libitum est Annaei verbis repetere, ex libro quem
de ira scripsit ad Novatum : « Cum divus inquit Augustus apud Vedium Pollionem coenaret, fregit unus
e servis crystallinum ; ex quo rapi eum ad mortem Vedius iussit, nec vulgarem quidem, nam murenis obiici iubebatur, quas
ingens piscina continebat. Quis non putaret hoc illum causa luxuriae facere? saevitia erat. Sed evasit e manibus puer
et ad Caesaris pedes confugit, nihil aliud petiturus quam ut aliter periret, ne esca piscium fieret. In quo adeo motus
est novitate crudelitatis Caesar, ut ilium quidem dimitti et crystallina potius omnia perfringi iuberet piscinamque compleri
». Hinc etiam C. Plinius tradit fuisse a Vedio Pollione in murenis saevitiae documenta excogitata, qui eques Romanus
fuit, cum in earum vivariis damnata mancipia immergeret.
De Lecanomantia veterum, quomodo et quibus sacris fieri consuevit, ac de voce et natura daemonum, et alia itidem ex Joanne Zeze repetita.
Inter genera et potestates divinationum, quas veteres coluerunt, pars etiam illa reponitur quae fieri per pelvim solebat,
aut per solium, ut quidam dixerunt. Graeci eam frequenti vocabulo Lecanomantiam appellant, de qua et C. Plinius alicubi
disserit, sed paulo tamen pressius, ut eam reprehendere potius quam explicare voluerit. In Graecis vero commentariis permulta
comperies, in quibus hanc ipsam Lecanomantiam illi praecipue exponunt qui Academiae dogmata sectati sunt, quoniam de geniis
fere daemonibusque et divinandi ratione supra caeteros philosophos diligenter et accurate disputant, cuiusmodi sunt illa
quae a Michaële Psello de natura et viribus daemonum ex Marci disciplinis referuntur. « Fit etiam, inquit,
vaticinatio per pelvim quae Lecanomantia dicitur, qua et rustici saepe utuntur. Quaemadmodum per aërem quoque et
per frondes rerum praedictiones fieri solent, sic ipsa quidem divinatio per pelvim censetur, maximeque apud Assyrios populos
in pretio est, siquidem magna ex parte cum daemonibus convenit, qui a tali materia haud prorsus abhorrent. Vaticinantes
igitur pelvim aqua plenam accipiunt, quam cum daemones irrepserint, leniter primo illapsi resident, sic ut subsilire quidam
spiritus videatur. Nam, etsi aqua ipsa in pelvim fusa e secundum eius substantiam a caeteris aquis minime differat, adhibitis
tamen quibusdam carminibus, ex eorum potestate maxime praecellit, ut aptior multo sit ad illum fatidicum spiritum excipiendum.
Id autem est daemonum proprium, ut cum attracti aut illecti in pelvim sunt, ex eo quidem lapsu perexiguus sonus ac significationis
expers audiatur. Deinde in ipsa unda oberrans et quasi lusitans, exilem sibilum insusurrat, quo futura praenosci possint.
Is enim spiritus vocem praetenuem emittit, quo ipsi daemones minus intelligantur et obscuritate rei facilius hominum votis
imponant. Et revera perexilis vocula daemonum et exigua est, quod olim noster quoque Venetus Hermolaus dicebat vocem se
daemonis praetenuem et paene subsibilantem audisse, qua ille de Aristotelis forte Entelechia interrogatus sibi ipsi et
Georgio Placentino responsitavit. Joannes autem Zezes, vir doctrina multiplici totiusque antiquitatis curiosus, de ipsa
vaticinandi parte in Homericae Iliadis commentario scribit, ea referens quae ad istiusmodi vaticinationes conveniant.
Nam et veterem et novam lecanomantiam tradit, et in quibus potissimum differant. Vetus enim qualis illa Ulixis, nova autem
quae ex aqua εν λεκανη et in qua aurum, argentum, electrum, aëra et
lapides aliaque id genus veniebant. Nullae vero adesse mulieres aut aliqui cum mulieribus coinquinati poterant. Sed et
vestes et caetera ad id instrumenta ab eodem Zeze referuntur, sicuti alibi dictum est.
Quibus elementis atque initiis animantia dicantur constare, ac de quinta essentia ad universum orbem disponendum atque absolvendum, ibidemque Mercurii verba relata et Vergilii carmen expositum.
Qui de elementis animalium atque principiis diligenter scripserunt, omnia quidem animantia tradunt ex quattuor elementis
constare, hominem vero ex iisdem ac divino etiam spiritu, quem alii quintam essentiam seu perfectionem vel harmoniam dixerunt,
quae per universum decurrere atque transmeare facillime posset. Dicunt igitur ab ipsa terra carnem haberi, ad aqua humorem,
ab aëre anhelitum, ab igne fervorem, a divino spiritu ingenium, seu mavis rationem, quod ipsum et philologi aliquot
asserunt. Romani autem theologi, ut Val. Soranus, Var. Terentius et Figulus, sub nominibus deorum hoc totum intellexerunt,
quos geniales vel patrios vocarunt. Quoniam sunt haec omnium quidem rerum semina atque principia, quae Graeci τα
στοιχεια appellant, tametsi lunam quoque et solem, ut est auctor Festus,
reliquis signis inter geniales deos conscripserunt. Poëa autem Vergilius, ut in omni philosophia egregie doctus,
ad hunc modum id exequitur sub Anchisae persona :
Principio caelum ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum,
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus ;
lgneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant.
Quam rem noster Vergilius ex adytis videtur Academiae, ut alia permulta, transtulisse. Siquidem a Platone philosopho
assertum est deum ipsum, cum molem hanc totius orbis construere atque disponere decrevisset, animam quamdam seu spiritum
vel rationem excogitasse, cuius sapientia universus fere orbis aptissime componi atque adornari posset et ad rerum ordinem
et ad singularem decorem. In qua sententia et Mercurius Aegptius fuit, qui diu ante Platonis aetatem floruit, cuius verba
hoc Loco subiiciemus quo cumulatius hoc totum percipiatur : « Animantium inquit corpus ex quattuor
elementis constitutum est a deo. Habet anim aliquid in se ignis, aliquid aëris, aliquid aquae, aliquid terrae ; neque
tamen ignis est, neque aër neque aqua neque terra, quae facile probari possunt. Nam terrae ratio in carne est, humoris
in sanguine, aëris in spiritu, ignis in calore vitali, sed neque sanguis a corpore secerni potest, sicut humor a
terra, neque calor vitalis a spiritu, sicut ignis ab aëre. Adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum
omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est. Itaque ex rebus diversis ac repugnantibus homo factus est, sicuti
et mundus ipse ex luce et tenebris, ex vita et morte, quae duo inter se et in homine pugnant, ut si anima superior evaserit,
quae ex deo trahit originem, sit immortalis et in clara perpetuaque luce versetur, sin corpus evicerit animam suoque imperio
subiecerit, in tenebris sempiternis atque in obitu delitescat ». Id ipsum et Brachmanae asserunt, ut copiose probatur
eorum decretis. Sed haec de altioribus disciplinis theoremata maiorem sibi curam atque otium requirunt, quae secreto operi
explicanda reservamus.
Relatum de Carmanis populis, quam mirifica sit eorum consuetudo in suspendendis occisorum capitibus et eorum linguis esitandis.
Inter alia quae de Carmanis populis memorantur, illud etiam visum mihi est admodum mirificum neque indignum quod a nobis
repetatur, qui ex eorum numero Sumus, ut inquit eleganter Augustinus, qui scribendo proficimus et proficiendo scribimus.
Relatum est igitur neminem apud Carmaniae populos uxorem posse ducere, nisi caput occisi hostis ad ipsum regem detulerit.
Rex autem craneum, seu calvarias, ut Celsus appellat, occisorum in regia statuit, linguam vero e faucibus avulsam minutatim
concidit, paneque permixtam illi degustandam porrigit qui ad regem caput amputatum pertulit. Tum suis familiaribus atque
aulicis ceu sapidissimum cibum edendam praebet. Quin apud eosdem ille rex haberi solet celebratior atque preaclarior,
ad quem plura occisorum capita devehantur. Quod cum alii tum Strabo in Geographia testatur, vir in omni antiquitate pervestiganda
sollertiae singularis.