Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber II |
Relatum est in Graecorum commentariis, quanam ratione ac remedio uti homines oporteat in solvendis amoribus ; neque Magi
tantum in suis libris hoc tradiderunt, sed etiam Cadmus Milesius, qui inter alia historiae monumenta libros aliquot composuit
de abolendo amore, sicuti scriptum est in Suidae collectaneis. Nos vero exemplum nunc apponemus de Faustina illustri femina.
Quae cum Antonini Pii imperatoris filia esset et Marci philosophi uxor, cum a gladiatoris amore nimio ac supra fidem tabesceret,
mirifico prorsus commento excogitatum est, ut a tanto amoris contagio eam redimerent. Nam cum M. imperator ex ea rem percepisset,
Chaldaeis hoc et mathematicis exposuit, a quibus decretum est pro Faustinae salute, ut occiso gladiatore, quem illa maxime
deperibat, eiusdem cruore epoto se sublevaret ac statim cum viro suo concumberet. Quo facto (ut traditur) ipsa quidem
Faustina amoris contagio liberata est, ac ex eo quidem concubitu natus mox Antonius Commodus, qui Romanum imperium gladiatoriis
pugnis ac saevissimis caedibus, ut homo sanguinarius, adeo attrivit, ut gladiatoris nomen, non imperatoris meruerit. Quod
et Iulius Capitolinus ad Caesarem Diocletianum refert, quanquam nec ignoramus quidem hoc totum de ortu Commodi Augusti
veluti commentitium και απιστον a quibusdam referri, quando idem Capitolinus
ex vulgari fabella circumlatum hoc asserat.
De studio ac literariis vigiliis Pici Mirandulae ; tum inibi apologus perelegans de Furio Cresino ex Pliniana historia allatus.
Factum est ut Picum Mirandulanum nuper audirem de philosophia docte atque egregie disserentem. Ibique cum Angelus Politianus
et alii complures eius ingenium atque multiplicem eruditionem laudarent, ac mirabundi extollerent : « Non est
inquit Picus ut hac in re mihi aut ingenio meo velitis blandiri. Quin respicite potius ad labores et vigilias nostras,
ac tum facile intelligetis gratulandum potius assiduis vigiliis atque lucubrationibus, quam nostro ingenio plaudendum.
Et simul aspicite (inquit) supellectilem nostram atque librorum thesauros ». Ostendebat autem egregie instructam
atque copiosam bibliothecam, librisque affatim omnigenis refertam. In quo recordatus equidem sum veterem historiam Furii
Cresini, elegantem sane et lepidam, quae perinde a nobis nunc refertur atque a C. Plinio posita est, quo loco de agris
colendis praecepta exponit : « C. inquit Furius Cresinus e servitute liberatus, cum in parvo admodum
agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, invidia magna erat, ceu fruges alienas veneficiis
pelliceret ». Quamobrem a Sp. Albino Curuli die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire,
instrumentum rusticum omne in forum protulit, simulque filiam adduxit validam, atque (ut ai Piso) bene curatam ac vestitam,
ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos, ac postea dixit : Veneficia mea, Quirites,
haec sunt, neque possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes, vigilias et sudores. Quo dicto, omnium sententiis
absolutus est. Sed enim illud in studiis dolendum est doctioribus, quod etsi gratum sit reperire aliquos, qui admodum
in disciplinis profecerint, non tamen extimatur aut expenditur quantis vigiliis atque laboribus hoc totum sunt assecuti.
Ex quo prudentissime Cicero : « Abiit ad deos Hercules inquit numquam abiisset, nisi cum inter homines
esset, eam sibi viam in caelum munivisset ».
De subsellis eorumque vocabulis, et quid maxime scimpodium, quid scamellum et quid suppedaneum, ex veterum auctoritate.
Verum profecto illud est Q. Ennii, eum praeterpropter vitam vivere, qui assidue in otio oblitescit. Quod ego semper censui
quovis tempore effugiendum, tum iis maxime viris, qui alios iuvare velint ac posteritatem ipsam in aliquo possint instruere.
Ex quo cum nuper legerem veteres quorundam commentarios, offendi in his voces aliquot minime vulgares aut communes, quibus
sedes earumque species notarentur. Unde libitum mihi est aliquid subiicere quod aliqua in parte ad hoc pertineat memoriamque
ipsam communiat, ne bono otio usquequaque abutamur. Sunt autem quae in praesentia occurrunt haec : tripodes, subsellia,
stratum, hemicyclum, trochus, exhedra, scimpodium, lectica, unde etiam lecticarii, et in urbe Roma castra lecticariorum
celebrantur Transtyberina regione a P. Victore. Sed et cathedra, hypodion et torus, segestria quoque, scamellum, siliquastrum,
sellae et bissellium. De his enim Varro Terentius agit in libris de Latina lingua ad M. Ciceronem. Tum a sedendo multa
scribit deflecti : « Nam a sedendo inquit sedes, sedile, sellae et siliquastrum, et ab his etiam subsellium.
Sicuti subsipere, quod non plane sapit, sic quod non plane sella erat, subsellium ; ubi autem duo forent, bissellia dicebantur
». Unde et Pedianus Asconius : « Subsellia inquit ea esse, quae triumviris quaestoribusque darentur,
illisque etiam qui minora iudicia exercerent ; sellas autem fuisse curules ac tribunales ». Scimpodium vero sellae
genus apud veteres quod in Graecia frequens fuit, unde illud Gellius graeciense appellavit : « Offendimus
inquit Frontonem Cornelium in scimpodio graeciensi cubantem, cum pedes graviter aegrotaret ». De scamello
autem illud sciendum, quod a scamno quidem hoc deducitur, sicuti Varro et Priscianus docent. Iuniores scabellum dixerunt
ex affinitate, ut puto, literarum quae sint inter M et B ; nam quod in poemate David legitur, προσκυνειτε
τω υποδιω των ποδων αυτου,
οτι αγιον ετιν, veteres interpretes non scabellum, ut
Hieronymus, sed suppedaneum interpretari maluerunt ; quod Augustinus etiam et alii referunt.
In vitae officiis habendam generis ac dignitatis hominum rationem, et quam prudenter ab Hadriano Imp. factum sit contra ignobilem libertum, ac ibidem quoque de Aug. Octavii prudentia et civilitate in re simili.
Non iniuria factum est, ut Varium Antoninum Augustum annales atque historiae veterum plurimum accusent, quod inter alia
eius portenta ac scelera, urbis Romanae maiestatem contempserit, senatumque ipsum, ut homo insolentissimus, velut abiectum
mancipium ita posthabuerit, ut honores, praefecturas ac dignitates per servos etiam ac libidinum ministros vendiderit,
ac plurimos passim in senatum convocavit, nulla ratione habita aetatis, non census, non generis aut virtutis. Aelius autem
Hadrianus, cum senatoriam gravitatem summis honoribus ac studio prosequeretur, aperte ostendit quantum Romanae dignitati
concederet ; quod ab ipso Spartiano describitur. Sed illud tamen eiusdem imperatoris dignum profecto facinus visum est,
quod hoc loco afferatur. Nam cum libertum suum inter duos forte senatores medium ambulantem aspiceret, passus non est
talem tamque iniquam senatoriae dignitati afferri ignominiam. Itaque aulicum statim quemdam delegavit, qui audaciam eiusmodi
comprimens illi colaphum infligeret, ac insuper adderet : « Noli, impudens, inter eos ambulare, quorum esse adhuc
servus potes ».
Qua in re sapienter ab Hadriano Caesare probatum est, non pertinere ad principum dignitatem atque fortunam amori amplius
quam virtuti concedere. Quod Octavius quoque Augustus prudentissime atque civiliter observavit, qui suos omnes amicos
in urbe pari iure iisdemque legibus atque ceteros teneri voluerit ; quin et maxime conquestus, quod ipse Romanus populus
liberis suis in theatro assurrexisset, ac si quando eos populo commendavit, ut homo gravissimus, semper adiicere consuevit
: "si merebuntur".
Quod et Svetonius Tranquillus in historia Caesarum refert.
De generibus fulminum, quae videlicet postularia, quae pestifera et peremptalia sint, ac de procurandis fulminibus ex decemviralibus Tabulis, ac de fulguritis arboribus copiose explicatum.
Qui de fulminibus et eorum potestate apud veteres scripserunt, permulta quidem genera referunt, eaque cum ad publica tum ad privata spectare asserunt. Nam disciplina ipsa Tuscorum XI esse fulminum genera existimavit. Romani vero sacerdotes et haruspices duo ex his tantum servarunt, diurna videlicet lovi, nocturna autem Summano adscribentes. In universum autem triplici modo appellabant, postularia videlicet, pestifera et peremptalia, sicuti Sextus Pompeius ex Verrio Flacco retulit, et Annaeus quoque Seneca insinuat. Postularia enim ob eam causam vocarunt, quoniam votorum vel sacrificiorum spretam vel omissam religionem reposcebant ; pestifera secundo ea loco nominarunt, quibus interitus aut exilium vel aliqua clades denunciaretur ; peremptalia vero ea omnia, quae superiorum fulgurum ac prodigiorum ostenta et significationes perimerent atque penitus abolerent. Sed enim et tempora praestituta ac definita his erant, ac potestas per ipsos fulgaratores populo denuntiata ; quod et C. Plinius ex Annaei libris copiose probat, qui publica et privata fulmina non hisdem viribus pollere affirmat : « Nam privata inquit non ultra decimum annum existimant portendere, praeterquam haec quae matrimonio primo vel natali die facta sunt ; publica autem ultra annos triginta, praeterquam in deductione oppidorum ». Veteres autem Romani ex etrusca disciplina sacerdotes in urbe habuerunt qui fulmina ipsa procurarent ac rite expiarent, qui fulguratores etiam a M. Catone appellantur. Ex quo in decemviralibus legibus ad hunc rnodum de procurandis atque expiandis fulminibus :
Sacerdotes caeli fulgura regionibus ratis temperanto.
Urbem, agros, et templa libera et effata habento :
Prodigia, portenta ad Etruscos et aruspices deferunto.
Procuranto fulgura et obsita pianto.
Procurare enim fulmen et expiare pontificia verba sunt, et suis sacris attributa, ut constat ; quod a M. etiam Cicerone exponitur. Nam et Svetonius Tranquillus Galbae imperatoris avum procurasse fulgura scribit, ac dum sacra perageret, direpta illi e manibus exta ab aquila et in quaercum delata, quod ipsi Galbae imperium praesignavit. Sed et fulgurales libri a veteribus citantur, in quibus copiose sit explicitum quo pacto procurari fulgura deberent, quibusque victimis possent expiari. Unde et Fulgur deus et Fulgurator Iupiter, ac eius templum in urbe apud auctores celebre ; quin et fulguritae arbores hinc dictae sunt, sicuti in Plautina fabula ex Philemonis thesauro :
In agro inquit fulguritassint alternae arbores,
Sues moriuntur angina acerrume ;
Oves scabie sunt tam glabrae, quam haec est manus.
Hoc autem modo fulgur, fulmen et tonitruum exponi video : ut fulgur ignem ostendat, fulmen emittat, tertium comminatio
quaedam sit et sonitus sine ictu.
Quod C. Plinius a Graecis dissentiat de obitu poëtae Sophoclis ; ac de iis etiam nonnihil, qui prae nimio gaudio interierint.
Caius Plinius in libro historiae naturalis VII Sophoclem tragoediae poëtam scribit mirifico mortis genere occubuisse,
siquidem ex nuntio (inquit) tragicae victoriae periit, qua in re Graeci fere ornnes auctores maxime dissentiunt. Nam et
Samosateus Lucianus, quem Firmianus diis hominibusque inimicum dicit, in hunc fere modum περι των
μακροβιων ad Quintillum de Sophocle :
« Σοφοκλης ο τραγωδοποιος ραγα σταφυλης καταπιων απεπνιγη, πεντε και ενενηκοντα ζησας ετη ».
Astipulantur huic sententiae et illi poëtae Sotadis versiculi, in quibus erudite exponitur quam ipsa plerumque innocentia ab iniquitate superetur, tum ipsum quoque Sophoclem ait acino uvae extinctum :
Σωκρατην ο κοσμος πεποιηκε σοφον ειναι,
Και κακως ανειλε τον Σωκρατην ο κοσμος
Εν τη φυλακη, κωνειον οτι πιων τεθνηκεν.
Πουλυποδα φαγων ο Διογενης ωμον τεθνηκεν,
Αισχυλω γραφοντι επιπεπτωκεν χελωνη,
Σοφωκλης ραγα φαγων σταφυλης, πνιγεις τεθνηκε.
Denique et illud Graeciis dicteriis vulgatum est, tres tragoediae poëtas vario et mirando fato periisse : Euripidem
a canibus, Aeschylum a testudine, Sophoclem ex uvae acino. Quod autem Plinius contra ceteros de obitu Sophoclis retulerit,
vitio magis memoriae factum id arbitror quam inscitiae. Haud enim temere aliquid de tanto viro pronuntiandum censeo, qui
de omni vita et bonis disciplinis quam optime sit meritus. Nam et Latini scriptores longe in hoc dissentiunt, quum Maximus
quoque Valerius pro Plinio faciat. Nam de Anacreonte Teio notius est quam ut hoc pluribus debeat exponi, eum scilicet
pari obitu ac Sophoclem ex acino uvae suffocatum. Qui autem nimia laetitia et gaudio perierint, complures apud veteres
nominantur, sicuti Polycrata insignis foemina ex Naxo insula, Diagoras etiam Rhodius, ac Philippides comoediae auctor,
qui in poëtarum certamine, cum praeter spem vicisset, nimio gaudio exanimatus est. Ex quo fortasse Latini auctores
pro Philippide comico tragicum Sophoclem receperunt, quod alibi etiam notavimus.
Qui apud veteres fuerint Brutiani servi, et qua ignominia ; et qui sint a Romani habiti Brutii populi, quod ab illis desciverint ; tum non nihil etiam de comicis Lorariis.
Relatum est in veterum commentariis mirificum quidem exemplum, ac Romana severitate condignum contra populos Brutios.
Hi enim, quo tempore Carthaginienis Annibal Italiam cum exercitu invasisset, ac Romanus populus alicubi minus feliciter
cum Poenis depugnasset, primi quidem ex omni Italia ad Annibalem defecerunt ; sed quum superatus Annibal Italia excedere
cogeretur, bono atque utili exemplo senatus populusque Romanus censuit in Brutios animadvertendum, ac ita eos puniendos,
ut nunquam deinde pro sociis Romani populi haberentur, neque nomina eorum, sicuti ante, in ordinem militiae scriberentur.
Sed illud etiam statuerunt, ut ad maiorem quidem ignominiam omnes Brutii Romanis in provinciis tendentibus parerent, ac
veluti mancipia quaedam vilissima serviliter iisdem ministrarent. Adeo gravi et iniquo animo senatus Romanus defectionem
populorum ferebat. Hi autem Brutii Lucanis confines sunt, quos et bilingues quidam vocarunt, quod osce et graece loquerentur
; quod et Sextus ex Verrio Flacco scribit, unde etiam Brutianae parmae apud veteres nobiles. M. autem Cato, quem Plinius
omnium bonarum artium magistrum optimum vocat, Quintum Thermum acerrime insectatus est, quod is imperaverit atque auctor
fuerit, ut ipsi etiam decemviri a Brutianis vapularent. Nam Brutianos intelligit eos, qui accincti loris verbera et plagas
incuterent, cuiusmodi sunt in comoediis et scenicis fabulis qui lorarii dicuntur, quorum quidem munus atque officium erat,
ut servos vincirent atque verberarent, qualis Terentianus Dromo ; quod et Gellius auctor diligens in Atticis observavit,
et Festus etiam Pompeius retulit.
Quo commento Pixodorus pro deo habitus sit, et de marmoris inventione ac de lapidicinis nonnihil, ex Theophrasti libris.
Periocunda sane ac lepida historia traditur de Evangelo deo in veterum commentariis, quo videlicet pacto ex inventione marmoris caelo receptus fuerit ; is enim Pixodorus ante dicebatur. Nam cum Ephesii cives templum illud egregium atque magnificum Dianae ex marmore construendum censerent, quod inter septem reponitur, decretum est, ut ex pluribus locis atque insulis lapides ac marmora peterentur, veluti ex Paro, Proconeso, Heraclea, aliisque insulis. Is autem Pixodorus in Thaso forte greges pascebat, et quum duo arietes certatim concurrerent ac summo impetu congressi praeterissent, alter ex his lapidem cornu proscidit, ex quo crusta colore maxime candido evulsa est ; quam demiratus Pixodorus collegit, ac relicto pecore cursim ad Ephesios detulit. Quod adeo gratum atque opportunum cives habuerunt, ut non modo divinis honoribus illum colerent, sed Ευαγγελον pro Pixodoro nominantes, sacra quot mensibus eidem ab Ephesiis magistratibus fiebant. Quod et Pollio Vitruvius refert ad Octavium Augustum, quo maxime libro de machinationibus disserit. Sed et Pixodori lapidicinae diu post ab antiquis nominatae sunt, sicuti etiam aliae a Theophrasto celebrantur in libro περι των λιων, cuiusmodi Pariae, Pentelicae, Chiae, Thebaicaeque :
εξ ω inquit δη και διονομασμεναι λιθοτομιαι Παριων τε και Πεντελικων, και Χιων, και Θεβαικων, και ως ο περι Αιγυπτιου.
Fuit alter etiam Evangelus qui libros de re militari diligenter conscripsit, quod Aelianus in epistola ad Traianum imperatorem
demonstrat. Nam et Plutarchus chaeroneus est auctor, Philipomenem ipsum magnopere fuisse Evangeli commentariis delectatum,
sic ut frequenter eos in manibus haberet.
De aetate Constantii imperatoris et Narsetis, ac de epistola regis Saporis ad imperatoren Constantium, et quid ab eo responsum fuerit, ex Marcellini historiis.
Factum nuper est, ut ego et Politianus in Marciana bibliotheca Florentiae sederemus, cumque alii non indocti viri adessent,
habitus sermo est longior de aetate et imperio Constantii principis, de Narsete etiam, de Bellisario, de Iuliano Bizantio,
ac de rege Persarum Sapore ; idque ipsum ex monumentis cum Graecis tum Latinis, quod hi videlicet hisdem fere temporibus
vixerunt, magnisque et multis conflictibus in Italia diversisque regionibus contenderunt. Sed ego mox, cum Romanas forte
historias legerem, offendi epistolam Saporis Persarum principis ad imperatorem Constantium, in qua facile apparet quo
animo rex Sapor atque audacia fuerit, cum ad imperatorem Constantium Augustum in hunc prope sensum per Narsetem legatum
literas scripserit : « Rex regum Sapor et Solis et Lunae frater, Constantio Augusto salutem. Laetatus sum ad optimam
te viam rediisse, et incorruptum aequitatis suffragium agnovisse ; et satis expertus es quantas olim clades nimia alieni
cupiditas ediderit. Sed quoniam veritatis quidem ratio libera atque soluta esse debet, paucis absolvam quod et alias saepius
recensui, videlicet adusque flumen Sermona et Macedoniae fines maiores meos tenuisse, quod et Romanae antiquitates testantur.
Proinde, quod ad nos pertinet, audacter id repeto atque efflagito ; est enim cordi iustitiae causam tutari, quando et
a prima quidem adolescentia nihil unquam poenitendum admisi. Ideoque et Armeniam et Mesopotamiam recuperare molior, quae
avo meo per fraudem atque insidias ereptae sunt. Quod si morem suadenti gesseris, probe quidem ac prudenter feceris, ut
reliqua securius ac sine ullo discrimine obtineas ; in quo medicos ipsos eorumque disciplinam sequutus fueris, qui aliquando
partes corporis quasdam adurere vel excindere consueverunt, ut reliquis integris ac solidis uti liceat. Quod et bruta
quaedam animantia factitant, quae cum intelligant cuius rei causa imprimis petantur atque capiantur, illud ipsum sponte
amittunt, ut impavide mox ac sine ullo vitae discrimine degant. Idem de te pronuntio ; quod si haec nostra legatio irrita
fuerit, vere proximo instructis copiis atque omni exercitu accinctus res nostras (quantum ratio et fortuna permiserit)
repetam ».
Hactenus rex Sapor ad Constatium Augustum ; qui has litteras diligenter expendit, ac recto pectore (ut inquit Ammianus)
libravit. Sed apponam imperatoris etiam Constantii responsum, quo pars haec melius possit considerari : « Victor
terra marique Constantius Sapori regi salutem. Tuae sospitati gratulor ut amicus, si hoc velis, cupiditatem vero animi
tui semper indefessam fusiusque vagantem vehementer insimulo. Mesopotamiam poscis ut tuam, atque Armeniam : proinde etiam
suades, ut integro corpori membra quaedam adimantur, quo salus de reliquo in tuto a me collocetur. Sed accipe veritatem,
non obscuram quidem aut ullis praestigiis obductam sed apertam et perspicuam, quae nullis omnino minis aut perterretur
aut diminuitur : meus praetor, praefectus opinatus, cum duce tuo de pace me quidem inconsulto disseruit, quod hoc in communern
usum fore putabat. Id ego neque abnuo neque repello, modo cum dignitate fiat neque de maiestate quidquam praeripiat. Nam
indignum atque absonumt est, invidiae ac iniquitati contra me ansam praebere, cum tyrannis per totum orbem deletis Romani
nobis obtemperent ; simul et ignavi hominis foret, ea nunc prodere quae diu illibata servavimus. Valeant igitur istae
formidines quae nobis intentantur. Nos enim pro nostra consuetudine non inertia sed modestia pugnas magis excepimus quam
intulimus, parati semper iure belli nostra omnia defendere ; quod ipsum experiendo et agendo cognovimus, rarissimum quidem
in praeliis rem Romanam titubasse, aut nunquam denique in partem deteriorem prolapsam.
Quo artificio tonitrua in scenis olim ederentur, ac de Metelli Pii immodico luxu atque libidine, ex Sallustii verbis, et quo modo imitatus est poëta Vergilius quum de Salmoneo agit.
Mos olim fuit in scenicis fabulis Iovem quandoque tonantem inducere, sic ut eius nomine pro re nata tonitrua quaedam
ederentur, quod etiamnum ex veterum comoediis colligimus. Nam et ludis in ipsa scena absolutis, ut inquit Festus, similitudinem
quandam tonitrui imitari consueverunt. Principio autem eos sonitus ad hunc modum faciebant, ut clavos ac lapides in labrum
aeneum coniicerent, ex quo repercussu sonitus ille dissultaret. Sed a Claudio mox Pulchro inventum est, ut ex coniectu
dissono lapidum multo quidem maiores tonitrus ac verisimiliores viderentur. Quod in libro VI de verborum significatu a
Pompeio explicatur. Unde sic etiam Plautinus Amphitruo :
Hem quid hoc ? quam valide tonuit : dii, obsecro vestram fidem.Sed quod in Sallustiana historia relatum est de Metello Pio eiusque immodico luxu atque superbia dignum sane visum est, quod hoc loco apponeretur. Is enim Metellus tam elati atque insolentis animi fuit, ut seipsum quasi Iovem coli pateretur, ac ture ad se litatum accedere. Quin et hoc instituit, ut instrumentis apte constructis eius capiti corona cum tonitru superponeretur. Sed haec Sallustii verbis repetenda sunt, sicuti in coenis Macrobianis leguntur : « Metellus inquit Pius a C. Urbino ad coenam quum esset invitatus, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant, exornatis aedibus per aulaea et insignia, scaenisque ad ostentationem histrionum fabricatis. Simul croco sparsa humus, et alia in modum templi celeberrimi. Praeterea considenti in transennam demissum victoriae simulacrum cum machinato strepitu et tonitru, coronam ei imponebant ; tum venienti ture, quasi deo supplicabatur ». Ex his autem considerari potest, qua ratione veteres in scenicis ludis tonitrua simularent. Unde etiam de Salmoneo Sallustiana quidem imitatione videtur a Vergilio dictum :
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
Per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
Ibat ovans divumque sibi poscebat honores
Demens, qui nimbos et non imitabile fulmen
Aëre et cornipedum cursu simularat equorum.
Quae causa fuerit ut mythologi scribant gigantum pedes in volumen desinere ; et Lampridii verba exposita de Commodi imperatoris crudelitate.
Non pauci ex veteribus fuerunt, qui fabularum mysteria ac reconditam eruditionem perquirentes, libros de illis composuerunt.
In quo etiam studio vetustissimi illi apud Graecos (ut inquit Strabo) et maxime Pythagorici elaborarunt, ne populo invulgarent
quae animis tantum initiatis promenda essent. Quod et Vectius Praetextatus copiose apud Macrobium demonstrat. Nam, et
inter alia, quum de Hercule et gigantibus loquitur : « Non temere inquit factum apud mythologos, ut
gigantum effigiem sic formarent, ut eorum pedes in draconum volumina desinerent ». Idque ipsum ea ratione factum
refert, quo intelligamus nihil eos rectum aut sublime cogitasse aut effecisse, quum detorti eorum gressus ad inferno demergantur.
Neque enim quisquam ignorat, nullam aliam ob rem gigantes ipsos confictos, quam ut impii homines atque insolentes et quasi
αθεοι crederentur ; unde in fabulis eos voluisse aliquando deos ipsos de caelo depellere
ausosque contra illos pugnare ; quod in coenis, ut dixi, Macrobianis, tum apud Plutarchum explicatur. Quod et Servius
grammaticus intellexit, qui ex Vulcano asserit natum puerum Erichthonium : « Sed pedibus ut inquit
draconteis », ut in Vergiliano commentario retulit. Sed illud notandum est quod in Aelio Lampridio legitur, quo
loco imperatoris Commodi libidinem atque saevitiam persequitur. Refert enim a Commodo ipso eos homines, qui pedibus debiles
forent nec ambulare admodum possent, in gigantum effigiem formatos sic ut quasi dracones inquit effingerent,
ac deinde sagittis eos conficere solebat. Qua in re signasse illud videtur, quod in modum obtorti anguis desinere gigantum
pedes diximus. Nam et in vetustis adhuc quibusdam monumentis (ut Pomponius Laetus monstrabat) maiores quaedam effigics
Romae visuntur, quae ipsis pedibus obliquatos videntur serpentes referre, quod illa tortuosa volumina indicant, ex quibus
impietas (ut alt Praetextatus) eleganti figura demonstratur.
Quam graviter ac satyrice Ioannes Picus Mirandula contra inertes et otiosos homines verba habuerit ; et quod Solon in suis legibus damnandos censuit, ac inibi elegantissimi versus positi ex Enniana satyra contra istos otiose oscitantes.
Nuper forte cum Pico Mirandulano diem consumpsi, qui cum de vita et philosophia permulta graviter et copiose protulisset, illorum maxime ingenium atque animos subinde accusabat, qui segniter admodum degeneri otio oblitescunt. Qua in re, ut fit, cum acrius ac severius declamaret, coepi mox diligentius considerare factum ab eo non minus acriter quam prudenter, ut istiusmodi homines, immo hominum mancipia, tam acerbe, tam graviter, tam satyrice sit insectatus. Nam quid esse in vita nequius aut scelestius potest quam tempus ipsum, rem scilicet pretiosissimam, somno inertiaque turpissime transigere ? Qui enim desides, ignavi et oscitantes vivunt, non hercle magis vivunt quam stolidae pecudes et merae beluae, neque vivunt enim, sed spiritum trahunt sicuti pecudes solent. Quo factum est, ut quidam νομοθεται poenas quidem acerrimas contra istos desides atque otiosos statuerint, eosque iure infames dixerint, siquidem et Solon ipse in suis legibus inertiam hanc turpemque ignaviam severissime culpavit : « Qui desidiam inquit sectatus est, is accusantibus esto obnoxius ». Unde illud etiam Q. Ennii non minus equidem discendum censeo, quam dogmata et praecepta quaedam ex philosophia intima eruta, quod idem poirta in tragoedia Iphigenia his versibus contra inertiam posuit, ut Iulius Celsinus apud Frontonem Cornelium rettulit :
Otio qui nescit uti, plus negotii habet,
Quam cum est negotium in negotio ;
Nam cui, quid agat, institutum est, nullo negotio
Id agit, studet ibi, mentem atque animum delectat suum.
Otioso animo animus nescit quid velit.
Hoc idem est ; enim, neque domi nunc nos, nec militiae sumus.
Imus huc, hinc, illuc ; cum illuc ventum est, ire illinc lubet ;
Incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur.
Quod etiam in Atticis lucubrationibus a Gellio refertur.
Quod his maxime verbis Politianus se oblectari dicebat, ut sunt reciprocicornes et lanicutes arietes et bestiae exungues et excornes : et alia ibidem addita.
Dicebat olim Politianus magna se voluptate affici atque incredibili delectatione teneri in his verbis, quae sunt reciprocicornes
et lanicutes, arietes et item bestiae exungues et excornes, quod eorum compositio felix et iocunda sit, non improbior
et putida sicut in aliis multis contigit. Arietes autem reciprocicornes et lanicutes a Laberio peirta in mimis dicti sunt,
quem tamen Gellius complura refert admodum licenter confinxisse, quod alibi diximus. Bestias autem exungues et excornes
Tertullianus vocat pro his quae sine unguibus et cornibus forent, ut in libro de Pallio habetur cum Vedii Pollionis crudelitatem
incessit, ut qui murenis homines etiam ipsos devorandos coniceret. Theodorus vero Gaza depedes, deplumes et depiles pereleganter
in usum Romanum intulit, vir unus (ut ego existimo) aetate superiori, qui cum omni antiquitate in optimis disciplinis
comparari possit.
Disputatio de republica habita, ac de imperio Venetum, et apologus elegans de pinu et cucurbita.
In hortis Oricellariis cum nuper aliquot egregie docti homines convenissent, ubi de honestis literis optimisque disciplinis
saepe et copiose agitur, forte incidit mentio de veterum institutis, de regenda civitate, ac de Venetum clarissimo atque
summo imperio. Qua in re cum multi multa (ut fit) disseruissent, ibidem senex quidam in officiis reipublicae homo accuratus
et prudens : « Volo inquit vobis de Venetum imperio perelegantem referre apologum, quem a Francisco
olim Barbaro audivi, qui nostra aetate magna vir eloquentia et consilio fuit. Is enim, cum de statu atque dignitate Philippi
ducis Mediolanensis et republica Veneta ageretur, in hunc modum locutus est : « Scio ego quantum momenti positum
sit in fortunae viribus, quantum ponderis in ratione et diligentia hominum. Nam quo maiora sunt imperia, eo saeviores
quandoque casus atque calamitates habent. Sed apologum audiatis. Sata est olim (inquit) cucurbita iuxta arborem
pinum, quae grandis admodum et ramis patulis extabat. Cucurbita vero, cum multis pluvis atque caeli temperamento crevisset,
lascivire incipit et ramulos audacius porrigere. Iam serpebat in pinum, iam surgere, iam ramos et frondes involvere audebat,
ampliora folia, candentes flores, praegrandia poma et virescentia ostentans. Itaque tanto fastu atque insolentia intumuit,
ut pinum arborem ausa sit aggredi. « Et vides inquit ut te supero, ut amplius foliis, ut virore praesto,
et iamiam ad cacumen prosurgo ». Tum pinus, quae senili prudentia et robore pollebat, nihil mirata est cucurbitae
insolentis audaciam, sed ita ad eam respondit : « Ego hic multas hiemes, calores, aestus variasque calamitates pervici,
et adhuc integra consisto ; tu ad primos rigores minus audaciae habebis, cum et folia concident et viror omnis aberit
». Sic et in Italia inquit Barbarus permultae quidem sunt cucurbitae, quae pinum aggredi magnopere
conantur, sed habent tamen plus animi quam roboris, quocirca brevi exarescunt aut decidunt. Pinus autem vexari atque turbari
potest, exstirpari autem aut siccari, nisi longissimo tempore, nequit ».
De oraculo a Maximino imperatore instructo contra Christianos, et ibidem de constantia Christianorum, quibusque verbis contra Roma nos praesides uterentur.
Satis compertum est ex annalibus veterum, quantum Romani olim imperatores decretis publicis atque edictis Christianorum
religionem repellere atque extinguere conati sint, sic ut nullum crudelitatis genus omissum fuerit, in quo Christiani
homines vexati aut dissecti non fuerint. Sed ut cetera nunc omittantur, Maximinus quidem Caesar non minore astu quam saevitia
usus est in persequendis lacerandisque Christianis, siquidem Iovis simulacrum (quod in urbe Antiochia celebre fuit) sic
instrui curavit commentoque callido aptari, ut in edendis oraculis, quae tum magno cultu habebantur, responsum de Christianis
hoc promeretur : Ne homines Christo dicati degerent in urbibus neque ullis locis iuxta urbes, sed procul, ut noxium genus
atque veneficum, fugerentur. Quo factum est, ut vagi palantesque et reiecti ab omnibus forent, tametsi pro religionis
merito atque maiestate id accidebat, ut quo plures saevioresque forent persecutores, eo maior et amplior religio haberetur.
Nec enim quicquam principum saevitiam atque feritatem magis extimulabat, quam firmitudo illa et invicta atque impenetrabilis
Christianorum constantia, quae quamlibet libidinem atque immanitatem longe exuperaret, cum foret haec oratio Christianorum,
ut a Septimio Tertulliano scriptum est : « O Romani praesides, cruciate, torquete, damnate, allidite, atterite nos
; probatio est nostrae innocentiae vestra iniquitas ».
Qui grammatici de origine verborum scripserunt, et unde haec verba avidus et invidus dicta sunt, perelegans et erudita enucleatio.
Magno studio ac diligentia quaesitum est a veteribus grammaticis de origine ac significatu verborum, qua in re Nigidius, Verrius Flaccus, Pedianus et M. Varro plurimum operae posuerunt, quoniam in consideranda atque intelligenda verborum origine varia fere atque diversa ab auctoribus tradita sunt : quod et Fabius Quintilianus testatur et Academici probant. Ego autem secreto opere de hoc pluribus disserui ; nunc exponendum putamus unde originem traxerint hae voces "avidus" et "invidus", quoniam grammatici quidam iuniores non minori inscitia quam improbitate in his aberrant, cum probi auctores tam eleganter tamque erudite de his egerint. Affirmant enim a "videndo" deductum esse utrumque vocabulum : nam "avidi" a "non videndo" nominati sunt, propter nimiam cupiditatem, ut Verrius Flaccus existimavit, quod 'a' litera privandi vim obtineat ; sicuti "amentes" dicimus qui "mentem" non habent, "invidos" autem et "invidiam" simili ratione inquit Cicero dici, quoniam ex nimia videndi cura livescant ; quod in tertia (ut puto) Tusculana comperies : « Ab invidendo inquit recte dici potest invidentia, ut effugiamus ambiguum nomen invidiae ; quod verbum dictum est a nimis intuendo fortunam alterius, quod et poëta Accius in Menalippo testatur :
Florem quisnam liberum invidit meum ?
Qua in re M. Cicero non Accium modo excusat, sed etiam egregie commendat, quod "invidere" cum accusandi casu
protulerit, quoniam ius suum poëta retinuit.