Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber V



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Quam multipli doctrina praestet Ioannes Picus Mirandula, et iudicium ab eo egregie factum de Hebraeis, Graecis atque Latinis doctrinis, earumque differentia.

Egimus nuper ego et Laurentianus cum Io. Pico Mirandula, qui, ut homo in optimis quibusque disciplinis maxime occupatus, complura docte et copiose retulit de principiis ac varietate scientiarum, tum de multiplici philosophiae cognitione et auctoribus apud diversos populos atque regiones. Sed inter alia multa de Hebraeis, Graecis ac Romanis, quantum equidem memoria possum repetere in hunc modum disseruit : « In Hebraeorum – inquit – philosophia omnia sunt velut quodam numine sacra et in maiestate veritatis abdita, ceu prodigia quaedam et arcana mysteria. In Graecorum vero disciplinis, ingenium, acumen et omnigena eruditio apparet, ut nulla unquam gens fuerit quae dicendi copia et ingenii elegantia cum illis possit conferri. In Romana vero academia, ea fere omnia quae ad civitatem et vitae mores pertinet, graviter et copiose sunt explicata ac magnifice dicta. Sic, ut gravitas maxime Romanis et imperii maiestas, Graecis ingenium et acumen, Hebraeis doctrina secretior et quasi divinitas, ut Picus dicebat, adscribi possit. Quod ipsa Mosis volumina et vaticinia illa prophetarum magnopere probant ». Ad hanc igitur sententiam noster Picus de veterum disciplinis atque ingeniis disserebat. Sed enim M. quoque Cicero de Graecis ipsis eleganter quidem haec protulit in oratione pro L. Flacco : « Hoc ego dicam de toto Graecorum genere : tribuo illis literas, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam si qua sibi alia sumunt, non repugno ; testimoniorum religionem et fidem nunquam ista natio coluit ». Quin et Jamblichus, inter Platonicos nobilis, Graecos ipsos levitatis atque inconstantiae accusat, cum Aegyptios vel Hebraeos, quos appellat barbaros, in deorum cultu atque observantia constantes atque egregios asserat. Sed eius verba subscribam, cum graviter et copiose hoc totum in suis mysteriis expresserit : « Par est – inquit – in deorum cultu ritus veteres tanquam sacros et optimos semper custodire, eosque intactos et inviolatos servare, ne quid omnino addatur aut etiam adimatur. Hinc enim factum est – inquit – ut numina ipsa et vota comminuta ac debilitata appareant, quod ex ipsa praevaricatione ac novandae religionis studio permulta immutata sint, et in dies magis immutentur. Nam et Graeci ipsi, suopte ingenio rerum novarum studiosi, in quamlibet partem facile ad quaeque momenta vertuntur, ut qui leves sint, et instar navis in qua nihil sabuli insederit, nihil omnino servant quod a maioribus acceperint, sed immutantes subinde omnia vetera eiiciunt, et ex ingenita levitate alia atque alia commutant, in re nulla constantes. Barbari autem – inquit – ut moribus firmi atque integri sunt, sic etiam in iisdem sermonibus atque sententiis maxima constantia perseverant. Quo fit, ut ipsis diis merito supra alios insederint, et orationes offerant illis maxime acceptas, quae nulla ratione ab aliis possunt immutari ».


CAPUT II.

Creditum esse ad gratiam et formam conferre cibum ex lepore ; tum lepida historia de Alexandro Severo Imperatore, additis versiculis non invenustis.

Factum prudenter est a Constantio Augusto imperatore, qui principum Romanorum mores ac vitam describi curaverit eoque studio et affectu res eorum gestas legebat, ut nihil ad imperium Romanum eiusque maiestatem servandam magis pertinere iudicaret. Siquidem non gesta modo principum in his debent explicari, sed etiam mores ac dicta copiose referri, ne quid a posteris desideretur, quod ipsam humanitatem eiusque cultum instruere atque communire possit. Illud autem de Alexandro nuper Severo imperatore libenter legi, qui Leptitanus fuit elegantiisque poëticis et omni eruditione plurimum delectatus, quod in urbe olim de forma eius ac decore dicterio non illepido circumlatum est. Sed enim ex veterum iocis cum hi homines formosi ac venusti per septem dies credantur qui leporem comedant, ac idem Severus Alexander quotidie lepusculos esitaret, iocus emersit in vulgus, imperatorem ex cibo leporum formam sibi et gratiam aucupari. Sed apponemus ipsos versiculos, quo facilius rei festivitas atque imperatoris responsum appareat, in quibus non carminis probitatem, sed urbanitatem potius vir mediocriter doctus agnoscet :

Pulchrum quod vides esse nostrum regem,
Quem Syrum sua detulit propago,
Venatus facit et lepus comesus,
Ex quo continuum capit leporem.

Quibus Alexander eleganti responso talionem retulit et quidem graecis versiculis, sed latini tantum reperiuntur, quod equidem sciam, in hunc modum :

Pulchrum quod putas esse vestrum regem,
Vulgari, miserande, de fabella :
Si verum putas esse, non irascor.
Tantum tu comedas velim lepusculos
Ut fias, animi malis repulsis,
Pulcher : ne invideas livore mentis.

Valerius autem Martialis, ut homo hispanus, eleganti hoc epigrammate Gelliae deformitati illusit, cum formam de leporis cibo vendicaret :

Cum leporem mittis, semper mihi Gellia mandas :
Septem formosus, Marce, diebus eris.
Si verum dicis, si verum Gellia mandas,
Edisti nunquam, Gellia, tu leporem.
C. quoque Plinius, quo loco de remediis morborum agit ex diversis animantibus, de lepore inquit ex Catonis sententia eiusque assumpto cibo fieri somniosos. Tum vulgo etiam persuasum conciliari ex eo corpori gratiam, etsi perquam frivolo, ut inquit, ioco receptum id esse putaverit.


CAPUT III.

Quod optimi oratores in dicendo exciderint, tum de Francisco Barbaro et Sothino Senensi iureconsulto, qui et apud pontificem maximum et apud Venetum principem dicturus obticuerit.

Notum est omnibus quantum et Demosthenes et Theophrastus ingenio et eloquentia apud Graecos praestiterint, ut in tota paene Graecia vix unus aut alter pari iure cum illis conferri possit. Sed hi tamen, ut veteres memorant, dum verba aliquando facturi essent, subito pavore affecti, a sermone defecerunt. Nam Theophrastus apud populum Atheniensium dicturus prae pudore, ut creditur, obticuit. Idem quoque Demosthenes apud Philippum regem, Amyntae filium, fecit. Quod et aetate nostra aliquando accidit. Nam viri aliquot et doctrina et rebus gerendis prudentia non vulgari inter orandum exciderunt, sicuti ex populo Senensi Bartholomaeus nuper Sothinus, iuris cum civilis tum pontificii consultissimus, qui Alexandro pontifici maximo suae civitatis nomine gratulaturus, in media prope oratione excidit quam illi Angelus Politianus dictaverat.
Quin idem post Sothinus anno superiore, cum Venetiis agerem, apud Augustinum Barbadicum Venetae reipublicae principem dicturus conari coepit orationem, sed nihil tamen exprimere potuit. Franciscus autem Barbarus, vir et consilio et eloquentia maximus, apud Philippum Mediolani ducem verba facturus, cum in hunc modum coepisset : « Magnum est nomen tuum, princeps, maxime in universa terra... », ac paulo mox, orationis oblitus quam didicerat, coepit a capite repetere, et cum deturbatus aegre consisteret, interim dux Philippus, ut homo sapiens et modestia singulari, quasi eum interpellaret, apprehensa Barbari manu familiarius aliud atque aliud ab eo coepit percontari, quousque illum animo labantem firmavit et ad capita orationis deduxit. Qua in re non minus apparuit ducis maximi modestia quam Veneti oratoris verecundia.


CAPUT IV.

De mollitie Hortensii oratoris ac Demosthenis, tum perlepida historia de Hortensii munditia, qui diem collegae dixit quod illi togae structuram deturbavit.

Scriptum est ab his qui oratorum mores et vitam explicarunt fuisse Demosthenem in vestitu cultuque corporis nimium affectatae venustatis atque elegantiae, quod illi etiam probro et quasi dedecori ab inimicis est obiectum. Verum de Q. Hortensio paria admodum referuntur, quod is quidem vel apud Romanos ipsos tam accurato et molli habitu et vestibus uteretur, ut risu dignum sit, ne stomacho dicam, tanta illum mollitie luxuque paene foemineo vixisse, in ea praesertim civitate quae vitae gravitatem ac modestiam egregie supra caeteras coluit. Mitto enim quod idem Hortensius frequens ad speculum accederet, faciemque ex eo quaeritaret ne toga ulla in parte non belle posita viseretur, et fluentes sinus molliter agens qui lateris modum elegantius quam Romanum virum deceret ambirent. Sed illud certe dignum observatione, eundem quidem Hortensium sic ex professo venustatem coluisse, ut, cum ad speciem munditiemque cultior et ornatior aliquando incederet, diem collegae dixerit de acceptis iniuriis, quod is in locum angustiorem illi obvius togae structuram offensu fortuito destruxerat eamque de loco deturbaverat, quod in suo quidem collega, ut ait Macrobius, velut capitale est insectatus. Adeo se Hortesius ad omnem venustatis mollitiem de industria componebat, ne dicam effoeminabat. Ex quo L. etiam Torquatus in quadam causa apud iudices Dionysiam illum saltatriculam et histrionem appellavit, quod inter agendum argutiis et manuum gesticulationibus pernimis uteretur : quam rem copiose alibi enarravimus.


CAPUT V.

Qui maxisne dii extra urbem Romam templa habuerunt et qua ratione, tum quod idem Romani ex Solonis legibus sepulchra extra urbem haberi voluerunt.

In eorum libris qui de diis ac religionihus scripserunt compertum est Aegyptios quidem populos Saturni ac Serapis templa extra urbem habuisse, cum aliorum tamen deorum permulta in urbibus et oppidis viserentur. Cuius rei causam hanc referunt, quod his videlicet tantum duobus diis sanguine et victimis litarent, caeteris vero omnibus thure et precibus, quod Horus Aegiptius apud Macrobium etiam testatur. Neque enim pertinere ad urbis fortunas et dignitatem visum est, eius numinis templum intra moenia conspici, cui sanguine litarent. Romanus autem populus ratione prope consimili quosdam deos censuit extra urbem statuendos, illisque templa extra pomerium facta sunt, sicuti Aesculapio, Vulcano et aliis, ne videlicet pestis vel incendia urbem ingrederentur, eamque male afficerent. Ex quo deos quidem ipsos coluerunt, sed extra urbem tamen excluserunt, quod a Plutarcho in « Romanis quaestionibus » explicatur. Nam Romulus primo Vulcani templum procul ab urbe constituit. Aristoteles vero in omni doctrina excellens, templa quaedam deorum intra moenia habenda existimat, alia porro extra moenia, sicuti et in media, inquit, urbe templum Gratiarum, quo omnes intelligerent quantum ad officia humanitatis pertineat gratiam benemerenti aliquam referre. Sed et sepulchra item, quae sacra fere habita sunt, senatus populusque Romanus extra urbem diu habuit, quod ipsae XII tabulae demonstrant, quibus cautum est ne intra pomerium cuiusquc sepulchra forent.
In quo secuti videntur Atheniensium leges et instituta, qui pari credo ratione nullum prorsus sepulchrum in urbem admiserunt, quod ipsum ex lege Solonis decretum est, quae in hunc modum praecipit : « Ne sepulchra in urbe sunto ». In tabulis autem nostris decemviralibus ita scriptum : « In urbem ne sepelito neve urito ». Quod et M. Cicero in suis legibus copiose prosequitur, ut in epistolicis etiam scripsimus.


CAPUT VI.

De Traiano Augusto cum praefecto militum eiusque sermone ad eum, ac de eiusdem imperatoris gestis ac victoriis maximis.

De Traiano imperatore eiusque rebus gestis permulta quidem memoria digna ab antiquis scribuntur. Nam et hic ipse Plutarchum philosophum praeceptorem habuit, cuius disciplinis ingenii cultum moresque honestissimos est adeptus, ut a senatu populoque Romano tanto imperio dignissimus haberetur. Sed illud interim de Traiano libitum referre quod in Sudae collectaneis observatum est. Cum is igitur coram Romanis magistratibus aliquando adesset, gladium quem gestabat e vagina eduxit, nudumque τω υπαρχω exhibuit dicens : " En accipe gladium, quod, si hic quidem principe dignus est, utere pro me ; sin aliter, eodem contra me". Sed ipsa graeca nescio quo pacto cultius atque gravius rem exprimunt : « δεξαι το ξιφο τουτο, και ει μεν καλος υπαρχω, υπερ εμου, ει δε μη, κατ' εμου χρησει ».
Tam acceptum vero eius imperium militibus fuit ac tanto amore et affectu semper habitum, ut fines Romani imperii longe lateque diffuderit, quod apud Graecos multi, et Eutropius apud nos in Romanis annalibus ad Valentem Augustum refert. Nec enim Daciam modo provinciam (Decibalo victo) subegit, quae decies centena milia passuum in circuitu continebat, sed et Armeniam quoque recepit, et Assyriam, Mesopotamiam et Arabiam in provinciae formam redegit, ut Indiam deinde invaderet, cum Seleuciam, Ctesiphontem ac Babylonem clarissimas urbes occupasset, regibus partim interemptis. Unde Traiano imperante vetus dignitas ac illa quasi maiestas Romani fastigii ad Augustum decus aucta est. Nam et illud passim ab omni. bus probatum est, ipsum quidem Traianum militarem gloriam civilitate animi ac singulari modestia superavisse. Ex quo illud celebre dictum : "Ne sis Traiano melior, Augusto felicior".


CAPUT VII.

Cautum ex XII Tabulis contra eos qui alienas segetes excantare et pellicere tentassent, et Plinii verba notata et exposita ; inibique prodigium maximum adscriptum de agris Vectianis.

In decemviralibus tabulis notatum fuit apud veteres, eos quidem capiti obnoxios iudicari qui alienas segetes excantassent, aut ullis veneficiis et carminibus pellicere ausi essent. In quo, etsi video reprehendi Sasernas atque alios auctores, quod in eorum libris incantationes quasdam retulerint, videtur tamen haudquaquam fuisse indignum observatione, cum Romana illa severitas de re hac in duodecim cavisset. Ita enim in his relatum, sicuti et C. Plinii testimonio probatum :

Ne pelliciunto alienas segetes excantando.
Ne incantanto, ne agrum defraudanto,
Ne frugem aratro quaesitam mox furtim depascunto.
Puberes si secanto, Cereri eos suspendunto.
Impubes arbitratu praetoris verberanto,
Ac noxam duplionem decernunto.
Quod ego vel ob id afferendum putavi, ut eiusdem Plinii verba facilius intelligantur, qui cum de incantamentis agat et verborum viribus : « In XII – inquit – Tabulis etiam scriptum, qui fruges excantassent, et qui malum carmen incantassent ». Ex his enim aperte cognoscimus « excantare segetes atque pellicere » sacra esse vocabula, et eiusmodi incantationibus propria, sicuti « porricere exta, procurare fulmina, legere ossa » et alia eius generis permulta, de quibus suo loco diximus. Putamus enim maxime ad honestam eruditionem pertinere, non modo vires ac potestatem rerum verborumque cognosse, sed etymon et proprietatem. Quod et Fabius imprimis Quintilianus praecipit. Nam et poëtae interdum veteres sic ea carminibus inserunt quae ad sacra ritusque pertinent, ut neque sensus alicubi nec eruditio admodum deprehendatur. Sed libet etiam, quoniam de incantamentis et veneficiis egimus, portentum adiicere, quod a Plinio ipso notatum est de agris Vectianis aetate imperatoris Neronis permutatis : « Prodigium – inquit – super omnia, quae unquam audita sunt, videri hoc debet, cum in agro Marrucino Vectii Marcelli, qui eques Romanus fuit et Neronis procurator, universum olivetum viam publicam transgressum sit, atque ipsa praedia ex loco in contrarias sedes profecta sunt ».
Quod in gestis etiam Neronis idem se Plinius exposuisse profitetur, etsi verecundia ipsa minus ad fidem pro tam prodigiosi ac inauditi portenti inclinaverit.


CAPUT VIII.

Quantum pro veritate invigilandum, ac de Indorum philosophis eorumque studio pro veritate, ac poena perpetui silentii contra mendaces.

Platonis sententia est, nihil magis spectare ad officium philosophi quam caeteris omissis veritati assidue incumbere, quoniam haec tam alte posita est tamque in tenebris obvoluta atque recondita, ut nihil sit aeque difficile quam eam indagando pervestigare, ac pervestigatam cognosse. Ex quo, ut in aliis permultis, in hoc etiam cum veteribus philosophis placita Christianorum consentiunt, asserentium nihil in tota vita aut esse amplius aut melius quam divinae veritatis patrocinium subire, et in eius maiestate conquiescere. Sed in Chaldaeorum doctrinis atque Gymnosophistarum disciplinis tam celebre atque excultum eius studium fuit, ut eorum dogmata et leges eiusmodi homines maxime obnoxios facerent, qui in aliquo essent mendacio deprehensi. Nam in republica ipsa Indorum primus quidem ordo ac dignitas eorum censebatur, sicuti a Diodoro et aliis traditur, qui philosophiae sacris occupati optimis quidem disciplinis incumberent. Hi autem ab omni prorsus servitio ac imperio alieni erant, et quasi diis accepti defunctorum iusta curabant. Tum rerum causas perquirentes singulis anni principiis conveniebant, pluviasque et ventos, calores et frigora, morbosque futuri anni praedicentes, universo populo in communem usum consulebant.
Quod si quis falsa preanuntiasset, haud id quidem impune faciebat, sed perpetui silentii poena mulctabatur, sic ut per totam vitam nihil omnino proloqui liceret. Nam et Socrates aperte dicebat, verum quidem hominem praeter caetera omnia mendacii osorem esse. Quin in Symandii regis monumento iudicum quoque imagines sculptae fuerunt, quibus ab ipso collo veritatis effigies pendebat, oculisque paene clausis ac libris circumpositis conspicue. De qua re commode alias scripsimus, cum de hieroglyphicis Aegyptiorum ageremus.


CAPUT IX.

Quam erudite Pythagoras hominum aetatem in quattuor partes divisit, atque inibi etiam de Servio Tullio qui Romanorum civium tres aetates notaverit, ex Tuberone et Gellio.

Egregie profecto et erudite factum est a philosopho Pythagora in distinguenda annotandaque hominum aetate. In quattuor enim partes vitam ipsam distribuit hoc modo : « Παιδες εικοσιν, νεανισκοι εικοσιν, νεοι εικοσιν, γεροντες εικοσιν ». Has autem aetates idem Pythagoras quattuor anni temporibus condigna similitudine comparabat, videlicet verno tempori pueros, aestati adolescentes, autumno iuvenes, hyemi senes. Accipit autem adolescentes puberes, sicuti etiam iuvenes viros. Quam rem et Diogenes Laërtius in libris de vitis philosophorum recenset. Servius autem Tullius, qui Romani populi rex prudentissimus est habitus, cum censum urbis constitueret ac illas classes pro aetate ordinaret, in tres quidem partes cives suos divisit, ut essent ad annum usque XVIII pueri, deinde ad annos XLVI iuniores, supra illam vero aetatem seniores. Quod ipsum a Tuberone in Romana historia notatum est, sicuti et Gellius quoque in Atticis retulit. Varro autem Terentius, qui est habitus togatorum doctissimus, quinque partes hominum vitae attribuit. Itaque omnem gradum, praeter extremum, in annos XV dividit. Primo enim ad annum XV pueros appellat, quod impubes et pueri sunt ; secundo ad XXX annum adolescentes tradit, ab adolescendo nominatos ; tertio iuvenes dictos ad annum XLV, eo quod rempublicam quidem domi et foris egregie possent iuvare ; quarto seniores, quod ea maxime aetate senescere corpus hominum incipiat, indeque in exitum usque vitae senectus dicitur, quod eo maxime tempore hominum corpus senio laboret. De quo Censorinus vir Romanus copiose ad Q. Cerellium scribit, quo loco Hippocratis etiam medici, Solonis et Staseae opinionem retulit in hominum aetate signanda atque definienda, quae apud auctores facile diligentiores comperient.


CAPUT X.

Quo commento atque saevitia Ilulianus imperator contra Christianos desaeviret, ac de eius libris contra Christum, et qui maxime illis responderunt.

Eusebius Pamphilus, Augustinus et alii copiose memorant qui potissimum Romani principes et qua saevitia Christianos, eorumque religionem sunt insectati. Non enim ferebat senatus populusque Romanus adusque Constantinos imperatores Christianum nomen surgere aut ampius evagari. Verum de Iuliano imperatore, qui Bizantius fuit, mirificum prorsus commentum atque adeo callidum traditur, quo Christianos populos ab instituto atque incepto suae religionis depelleret.
Non enim vi, non caedibus, non tormentis, sicuti permulti fecerunt imperatores saevissimi quidem atque sanguinarii, sed alia ratione aggressus est, ut eos ad veterem Romanamque religionem converteret. Nam, prolatis praemiis ac dignitatibus, tum blandimentis atque persuasionibus sic effecit, ut is multo plures occupaverit quam qui crudeliter eos atque immaniter persequendo attriverit. Quod et Ruffinus etiam ad Chromatium scribit. Idem tamen Iulianus Augustus edicto cavit, ne Christiani homines provinciarum procurationes haberent neque ius dicerent, quod ipsa, ut dicebat, Christianorum lex uti gladio prohiberet. Quin et cingulum militiae nemini prorsus concessit, qui Romanis diis ac numinibus non immolasset. Nam sacra illa Romana tam reverenter ac religiose coluit, ut vulgo etiam Victimarius diceretur, sed et pari edicto constituit, ne Christiani ipsi Gentilium scholas atque gymnasia adire possent, quominus in bonis studiis atque disciplinis proficerent. Quod ab ipso etiam Marcellino Ammiano refertur, ut Augustinum, Hieronymum ac Ruffinum mittamus. Ammianus enim etsi sub ipso imperatore Iuliano meruit atque in acie versatus est, nescio tamen quo pacto de Christianis ipsis modestius multo quam aut Zosimus aut Cornelius Tacitus loquitur. Illud quoque notandum est de eodem Iuliano, fuisse illum graece ac latine apprime doctum, tum inter alia multa libros VII verbis petulantissimis contra Christum effudisse cum Parthicam expeditionem urgeret, quibus (ut est auctor Hieronymus) fortissime responderunt Methodius, Eusebius atque Apollinaris. Sed haec alibi copiose disserui.


CAPUT XI.

Quam egregie doctus in omni philosophia Vergilius fuerit, et quomodo ea quae de inferis et campis Elysiis scribat ex Gobria mago transtulerit, apud academicum Xenocratem.

Pro comperto apud omnes est P. Vergilium omnium prope philosophorum decreta atque opiniones egregie caluisse, quod ipsum cum locis multis probavit tum in libro maxime Aeneidos VI, in quo satis abundeque videtur asseruisse quantum videlicet humanas omnes atque divinas disciplinas didicerit. Sed quae de Cocyto et Acheronte fluviis rettulit, tum de Minor ac Radamanto qui (ut appelat) quaesitores apud inferos sint, ac de campis Elysiis ubi beatorum animae sempiterno aevo fruantur ; ea quidem omnia es ipsius philosophiae penetralibus eruta sunt atque e media academia assumpta, etsi grammatici nostri ex Graecorum fabulis atque poëticis commentis accepta dicunt, nihil aliud praeterea quarentes nisi quod obvium decantatum atque expositum sit. Nos autem apud Xenocratem academicum, qui Platonem audivit, relata haec a Socrate legimus. Is enim ex Gobria mago de animae poenis atque beatitudine hoc idem se accepisse tradit. Sed apponamus Vergilii carmen, ut facilius intelligatur quam Gobriae relationi accedat :

Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas,
Dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
Hac iter Elysium nobis ; at laeva malorum
Exercet poenas et ad impia Tartara mittit.

Et paulo mox :

Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
Moenia lata videt, triplici circundata muro,
Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis
Tartareus Phlegeton, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,
Vis ut nulla virum, non ipsi excindere ferro
Caelicolae valeant ; stat ferrea turris ad auras ;
Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,
Vestibulum exsommis servat noctesque diesque.
Hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
Verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.

Sed ea nunc apponamus quae sapiens Gobrias apud Xenocratem referat ex aeneis tabulis, cum Xerxis aetate insulam Delon custodiret : « Didici – inquit Gobrias – ex tabulis aeneis mortalium animas ubi corpus exuant in occultiorem locum sub terram demigrare, in quo Iunonis regia est quam poëta noster Vergilius infernam vocat. Siquidem – inquit Gobrias – cum terrae ipsius elementum mediam orbis partem teneat, caelum vero in specie orbis sit, eius quidem mediam partem dii caelites nacti sunt, alteram vero inferiores, partim fratres caelicolarum, partim nepotes. Vestibula autem ipsa eius regionis quae Plutonis est, claustris aeneisque cathenis undique vinciunt. Eos vero, qui praetermeant, fluvius Acheron primo et mox Cocytus excipit, deinde autem ad Minoëm et Radamantum ducuntur in eam videlicet regionem quae veritatis titulum praefert. Ibi enim assident iudices cuiusque vitam examinantes, ubi neutiquam locus est mendacio relictus. Sed enim, quibuscumque boni daemones in vita ipsa aspiraverint, ad Elysios campos, id est piorum locum, se omnes recipiunt, ubi ver quidem assiduum variis omnigenisque fructibus viget, ibidemque laeti fontes praenitentibus undis blanditer obmurmurant, et prata virentibus herbis variisque depicta coloribus. Neque desunt philosophantium coetus, poëtarumque et musarum chori suavissime concinentes, iocunda et grata convivia, tum potantium venusti ac hilares coetus, laetitia vero inviolabilis et vitae suavitas maxima. Nec enim frigoris illic aut aestus nimium, sed caeli perfectio, salubritate aëris et calore solis omnia aeque amoena atque temperata. Et haec est beatorum sedes, ubi expiatis animis divina sempre mysteria celebrantur. Ac deinceps eorum praeterea – inquit – animos lustrari convenit qui circa Herculem et Dionysium accedunt, tum ex Cereris cultu atque studio spem quidem felicis itineris concipere. Qui vero in flagitiis atque sceleribus foede vixerint, statim a furiis per ipsum Tartarum raptantur in Erebum et Chaos, ubi impiorum regio est, Danaidumque puellarum irritus labor ad explenda aquis cribra nequicquam nitentium. Ibidemque Tantali sitis, Titii viscera, Sisyphi saxum perpetim quidem revolubile. Jam et ferae truces saevientesque se ultro corporibus circumplicant, accensae ibidem facies quae igne perpeti carnes oburunt, hominesque impii et scelesti omnigenis poenis ac suppliciis assidue discruciati vexantur ». Atque haec hactenus Platonicus Xenocrates ; ex Gobria retulit, ut manifesto ex his constet veram esse Macrobii sententiam, qui P. quidem Vergilium dixerit omnis prorsus philosophiae fuisse consultissimum.


CAPUT XII.

Qui sint apud M. Ciceronem Pentelici hermae, ac de Pentelicis columnis atque lapidicinis diligenter multa exposita.

Video et illud esse in quaestione apud doctiores, quo modo accipienda atque intelligenda sunt verba haec M. Tullii in epistola ad Pomponium Atticum : « Hermae illi tui Pentelici cum capitibus aeneis me maxime delectant ». In quibus exponendis non pauci admodum imperitissime incurrunt. Ego autem Pentelicos hermas ita existimo accipiendos hoc loco uti Mercuriolos lapideos intelligamus, ex marmore videlicet Pentelico, quoniam eiusmodi sigilla Cicero in gymnasio (ut inquit) ac xystis collocare cupiebat, ut qui talibus monumentis atque antiquitatum lauticiis miro studio teneretur. Lapis vero pentelicus ex lapidicinis Pentelicorum eruebatur, de quibus non Plinius modo et Strabo sed etiam Theophrastus in libro de lapidibus disserit, quo loco celebres tradit lapidicinas illas, quae Thebaicae, Chiae, Pariae ac Pentelicae nominentur. Sed et Pausanias Pentelicas lapidicinas in Attide constituit quae forent magno pretio. Plutarchus autem Chaeroneus cum Capitolii magnitudinem atque ingentes illas extructiones describit : « Columnas – inquit – illuc ex urbe Athenarum devectas quae Pentelico lapide constarent ». Quas ipse columnas – ut inquit – Athenis conspexerat, sed imperante Caesare Domitiano ad usum atque ornamentum Jovis Capitolini in urbem allatae sunt. Is enim Domitianus incredibili sumptu atque magnificentia Capitolium instauravit, cum memorabili illo incendio magna ex parte fuisset concrematum. De Mercuriis vero qui Hermae a Graecis dicantur quam frequentissime apud Graecos auctores mentionem comperias, ut Plutarchum, Thucididem et Pausaniam, qui ab Atheniensibus refert primum f uisse institutum Mercurios ipsos inter ornamenta exculpere.


CAPUT XIII.

Quam docile animal ac placidum sit elephas et quod per funes incedere discat, tum de funambulis ac funerepis hominibus.

De elephantis eorumque viribus, ingenio et docilitate, cum multa a veteribus prodita sint nonnulla (ut fit) quibusdam audientibus rettulimus, quod ea videlicet animantia inter caetera bruta fere obsequio et docilitate praestent, sic ut ad magistri imperium scribere et per funes ambulare traditum sit. Quam rem velut incredibilem et penitus fabulosam non sine risu quidam exceperunt maioribusque sibilis contempserunt. Quod ego apud ignaros homines sordidisque et vilissimis officiis occupatos pro tempore dissimulandum existimavi. Sed in tanta rerum animantiumque varietate, nihil tam summum aut tam mirum videri debet, quin et esse id possit et credi iure optimo oporteat, ut est auctor Aristoteles, pro mirifica et singulari naturae maiestate, quod in his praesertim accidere par est quae optimis quidem auctoribus ac honestis testimoniis nituntur. Nam quod elephantes ipsi per funes incedere atque ambulare discant, non aliis quidem verbis a nobis probari debet quam Annaei Senecae, qui ad hunc modum in epistolis : « Leonibus – inquit – manus magister inserit, osculatur tigrim suus custos, elephantem mimus aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem ». C. vero Plinius et adversis funibus eos subire testatur et regredi magis pronis. Sed et Mutianus auctor summus affirmavit elephantem fuisse qui ductus graecarum literarum didicerit solitumque perscribere graecis verbis : « Ipse Egio haec scripsi et spolia celtica dicavi ». M. item Cicero nullum esse animal refert quod et magnitudine sua et docilitate praestet elephantis. Eos vero homines, qui per funes ambulare soliti sunt, graeci σχοινοβατας vocarunt, a nostris autem funambuli seu funerepi dicuntur. Qua voce apud latinos Terentius poëta et Messala usi traduntur, ut Apuleium mittamus, qui funerepos homines appellat in oratione ad Severianum proconsulem Carthaginis.


CAPUT XIV.

De Mythra deo qui pro sole apud Persas colitur deque illius simulacro, ac de Mythriacis sacris copiose explicatum.

Legebatur nuper in Hortis Oricellariis historia de Commodo Antonino imperatore, qui inter alia scelera atque flagitia, ut traditur, etiam mythriaca sacra homicidio polluit. Quo loco dubitatum est a quibusdam non indoctis viris qui aderant, quaenam sacra haec forent aut cui potissimum numini dicata. Quod a nobis exponendum est paulo copiosius pro nostro studio atque diligentia in veterum disciplinis, et primo quidem referemus de ipso Apolline qui Mythra dictus est apud Persas, ac paulo post de sacris mythriacis. Persae igitur, ut a multis refertur, summo cultu atque honore solem habuerunt quem Mythram vocarunt, quod et Strabo in Persicis et Herodotus aliique complures testantur. Simulacrum vero eius in hunc prope modum finxerunt, ut effigies foret leonis vultum praeferens tiaramque prisco habitu gestans, quae utrisque manibus cornua bubula comprimeret. Cuius rei sensus atque interpretatio ab his fere explicatur qui mythologica prosecuntur. Neque illud ab re videri potest quod a Papinio poëta in Thebaide scribitur cum solis potestatem atque nomina refert :

Adsis, o memor hospitii, Junoniaque arva
dexter ames, seu te roseum Titana vocari
gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirim
frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
indignata sequi torquentem cornua Mythram.

Sed et Capella Mineus in Philologiae nuptiis Mythrae nomen repetit his versibus :

« Te Phoebum perhibent prodentem occulta futuri,
Vel quia dissolvis nocturna admissa, Jsaeum
Te Serapim Nilus Memphis veneratur Osirim
Dissona sacra Mythram... ».

Mythriaca vero sacra ita fere habita sunt, ut in sacro antro sacerdotes convenirent, atque Apollinem magna veneratione prosequentes Mythram appellarent ; tum bovem ex antro correptis cornibus educerent eumque sacerdotes veluti Mythrae victimam immolarent, simul et hymnos aliaque cantica decantarent. De quo et Suidas in Collectaneis et Placidus etiam grammaticus pluribus dissertarunt.