Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber III



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Quod Plato philosophus invidiae morbo laboravit, et quod infensus Xenophonti atque Democrito fuerit, cuius etiam libros extingui cupierit.

Permulta adhuc supersunt indicia ex veterum scriptis, quibus copiose probari potest Platonem philosophum aemulationis ac invidiae morbo maxime laborasse, aliorumque laudes iniquo animo accepisse ; siquidem inter eum ac Xenophontem tacitae cuiusdam aemulationis livor extitit, cum nullibi Plato de ipso Xenophonte tanto viro meminerit, eiusdem vero discipulos ac sectatores loquentes induxerit, quod animi male affecti atque insinceri argumentum praebuit, ut Gellius dicebat. De Abderite autem Democrito, qui longe in Physicis praestitit, idem factum est a Platone, sicuti Aristoxenus refert : « Nam cum Plato – inquit – locos quosdam tractaret, in quibus contra Democritum sentiebat, prudens tamen ac sciens nusquam illum citavit, etsi alios fere philosophos nominaret ; tum, quod est amplius, idem Plato, quaecunque habere potuit Democriti commentaria, traditur collegisse, eaque cum cremari voluisset, ab Amyda et Clinia viris Pythagoricis prohibitus est, asserentibus eos Democriti libros non posse omnes extingui, cum apud multos passim exempla eorum servarentur. Quam rem et Laërtius Diogenes ex veterum commentariis recenset. Nam et Georgius Cretensis, qui Trapezuntius appelari maluit, permulta Platonis philosophi vitia collegit, libris de hoc compositis. Unde Io. Alariensis ridicula voce illum Cenotimonem et Erinnym appellat ; quod et Nicenus Bessarion alicubi asseruit.


CAPUT II.

Disputatio habita inter Hieronymum Savonarolam et Picum Mirandulam de philosophia veterum cum Christiana academia, et quid item vetustissimi de ipso deo senserint, id est Moses, Mercurius, Zoroastres et Phythagoras.

Quam vera sit atque ex re conficta a Luciano eloquentiae imago apud Celtas populos nuper equidem consideravi, cum Iohannes Picus Mirandula meipsum Laurentianumque sua oratione quocunque vellet perduceret. Tanta enim in eo viro et vocis suavitas et rerum omnium cognitio adest, ut etiam sicut ille Luciani οκμιος Mercurius facile omnes populos atque homines suis sermonibus capere, oblectare atque afficere possit. Nuper autem consedimus in Marciana academia apud Hieronymum Savonarolam, qui aetate nostra in omni prope philosophia maxime praestat. Sed inibi Laurentianus, ut fit, ex veterum philosophia cum permulta de ipso Deo ac eius potestate retulisset, ac de animae viribus, cumque in hoc non re, sed verbis dissentire Christianos adfirmaret, modeste (ut solebat) ac placide Hieronymus : « Cave – inquit – Laurentiane, ne verba pro rebus accipias. Nam qui veteres philosophos in academiam pertrahunt, perfacile quidem vel falluntur ipsi vel alios fallunt. Plato enim ad animi insolentiam, Aristoteles vero ad impietatem instruit ; quo magis te – inquit – Laurentiane, hortamur, ut ab ipsis philosophiae spatiis atque umbraculis ad Salomonis porticum deficias, in qua certissima vitae ratio atque veritas continetur ». Quibus dictis cum Io. Picus subrisisset : « Et ad te – inquit – haec etiam pertinent, Crinite, qui tam studiose adhuc paene adolescens, tamque assidue omnibus prope disciplinis incumbas. Sed ea – inquit – de Deo et animis decreta cum diu a me evigilata atque perpensa fuerint, puto me posteris etiam probaturum Christi religionem magna ex parte cum veteri philosophia consentire, modo haec omnia diligentius atque probius intelligantur, cum nulla unquam religio fuerit quae Deum ipsum aeternum, rerumque omnium absolutissimum non dixerit, sicuti et animam quoque immortalem. Sed principes – inquit – in omni mortalium vita extiterunt aliquot et iudicio et rerum cognitione maximi, ut Moses, Pythagoras, Mercurius, Zoroastres, Solon, qui omnes pari consensu non modo haec crediderunt, sed maxime affirmarunt. Nam si quid est antiquitati concedendum, omnis certe illa veterum theologia pari sententia id ipsum asseruit. Hermes enim, qui apud Aegyptios floruit et qui maximus philosophus, maximus sacerdos et maximus rex fuit, certe cum Mose ipso consentit eiusque opinioni magnopere accedit. Nam et Phythagorae divina illa philosophia, quam magicen nuncuparunt, magna ex parte ad Mosis disciplinas pertinebat, ut qui ad Hebraeos quoque eorumque doctrinas in Aegyptum usque perrexerit, pluraque illorum sacra atque mysteria intellexerit. Nam Platonis etiam eruditio, ut constat, ad Hebraicam veritatem fere accedit, ex quo permulti eum germanum Mosem dixerunt, sed Graece loquentem. Zoroastres autem ille, Oromasi filius, cum magicen quidem percoleret, nihil aliud accipiebat quam Dei cultum atque divinitatis studium, quo ille occupatus naturae vires omnemque potestatem egregie apud Persas perquisivit, ut sacra illa et sublimia divini intellectus arcana cognosceret ; quam partem vel Theurgiam multi, vel Cabalam alii, vel Magicen etiam dixerunt. Sed enim omnis antiquitas tantum videtur Hebraeis atque Aegyptiis concessisse, ut veritatem ab illis acceptam per varias orbis regiones atque diversos populos circumducere atque illustrare voluerit. Quod eo animo a quibusdam effectum est, ut magis addere aliquid ac invenire ipsi crederentur, quam sumpta ab aliis approbare ». Quibus relatis Hieronymus Savonarola Io. Picum complexus : « Et unus tu – inquit – es, Pice, aetate nostra, qui omnium veterum philosophiam ac religionis Christianae praecepta et leges percalleas, ut haec tua quidem rerum paene omnium cognitio antiquioribus illis Hieronymo, Augustino, Basiliis, Gregoriisque ac Dionysiis merito conferri possit. Nam alia ibidem multa Io. Picus de Christo legibusque eius ac religione copiose disseruit, ex Chaldaicis atque Syriacis thesauris, quod alibi commodius recensui.


CAPUT III.

Quod apud nostros quattuor idiomatum genera fuisse traduntur, id est priscum, latinum, romanum et mistum, et quo maxime tempore floruerunt ; ac de hetruscis etiam literis nonnihil.

Dignum observatione visum est quod in quorundam commentariis legitur de latina eruditione, et quo maxime idiomate quibusque temporibus maiores usi fuerint. Relatum igitur est quattuor fuisse apud nostros linguarum proprietates, hoc est priscam, latinam, romanam, mistam ; quod ex Varronis auctoritate grammatici veteres tradunt. Prisca est qua vetustissimi Italiae populi sub Iano videlicet usi sunt, cuiusmodi carmina quaedam incondita parumque nostris intellecta adhuc supersunt, ut Saliorum et Argeorum sacra, de quibus Varro etiam Terentius meminit ; latina vero, quam sub Latino et regibus Tusciae caeteri quidem populi in ipso Latio loquebantur, qua Tabulae decemvirales scriptae sunt, ac sacrae leges et publica quaedam edicta. Romana, quae post exactos reges Romani populi gesta complexa est. Nam et hanc ipsam inter poëtas M. Plautus, Naevius, Accius, Pacuvius, Ennius et P. Vergilius maxime coluerunt ; ex oratoribus autem et historicis M. Cato, Sisenna, Quadrigarius, Valerius Antias, Caesar, et M. Cicero ; mista vero, quae aucto imperio et libertate amissa, varios populos ac nationes in iura civitatis admisit. Quo factum est ut Romana virtus, ac loquendi iusta integritas passim cum moribus degeneraret, ex veteri sententia :

Moribus antiquis res stat Romana virisque.

Neque autem me latet latinam quidem doctrinam ex multiplici varioque idiomate constare, siquidem et osca et sabina vocabula a multis olim recepta sunt, ut punica nunc omittamus. Nam et Q. Ennius osce locutus est ; tum etruscas alii fabulas exposuerunt, sicuti Livius et M. Cicero alicubi testantur.


CAPUT IV.

De nominibus Romanorum, et quod a Sabinis praenomen acceperint ex foedere cum Romanis facto ; tum qua die Romani nomen assumerent.

Apud Macrobium et alios veteres non pauca sunt observata de potestate et ratione nominum Romanorum, unde videlicet assumpta vel deducta sint. Sed enim Romani homines non uno tantum nomine vel cognomine censebantur, sed pluribus etiam quam a nostris grammaticis tradatur, sicuti videre quorundam exempla possumus. Nam sic utique de Attico leges, eum quidem his appellationibus fuisse vocatum, ut diceretur T. Caecilius, Satus, Pomponius, Atticus. Solebant enim Romani vel ab illis cognomen accipere a quibus haeredes relinquerentur, quod alibi demonstravi. Nec illud ignoramus, tria praesertim nomina Romanorum a poëtis designari. Unde illud :

Tres equitum turmae, tria nomina nobiliorum.

Sed hac in re putavi observandum quod ab Eutropio scriptum est in Romana historia ad Valentem Augustum, quod equidem non satis memini an apud alium auctorem legerim : « Post multas – inquit – contentiones inter Sabinum populum ac Romanum factum est foedus, ac iure societatis in eamdem sententiam convenere ut rex T. Tatius simul cum Romulo imperium teneret, Sabinique et Romani unus populus efficeretur. Ex quo ad hoc – inquit – confirmandum, Romani tum coeperunt Sabinorum nomina suis praeponere, Sabini autem Romanorum, ut novae quidem amicitiae nominum iura adiicerent. Quo factum est ut nemo deinceps Romanorum absque praenomine haberetur ». Neque vero illud ignoratur, in veterum commentariis lustricos dies illos a Romanis dictos, quibus nomina infantibus imponerentur. Nam et Nundinam deam (ut asserit Vectius Praetextatus) Romani colebant, a die nono appellatam, quo videlicet ipsos infantes lustrarent ac nomen imponerent ; etsi octavo die feminis, maribus autem nono, ut in Coenis Macrobianis legitur.


CAPUT V.

Qui maxime apud Latinos de sacris ac pontificiis verbis scripserint, et quomodo "reus" et "damnatus" inter se differunt ; tum ex iure ipso pontificum verba exposita.

Qui apud veteres de iure pontificio et antiquis sacris scripserunt, percommode visi sunt atque egregie verborum proprietates ac potestatem explicare, ea cum primis referentes quae ad sacras voces, quae ad funerales et saliares pertinerent, cuiusmodi auctores a Macrobio celebrantur Vectius Praetextatus ac Flavianus, ut Labeonem Antistium et Veranium mittamus, qui libros de pontificalibus reliquerunt. Sed enim cum ritus ac caerimonias sacrorum investigarent, verborum quoque rationes atque originem mirifica diligentia conquisierunt. Quod in his nuper vocibus observavimus quae ad reum et damnatum pertinent, non minus vero quam subtili iudicio examinatis, siquidem utrunque vocabulum in votis nuncupandis atque persolvendis frequens in veterum libris comperies. Nam illum prope "reum" dixerunt, qui suscepto voto in sacris sese numini astringit ; "damnatum" vero dicimus, qui se a promissis eximit et vota persolvit, quod in Macrobianis quoque Coenis ab Eustathio eleganter disputatur. Unde illud etiam in veterum legibus legitur :

Qui reus voti est accedito ad sacra,
Qui damnatus est, sacra rite persolvito.
Nam et P. Maro, qui ius pontificium optime calluit, egregie id observavit, quo loco inquit :
Diis quibus imperium est pelagi quorum aequora curro,
Vobis laetus ego hoc candenti in litore taurum
Constituam ante aras voti reus, extaque salsos
Porriciam in fluctus et vina liquentia a fundam.

CAPUT VI.

De viribus atrae bilis, ac de Eurylocho et poëta Malacho, quam graviter eo morbo ad insaniam vexarentur.

Qui de moribus et vita philosophorum scripserunt, Eurylochum tradunt, qui eliensem Pyrrhonem audivit, miris modis atra bile vexatum fuisse, quae graece μελαγχοlambda;ια dicitur, atque sic percitum eo morbo, ut cum in Elide variis et diversis multorum quaestionibus ageretur, ac responsitando esset fatigatus, pallium abiecerit et Alpheum fluvium tranaverit. Illud quoque de eodem Eurylocho eiusque furore traditur, sic aliquando instigatum κατα μαγειρου, ut sumpto veru cum carnibus usque in forum illum insequeretur. Fuit autem Eurylochus acerrimo quidem ingenio, cuiusmodi fere hi sunt qui atra bile sunt affecti ; quod ab Aristotele philosopho, atque aliis adprobatur. Nam et Phavorinus academicus, qui Pyrrhoniorum libros composuit, heroicam hanc affectionem appellabat dicens :

&Epslion;ιναι σχεδον τι το παθος τουτο ηρωικον,
quando Hercules, Lysander, Aiax, Alcmaeon et Bellerophon eodem vitio laborarunt, ut Socratem nunc et Platonem mittamus. Nam Malachus quidem poëta excellens fuit, sed eo tum in absolvendo e carmine praestantior cum mente penitus foret alienatus, sicuti etiam de Bacchis et Sibyllis (ut appellant) creditum est. Quin et Augustinus copiose adfirmat poëtas ipsos non proprio sed alieno ore carmen effundere, quod a Platone probatur in eo libro, cui titulum fecit de furore poetico. Sed enim de atra bile cum plura scribat Aristoteles in problematis : « Frigida – inquit – stolidos et ignavos reddit, calida ingeniosos et amantes, nimia vero attonitos et timidos ». Sed haec alibi commodius explicavimus.


CAPUT VII.

Quo habitu et forma esset Romana toga, ac de aliis vestibus quae cuique populo adscribantur, tum alia inibi non iniucunda addita.

Scripta sunt a veteribus permulta de vestibus et eorum genere, sicuti a Svetonio Tranquillo, Cornuto et aliis, qui diligenter quaesierunt quibus etiam vocibus apud varios populos signarentur, sicuti Graecorum pallium, Sardorum mastruga, brachae Gallorum, Germanorum rhenones, Romanorum toga ; de quibus a me alibi dictum est. Sed hoc loco notandum mihi videtur de Romana toga aliquid, quo habitu quaque ratione accipienda atque intelligenda sit, cum nuper de re hac quaestio inter doctiores haberetur. Ad hunc igitur modum Romani vestem hanc habuerunt, veluti etiam nunc in veterum statuis et marmoribus conspicimus, quae togatae ob id imagines appellabantur. Erat autem vestis usque ad talos, unde talares etiam togae a quibusdam dicuntur. Idque servatum est Romae usque ad aetatem Octavii Augusti, quod a Fabio Quintiliano diligenter est observatum. Nam deinde breviores fuerunt, sic ut ad media crura essent demissae. Rotundam vero et apte caesam volebant, ne enormis vel indecens videretur, si qua ex parte minus iusta, nec eadem fuisset proportio ; sinus etiam faciebat, qui, cum altiores cinctura extarent, decenter et honeste in partem sinistram ducerentur. Ita enim desiderat Fabius in oratore quoniam sedeat aptius. Merito autem reprehensus est C. Plinius, qui talarem togam dixerit a Cicerone gestari solitam, ut ea varices velaret, cum consuetudo tum foret togas ipsas ad talos usque demitti, sicuti Graecorum pallium erat. In superiore autem parte humerum operiri debebat, iugulum ut attingeret potius quam velaret, ne togae ipsius dignitas et latitudo, quae in pectore visebatur, in angustum deducta perderetur. Erant et manicae in toga usque ad ipsas paene manus, neque tamen ad imos digitos, quarum latitudo aequa et decens magis decorem quam venustatem praeferebat ; ut cum brachium in agendo tollerent, caeteris togae partibus optime responderet. Ita enim Romani togam fere habuerunt. Nam in Mena Pompeii liberto togam nimis defluentem atque redundantem virulento carmine insectatur Horatius, cum sex ulnarum esset, eaque amictus Menas populo stomachante per Sacram viam incederet. Neque enim licebat in urbe, praeterquam libero homini, hac veste uti, siquidem et aetatis et hominum in habitu vestium ratio est a senatu populoque Romano servata. Nam et pueri praetexta toga usi sunt, sicuti ex his notissimum est quae Vectius Praetextatus in Macrobianis Coenis de praetexta et bulla aurea copiose disseruit. Virili autem toga uti a sextodecimo aetatis anno incipiebant, etsi quidam temere dissentiunt. Octavius enim Augustus duodecimum agens annum aviam Iuniam defunctam pro contione laudavit, et quadriennio post, ut ait Tranquillus, virilem togam assumpsit. Viri autem Romani, ut est auctor Gellius, primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt ; postea substrictas et breves tunicas citra humerum desinentes habebant ; ex quo Scipio ille Aphricanus Pauli filius, cum in Gallum Sulpitium esset invectus, cum Cheridota illum tunica accubuisse non sine stomacho adfirmavit. Et re vera facta est aliquando mutatio in Romana civitate de indumentis gerendis, siquidem Octavius Augustus aedilibus demandavit, ne quem civem in foro aut circo pateretur consistere nisi positis lacernis togatos ; et cum forte pro concione vidisset paenulatorum turbam, indignabundus et clamitans :

En – inquit – Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

CAPUT VIII.

Quam iniquo animo Publius Vergilius fuerit contra grammatistas atque ineptos litteratores, ac eiusdem elegans dictum super illo aenigmate : Tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

Traditum est a multis Publium quidem Vergilium bonis ingeniis ac eruditis plurimum gratiae et favoris ostendisse, contra autem litteratores ac male doctos homines mirum est quam affecto et infenso animo fuerit, quod in his maiorem audaciam ac impudentiam quam maturitatem et iudicium videret. Ex quo prolatis etiam versibus, hoc totum aperte asseruit, sicuti Iunius Philargyrius et Servius Honoratus referunt. Sed quod in versiculo Vergiliano acciderit de caeli spatio, grammaticis conquirentibus, dignum sane videri potest adnotatione. In hoc enim carmine ex Bucolico ludicro :

Tris pateat caeli spatium non amplius ulnas,

cum Cornificius et alii quidam grammatici dubitarent, anxieque a poëta perquirerent siquid forte remotius subesset, perlepide responsum est a Vergilio, se in ea re grammaticis omnibus crucem fixisse, in qua se assidue distorquerent. Quod ipse etiam Pedianus a Vergilio audivit, quemadmodum Iunius idem Philargyrius in Vergiliano commentario refert ; qui tamen Pedianus respondisse traditur : « Mihi certe nullam crucem, non enim sum id anxie quaesiturus ». Quantum vero doctrinae Vergilianae ac eius felicissimo ingenio concesserit Pedianus, cum ex aliis multis declarari potest, tum quod idem Pedianus librum quoque contra eius obtrectatores composuit, qui Publio Vergilio et historiae falsitatem et furta ex Homero obiciebant ; cum in utroque non defensionem modo, sed gratiam et laudem singularem merito invenerit, quemadmodum Eustathius ac Furius Albinus erudite et copiose apud Macrobium testantur.


CAPUT IX.

De his hominibus qui seipsos in puteum iaciant, et quid in causa, exemplis de Laurentiano et aliis adductis.

Quaesitum nuper est a viris prudentioribus quonam fato acciderit, ut hoc ipso anno in parte Galliae, quae a nostris Lugdunensis dicitur, non paucae quidem foeminae se ipsas in puteos et in undas coniecerint, etsi nullo (ut apparebat) corporis morbo vexarentur. In quo nihil certum aut etiam dignum est allatum, praeterquam quod hoc totum plerique potestate siderum ac caeli defluxu fieri arbitrati sunt, unde furore perciti homines violenta nece occumberent. Nec enim desunt exempla apud veteres, quibus aperte colligitur plurimos tali morbo affectos se interemisse, quod a veteribus tamen in deorum iram et quasi ultionem refertur. Nam de his qui gravi morbo aut peste tenentur, vulgatius est quam ut hoc tradendum sit, cum Galenus quoque et Hippocrates, in medicina praestantes, vinciendos praecipiant aegrotos, sicubi pestilenti vel gravissima febre infestantur. Quod in his maxime accidit qui pestilentia laborant, sicut in celebri illa Atheniensium traditur, in qua permulti se ipsos passim in undas iaciebant, quod a poëta Lucretio eleganter explicatur :

Multi praecipites lymphis putealibus alte
in fluvios partim gelidos ardentia morbo
membra dabant nudum iacientes corpus in undas.

Testis mihi et Pontanus virginem Neeram in Salentinis, paucis ante annis, sese in puteum deiecisse ; sed hoc ex nimia indignatione factum constitit, quod ab eo se repudiatam videret cui pro coniuge pacta erat. Sed enim quod nuper accidit in Petro Leonio mirificum certe visum est, quando is et in philosophia vir excellens ac prudentia prope egregia, in puteum se in Florentino suburbano immersit. Quod etiam mox Laurentiano florentino contigit, cuius ego academiam aliquando accessi eiusque disciplinae auditor interfui, cum Aristotelis opera atque Hippocratis commentarios magna eruditione exponeret. Sed in obitu hoc Laurentiani consensum est a medicis fuisse illum atra bile sic percitum, ut Hippocratis vinculo necesse fuerit illum adligare, quamquam et hoc ipso anno feminae aliquot in Crotoniensi agro idem factitarunt.


CAPUT X.

De populis qui humana carne vescantur, et quae Hieronymus de Scotis, gente britannica, scripserit.

Frequens mentio est apud veteres auctores de populis anthropophagis, qui videlicet idcirco sunt a Graecis appellati, quod humana carne vescantur. Nam apud Scythas (inquit Plinius) plura genera sunt quae humanis corporibus vescuntur, et in medio prope orbe terrarum Sicilia et Italia gentes fuisse olim huius monstri, Cyclopas et Lestrigonas dictos, constat. Sed idem relatum est etiam ab Hieronymo de Scotis, quod hi populi ab hominibus esitandis non abstinerent, quod hercle mirum est cum ad ipsam Hieronymi aetatem id agerent. Sic enim refert idem, quo loco varios populorum mores ac ritus percenset : « Quid – inquit – loquar de caeteris nationibus, cum ipse adulescentulus in Gallia viderim Scotos, gentem britannicam, humanis vesci carnibus, et cum per sylvas porcorum greges et armentorum pecudesque reperiant, pastorum nates et feminarum papillas solent abscindere, et has solas ciborum delitias arbitrari ? Idem etiam Scoti, quasi Platonis rempublicam sequentes, nullam propriam habent coniugem, sed pro libidine – inquit – more pecudum lasciviunt ». Quod a me de Scotis eo libentius est observatum, quoniam et doctiores quidam opinati sunt de his quidem populis nullam Romanis imperatoribus cognitionem fuisse, in qua sententia et Hermolaus Barbarus fuit. Nostra autem aetate complures cum Carolo Francorum rege Italiam invaserunt, qui sub eius signis militarent ; sunt enim in dirigendis maxime sagittis viri acres atque egregii.


CAPUT XI.

De lapide carystio mirifica observatio, quod ex eo vestes contexantur, atque in ignem positae a maculis emundentur.

De carystiis columnis atque marmoribus complura ab his traduntur, qui de lapidicinis scripserunt. De illo autem genere lapidis qui ad Carystium celebratur, cum alii multi, tum praecipue Strabo miranda quaedam describit cum netilem atque textilem esse referat : « Quin ex hoc ipso lapide mantilia – inquit Strabo – egregie contexi atque absolvi. Quae si forte contraxerint sordes et in ignem deferantur, facile quidem emundari atque omnes maculas tolli, ac si in lavacro fuerint ».
Quod ego ob id observandum existimavi, ut apertius intelligamus nihil tam mirum videri in maiestate naturae, quin illud ipsum magno consensu credi oporteat, etiamsi male docti homines atque antiquitatis imperiti vel talia imprudenter contemnunt, vel inepto risu tamquam mendacia explodunt.


CAPUT XII.

Locus in epistola M. Tullii ad Trebatium expositus de Philoctete, quamquam imprudenter a quibusdam depravetur, ac falso itidem exponatur.

Multi hactenus fuerunt qui in commentariis Angeli Politiani, quibus Miscellanea titulum fecit, complura velut absurda et imperita exposita adnotarunt. Nam cuique insitum prope est, aliena magis detrahendo reprehendere, quam sua docendo comprobare. Nos autem eos homines laude dignos atque commendatione censemus, qui legendo, scribendo atque commentando permultum vigilarunt, etiam si non sunt omnia in bonis disciplinis consecuti. Quod ea ratione dictum volumus, ut eorum inscitiam atque ineptam audaciam reprimamus, qui in hoc litterarum certamine volsellis (ut inquit Varro) , non gladiis pugnant. Sed his missis M. Ciceronis locus exponendus est in epistola ad Trebatium iureconsultum, quo loco de Philoctete agitur, cui similem dicit Trebatium in locis variis peragrandis : « Deinde quod in Britannia – inquit – non minus quam Philoctetem te praebuisti, plane non reprehendo ». Quibus verbis Cicero significat Trebatium ipsum parum certo loco consistere, sed peregre vagari, et spectacula complura quaeritare ad exemplum Philoctetis, ut ex Graecis quoque fabulis colligimus, in quibus Philoctetes inducitur post acceptam iniuriam per varias urbes ac regiones deferri. Sed eiusdem Ciceronis verba repetenda sunt, ex epistola ad Q. Fratrem, ut apertius intelligamus quam sit hoc loco absurda mentio de Philotheoro : « De republica – inquit – nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetem, qui accepta iniuria illa spectacula quearebat quae tibi acerba esse video ». Ex his autem verbis nemo est qui non videat Philoctetem esse legendum, non Philotheorum, quando et veteres quoque codices huic sententiae astipulantur. Quod ego cum Politiano retulissem, ingenue quidem et amice professus est non fines modo se hac in re, sed ipsam quoque possessionem concedere.


CAPUT XIII.

Veterum consuetudo relata de Bactrianis populis et Atriis in furti nulctandis, ex auctore Bardesane ; ac de Aegyptiis etiam et Lacedae moniis, qui impune furta committerent.

Complura passim apud veteres de furtis leguntur, quibus legibus atque suppliciis mulctari oporteat, sed illud ex libris Bardesanis de fato apponendum putavi. Apud Bactrianos – inquit – populos, qui pauca furantur sputis dehonestari solent, talique ignominia dedecorantur. Apud Atrios item, qui minima furantur, lapidibus obruuntur. Quod et Pamphilus Eusebius recenset, quo loco de fato contra Chaldaeos et Mathematicos disserit. Lacedaemones autem viri et acres in primis et sobrii, patrio iure ac legibus furandi usum permiserunt, neque id ipsum ob turpiorem quaestum aut ad sumptum libidini suppeditandum, vel opulentiam congerendam, sed pro ipsa – ut inquit Gellius – disciplina et exercito rei bellicae ; quoniam sedulitas illa et solertia furandi ingenia et animos iuvenum acueret atque ad insidiarum astus excitaret, et vigilandi tolerantiam obfirmaret. Apud Aegyptios item vetustissimos illos furta omnia fuisse permissa et impunita traditum est. Qua in re illud M. Catonis, veluti ex Delphico servatum est, in Originibus de furtis : « Fures – inquit – privatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque purpura ».


CAPUT XIV.

Triginta milia deorum a poëta Hesiodo celebrari et a M. Varrone CCC Ioves, et quam ridicula foret veterum de diis opinio.

Scripsit Aenomaus librum de falsitate oraculorum, in quo flagitia omnia Apollinis et vatum deceptiones detexit. Quo autem loco refert imperatum fuisse ab Apolline Mithimnensibus, ut ligneum Dionysii caput colerent, triginta inquit milia deorum in orbe terrarum haberi, idque ipsum a vate Hesiodo fuisse assertum. Septimius vero Tertullianus in Apologetico contra Gentiles trecentos inquit Ioves, seu mavis, Iupitros a M. Varrone dinumerari, eosque sine capitibus introductos. Quocirca non inepte dictum videtur a quibusdam philosophis, fuisse maxime dementes atque insanos, qui rebus omnibus et adesse deos putaverint, et varia flagitia quaeque obscenissima dictu sunt, pro numinibus coluerint. Quod ab Augustino etiam et Firmiano longis voluminibus atque magnis conviciis incessitur, deridetur atque exploditur. Itaque otiosum est – inquit Tertullianus – per omnia deorum nomina velle decurrere qui colerentur a veteribus, quum tot tamque varii, novi, veteres, servi, barbari, Graeci, Romani, peregrini, captivi, adoptivi, proprii, communes, masculi, feminae, rustici, urbani, nautici, militares enumerentur.


CAPUT XV.

Qui sint apud Aegyptios Sarabaitae sacerdotes, ac de eorum moribus atque improbissima simulatione, ex Augustino et Hieronymo auctoribus.

Sermo habitus est in Marciana bibliotheca a Pico Mirandula et Politiano de quibusdam haereticis, eorumque disciplinis atque opinionibus, tum de Augustini egregia et singulari doctrina in examinandis, refellendis atque eiiciendis illorum erroribus, qui Christianorum mentes, veluti proserpens hedera, facile implicant. Inter alia vero complura quaesitum est quinam forent Sarabaitae sacerdotes, quoniam in Augustini epistola mentio de his obiter facta sit. Qua in re quum nihil responsum fuerit, putavi hoc loco ea subiicienda quae de his relata sunt ab eodem Augustino ex Hieronymi traditione : « Tales sunt – inquit – Sarabaitae sacerdotes, ut eorum genus omni affectu atque studio sit devitandum. Ipsi denique in Aegypto positi sunt, in foraminibus petrarum habitantes, induti porcorum et boum pellibus, cincti funibus palmarum, spinas ad calcanea portantes ad cingulum ligatas, discalceati et sanguine cruentati ; cavernis exeuntes ad festum Scaenophegiae pergunt Hierosolymam, et Sancta sanctorum intrantes paupertatem et abstinentiam praedicant a se servari ; tum barbam, spectante populo, ibidem acriter pervellunt ; itaque, nummis tali astu et commento adeptis, in suam regionem remeant, et in laetitia et dapibus epulantur ». « Hos Sarabaitas – inquit Augustinus – nolite obsecro imitari, quia non beatos illos, sed in magnis suppliciis damnatos merito esse praedicamus ». Videntur enim pro his ab Augustino et Hieronymo accepti, qui cum vultum severitatis venditent, atque severitatem egregiam prae se ferant, in recessu scelera omnia et flagitia retinent. Cuiusmodi homines et a Paulo et a caeteris magnopere exagitantur ; siquidem Catones et Curios simulant – ut inquit ille – vivunt autem bacchanalia.