Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber X |
Nescio maiore impudentia an inscitia factum sit a quibusdam veterum, ut non modo contra Christianos populos, sed contra
ipsum etiam Christum libros componere ausi fuerint. Non enim homines, sed portenta potius quaedam et prodigia dicenda
sunt, cuiusmodi nobiliores memorantur Porphyrius, Julianus Byzantius, Celsus Aphricanus, qui Philalethem scripsit, Basilides
et alii, qui ausi inter alia flagitia dicere, quaecumque de Christo a priscis vatibus praedicta fuerunt, ea de aliis quoque
potuisse intelligi. Quod ab Augustino tamen et Cypriano copiose refellitur, sed a Gamaliele hebraeo dictum egregie ac
prudenter traditur. Nam cum alios quidam forte referrent qui se vulgo Deos probari vellent, ut Dositheum, Theudam et Judam,
hi enim cum disciplinarum magnitudine atque doctrinis egregie praestarent seque supra homines ponerent, deceptionibus
maximis usi sunt et a multis pro Deo habiti. Ex quo in hunc modum respondit Gamaliel : « Si hoc inquit
de Christo humanum consilium fuit, quam mox dissolvetur, velut Theudae, Dosithei, Judae et aliorum, qui ubi mortui sunt
eorum ficta et commentitia disciplina sublata est, siquidem non diu probari inter homines potest improbitas aut mendacium,
quod omnis Academia concedit ! ». Id autem de Gamaliele in Origenis commentariis comperies, quos vir maxime doctus
contra Celsum composuit. Sed Gamaliel ipse iudicio et doctrina insignis apud Hebraeos est habitus, qui etiam Pauli Tharsensis
praeceptor fuit, unde eum dixerunt veteres ad Gamalielis pedes eruditum, sicut in Hieronymo legitur, qui Gamalielem hunc
et maximum virum atque doctissimum vocat. Quod Hebraeorum praeterea libri testantur.
De Narsete eunucho et Sophiae Augustae verbis ad eum, ac responso Narsetis in foeminae insolentiam.
Relata sunt permulta in veterum annalibus de Narsete eunucho eiusque maximis gestis, qui de chartulario, ut ferunt, non
modo patritiam dignitatem est consecutus, sed Italiae quoque universae factus praefectus eam diu obtinuit, et omnes Gothos,
gentem ferocissimam, superavit.
Sed ut res humanae se habent, gloria invidiam peperit, ex quo Iustinianus imperator et Sophia Augusti coniunx Narsetem
hunc coeperunt insectari. Itaque Longinum cum magno exercitu contra eum mittunt. Sophia vero et inter alia convicia quod
eunuchus foret, hoc addidit, ut lanam in gynaecio faceret et pensa divideret. Quibus idem Narses pari animo respondit,
talem se quidem telam exorsurum, qualem ipsa dum viveret numquam satis posset explicare, et simul odio, ut fertur, ac
metu accensus, Longobardos populos in Italiam accersit, ut relicta Pannonia ad Italiae divitias et praedam accedant, ne
quid ad praesidium et ultionem omitteretur. Fuit autem Narses, ut quidam tradunt, pius, religiosus, liberalis atque munificus
; quod alias a me commodius relatum est.
De populi improbitate ac de exilio Aristotelis, quod impietatis accusatus in Chalcidem profugerit ; tum alia obiter non iniucunda.
Nihil debent in tota vita minus agere qui prudentiores sunt quam populo seipsos committere. Nec enim bonis ingeniis atque disciplinis quicquam est tam male affectum et infensum quam imperita vulgi inscitia, quod equidem innumeris prope exemplis falsae atque improbae philosophorum. accusationes eorumque exilia et caedes demonstrant, sicut Socratis, Anaxilai, Apollonii Thianei et Madaurensis Apuleii, quorum apologiae abunde explicant, quam sit ex Platonis sententia refugienda vulgi improbitas. De Aristotele autem philosopho referendum illud puto quod ab ipso Adamantio Origene ponitur, quo loco Celsi Aphricani Philaletem mendacii ac falsitatis arguit. Tradit enim Aristotelem ipsum a iudicibus Atheniensium crimine impietatis fuisse accusatum, quoniam dogmata quaedam, ut αθεος και ασεβης, in philosophia protulisset, quae deorum cultum minus probarent. Ex quo Athenis relictis, Chalcidem se contulit, ubi diu versatus, cum litteris amicorum ad reditum vocaretur, in hunc modum respondit : Ex Athenis pridem recessimus, idque eo animo factum est, ne causam forte Atheniensibus daremus iterum scelus committere sicut in Socratem commiserunt, neve impie contra philosophum rursus fecisse incusentur. Neque me autem latet quod idem Aristoteles, cum Athenis XXX annos in Lycio docuisset, clam se in Chalcidem recepit, quoniam foret impietatis ab Eurimedonte hierophanta accusatus, sive a Demophilo, ut quidam volunt, quod hymnum in Hermiam pellicem scripserit, cui etiam prae nimio, ut ferunt, amore sacra fecit atque hoc epigrammata Delphis incidit :
Τον δε ποτ' ουχ οσιως παραβας μακαρων θεμιν αγνην
Εκτεινε Περσων τοξοφορων βασιλευς.
Ου φανερως λογχη φονιοις εν αγωσι κρατησας
Αλλ' ανδρος πιστει χρησαμενος δολιου.
Quae sunt maxime a diis roganda et quomodo, ex Platone, tum versiculi Persiani de votis peragendis.
Eleganter Plato philosophus et erudite prudentiam atque iustitiam in suis legibus expressit, sed vel in Alcibiade, qui liber de voto inscribitur, eius honorem et cultum sic recensuit : « Perspicuum inquit est, et apud ipsum deum et apud homines bonae mentis, iustitiam et prudentiam praecipue honorari. Prudentes autem ac iusti illi merito dicendi, qui probe norunt quae erga deum quaeque erga homines agere atque dicere convenit ». Hactenus Plato. Quae me ipsum commonent sententiae veteris quam non minus Stoicorum porticus, quod universa etiam Academia honore summo prosecuta est. Ita enim a philosophis velut ex Delphico prolatum :
Sic vivendum cum hominibus tamquam deus videat,
Sic loquendum cum deo tamquam homines audiant.
Cuius secunda pars, ut inquit Vectius Praetextatus, abunde sancit, ne quid a diis petamus quod velle nos indecorum sit. Nam et Plato idem copiose hoc ipso libro explicat, quae maxime a diis petenda sunt et quo animo, ne forte in Oedipi rogationes maiore affectu quam ratione depellamur. Stoici autem tria potissimum a diis roganda affirmant, bonam mentis, bonam animi valetudinem, tertio corporis. Itaque Persius poëta videtur Alcibiadem Platonis pervidisse, qui in satyra quidem ad Macrinum sic de votis peragendis loquitur :
Funde merum genio. Non tu prece poscis emaci,Cui sententiae et illud apud Juvenalem accedit :
Quae nisi seductis nequeas committere divis ;
At bona pars procerum tacita libabit acerra.
« Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscumque labores... ».
Quin et in iure pontificum apud Romanos ita scriptum traditur :
Ne audento placare donis iram deorum,
Cautim vota reddunto ; poena violati iuris esto.
Quantum concesserint Christo Romani imperatores Tiberius et Hadrianus, ac de Alexandro etiam Severo qui Christum inter alia numina adoravit.
Persaepe accidit, ut a viris doctioribus quaerantur, quo in pretio apud Romanos imperatores Christi numen fuerit, quo
videlicet tempore aut quo cultu Romana civitas eum prosecuta sit. Ad hoc ego cum aliquando essem responsurus, talia propemodum
de ipso Christianorum deo observavi, et primo quidem ex auctoritate veterum constat, Tiberium Caesarem voluisse Christum
a senatu populoque Romano adorari, idque etiam ab eo relatum est ad senatum cum praerogativa Tiberiani suffragii, ut abunde
alibi diximus ; quod et Pamphilus Eusebius ac Florens Tertullianus affirmant. Sed et mox Caesar Hadrianus de adorando
Christo cogitavit eidemque templa condere inchoavit, sicut Aelius Lampridius ad Costantinum imperatorem testatur, qui
Augustum inquit Hadrianum ab incepto destitisse, veritum ne caetera etiam templa essent deserenda, quoniam praefecti sacrorum
Hadriano persuaserunt Christianos omnes aliquando futuros, si illud effecisset. Ex quo idem mutato animi proposito, acerrime
mox universam Christianorum factionem est insectatus, quod et commentariis suis et edictis propalam testatus est. Alexander
autem Severus, qui optimus imperator est habitus quique Antonino Eliogabalo successit, plurimum Christianis detulit, et
Christi numen inter maximos et selectos deos recepit, siquidem in sacrario suo, quod ab Aelio Lampridio lararium appellatur,
inter principes divos et animas, ut inquit, sanctiores Christum habuit, cum quo ibidem Apollonium Thianeum, Abraam et
Orpheum coluit. Idem quoque Alexander Augustus in minore larario Achillem et alios duces maximos habuit, sicut M. Ciceronis
et Vergilii simulacra, quem poetarum omnium Platonem vocitabat.
Unde apud poëtam Vergilium ramus aureus et viscus in ilice, in VI Aeneidos, ac de magia Druydum Vergilii carmen expositum.
Satis compertum est, Publium Vergilium adeo multiplici et varia doctrina praestitisse, ut et caelestia pariter et humana maxime intellexerit ; quod eius divinum carmen probat, in quo et sacra omnia et humanae leges atque ritus tanta eruditione tractantur, ut eum mirari potius homines possint quam pro merito satis laudare. Sed eiusdem carmen referemus in quo de ramo aureo agit, quem Troius Aeneas ex praecepto Sibyllae Deiphilae ad inferos detulit, cuius etiam speciem virenti visco similem dixit et in opaca ilice insertam. Quae omnia videntur mihi ex philosophia et sacris Druydum esse assumpta, quibus religio fuit par quiddam de visco et robore agere. Quod quidem suspicari licet, quoniam et viscum Vergilius hic et ilicem opacam nominat, quae inter glandiferas etiam refertur. Ab ipso enim poëta, ut est auctor Macrobius, plerumque fieri videmus ut remotiores ritus veterumque caerimonias innuendo attingat, etsi Aurelius Cornutus, vir alioqui doctus, fictum hoc de ramo ilicis a poëta Vergilio falso existimavit. Sic autem Vergilius :
Accipe quae peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer ; hunc tegit omnis
Lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.
Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam quis decerpserit arbore foetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit ; primo avulso non deficit alter Aureus,
et simili frondescit virga metallo.
At vero Druydes (qui Gallorum vates ac sacerdotes forent) nihil habent visco et robore in quo gignatur sacratius, sicut C. Plinius testatur : « Hi enim inquit roborum lucos eligunt, neque ulla sacra sine ea fronde conficiunt ». Quidquid etiam illis adnascitur, e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. Est autem id rarum admodum inventu, et repertum magna religione petitur, et ante omnia sexta luna. Idem quoque Plinius : « Sacrificio inquit epulisque rite sub arbore praeparatis duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tunc primum vinciunt. Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit, candido id excipitur sago. Tum demum victimas immolant precantes, ut suum donum deus prosperum faciat his quibus dederit haec ». Hactenus de religione Druydum ad robur et viscum, quae poëtam Vergilium, ut puto, ad ramum illum aureum inclinarunt. Ex quo illud subdidit :
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo foetu teretes circumdare truncos :
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
Fuit in hac sententia et Domitius Veronensis, vir in perquirendis veterum monumentis acris ingenii et in exponendis auctoribus
diligens, quem tamen immatura mors nobis praeripuit.
De hetrusca disciplina, et quo studio Romani nobiles ad eam discendam mitterentur, ac versus ibidem ex XII additi.
M. Cicero cum de divinatione disserit, copiose probat populum quidem Hetruscum maxime praestitisse in observandis noscendisque auguriis et ostentis. Nam et aliquot a veteribus celebrantur, in quorum commentariis disciplina haec abunde exponeretur, sicut a Macrobio, Censorinoque et aliis veteribus traditur. Qua in re servatum est a Romanis, ut principum filii, qui in urbe forent, Hetruriae populis traderentur, quo hanc etiam divinandi partem ediscerent, sicut verba haec Ciceronis testantur : « Bene inquit apud maiores nostros senatus decrevit, quando florebat imperium, ut de principum filiis sex singulis Hetruriae populis in disciplina traderentur, ne tanta ars propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem et quaestum ». Ex quibus aperte constat quo studio et diligentia provisum est aa senatu populoque Romano, ut cognitio illa Hetruscae disciplinae conservaretur. Quod ipsum et Livius in Romana historia notavit, quo scientissime callerent quaecumque de caelo tacta essent, omniaque prodigia, portenta et ostenta, quod et C. Plinius et alii asserunt. Ex quo etiam in sacris veterum et pontificalibus libri ita scriptum fuit :
Discunto ignari a publicis sacerdotibus,
Hetruriae principes disciplinam docento,
Quibus divis creaverint procuranto,
Et idem fulgura et obsita pianto.
Quae ob id ascripsimus, ut Ciceronis locum facilius teneremus, cum nemo prorsus ignoret caelum ipsum eiusque partes ab
Hetruscis olim signatas, et in XVI divisum. Nam et fulminum genera XI, et deos novem qui ea iaculentur, statuerunt, rationes
prodendo quid ex quaque parte signarent. Quod et C. Plinius ad Vespasianum Augustum demonstrat.
De cura et periculis eorum qui imperio praesunt, ac Saturnini Augusti verba ad hoc ipsum pertinentia.
Vetus est dictum et a philosophis approbatum, tyrannos quidem et principes quam rarissime senescere, quoniam tam varia
illis tamque summa pericula undequaque immineant prorsus, ut quam aegerrime communem livoris et periculi sortem possint
evadere. Quam rem tot principum et imperantium subitae neces atque caedes maxime approbant, cum paucissimi omnino fuerint
qui suo fato perierint. Itaque permulti admodum reperti sunt, qui hanc imperandi curam velut inquietam, aestuantem ac
perniciosam refugerunt. Quod equidem ex verbis ipsis et oratione Augusti Saturnini Imperatoris referendum censui, quo
cumulatius a quovis intelligatur, quam et erudite Saturninus et graviter de imperatorum discrimine et periculis disseruerit
: « Nescitis inquit amici, quid mali sit imperare ; nam et gladii et tela nostris cervicibus
impendent, imminent hastae, undique spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur, non cibus pro voluptate,
non iter pro auctoritate, non bella ; pro iudicio, non arma pro studio. Adde quod omnis aetas in imperio reprehenditur
: senex est quispiam, inhabilis videtur, sin minus, inest furor. Nam quod imperatorem me cupitis, in mortis necessitatem
me trahitis. Sed haben solatium hoc mortis, solus perire non potero ».
Haec hactenus Saturninus cum a suis purpuram esset indutus, sicut et M. Salvidemus affirmat eleganter quidem et docte,
siquidem bonas litteras Saturninus egregie coluit et facultatem oratoriam studiose didicit, quod et Vopiscus homo diligens
recenset.
De antiquorum proprietate in carmine in rebus exprimendis, simulque Accii poëtae versus appositi ex Argonautis elegantissimi et Q. Ennii.
In praeceptis veterum qui de ipsa elocutione scripserunt illud praecipue video commendari, ut verba rebus maxime conveniant et in quaque actione describenda sic absolvatur oratio, ut res geri potius quam componi videatur. Ita enim interesse te putes, non legere, cum iucunda verbis suavibus, atrocibus aspera, quieta sedatis, deductis humilia, grandibus ardua proferentur. Unde illa orationis honestas et quasi certum decus oritur, quam quidem partem summo studio videntur mihi consecuti veteres auctores, tum hi praecipue qui fabulas ediderunt, ut M. Pacuvius, Attilius, Naevius et Accius, quod in illis vitae gesta et hominum mores habitusque pro re ipsa ef ngerent atque exprimerent, cuiusmodi carmen illud est Accianutn ex Argonautis, in quo pastorem elegantissime descripsit, qui primum navim cui nomen Argo procul aspiciens, illico mirabundus in hunc modum vociferatur :
Tanta moles labitur
Fremebunda ex alto ingenti sonitu et strepitu
Prae se undas volvit, vortices vi suscitat :
Ruit, prolapsa pelagus respergit, profluit,
Ita dum interruptum credas nymbum volvier,
Dum quod sublime ventis expulsum rapier
Saxum aut procellis, vel globosos turbines
Existere ictos undis concursantibus :
Nisi quas terrestres pontus strages conciet,
Aut forte Triton fuscina verrens specus,
Subter radices penitus undanti in freto
Molem ex profundo saxeam ad caelum eruit.
Quod carmen non Priscianus modo grammaticus repetit, sed et Q. Lucilius Balbus in illa celebri disputatione de natura deorum, etsi alicubi depravatum atque inversum legitur. Iam vero et illud Q. Ennii nonne adeo proprie, adeo erudite factum est de augurio Romanae urbis condendae, ut in media urbe versari te credas, Romulumque ipsum et Remum certantes aspicere de imponendo urbis nomine, ut minus forte mirum sit, si et Adrianus imperator Ennianos Annales supra omnia quidem poëmata commendaverit ? Sed apponemus carmen :
Certantes magna cum cura, tum cupientes
Regni dant operam, simul auspicio augurioque
In monte Remus auspicio se devovet atque secundam
Servat avem solus. At Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus alta volantum.
Certabant, urbem Romam Remamne vocarent,
Omnibus cura viris uter esset induperator.
Expectant, velut consul cum mittere signum
Vult, omnes avidi spectant ad carceris oras
Qui mox emittat pictis e faucibus currus.
Sic expectabat populus atque ore timebat,
Rebus utri magnis victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis,
Exin candida se radiis dedit icta foras lux,
Et simul ex alto longe pulcherrima praepes
Laeva volavit avis. Simul aureus exoritus Sol,
Caedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
Alituum, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna solumque.
Quos versus et apud Ciceronem comperies cum divinationis partes prosequitur.
Quae ratio fuerit, ne flamines sacerdotes apud Romanos nodum aliquem habere possent in vestibus, et quam libera et aperta esse debet animorum coniunctio inter amicos.
In his sacris atque caerimoniis, quas flamines sacerdotes apud Romanos dicuntur observasse, et illud a veteribus notatum
est, fuisse nefas uti nodum ullum haberetur in apice, in cinctu aut in ulla alia parte. Qua in re allegoricos intellexerunt
pertinere ad virum, integra fide optimisque moribus praeditum, nihil dissimulanter aut subdole agere in deorum sacris,
sed libere et aperto examine ad fidem et veritatem omnia referre. Quod ipsum in amicorum quoque officiis praestandum est,
ut a Chaeroneo Plutarcho probatur, si modo hi sunt tales viri, quorum virtus atque prudentia optime intelligat, quantum
sit amicorum causis atque commodis concedendum. Quod et poëta Lucilius docet in carmine ad Albinum, quo virtutis
dignitas, officium atque gratia prudentissime exponitur. Itaque consuevit Oricellarius noster ita amicos probare, ut in
eorum animo iudicium, in iudicio officium reponat, vir unus, quantum equidem iudicio meo consequi possum, in omnibus vitae
muneribus existimandis atque cognoscendis summa prudentia atque consilio.
De multiplici ac singulari doctrina M. Varronis, et quod idem tamen a Palemone grammatico contemptus fuerit, ac iniquissima voce porcus appellatus.
De Varrone Terentio notum omnibus est quantum omnis antiquitas eius studium atque multiplices doctrinas extulerit, ut omnium quidem togatorum doctissimus habitus sit, cui sententiae M. Cicero et Fabius Quintilianus : calculum adiecerunt. Itaque sic Maurus Terentianus ad Novatemum :
Vir doctissimus undecumque Varro.
Qui tam multa legit, ut est auctor Augustinus, ut aliquid ei scribere vacasse miremur, tam multa scripsit, quam multa
vix quemquam legere potuisse credamus. Lactantius vero Firmianus, qui et ingenio et eloquentia vir clarissimus merito
habetur, sic de eodem : « M. Varro inquit quo nemo unquam doctior neque apud Graecos neque apud Latinos
vixit ». In libris divinarum rerum de hoc egit, quos ad C. Caesarem scripsit. Atque haec cum ita se habeant, quam
improbe obsecro a Rhemnio Palemone, quam impudenter atque ineptissime factum est, qui eum ipsum M. Varronem omnium disciplinarum
parentem ac principem pro imperito homine insectatus est, eumdemque etiam porcum, si diis placet, appellavit ! Dignus
eo nomine Palemon, ut in suile aliquod intruderetur, quo insolentis audaciae atque importunissimae vaniloquentiae poenas
lueret. De quo et Svetonius Tranquillus meminit, quod ego idcirco apposui, ut quivis possit intelligere quam sint quorumdam
ingenia contra veritatem obstinata, atque illis plerumque viris infensa, qui et colendi ab omnibus et prope adorandi sunt
pro egregia singularique doctrina.
Quid in libris iureconsultorum sint "exconsules", "exquaestores", "expraefecti" et alia eius generis, quodque subagrestia et parum latina sunt.
Invenio apud nostros iureconsultos et alios auctores haec vocabula : "exquaestores", "exconsules",
"expraetores", et alia eiusdem generis. Nam Symmachus et Boëthius "exconsules" fere vocati sunt,
atque his velut descriptionibus eorum nomina honestari solent. Justinianus quoque Augustus in epistola ad Romanum senatum
Joannem exquaestorem, et Leontium atque Basilidem "expraefectos" praetorio appellat. Quibus verbis, quantum
equidem possum colligere, eos viros designarunt, qui dignitate ipsa consulatus aut quaesturae functi essent ; sic expatricios
et expraefectos, quod absoluto munere a magistratu vacarent. Zeno autem imperator scribit ad praefectum Archadium placere
suae dignitari, ut qui patricii vel expatricii sunt, quique magistri ofhciorum aut sacrii palatii custodes vel ordini
senatorio sociati fuerint, non possint, nisi ab imperatore ipso aut sacris cognitoribus, in ius vocari aut puniri ; simulque
addit eos viros, qui dignitatibus maioribus functi sunt, minime oportere omnium iudicio subigi aut poenis mulctari. Itaque
hi homines expraefecti, exquaestores et exsenatores in Justiniani constitutionibus nuncupantur. Apud Varronem vero et
M. Tullium "excuriatos" atque "exterminatos" legimus pro his, qui extra curiam missi sunt atque extra
terminos. Sed haec honestis auctoribus recepta et consecrata sunt, illa parum latina et admodum subagrestia videri possunt.
Neque enim apud eos comperiuntur qui latina oratione usi sunt, sed ex illo, ut opinor, Augustini saeculo, in quo fere
Cassiodorus, Apollinaris, Enodii ac Fulgentii numerantur, qui magis videntur gallicum aliquid et peregrinum referre quam
Romanum ac probum sermonem. Ipsa enim dicendi elegantia et puritas cum Romano imperio paulatim amissa est.
Quod et noster Joannes Corsius cum Pontano disseruit, vir non minori iudicio quam veterum doctrinis excultus.
Biantis Prienei sententia relata, quo consilio ac ratione uti debeamus in decernendis causis inter amicos vel inimicos.
De Prieneo Biante complura in Graecorum monumentis traduntur, quae viri iudicium atque sapientiam singularem probant.
Sed quod ab ipso relatum est de iis, qui inter alios iudicium faciunt, minime contemnendum illis est qui liberali ingenio
usi sunt. Dicebat enim malle se inter inimicos quam inter amicos de re aliqua statuere : « Nam ex amicis, inquit,
alterum prorsus inimicum habueris, ex inimicis vero alterum amicum ». Quocirca melius ac potius censeri debet, amicum
sibi adipisci in proferendo iudicio aut a rebus iudicandis penitus abstinere, nisi ex professo veritas ipsa fidei patrocinetur,
cuius causa, ut Academici asserunt, nullae quidem contentiones aut inimicitiae refugiendae sunt.