Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XI



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Mirificum prodigium de fulmine in natali M. Tullii ex annalibus Eutropii, ac de viribus etiam fulminum nonnihil.

Minus putavi absurdum fore, si ea in praesens referrem quae Romanus auctor Eutropius in historia ad Valentem Augustum prodidit de M. Cicerone atque mirifico prodigio, quod obtigerit de virgine Romana quae in itinere caelesti igne tacta fuerit, unde tam egregia dicendi dignitas et absolutum eloquentiae fastigium praescriberetur. Sed apponam Eutropii verba, quo manifestius appareat quanta sit etiam vis et natura monstrifica fulminum : « Bello – inquit – Iugurthino M. Cicero Arpini nascitur, matre Elbia nomine, patre vero equestris ordinis ex regio Volscorum genere. Eodemque tempore quaedam virgo Romana, in Apuliam pergens, ictu fulminis exanimata est : omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis ac pectoris et pedum vinculis dissolutis, monilibus etiam et annulis discussis, illaeso corpore nuda iacuit ; equusque – inquit – eius pari modo fraenis et cingulis peremptus iacuit dissolutis ». Haec satis de prodigio virginis. Neque me enim praeterit, varia quidem ac paene incredibilia scribi de fulminibus non ab Aristotele modo et aliis Graecis, sed ab Annaeo quoque Seneca et Plinio. Nam inter alia, et illud in veterum monumentis traditur, quod Martia princeps Romanorum, cum gravida foret, fulmine icta, exanimato partu citra ullum aliud incommodum supervixit.


CAPUT II.

De officio tribuni militum ex sententia Aureliani Caesaris imperatoris, et eius epistola adscripta ex Vopisci historia.

Cum gesta Romanorum principum nuper legeremus, nulla me pars magis detinuit quam sicubi militaris disciplinae praecepta et leges notarentur, quoniam nostra haec aetas ita bellis assiduis vexatur, ut universam prope Italiam graviter afficiant. Sed illud in primis Aureliani principis me delectavit, in quo tribunum militum prudenter monet, qua ratione et consilio uti debeat in exercitu regendo et copiis alendis. Verba ex Aureliani epistola subiiciam, quo facilius legentes haec etiam expendant : « Si vis – inquit – tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat ; oleum, sal, lignum nemo exigat ; annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lachrymis provincialium habeat. Arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in balteo non in pompa habeat ; torquem brachialem et anulum apponat. Equum saginarium suum defricet, captum animal non vendat, mulum centuriarum communiter curet, alter alteri quasi servus obsequatur, a medicis gratis curetur, haruspicibus nihil det, in hospitiis caste se agant ; qui litem fecerit, vapulet ». Haec hactenus Aurelianus Caesar. Quae, si quis etiam apud auctorem proprium requirat, is Flavium Vopiscum adeat, qui de imperatoribus Romanis scripsit.


CAPUT III.

De Pythagorica metamorphosi, et Laberii poëtae versus apud Tertullianum recogniti atque expositi.

Non ab re futurum putavi si Laberianos versus subtexam ex eius mimis. Nam et Florentis Tertulliani locus signabitur, et alia quoque non insuavia de Pythagora, nec iniucunda subiungemus. In hunc igitur modum de Pythagorica metamorphosi iocatus est Laberius :

« Et audio mala multa etiam ex bonis ;
Par illud ut nos olim mutant philosophi,
Et nunc de mulo hominem, de muliere colubrum
Faciunt, et ex diversis diversa alia ».

Quos versiculos vel in commentariis Nonianis deprehendes, quamquam alicubi depravatos. Nam et in Apologetico Tertullianus, quem contra Gentiles composuit, partem ex his eleganter est mutuatus : « Age iam – inquit – si quis philosophus affirmat (ut ait Laberius de sententia Pythagorae) hominem fieri ex mulo, colubrum ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta et eloquii virtutem detorserit, nonne et sensum movebit et fidem infringet ? Etiam ab animalibus abstinendum, propterea persuasum quis habet ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet ? ». Quae verba satis me commonent Pythagoricae transmutationis. Is enim Pythagoras non modo Euphorbum, pavonem, Homerum poëtam se fuisse aliquando dictitabat, sed et Pyrandem postea, et mox Callidenam, ac demum praestanti forma meretricem, quae Alce fuerit appellata. Unde et nos in poëmatis olim nostris in hunc modum lusimus :

Adde quod is leges legumque oracula novit,
Quae servanda dedit Samius mysteria vates :
Cur etiam plures variato corpore formas
Praetulit atque idem famosi nominis Alce,
Moxque Melaetheos animos et pectora sumpsit,
Et modo gemmantes ales Iunonia pennas
Explicat, et bello ferus induit arma Pyrandes.

Plotinus quoque philosophus in libro de suo cuiusque genio, cum de animi metamorphosi disserit, in hunc prope modum id ipsum prosequitur : « Quicumque – inquit – humanam proprietatem servarunt, iterum et ipsi homines renascuntur. Qui autem ad sensum defecerunt, bruta quidem ac stolida animantia redeunt, sed ita tamen, ut qui iram adiecerint, fera existant, et pro ipsa inter se differentia dissentiant. Qui vero in libidine et voluptatibus vitam egerunt, salacia, voluptaria animalia revertuntur.
Quod si nec sensu ipso nec sensus parte usi fuerint, hi utique omnes plantae resurgunt, quoniam in his vel animus tantum vegetalis fuerit, neque aliud egerunt quam ut in plantas verterentur. Qui autem musicis modulis affecti ac deliniti vixerunt, si in caeteris non degenerarint, animalia musica renascuntur ; et qui sine ratione civitates atque imperia rexerunt, aquilae fiunt, nisi et ipsi alia pravitate sint infecti. Nam, et qui absque sapientia sublimia improhius tractant, caelum suspiciunt, et in alites commutantur ad altiora semper devolantes.
Qui virtutem autem civilem assecutus est, homo revertitur ; qui minime adeptus, in incivile aliquod animal, ut aprum et in alia eiuscemodi, se transformat ». Haec Plotinus. De quibus alibi diximus commodius.


CAPUT IV.

De statua Niobis a Praxitele, et ibidem Ausonii poëtae nobile epigramma ex graeco. Tum de eadem Niobe ex Pausaniae commentariis.

In Graecorum poëmatis varia leguntur de Niobis forma eiusque imagine, quam Praxiteles longe pulcherrimam sculpsit. Unde eam quoque poëtae Graeci magno studio celebrarunt, cuiusmodi hoc subit :

Εκ ζωης με θεοι τευξαν λιθον, εκ δε λιθοιο
Ζωην Πραξιτελης εμπαλιν ειργασατο.

Ausonius vero Gallus egregie admodum latino epigrammate secutus Graecorum suavitatem atque indolem, sic eiusdem statuam expressit :

Vivebam, sum facta silex ; quae deinde polita
Praxitelis manibus, vivo iterum Niobe.
Reddidit artificis manus omnia, sed sine sensu.
Hunc ego, cum laesi numina, non habui.

Quo carmine nihil utique legi potest cultius, limatius, doctius, adeo ut Marullus noster Bizantius, vir eleganter doctus atque in examinandis carminibus gravis censor, aperte affirmavit nihil se usquam legisse aut etiam audisse elegantius, melius, absolutius. Fuit autem Niobe Phoronei filia et Apis parens, ut in Eusebii Annalibus notatum est, quos magna ex parte ex tomis Maneti transtulit. De hac complura scribuntur apud auctorem Pausaniam, qui se inquit in Sypilo Niobis simulacrum aspexisse, cuius haec admodum species erat, ut prope accedentibus petra abrupta videretur, procul autem cernentibus moesta et plorans mulier. Quin et Romae in templo Sosiani Apollinis imago Niobis celebrata est cum liberis moerentis, sed eam tamen dubitatur Scopas an Praxiteles fecerit, quod et C. Plinius testatur.


CAPUT V.

Historia ex C. Plinio de Octavia Augusta, quae ex ovi augurio in sinu confoti sexum futurae prolis praenotavit ; et alia item non iniucunda.

Dignum memoria est, quod a C. Plinio traditur in historia naturali de Liviae Augustae studio et cura ad praenoscendam prolem et filii sexum, quo gravida erat ex Nerone imperatore. Cum enim in iuventa esset et avidissime cuperet virilem sexum parere, hoc puellari augurio usa traditur, uti ex eo partum praenotaret : ovum in sinu fovendum accepit, subinque illud nutrici datum ad refovendum per vices reddebat, necubi tepor ad alendum foetum intermitteretur.
Neque falso augurio fertur augurata, siquidem Tiberium Caesarem peperit. Illud quoque notandum quod in veterum annalibus lectum est, gallinarium fuisse quemdam, cuius nomen adhuc requirimus, qui mirifica arte quid ex quoque ovo foret praevidebat. Quod ipsum a Plinio etiam describitur, etsi minus id credendum videtur, cum ingenue idem professus sit, haud in omnibus suam se fidem legenti astringere, sed eam potius ad auctores veteres relegat. Nam nec ullum quidem mendacium tam falsum tamque impudens est, sicut Plato testatur, quin suis quoque auctoribus defendatur.


CAPUT VI.

De origine dei Canopi ac eiusdem simulacro, et quo commento ac fraude pro deo sit habitus.

Notandum et illud est, quod in veterum scriptis repetitur de origine dei Canopi, et quo videlicet commento Aegyptii sacerdotis ad cultum numenque devenerit. Ferunt enim quod ipsi quidem Chaldaei per varias orbis regiones ignem circumvehebant, velut proprium ac summum numen, quod eo quoque caeteros omnes deos eorumque simulacra devincebant, quaecumque ex auro, aere, argento, eboreque vel alia quavis materia essent. Fiebat enim ut ignis plane superior evaderet. Convenerant autem populi, ut victa numina victoribus concederent, quo rei veritas cunctis mortalibus de adorando numine constaret. Haec igitur cum sacerdos Canopi Aegyptius percepisset, dignum sane commentum atque percallidum contra ignem excogitavit.
Solent enim in Aegypto vasa quaedam fictilia effici, quae hydriae appellantur, crebris undequaque ac minimis prope foraminibus patentes, ex quibus cum aqua decidit, defecatior atque purior effluit. Sacerdos igitur Aegyptii unam forte ex his cepit, atque obstructis foraminibus variisque coloribus depictam et aquis plenam ut idolum constituit, ac super vetere simulacro diligenter collocat, quod esse Menelai gubernatoris ferebatur. Veniunt Chaldaei, circumstant numen, conflictum ineunt et ignem simulacro admovent. Tum vero cera ipsa, qua vasis foramina obstructa erant, grassante igne resolvitur, et aqua profluente ignis extinguitur. Quo factum est, ut fraude sacerdotis Aegyptii Canopus victor haberetur. Unde simulacrum quoque illius perexiguis pedibus, contracto collo ac prominenti alveo in amphorae modum formatum est, dorso etiam aequaliter tereti. Haec de Canopo deo eiusque origine traduntur, et in Suidae collectaneis et in sacra historia Turrantii Rufini.


CAPUT VII.

Pacuvianum aenigma de testudine, ac versus eiusdem lepidissimi ex tragoedia allati ; tum locus Tertulliani expositus.

Dici non potest quanta sit olim facta iactura in his maxime apud nos auctoribus, qui tragoedias et comoedias scripserunt, sic ut eorum vix nomina reperiantur, cum Romani primum cives his potissimum fabulis agendis magnopere detinerentur. Nos vero ita avide antiquitatem excutimus, et vestigia illa veterum poëtarum requirimus, ut in his etiam libenter commoremur quae a nostris grammaticis quamlibet intercisa et depravata afferuntur, cuiusmodi est illud, quod ex Pacuvianis fabulis celebratur his lepidissimis versibus :

Sanguine cassa, domiporta, terrigena traditur ;
Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera ;
Capite brevi, cervice anguina, aspectu truci,
Eviscerata, inanima, cum animali sono.

Id aenigma cum in Pacuviana fabula paulo obscurius proferatur ab Amphione, responsum ab Atticis est : "Non intelligimus, nisi aperte dixeris". Tum ille unico verbo respondit cocleam esse. Quod ipsum propterea censui apponendum, ut aetatis nostrae homines intelligant, quantum sibi veteres illi in novandis componendisque vocibus tribuerent atque indulgerent, cum domiportam Pacuvius et tardigradam vocaverit testudinem. Si quis autem invenire hoc velit, is apud M. Ciceronem de divinatione inquirat, quo facilius locum doctissimi viri Tertulliani intelligat, qui in libro de Pallio de hoc ipso aenigmate Pacuviano nonnihil rettulit.


CAPUT VIII.

Scita et elegans observatio ex lege veteri de re venerea, ac de edictis etiam Semiramiis ab Heliogabalo imperatore institutis.

Non defuerunt apud veteres, qui et eruditione et ingenio clari praecepta in litteris referrent, quibus amorum delitias et instrumenta describerent, tum quibus artibus et quo studio sequi amores debeamus. Quoniam et populi quidam celebrantur, apud quos illi multo acceptiores atque honestiores, qui insectandis amoribus promptiores atque acriores haberentur. Sed ego cum in senatusconsulto inciderim de re venerea, quod olim Romae, ut fertur, in templo Veneris foret, minus putavi indignum si in nostris etiam commentariis legeretur, necubi delitias istiusmodi et veterum elegantias aspernari videamur, qui ad ipsam praecipue antiquitatem respicimus. Ad hunc igitur modum sacra lex de re futuaria lecta est :

« Iura visundi, consectandi, susurrandi, gestiundi, suttrudendi, salutandi, confabulandi, precandi perpetuo interdiu futuariis permissa ex me sunto. Ex aede, foramine, horto, postico, impluvio, cuncta haec commoda nemo homini prohibunto. Fidem, consilia ferunto, servanto auxilium, operamve danto, sub noctu vota tractanto, promissa, iuramenta, lamenta admiscunto, sollicitanto, verecundiam, timorem amovento, tristitiam suppremunto, tempori locove obsecundanto. Occasioni ne umquam cedunto, internuntias epistolas succudunto : his spem, voluntatem, expectationem, necessitatem, misericordiam adlectanto, inserunto ; fraude, vi, dolo, ostentatione attemperate utuntor, prudentiam, tacuitatem habento, tenunto, gestiunto, ex pathica quicquam sempiterne quasi stipem et pignus capiunto ; eius permissum advehunto, novam quaerunto, astuve pompave grandianimem nobilem insectantor, notas coniectarias tectius novanto ».

Haec hactenus. Nam et ob id referendum hoc fuit, quoniam Varius quoque Heliogabalus imperator senatusconsulto quaedam ridicula et amatoria vulgavit, quae matronae cui se crederent et ad cuius osculum venirent, qua veste, quibusque ornamentis uterentur, eaque senatusconsulto de nomine suae coniugis Semiramia iussit appellari, sicut Aelius quoque Lampridius testatur ad imperatorem Constantinum Augustum.


CAPUT IX.

De saevitia Macrini imperatoris, et qua crudelitate in adulteros animadverteret ; tum alia obiter addita.

Permulta in veterum monumentis leguntur, quae Macrini imperatoris saevitiem atque crudelitatem referant. Is enim inter eos principes merito ab auctoribus reponitur, qui immanes atque sanguinarii sunt habiti. Sed ascribendum est novum feritatis genus inventumque ab eodem maximae crudelitatis, ut ex hoc constare possit quam esset Macrinus diri animi atque prodigiosi in supplicis exhibendis. Cum igitur duo milites, ut a Capitolino relatum est, ancillae hospitis pudorem violasse crederentur, atque illud Macrinus imperator per frumentarium didicisset, iussit eos in medium produci, simulque interrogavit utrum factum hoc esset. Quod cum constitisset, statim geminos boves mirae magnitudinis vivos aperiri iussit, atque his milites singulos inseri capitibus boum exectis, quo facilius una colloqui possent. Ita hominis saevitas novo quidem supplicio in puniendis adulteris delectabatur. Quin idem quoque Macrinus ad exemplum Mezentii vivos homines mortuis alligabat, ac longa tabe confectos infando mortis genere exanimabat, ut eleganter poëta Vergilius expressit de Mezentio :

Mortua quin etiam iungebat corpora vivis
Componens manibusque manus atque oribus ora,
Tormenti genus, et sanie taboque fluenti
Complexu in misero longa sic morte necabat.

Mitto quod et milites suos in crucem tulit, et ex quaque seditione decumavit atque centesimavit, ut non Macrinus vulgo sed Macellinus passim vocaretur.


CAPUT X.

De nominibus militum, et qui sunt primani, tertiani, quintani et eiusmodi alia apud Cornelium Tacitum, et de quartariis mulionibus apud Lucilium.

Permulta et varia sunt in ipso exercitu militum nomina, de quibus passim mentio fit apud auctores, sicut qui ab armis vel gradu et stipendio denominantur. Sed a legionibus etiam milites quidem vocantur. Nam legiones ipsae a numero interdum dicebantur, ut quarta, sextadecima et eiuscemodi, quod invenio cum apud alios auctores tum in historia Cornelii Taciti frequens.
Is enim primanos milites, secundanos quintanosque et quartadecimanos saepius refert : « Posthumus – inquit – praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vigesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat, seipsum gladio transegit ». Et in alio mox libro : « Sed ipsis – inquit – legionibus inerat diversitas animorum. Primani, quintanique turbidi, adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint ». Idem quoque auctor in duodevigesimo expressius hoc totum explicat : « Forte inter Padum viamque – inquit – patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio una et vigesima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, ex parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem educta, sed ferox et novi decoris avida. Primani stratis una et vigesimanorum principiis aquilam abstulere ; quo dolore accensa legio impulit rursus primanos, interfecto Orfidio Benigno legato, et plurima signa vexillaque ex hostibus rapuit. A parte alia propulsa quintanorum impetu tertiadecima legio, circumventi plurium accursu quartadecimani. Et ducibus Othonis iampridem profugis Caecinna et Valens subsidiis suos firmabant ». Haec Tacitus. Nam et Svetonius eodem modo tertianos et decumanos intelligit. Quartarii vero in Satyris Lucilianis muliones mercenarii appellati sunt, qui quartam sibi partem quaestus acciperent, ut Pompeius Sextus in libro de verbis priscis XVII tradit, allato etiam Luciliano carmine :

Porro homines nequam, malus ut quartarius, apros
Collegere omnes.

CAPUT XI.

De Proculo et Regillo imperatoribus, et quomodo per iocum fortuna illudente imperii dignitatem adepti sunt.

Verum profecto est quod a philosophis permultis probatur, homines quandoque fortunam sibi vel confingere ex tempore vel assumere. Id ego cum Romanos annales legerem, maxime comprobavi. In queis tam varia, tam promiscua et multiformis imperatorum fortuna appareat, ut quidam ex loco perhumili ad illud imperatoris tam sanctum, tam augustum nomen ascenderint ; alii rursus velut ex ioco et quasi cavillo desilierint, sicut inter alios et Proculus et Regillus, quorum exempla referenda in praesens putavi, ut iocantis fortunae aleam ac libidinem in conspectu haberemus.
De Proculo igitur sic traditum est a bonis auctoribus : « Cum in convivio, ut fit, latrunculis lusitaret ac decies imperator ipse exisset, statim scurra tum quidam, ut parata sunt ingenia blandientium : « Salve – inquit – Auguste, et allata purpura, ut mos erat, eius humeros ornavit eumque adoravit. Qua ille occasione vel oblata vel arrepta, ut Imperator vulgo salutatus est ». Quod apud Graecos rettulit auctor Onesimus, et apud nos Flavius Vopiscus in libro ad Bassum secundo.
De Regillo autem imperatore haud hercle minus ludicrum principium ac ridiculum fuit ad Augusti nomen occupandum, cum ille, quaestione de analogia proprii nominis habita, ad imperium prosiliit. Nam Valerianus tribunus cum diceret : "Unde Regilianum nomen deductum putamus" ? "A regno", quidam respondit. Quo dicto milites inibi, ut ad ea quae cogitant proniores : "Potest ergo rex esse et nos regem facimus" ; eoque nomine putarunt illum imperatoria dignitate honestandum. Ac ita demum iocante fortuna Regillus quum die sequenti processisset, imperator est a principibus salutatus. Neque autem me latet, hunc ipsum Regillum magis inter tyrannos quam imperatores a quibusdam relatum ; sed utcumque sit, Romani certe imperatoris nomen obtinuit.


CAPUT XII.

Quid apud veteres significet "sororiare", et quae sint "mammae sororiantes in puellis" ; ac ibidem expositum quid "fratriare" et "fraterculare" ex Pompeii commentariis, et Plinii locus emendatus.

Numquam videor magis in otio et honestis litteris versari quam eo tempore, quo cum Joanne Corseo et Lacetio Nigro de optimis studiis atque omni antiquitate disseritur. Quod equidem persaepe accidit, quum utriusque eruditio multiplex et abunde elegans iure optimo censeri possit. Itaque nuper in Hortis Oricellariis inter alia complura quaesitum est de Sedigito Volcatio deque eius iudicio, quod ab eo factum est de ingenio et ordine decem Comicorum, qui apud Latinos in pretio habiti sunt, item de poëticis vocabulis et veterum audacia in verbis inveniendis, excogitandis atque componendis, cuiusmodi fuerunt M. Plautus, Cn. Naevius, P. Laberius, qui paulo durior at.que audacior habitus est, M. Cato, Q. Ennius, Fabius Pictor et alii eiusdem aetatis non ignobiles auctores. Qua in re minime absurdum fuerit hoc loco repetere quid apud Plautum "sororiare" sit, et quo significatu accipiendum. "Sororiare" igitur perinde est atque augeri et procrescere. Nam et "mammas sororiantes vocarunt in puellis", ut a Sex. Pompeio traditur, quum exuberantes intumescunt, quod illis evenit ex compresso lacte. Qua voce usus est M. Plautus in comoedia Frivolaria. Quin et "fratriare" et "fraterculare" in pueris accipimus, ut idem Sextus asserit, cum eorum mammae intumescere incipiunt, quoniam velut pares fraterculi oriuntur, quod ipsum et in frumento spica dicitur facere cum virentia grana protuberant. Politianus vero "mammas sororiantes" apud Plinium legebat libro XXX, quo loco rigentes mammas habent caeteri codices, sed in vetustioribus sororiantes comperies : « Piscinae maris – inquit – mammas sororiantes, praecordia maciemque corporis corrigunt ». De hoc a Politiano relatum est et in Secunda Centuria, sed eius Commentarii magna ex parte ab his retinentur atque occultantur, qui meliores litteras et antiquitatem impudentissime contemnunt.


CAPUT XIII.

Incredendum esse quod a C. Plinio scriptum est de C. Maecenate quod insomnis per triennium fuerit, ac de his etiam qui somniantes inambulare consueverint.

Quod a Plinio secundo relatum est de C. Maecenate, id equidem nescio risune dignum magis sit an admiratione, siquidem supra omnium fidem atque opinionem videri potest. Tradit enim C. Maecenatem eo affectu seu morbo intentum fuisse, ut ante obitum neutiquam illi somnus contigerit ullo triennii momento. Quod hercle si vitae hominum ratio pro re ipsa expenditur, "adinaton" existimari ab omnibus debet, nisi rerum forte prodigia atque portenta prosequamur, cum sit hominis imprudentis, ut idem Plinius inquit, fidem suam illis astringere, quae naturae preascriptum penitus excedunt. De Theone autem stoico eiusque somniis, et illud mirificum a quibusdam existimatur, ut Graeci auctores commemorant, quod is dormiens passim ambulare consuevit. Quo morbo et Periclis servus laboravit, adeo ut in summis etiam tectis somnians perambularet. Itaque philosophi, qui Pyrrhonis decreta secuti sunt, in dubitatioiie summa versantur, an sit in omnibus vitae officiis magis haerendum quam pro certo quicquam asserendum, unum hoc se scire profitentes, quod nihil penitus sciant. Qua in re non minus suam modestiam, ut inquit Augustinus, quam ineptam inscitiam arguunt.