Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XX



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

De sibyllarum divinatione quae in Branchis ac Delphis vaticinia redderent, ac ibidem nonnihil de prophetis relatum ex doctrina Platonicorum.

Caelius Firmianus, Hieronymus et alii veteres permulta de sibyllis earumque divinatione scripserunt. Quod etsi alias diligenter observavi, libitum tamen est ea hoc loco repetere quae in Academicorum commentariis legimus, quo pacto quibusque rationibus et in Delphis atque in Branchis eiusmodi vates deum se concipere crederent. Nam prophetae ipsi et vates, ut erudite a Platone et Iamblico scribitur, per deos quidem aut daemones vaticinandi spiritum capiunt ; quo rerum causas cernunt et futura etiam praevident. Nihil enim sine diis perficitur, quorum tanta est potestas et bonitas in subiecta, ut dum in seipsis permanent, ad alia tamen subdita pro rerum genio et similitudine calor ille et potestas accedit, velut et solis radiis accidit, sicubi in alia corpora atque elementa influunt.
Neque autem possunt homines suopte ingenio quicquam de diis cognosse, nisi vis quaedam ab illis et quasi ignis incidat, quo inspirante humana simul et divina censeantur. Quod a Porphyrio et universa Academia copiose asseritur. Opera enim divina, quae penitus absolnta sunt, dii quidem perficiunt, media angeli, tertia daemones. Verum sic de fatidicis chalcidensis Iamblichus ad Porphyrium : « Sibylla – inquit – in Delphis duplici ratione suscipere solita est, aut enim per tenuem spiritum et ignem, qui alicubi ex ore quodam antri prorumpebat, aut ipsa etiam in adyto sedens super aeneam sellam, quae tripes vel quadrupes foret numinique dicata, et utrobique divino illo spiritu acta vaticinia fundebat.
Itaque tum plurimus ignis ex antro evolans vati undique circumfunditur, eamque suo numine repletam agitat, aut item sacratae sedi adhaeret, per quam deo afflata, protinus ad vaticinia erumpit. Sed et vates fatidica in Branchis quae in axe considit, aut virgam manu gestat a numine aliquo sibi concessam, aut pedes interdum limbumque undis proluit, vel ignis vaporem ex undis haurit, simulque his rationibus divino splendore completur, deoque plena, ut dicunt, rerum pandit oracula ». Quin et prophetae ipsi ac caeteri vates, ut inquit Iamblichus, cum dei numine afflantur, nihil timent, nihil verentur.
Nam et per invia incedunt, perque ignem intacti feruntur et flumina transeunt. Quod etiam fieri scribit a sacerdotibus in Cathaballis. Quibus manifesto apparet, vates ipsos omnem prorsus humanitatem exuere, cum divinum ignem et spiritum hauriunt, quo agitati magis extimulantur, ut a poëta Vergilio prudenter traditum est de Cumana Deiphobe. Scripsimus alias de sibyllarum numero et aetate ex Varrone, Augustino, Firmiano, Capella et aliis, cum Varro Terentius a quibusdam temere in hoc accusetur.


CAPUT II.

Mos veterum relatus in comitiis dirimendis, Iove tonante, fulgurante ; et quod Flaminica etiam feriata tunc esset.

Inter alias veterum observationes de comitiis dirimendis, illud etiam in augurum disciplina diligenti cura provisum est, ne quid ageretur cum populo, sicubi fulgura aut tonitrua extitissent, quod illa omnia diis superis improbari viderentur, quae senatus populusque Romanus decerneret. Itaque in iure veterum pontificum sic lege cautum est :

« Iove tonante, fulgurante, ne comitia sunto ».

Quod ob eam quoque rationem referendum est, quoniam apud veteres poëtas insinuari hoc ipsum alicubi videmus, sicut Plautinum illud nunc subit in statuendo iudicio :

«...Ut primum tonuit cicatrix ruffula sublurida.
Iacent rationes, silet iudicium, quid dicam nescio ».

Et illud notum :

« ...tonat augure surdo... ».

Haud enim fas putabatur eo temporis cum populo agi. Quae res, cum multis locis apud Marcum Tullium, tum in orationibus contra Antonium notatur. Unde vitiosi magistratus atque dignitates dicebantur, si quando Iove tonante ac fulgurante crearentur. Sed hoc idem Appianus Alexandrinus explicat, ut alia permulta omittamus, qui in celebri illa seditione inter Apuleium tribunum et Caecilium Metellum, tam ingenti voce Romanos ipsos refert in comitiis proclamasse, ut tonasse de caelo videretur. Quo tempore nihil quidem – inquit – ex lege cum populo agi conceditur. Illud autem sciendum, quod ipsa quoque Flaminica, quoties tonitrua audisset, feriata erat. Nec agere quidquam fas erat quousque deos rite placasset, ut a Vectio Praetextato refertur ex pontificum commentariis apud Macrobium.



CAPUT III.

Quod in Tiberis undatione draco maximus per urbem visus sit Maurico imperante ; ac de alio item Augusti Caesaris dracone, quem pro comitio ostentavit, et alia ibidem consimilia ex historiis veterum allata.

Scriptum est in Romanis annalibus ac saepius notatum, quo tempore dracones vel qua magnitudine in urbem Romam delati sint. Nam inundante maxime Tiberis fluvio visi per urbem traduntur, quod ipsum temporibus nostris contigit. Sed illud prope incredendum quibusdam videri solet, quod imperante quidem Maurico Augusto Romae accidit. Qua videlicet tempestate exundationes aliquot maximae extiterunt et Athesis ac Tiberis fluminum, quando ob ingentem vim undarum Veronae urbis moenia dicuntur alicubi disiecta ac diruta. Tiberis autem fluvius in tanta excrevisse magnitudinem traditur, ut eiusdem alluviones supra muros urbis influerent ac regiones occuparent. Quo factum est, ut cum multa serpentum genera per alveum Tiberis aestuante fluvio essent devecta, inter haec draco mira quadam et insigni magnitudine per urbem transiens usque ad ipsum mare descendit. Quod et mox horribile prodigium pestis maxima secuta est. Iam vero et Octavius Augustus draconem, sive anguem quinquaginta cubitorum Romae habuit, eumque pro comitio Romano populo ostentare consuevit, sicut etiam rhinocerotem apud septa et tigrim in scena, siquidem Augustus idem eiusmodi ludis ac spectaculis magnopere tenebatur. Mittimus nunc historiam de illo nobili dracone, quem Attilius Regulus in Aphrica ad Bragadam fluvium, castris ibidem positis ac machinis admotis, tandem interfecit. Cuius etiam corium CXX pedum longitudine fuisse traditur ; cumque illud in Urbem mitteretur, diu a Romanis, non sine miraculo, spectatum est, sicut et Tubero in historia et Gellius aliique ex Graecis permulti scripserunt.


CAPUT IV.

De symbolis Aegyptiae theologiae, ac de loto arbore super quam deus locaretur ; aliaque obiter non iniucanda de loto capillata.

Inter alia symbola sive notas Aegyptiae theologiae, loton, persicum, et eiusmodi alias arbores invenio celebrari, quibus doctrina occultior atque intellectus signaretur, ut multi ex veteribus testantur. Nam et limum cum nominabant, "simbolicos" mundi molem, seu corpus intelligere soliti sunt, quo ipsa rerum materia exprimitur ; cum vero deum loto insidentem dicerent, id quidem pro deo ipso atque divina intellectus perfectione accipiunt. Quod et Chalcidensis Iamblichus ad Porphyrium scribit : Quoniam – inquit – omnia in loto et orbiculata et rotunda sunt, et poma et folia, quae figura omnium procul dubio absolutissima est. Sed enim ex effigie – inquit Iamblichus – mentis actio denotatur. Deus autem super hanc actionem in seipso totus consistens ac reliquos principatus exuperans, sanctus et ubique venerandus penitus conquiescit, quod ex ipso etiam sedentis habitu pernoscitur. Nam hic idem, cum generationis ac totius naturae virium omnium, quae insitae elementis sunt, causa existat, immaterialis quidem ipse, indivisus, immobilis, ingenitus, totusque ex seipso et in se ipse totus, omnia complexus. Qua ratione super aquatilem loton eiusmodi numen Aegyptii praenotarunt. Proclus autem, quo loco de magia disserit, animantia quaedam lapidesque et arbores recenset, quae suis dicata numinibus maxime praestant : Loton etiam – inquit – Apollinis numini adscriptam atque dicatam, quod ante solis emersum sua folia implicat, prosurgente autem sensim ae paulatim explicat, et quatenus ad mediam caeli plagam ascendit, folia expandit, quo venerationem suo numini peculiarem ostendat. Notum vero quod in Urbe olim Roma et lotos plurimum celebrata est, nec illa tantum quae in Lucinae area esset et quae item in Vulcanali, verum quae capillata diceretur, quoniam Vestalium virginum ad hanc capillus deferretur. Quas omnes aevi longissimi fuisse, testes sunt et Marcus Varro et Caius Plinius. De eadem arbore eiusque magnitudine, fructu et viribus permulta apud Theophrastum et ceteros comperiuntur. Neque enim ignoramus et herbam esse loton, et inter palustres etiam caules referri. Haec in Aegypto fabae similis traditur, arbor vero in Aphrica frequens piri magnitudine censetur, quam Celtin vocitant, ut a Plinio servatum est.


CAPUT V.

Scita admodum elegans expositio a Plutarcho de origine verbi quod est "spurius" ; ac nonnihil de latinis praenominibus.

In commentariis veterum grammaticorum illi homines fere a Latinis nominati sunt "spurii", qui non ex legitimo genere, sed ex quadam colluvione orti sunt, quod eorum videlicet parentes ignorentur. Nam et ipsi velut ignobiles notissimo dicto terrae filii olim dicebantur. Sed unde originem duxerit hoc verbum quamque rationem habeat, Plutarchus, homo in omni disciplinarum genere diligentissimus, egregie exponit in Romanis quaestionibus : Quum veteres – inquit – Romani complura nomina unis litteris, aut binis ternisve signarent, velut P. Gn. Ser. et Sext., hoc est Publios, Cnaeos, Servios et Sextos, quae patrum forent praenomina ; "Spurium" itidem binis litteris ita notabant : Sp. ; quae descriptio et orbatos parentibus indicabat, quoniam, si quos sine parentibus dicerent, Sp. tantum scriptitabant. Quo factum est, ut "spurios" etiam vocarent eos qui incerto genere crederentur. Quod autem viris honestissimis hoc praenomen inditum fuerit, Sp. Carbilius Ruga, Sp. Melius aliique complures testantur, tali praenomine insignes. Neque probandam censeo eorum opinionem, qui etymon huius vocis ad ipsos Sabinos referant, tametsi praenomina etiam Romanorum, ut alibi diximus, magna ex parte a Sabinis accepta sunt.


CAPUT VI.

De Vestalium capillis, qui ad arborem loton obruerentur, ac Plinii locus expositus ; tum quae arbores felices aut infelices a veteribus habeantur.

In libro C. Plinii ad Vespasianum Augustum XVI, cum de arborum aetate scribit, verba haec sunt : « Antiquior lotos est, quae capillata dicitur, quoniam virginum Vestalium ad eam capillus defertur ». Quo loco dubitari video a doctioribus, quid Plinius designet de Vestalium crinibus. Nos vero morem virginum putamus insinuari, quo tenerentur omnes quae Vestae sacris forent initiatae, capillum detonderi, qui deinde ad arborem loton inter felices receptam devectus, humo obrueretur. Quod ipsum ex flaminum ac vestalium sacris elicitur, in quibus cautum fuit, sicut in veterum commentariis traditur, ut unguium et capilli praesegmina subter felicem arborem terra obtegerentur. Quod Aulus Gellius in Atticis noctibus refert. Sic enim de flaminum sacris notatum :

« Capillum Dialis nisi qui liber homo est, non detondeto.
Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra integunto ».

Quam rem in vestalibus etiam observatam existimo : itaque ad capillatam loton earum crines deponi mos fuit. Sextus autem Pompeius in hoc videtur dissentire, cum capillarem arborem ea ratione dictam crediderit, quod ad eam – ut inquit – attonsus capillus suspenderetur. Felices vero arbores sunt quae a Verannio traduntur : quercus, aesculus, ilex, fagus, corylus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, vitis, prunus et cornus.
Infelices vero dicit quae diis manibus et inferis dicatae sunt, ut sanguinem filicem, ficum atram, et quae nigrantes baccas nigrosque fructus ferunt. De quibus copiose Macrobius ad Eusthatium scribit. Caius quoque Plinius eas dicit arbores religione damnatas, quae neque seruntur umquam neque fructum ferunt. Quod ipse etiam Theophrastus non ignoravit.



CAPUT VII.

Quid apud veteres sit praetextatus sermo, ac de verbis praetextatis, et quomodo in ea voce parum consentiant auctores.

Traditum est a Caio Suetonio Caesarem Vespasianum plurimae dicacitatis fuisse, et sic scurrilis ac sordidae ut nec "praetextatis" quidem verbis abstinuerit. Quo loco "praetextata" verba ac sermonem vocat subobscenum et impudentem, cuiusmodi peculiaris est iunioribus ac pueris, qui praetexta utantur nec togam virilem induerint. Sic enim ex ipsa vocabuli ratione videtur intelligendum. Quod a me ob id in primis notatum est, quoniam contraria his ac penitus diversa a Pompeio Sexto referuntur libro XVI de verbis priscis : Nefas – inquit – apud veteres habitum, uti praetextati pueri verbis obscenis uterentur ; ideoque praetextatum sermonem appellarunt, qui nihil obscenitatis referret. Quod ipsum et Vectius Praetextatus apud Macrobium videtur probare : « Nam togam – inquit – praetextam ea ratione pueris additam, ut ex colore purpurae ingenuitatis pudor regeretur, diuque negatum libertinis fuit, ut praetexta uterentur. Itaque iudicari facile potest vel ex mutatione vitae apud Romanos verbi significatum permutatum, aut ipsos quandoque auctores pugnantia et contraria scribere. Nec illorum sententiae accedimus, qui apud eumdem Pompeium sermonem "praetextatum" accipiunt pro impudico et lascivo, cum nihil dixerit habere obscenitatis. Hinc "praetextatae fabulae" apud antiquos celebres, quibus praecepta et monitiones ad optimos mores traderentur.
Neque autem ignoramus in eodem Macrobio "praetextata verba" pro impudicis esse accipienda, cum dixerit admittendam in symposio venustam alacritatem quae lascivia careat ; neque praetextata et impudica verba adsint, cuiusmodi subulones atque planipedes faciunt. De "praetexta" vero eiusque initio et causis alibi scripsimus, ac multa in Saturnalibus referuntur, quae Macrobius e Gellianis noctibus maiore studio quam iudicio transtulit ; cum sit obnoxiae mentis et ingenii maxime infelicis numquam fateri per quos auctores profeceris.


CAPUT VIII.

Aenigmata duo allata, unum scilicet ex Platone, alterum vero ex fabulis Plautinis, et utrumque lepidum et perurbanum.

Quaerebatur nuper a viris doctioribus de studio veterum in his perquirendis ac referendis, quae propter ipsam obscuritatem a Graecis griphi et aenigmata dicuntur. Sed ex pluribus quae relata sunt libitum mihi est Platonis philosophi aenigma apponere, quo legentium animus in his quoque pensitandis atque intelligendis excitetur. Est autem hoc (velut in Parthenicis satyris triplici senariolo expressimus) ludicrum sane et ridiculum, sed quod a Platone tamen viro gravissimo notatum sit :

« Homo non homo, videns non videns alitem non alitem, lapide non lapide perculit, cum super arbore, non super arbore degeret ».

Quin et aliud de Arietini responso considerandum existimo, quod in Atticis lucubrationibus relatum scimus ex Freto Plautina. Id autem in hunc modum se habet :

« Hoc illud est quod Arietini responsum magnis ludis dicitur :
Peribo, si non fecero, si faxo, vapulavero ».
Quod et Gellius, vir Romanus, diligenti studio perquisivit.


CAPUT IX.

De licentia veterum poëtarum in notandis hominibus, ac elegans parodia Metelli consolis contra poëtam Naevium. Tum de lege a censoribus lata, qua poëtarum maledicentia reprimeretur.

Notum est ex veterum historiis, quanta animi libertate ac licentia poëtae graeci flagitia hominum atque improbitatem insectarentur ; tum hi praecipue qui antiquas comoedias scripserunt, cuiusmodi fuerunt Susarion, Machnes, Cratinus, Aristophanes, Eupolis et alii complures ; quorum ingenium et licentiam apud nostros etiam quidam sunt imitati in taxandis atque nominatim accusandis hominibus, siquidem Lucilius, Cneus Naevius et Caius Lucullus acerrimi quidem ac virulenti contra vitia extiterunt. Naevius certe poëta Metellos etiam ipsos ac Scipiones suis versibus proscidit. Quod et Cicero pereleganti parodia usus contra Quintum Metellum in oratione adversus Verrem significat, sicut Pedianus quoque Asconius agnoscit. Sic enim Cicero : « Te non fato consulem, ut caeteros ex vestra familia » ; quoniam id ipsum poëta Naevius ita satyrice dixerat :

« Fato Metelli Romae fiunt consules ».

Cui etiam dicto, ut est auctor Pedianus, cum esset consul Metellus, ita respondit senario hypercatalecto, quem saturnium vocamus :

« Dabunt malum Metelli Naevio poetae ».

De qua re et Maurus Terentianus ad Novatemum meminit. Quin idem Naevius pari licentia atque mordacitate usus est contra Publium Scipionem Aphricanum, nulla tanti hominis ratione habita. Quo factum est, ut poeta Naevius, ob nimiam in scribendo maledicentiam ac probra in Romanos principes, ab ipsis quidem triumviris in vincula coniectus sit, et in carcere aliquamdiu haberetur, ubi fabulas etiam aliquot composuit. Sed enim maledicendi licentia et improbitas adeo processit, ut lex Romae per censores lata fuerit, qua eiusmedi probra ac maledicta reprimerentur.
Quod ab Horatio Flacco demonstratur, qui in epistola ad Octavium Augustum refert veteres Romanos irato animo atque aegerrimo tulisse a poëtis lacerari. Unde fuit illis haec quoque cura, inquit :

«...conditione super communi, quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi : vertere modum formidine fustis
ad bene dicendum delectandumque redacti ».

CAPUT X.

De morbo elephantiasi et unde nomen acceperit ; ac de lichenis ibidem et gallica scabie, contra quorumdam inscitiam.

Risum nuper mihi moverunt medici quidam in Academia Florentina, qui cum de lichenis et elephante morbo seu elephantiasi loquerentur, imperite simul et inepte de his, eorumque nominibus et potestate disseruerunt.
Inter alia enim lichenas pro eo morbo falso accipiebant, quem vulgo gallicum vocitant, in quo contagio ipsa doloresque, et alia permulta, maxime dissimilia sunt. Elephantiasis vero (quantum ex veterum commentariis colligitur) pro cancro accipi potest, quo universum paene corpus occupetur. Itaque nullis prope remediis sanari potest, iuxta Pauli sententiam. Nam si cancer, quod unum aliquod membrum vexat, paene insanabile est, quanto minus elephas curari poterit, qui universum corpus suo passim contagio depascitur ? Sed et Claudius Galenus aliique permulti in medicina celebres, inter pestilentissimos morbos et insanabiles elephantiasim referunt.
Neque me autem praeterit in Arabum libris ea de lepra referri, quae maxime ad elephantiasim videantur pertinere, quoniam ille morbus Aegyptios maxime afficiat, quod ibi caeli calores aestuent, cibique crassiores et pisculenta copiose suggerantur. Graeci vero auctores elephantiasim a lepra distinguunt, sic ut in lepra cutis impetiginem quamdam et velut scabiem acceperint, quae Galliae populos incredibili contagio tenet ; in elephantiasi autem non cutis dumtaxat, sed nervi carnesque et ossa maxime vitiantur, quod et Cornelius Celsus aliique permulti tradunt. Iam et Lucretius, quo loco de morborum contagione scribit, pedes maxime refert atque oculos elephantiasi affici his versibus :

« Est elephas morbus qui propter flumina Nili
gignitur Aegyptii in medio, neque praeterea usquam.
Hac lue temptantur gressus oculique micantes... ».

Nomen vero tam obnoxii tamque pestilentis morbi deductum est ex ipsa similitudine cutis elephantis, quoniam qui eo morbo vexantur, cutem suffuscam plenamque tuberibus et papulis habent, qualis praecipue in elephantis visitur. Quod ipsum et Galenus probat, sed et Serenus in hunc modum de elephantiasi :

« Est elephas morbus tristis, quoque nomine dirus
Non solum turpans infandis ora papillis,
Sed cito praecipitans funesto fata veneno ».

Quod ego idcirco putavi observandum, quoniam Laurentius Valla, vir alioqui accurate doctus, quorumdam ineptias secutus, ob id elephantiasim dici existimavit, quod inter alios omnes morbos ita praestaret, sicut inter animantia elephas, quo nihil potest esse, non dico magis absurdum, sed etiam ridiculum.