Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XVII



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Quot apud veteres idiomata celebrarentur ac de illorum inventoribus, tum perelegantes senarii appositi, et de Gordiani imperatoris sepulcro.

Quoniam saepe in quaestionem venit quot apud veteres idiomatum genere fuerint, quaeque maxime celebrata, putavi non indignum fore si seniarolos quosdam de septem linguis subiciam, quos equidem in pervetusto codice legi ex bibliotheca Septimiana. In eo enim libro multiplex linguarum varietas demonstratur, tum quod septem litterarum genera praecellant, ut hebraicae, atticae, latinae, syriae, chaldaeae, aegyptiacae ac geticae.
Sed audiamus veteres versiculos, ne impendio longius evagemur :

Moyses primus hebraicas exaravit litteras.
Mente Phoenices sagaci condiderunt Atticas,
Quas Latini scriptitamus edidit Nicostrata,
Abraham Syras, et idem repperit Chaldaicas,
Isis arte non minore protulit Aegyptias,
Gulfila prompsit Getarum quas videmus ultimas.

Notum vero et illud quod Augusti Gordiani supulcrum apud Circeum castrum titulum diu servavit variis linguis decoratum, litteris quidem et graecis et latinis et persicis et iudaicis et aegyptiacis.

Epitaphion autem id est :

DIVO GORDIANO VICTORI PERSARUM, VICTORI GOTTORUM, VICTORI SARMATARUM, DEPULSORI ROMANARUM SEDITIONUM, VICTORI GERMANORUM, SED NON VICTORI PHILIPPI.

De qua re alibi commodius dictum est.


CAPUT II.

De Maximini imperatoris saevitia, et versiculis contra eum vulgo prolatis.

Diocletiani imperatoris dictum celebre est, nihil prope in tota vita esse difficilius quam imperatorem bene imperare. Quod ab eo tamen dictum creditur antequam factus esset imperator. Et sane ex annalibus antiquorum facillime quivis intelligit, quam pauci omnino fuerint ex tanto principum numero, qui optime imperium administrarint. Sive enim licentia et libido, sive rerum omnium copia eorum animos immutaret, mirum certe quam brevi ad scelestissima quaeque proruerent ; quod ipsum ex Claudiis, Vitellis, Caligulis et Neronibus apertissime constat. Nam quid ego de Heliogabalis nunc et Maximinis atque Commodis dicam, quorum scelera ac monstrosa prodigia in ipsius natura convitium excreverunt ? Sed libitum mihi est versus aliquot contra imperatoris Maximini senioris crudelitatem apponere. Is enim tam feri ingenii tamque immanis fuit, ut illum Cyclopem et alii Busiridem, Typhonem alii, aut Gigem appellitarent. Versus hi sunt, quibus Thracensi saevitiae illusum est :

Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
Elephas quidem grandis est, et occiditur ;
Leo fortis est, et tamen occiditur,
Tigris acerrimus est, et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.

Id autem carmen ex Graeco versum ob eam praecipue causam apposui, ut si quando in Graecum incidamus, et illud aeque adiciatur. Habes hoc apud Iulium quoque Capitolinum ad Imperatorem Constantinum.


CAPUT III.

Horatii carmen expositum de Cyclope in scaena saltante, et de Cyclopeis ludis ex veterum auctoritate, ac Lucilii versus de Po!yphemo.

Non defuerunt apud Graecos qui de ludis et eorum varietate permulta scriberent, sicut ex nostris Annaeus Seneca et Svetonius Tranquillus. Inter caeteras autem voluptates scenicas celebrari video Cyclopea. Sic enim vocarunt, cum ipsum Cyclopem in scaena saltantem proferrent, habitu et ornamentis illis quibus Polyphemus apud ipsos maxime poëtas decoratur. Quod ego duxi observandum, ut apud Flaccum Horatium locum interpretemur paulo indiligentius ab aliis expositum. Itaque sic allusit, cum de Sarmento scurra et Messio Osco eorumque litibus disserit, ac Messium ore foedo et facie turpi, similemque larvae reddit :

Campanum (inquit) in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat ;
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.

Quo loco, saltare Cyclopa, nihil puto aliud ab Horatio intelligi, quam et fronte et habitu talem fuisse Messium, ut Polyphemum in scaena saltantem posset exprimere, ac risum de se spectantibus facile commovere. Sed eorum nomina referam, qui hoc in scaena spectaculum exhibuerunt. Carinus quidem imperator, ut Flavius Vopiscus a in tertio ad Bassum libro tradit, ludos fecit apparatissimos ac mimos undique advocavit.
Exhibuit etiam ludum Sarmaticum, quo dulcius nihil est ; exhibuit et Cyclopem adornatum. Trebellius item Pollio, cum Galienus imperator decennia variis ludos celebraret : « Cyclopem, inquit, etiam luserunt omnes arenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent ». Lucilius autem poëta, qui primus condidit styli nasum, Homerica imitatione ita in satyris de Polyphemo iocatus est :

Multa hominum portenta in Homero versificata
Monstra putant, quorum in primis Polyphemus ducentos
Cyclops longus pedes, huic porro maius bacillum
Malus maximus sit quam in navi, et corbita in ulla.

CAPUT IV.

Quo habitu et figura stilus esset apud veteres, et de parte eius deletili, et quid item sit stilum vertere, ex Augustino, Hieronymo et aliis.

In libro Sermonum primo sic apud Horatium legitur, quo loco poëtae Lucilii carmen, ut minus cultum et incompositum, reprehenditur :

Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sunt
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus...

Id ego solitus sum ad hunc fere modum interpretari : vertere ut stilum quis dicatur, cum scripta ipsa inducuntur ac delentur, quoniam qua parte aculeatus is esset atque subulatus, eam potissimum exararent, qua vero parte latiuscula acies foret, hac delere aliquid, sicubi usus peteret, consueverunt. Tales autem stilos etiamnum graphiarii nostri habent. Sed quoniam priores partes agit scriptio, quam litura, propterea cum delebant, hoc est, latiorem ac deletilem stili partem convertebant, vertisse stilum dicebantur. Quod etiam a divo Hieronymo notatum est, qui meliorem stili partem nominat quae peiora de auctoribus expungat, sicut et Rufinus in eumdem Hieronymum recenset : Stultus ego, inquit, qui me putarim hoc absque philosophis scire non posse, qui meliorem stili partem elegeram eam quae deleret quam quae scriberet ; frustra Alexandri commentarios verti et Porphyrii Isagogen expendi. Sed hoc idem ex verbis Augustini multo copiosius elicitur, quae sunt in libro de quantitate animae, quo loco rem minimam sed admirabilem tamen, tam presse, tam significanter descripsit homo ille, non sanctitate minus quam doctrina summus, ut ob id etiam indicasse mihi videatur, quantum in Romana eloquentia potuisset, nisi se minus interdum ad audientium aures et mensuram submisisset.
Sed ascribam verba ipsa Augustini, idque paulo prolixius, quoniam caeteris quidem credo usu eventurum, quod et mihi accidit, ut cum voluptate mirifica perlegantur : « Ab hoc, inquit, me revocat quod hisce hausi oculis paene serius quam credi potest ; sed certe non serius quam deberet. Cum enim nuper in agro essemus Liguriae, nostri illi adoloscentes, qui tunc mecum erant studiorum suorum gratia, animadverterunt humi iacentes in opaco loco reptantem bestiolam multipedem, longum dico quemdam vermiculum ; vulgo notus est ; hoc tamen quod dicam numquam in eo expertus eram. Verso namque stilo, quem forte habebat unus illorum, animal medium percussit : tum ambae partes corporis ab illo vulnere in contraria discesserunt, tanta pedum celeritate ac nihilo imbecilliore nisu, quam si duo huiuscemodi animalia forent. Quo miraculo exterriti causaeque curiosi, ad nos, ubi simul ego et Alipius considebamus, alacriter virentia frusta illa detulerunt ; neque nos earum commoti, ea currere in tabula quoquoversum poterant, cernebamus, atque unum ipsorum stilo tactum contorquebat sese ad doloris locum, nihil sentiente alio ac suos alibi motus peragente. Quid plura ? Tentavimus, quatenus id valeret ; atque vermiculum, immo iam vermiculos in multas partes concidimus : ita omnes movebantur, ut nisi a nobis illud factum esset et comparerent vulnera recentia, totidem illos separatim natos, ac sibi quemque vixisse crederemus ». Haec Augustinus. Vides autem verso stilo dissectum fuisse animal, hoc est, parte eius deletili, qua scriptorum quoque emendatio perficitur. Hinc illud Fabii ad Marcellum : Stilum ipsum non minus agere cum delet.
Qua in re vel Angeli Politiani manibus habenda est gratia, a quo similia his aliquando audivimus.


CAPUT V.

Quae sint serperastra in geniculis puerorum alligata, et Aristotelis verba in Politicis, ex Varronis sententia exposita.

Scribit Aristoteles copiose in Politicis qua ratione prospiciendum sit his hominibus qui in tenera adhuc aetate versentur, quibusque cibis maxime nutriendi, quo magis coalescere possint eorumque vires reddi auctiores atque solidiores. Tum explicat etiam adhibendam diligentiam, ut ambulare infantes doceantur, exemplo videlicet quorumdam populorum, ne membra, ut idem inquit Aristoteles, in tenera aetate depravata ac distorta reddantur. Itaque instrumentis ac machinis quibusdam utuntur, quo puerorum corpus et validius et rectius servetur. Quod ego ob id putavi referendum, quoniam M. Varro latina voce serperastra appellat ea instrumenta, quibus adhuc infantes anniculi ad gressum subriguntur et ambulando facilius pergunt, ne intorta crura sint vel inequali gradu inambulent. Nam genu alligare illa Romani consueverunt, ne vaciae, ut inquit Varro, aut compernes fierent. Verba eius haec sunt in libris de latina lingua ad M. Ciceronem : « Si quis in consuetudine ambulandi factus sit vacia aut corrpernis, si eum corrigi non concedat, non sequitur, ut stultum faciant qui pueris in geniculis alligant serperastra, ut eotum depravata corrigant crura, cum deculpandus non sit medicus, qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traduxit ». M. quoque Cicero cum de suis cohortibus agit in epistola ad Pomponium ludens, serperastra suae cohortis nominat, nisi forte nomen hoc foret cohortis, ut legio quae Alauda et quae Rapax dicerentur : « De serperastris, inquit, cohortis meae non est quod doleas. Ipsi enim se collegerunt admiratione vitae integritatis meae ». Sed hoc ex Cicerone considerandum melius est. Dicta sunt autem "serperastra", ut puto, ab "inserpendo", quoniam infantes ipsi reptare potius et inserpere quam ambulare primum videntur. Qua figura et "seliquastrum" dicimus, quod a "sedendo" M. Varro paulo incommodius detorquet.


CAPUT VI.

Quid sit proprie lychnuchos, et emendata vox in Svetonii historia, tum Lucretii poëtae carmen additum.

Depravata vox est in Svetonii codicibus, quam facile agnoscent hi omnes qui et Graecae litteraturae haud imperiti omnino sunt et vetustatis non incuriosi. Nam verbum quod lychnuchos tam exemptum est e vita Iulii Caesaris quam e Flavii Domitiani, proque eo lychnos inerudite ac perperam subscripserunt, cum codices fere omnes vetustiores lychnuchos retineant. Qua in re non minus antiquitati concedendum putamus quam auctoritati. Ad hunc igitur modum Tranquillus C. inquit Caesarem dictatorem Capitolium ascendisse ad lumina elephantis dextra ac sinistra lychnuchos gestantibus. Et in Domitiano item : « Venationes, inquit, et gladiatores noctibus ad lychnuchos exhibuit ». Ita enim veteres et probati codices in Vaticana etiam Bibliotheca habent. Neque est aliud lychnuchos quam laterna, quae graece φανος aut λυκη, etsi facem vel lucem quidam interpretantur. De quibus permulta sunt in Suidae Collectaneis, sed et Pollux ad Commodum et Athenaeus in Dipnosophistis meminit, tum multos ad id auctores advocat, ut Alexim et Aristophanem veteres poëtas, apud quos pro laterna videatur lychnuchus accipiendus. Et Alexis quidem perlepide sic iocatus est de lychnucho in fabulis :

Qui primus excogitavit ut noctu com lychnucho dearnbularet,
Is profecto amator aliquis digitorum fuit.

Dictum vero id verbum eadem figura qua ceruchon, sceptruchon, ophiucon et alia eiusdem generis. Sed et poëta Lucretius nihil aliud nobis insinuat quam istos lychnuchos, qui in aedibus nobiliorum viserentur, unde lumen ad nocturna convivia suppeditari posset :

Si non aurea sunt (inquit) iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulgens auroque renidet,
nec citharis reboant laqueata aurataque templa...

Nam et C. Plinius lychnuchos pensiles nominat, ubi lychnos falso legebatur, quod Hermolaus fatetur.
Ex quo etiam num Romae lapis hoc titulo insculptus :

PANTHEI CUM SUIS PARERGEIS ET CUPIDINES DUO CUM SUIS LYCHNUCHEIS.
Locum vero Svetonii et Politianus agnovit, vir et ingenio acri et lectione multiplici excellens. De xilolychnio autem et obeliscolychnio alias dictum a nobis est.


CAPUT VII.

Quid in veterum nummis sit A.A.A.F.F., ac de tribunitia potestate ad nummos signandos, tum locus ex Decemviralibus Tabulis.

In veterum nummis litteras quandoque eiusmodi comperias, vix ut sensum satis possis colligere ex illis, qualis haec inscriptio alicubi invenitur, quae ad imperii Romani amplitudinem atque dignitatem pertinet : A.A.A.F.F. In his autem litteris, nisi forte decipior, id significatur : aere, argento, auro, flando ferundo. Quod in quorumdam commentariis etiam deprehenditur, in quibus de potestate ac viribus notarum agitur. Quem ego librum haud equidem Probo Valerio ascribendum existimo, qui de notis Caesarianis praeter alia multa commentarium fecit, quod a Gellio in Atticis refertur. Libuit hanc rem ob eam praecipue rationem adnotare, quoniam istiusmodi inscriptio aliter fere a multis exponitur. Illud autem diu servatum est a senatu populoque Romano, ut argentum devictis gentibus dumtaxat imperarent, quod et Plinius novocomensis testatur. Signandi vero nummi potestas ad ipsos tribunos relata est, sicuti et leges decemvirales probant, in quibus verba ipsa ita se habent, ne quis maiorem in hoc diligentiam desideret :

Tribuni sunto, domi pecuniam publicam custodiunto.
Vincula sontium servanto, capitalia vindicanto ;
Aes, argentum, aurumve publice signanto.

Quod ipsum a M. Tullio et C. Plinio in metallicis approbatur.


CAPUT VIII.

Qui sint apud iureconsultos directarii et dirigere, ac restituta in Pandectis verior lectio ; tum quid apud Graecos tichobates intelligatur.

Directarii qui sint apud iureconsultos ipsi nobis Digestorum libri indicant. Nam et in Ulpiani verbis positum id est, quo loco de sacculariis et directariis mentio habetur, quamquam in vulgatis codicibus pro directariis, detrectarios fere invenias. Quin et hoc idem docet alibi Ulpianus, etsi falso diaetarii scriptum est. Quem locum viri paulo diligentiores non improbabunt, quando et Pandectarum libri ipsi antiquissimi, qui Florentiae sunt in Marciana Bibliotheca, huic sententiae astipulantur. Verba autem Pauli haec sunt. [Cum de criminibus extraordinariis agitur] : « Saccularii, qui vetitas artes exercentes in sacculos partem subducunt, partem subtrahunt ; item qui directarii appellantur, hoc est hi homines qui in aliena se cenacula direxerint furandi animo, plus quam fures puniendi sunt ». Utrobique ridiculus est Accursius, nisi veniam dare homini malis quoniam rudi saeculo ac prorsus illitterato natus est ; sed retineri tamen eius nugas et hac aetate a nostris iureconsultis defendi, qua litterae omnes ac honestiores disciplinae permultum incrementi acceperint, id ego vix ferendum existimo, ab his praesertim qui bonarum litterarum sacris initiati et exculti sunt. Sed hoc ipsum, diis iuvantibus, commodius asseremus : multa enim in iure civili accepta perperam et inepte exposita, sententias persaepe afferunt violentas et falsas quas defendere nemo ipsorum possit, cum sint adeo nostri legulei a Romanis studiis et melioribus disciplinis abhorrentes. Qui autem directarios fures illos nominarunt, a dirigendo arbitror vocem hanc inflexerunt, quod in alienam domum se dirigere perinde sit atque ingredi. Eosdem vero esse directarios quidam dixerunt, qui τειχοβαται a Graecis vocantur, apud quos frequens hoc verbum comperies, tametsi Flavius etiam Vopiscus hac voce usus est in libro historiarum tertio ad Bassum : « De Charino, inquit, et Numeriano A. A. memorandum id est, quod ludos populo Romano spectaculis ornatos dederunt. Inter allia enim exhibitus est τειχοβατης, qui per parietem urso eluso cucurrit.


CAPUT IX.

De Tertulliani eruditione, ac eius verba contra Marcionem haereticum relata, et quo modo Hieronymus ea transtulerit.

Libros aliquot erudite atque acriter scripsit Tertullianus contra Marcionem haereticum, qui Stoicorum disciplinam secutus bina principia binosque deos ponebat, bonum et malum. Sed in his quidem libris Tertulliani eleganter interdum et copiose levitatis inconstantiae atque improbitatis Marcionem accusat, cuiusmodi sunt haec, quae ob ipsam gratiam orationis και δυναμιν volui subscribere : « Noster, inquit, Marcio Scytha tetrior, Amaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazonia audacior, Nubilo obscurior, Hyeme frigidior, Istro fallacior, Caucaso abruptior ». Quem locum divus Hieronymus, ut alia multa, secutus est, transmutatis quibusdam verbis atque transpositis, in libro contra Vigilantium, quem per antiphrasim Dormitantium vocat.


CAPUT X.

Mos veterum de mittenda imperatoris imagine ad urbem, siquando in absentia crearentur, et quod ipsi Iudaei nullas imagines Caesarum recipere voluerunt.

Relatum in literis est quemadmodum Romani imperatores, cum hoc nomen et augustam dignitatem in absentia consequerentur, soliti sunt propriam effigiem ad urbem mittere, quo se ipsos senatui populoque Romano facilius insinuarent. Hoc ego putavi ob eam causam observandum, quoniam ante Antoninorum imperium nemini, ut opinor, legitur accidisse. Permulti autem id effecerunt subsequentibus annis, qui suam imaginem ad urbem miserunt, quod Ammianus Marcellinus et Zosimus historiae Romanae auctores testantur. Nam et Constantii imperatoris imago recepta in urbe est et item Galerii. Quin et Maxentius effigiem suam Carthagini destinavit, ut suo nomini atque auctoritati magis conciliaret Carthaginiensem populum, quod a copiis et militibus Galerianis prohibitum fuit renuentibus dignitatem Maxentii fieri ampliorem, sicut a Zosimo traditum est. Illud autem minime omittam, quemadmodum C. Caesar cum Iudaeis populis imperasset ut eius efhgiem in templo reciperent, nullis rationibus adduci potuerunt ut hoc perficerent, sed arma potius sumpserunt quam ut illud animo Caesaris concederent. Servatum est enim a ludaeis magna religione, ut nullam prorsus imaginem aut simulacrum in templis haberent, sed unum dumtaxat deum mente ipsa concipientes colere consueverunt ; quod Aegyptii contemnentes, varias ac multiplices animalium formas pro diis habuerunt. Itaque sic Tacitus Cornelius de Iudaeis : « Unum, inquit, numen sola mente intelligunt, profanos credunt, qui deum imagines mortalibus materiis in species hominum effingant, solum illud et aeternum, neque inutabile neque interiturum. Nulla igitur simulacra suis urbibus, nedum templis sunt ; non regibus haec adulatio, non Caesaribus honor ». Neque illud quidem ignoratur, morem fuisse Romanis imperatoribus suas quoque imagines in templis adorandas apponere, quod a Septimio Tertulliano magnis convitiis accusatur atque exsibilatur.


CAPUT XI.

Qui sint apud Aelium Lampridium bene nasati homines, ac de imperatoris Antonini Heliogabali flagitiosa et infanda libidine.

Non committam quo minus apud Aelium Lampridiurn exponamus, quinam sint homines bene nasati in vita Antonini Heliogabali imperatoris, qui bene nasatos homines frequenter appellare consuevit, cum mutoniatos beneques mentulatos significabat. Quod equidem propterea censui adnotandum, ut eorum inscitiae ac ineptiis occurratur, qui bene vasatos improbissime et legunt et exponunt.
Flavius certe Blondus nasatos homines apud Lampridium pro his inscitissime accipit, qui admodum dites et opulenti forent. Nemini autem non constat, Antoninum quidem Heliogabalum in tota vita fuisse tam extremi luxus ac nefandae libidinis, ut potius seipsum naturae portentum, quam Romanum imperatorem probaret. Inter alia enim vitae scelera atque flagitia, lenones, meretrices, exoletos ac subactores prope innumeros collegit, illisque nasatos homines adiecit, hoc est, ut Aelius Lampridius notavit, viriliores, quoniam illis Heliogabalus ad libidinem et flagitium scelestissime utebatur. Quo circa sic Lampridius ad Constantinum imperatorem de prodigiosa eius libidine : « Quis ferre posset, inquit, principem per cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat ? Romae denique nihil egit aliud nisi ut emissarios haberet, qui ei bene nasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset ». Sed hanc ipsam vocem saepius apud eumdem comperies, facile ut appareat quantum hi homines incurrant, qui sunt in legendis pensandisque auctoribus oscitantes atque segniores. Nam et maioris peculii eosdem vocat, quoniam viriliores fere viderentur, unde et proverbium vulgo detritum de nasatorum peculio.


CAPUT XII.

De Architae columba volanti ex mechanica eius disciplina, ac de Boetii philosophi pari ingenio et doctrina ad mechanica quaedam miranda efficienda, ex Cassiodori Variis.

Permultum laudatur in veterum commentariis Architae Tarentini eruditio et ingenium. Nam et Plato philosophus eidem Architae plurimum concessit, cuius merito factum existimatur, ut Plato idem a tyranno Dionysio servaretur. In mechanicis vero magnopere Architas praestitit, sic ut eius quoque columbam ligneam, pondusculis quibusdam instructam mirificoque artificio fabrefactam, volitasse scribunt, cum alii auctores tum Phavorinus, qui ut egregie vir doctus eam celebravit, sicuti legitur in Atticis commentariis. Id ego, cum diligentius considerarem, offendi consimile exemplum de Boetio philosopho, quod ab Aurelio Cassiodoro relatum est in Variarum libris. Is enim Cassiodorus cum ad eumdem Boetium scriberet, simulacra eiusmodi atque mechanica opera libramentis adhibitis summoque ingenio excogitata ab eo et confecta affirmat, ut aves devolantes et angues exibilantes. Et hercle tam magno ingenio fuit Boetius tamque multiplici eruditione, ut facile ad id credendum animum inducam, asserente hoc maxime Cassiodoro, qui fuisse traditur regis Theoderici a secretis. Sed apponenda sunt eius verba ex Variis, quo facilius atque cumulatius hoc totum pernoscatur : « Tibi, inquit, ardua cognosse et miracula monstrare propositum est ; tuae artis ingenio metalla mugiunt. Diomedes in aere gravius buccinatur, aeneus anguis insibilat, aves simulatae sunt, et quae vocem propriam nesciunt habere, dulcedinem cantilenae probantur emittere. Parva de illo referimus, cui caelum imitari fas est ». Haec in Variis Cassiodori.


CAPUT XIII.

Mirandum et adinaton videri quod a Iosepho traditur de Alexandro Macedone, ut huic perinde ac Mosi mare Pamphilicum patuerit, cum transfretaret in Persas cum exercitu.

De Alexandro Macedone, eiusque maximis et felicissimis gestis, permulta et varia apud veteres scribuntur. Sed quod in Iosephi historia compertum est, id omnino videtur maxime mirum paeneque incredendum, cum nemo alter ex antiquis, quos equidem legerim, talia de Alexandro rettulerit. Josephus vero, quem Iudaeorum vernaculum appellat Tertullianus, cum omnium Iudaeorum historiam libris XX complexus sit, de Mose eiusque vita et gestis eadem propemodum refert, quae et in sacra historia habentur et apud Philemonem magna ex parte repetuntur, quo autem loco, inquit, caelesti consilio ac divina potestate permissum, ut Moses virga accepta mare Aegyptium diviserit, quo Hebraeorum copiis atque militi pervium iter fieret et expeditio facilior. Tantundem inquit Iosephus de Alexandri Macedonis militibus scriptum fuisse, regem Pamphlico mari imperasse cumque universo exercitu transfretasse, disiuncto ac diviso mari, ut invadens Persiam victoria potiretur, devictis atque subactis populis.
Quod equidem considerandum diligentius existimo, ac maturo iudicio expendendum, siquidem miracula illa Mosis et insignia facinora minime debent Alexandri gestis comparari, ab his praesertim viris qui in praesidio Christianae militiae a nostris collocentur. Neque mirari admodum oportet, si pro loquacissimo homine Tacitus Cornelius tantopere a nostris incessitur, quando Iudaeos ipsos dixerit superstitioni obnoxios, religioni adversos atque ad omnem libidinem proiectissimos, cum et illi sua insignia et admiranda facinora Graeculorum commentis atque mendaciis comparent, quorum ingeniosa improbitas, ut auctores conveniunt, nihil non audet in historia, sic ut mendaciorum parentes veteri proverbio Graeci censeantur.


CAPUT XIV.

Aureliani imperatoris epistola ad Zenobian Palmyrenorum reginam, et eius responsum quam alto et generoso animo ad eumdem sit redditum.

Tenent me commentaria quaedam Graeca in quibus de Amalasiunta, de Zenobia et Mammea agitur, quae omnes et egregio quidem animo et consilio non vulgari praestiterunt. Itaque magna voluptate, sicubi incidit, ea adnotamus in his commentariis quae memoria digna sunt, quale hoc est de Zenobia Palmyrenorum regina, quae tam generosi spiritus fuerit, ut Aureliani Augusti imperatoris minas et dignitatem prorsus contemneret. Sed apponam utriusque epistolam, ne quid in hac parte possit desiderari : « Aurelianus Augustus imperator Romani orbis et receptor Orientis Zenobiae salutem. Sponte facere debuisti id, quod meis litteris nunc iubetur. Deditionem praecipio tibi, impunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam, ubi te ex senatus amplissimi sententia collocavero. Gemmas, argentum, aurum, sericum, equos, camelos in aerarium Romanum conferas. Palmyrenis ius suum servabitur ». Ad haec autem ita responsum est : « Zenobia Regina Orientis Augusto salutem. Nemo adhuc praeter te, quod poscis, litteris petit. Virtute faciendum est quicquid in rebus bellicis gerendum. Deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse, quam in qualibet vivere indignitate. Nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus ; pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. Latrones Syrii exercitum tuum, Aureliane, vicerunt. Quod. si illa venerit manus quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo mihi nunc deditionem, quasi omnifariam victor, imperas ». Has autem epistolas qui legere apud auctores velit, is Flavium Vopiscum adeat in libro ad Bassum primo de imperatorum gestis.


CAPUT XV.

Unde rerum principia atque effectus in vita existant, et quomodo astrologi, physici atque theologi inter se dissentiant.

Notandum et illud existimo, quod ab Aurelio Augustino scribitur de his commodis atque incommodis, quae in vita ipsa mortalium eveniunt, quo pacto in tam varia multiplicique rerum fortuna pro disciplinarum decretis principia atque effectus habeantur : « Astrologi, inquit et hi qui Chaldaei vocantur, omnes morbos atque calamitates sideribus ac caelo ascribunt. Philosophi autem, physici et medici haec eadem aliaque similia ad naturae vires et maiestatem referunt. Theologi vero uni deo, eiusque potestati quam imperare omnibus et regere omnia merito existimamus ». Haec Augustinus. In quo tamen imprudentiae ac mendacii omnes illos accusat, qui non omnia ad unius dei potestatem atque numen referunt. Quod ipsum et Origenes copiose persequitur in libris, quos de rerum principiis composuit.


CAPUT XVI.

Qui sit morbus tonsillarum, et in qua maxime parte corporis qualique origine dicantur tonsillae.

In commentariis medicorum invenio et illa remedia esse relata quae ad tonsillas pertinent ; quo loco non minus partem faucium debemus accipere, quam morbum ipsum qui fauces occupat. Itaque Cornelius Celsus de tonsillarum curatione in hunc modum scribit : « Si tonsillae sine exulceratione sunt ac per inflammationem intumuerunt, caput velandum est extrinsecus, isque locus vapore calido fovendus ; multa ambulatione utendum ; caput in lecto sublime habendum, gargarizandumque ex reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat ». Tum medicamenta alia subicit, quae brevitati studentes omittimus, cum plura a Claudio Galeno aliisque medicis de eodem morbo referantur. Est autem hoc verbum per diminutionem dictum, sicuti a Pompeio grammatico servatum est ex Verri Flacci commentariis : « Tolles, inquit, pro tumore faucium accipitur, quem per diminutionem tonsillas vocamus ». Aristoteles vero et alii complures apud Graecos παρισθμια et αντιαδες vocarunt ; inflammantur enim partes secundum fauces abscessibus ulcerosis. Sed et M. Cicero palatum ac tonsillas nominat, cum de hominis partibus disputat. C. Plinius tonsillas in homine constituit, in sue glandulas, quo loco disciplinam anatomicem explicat. Quod a nobis ob id repetitum est, ut quorumdam imperitiam devitemus, qui de hoc morbo inscite atque inepte verba habuerunt. Neque illud ignoratur, quod et tonsas tonsillasque pro remis veteres acceperunt, ut Accius poëta, Ennius atque alii, ex quo illud vulgatum ex Ennianis Annalibus :

Pone petunt, exin referunt ad pectora tonsas.
Et item :
Tonsillas rapiunt, configunt litus ad uncas.