Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber VII |
De ingenio et eruditione Gregorii Nazianzeni et Basilii, et quo affectu ac studio simul ab humanis litteris ad sacras et divinas concesserint.
Quantum naturae similitudo et studiorum ratio in conciliandis hominum animis atque coniungendis possit, satis testantur
philosophorum libri, in quibus exempla etiam non pauca referuntur, tum Graecorum hominum tum Latinorum. Sed cum forte
eorum mores atque vitam considerarem, qui in Achademia christiana maxime praestiterint, dignum memoria putavi quod a Ruffino
Aquilegiensi, qui Didymum Alexandrinum habuit praeceptorem, scribitur de Basilio et Gregorio Nazianzeno, eorumque singulari
inter se affectu et diligentia. Sed enim Gregorius idem, qui ex Nazianzo oppido fuit, cum praeclara eloquentia foret atque
Basilium egregio affectu coleret, tantum confisus est eius animo atque amicitia (nam simul rhetoricam docebant), ut sedentem
illum ac rhetorica praecepta exibentem de officio, ut inquit Ruffinus, disserendi deponeret, atque iniecta manu ad Achademiam
Christi perduceret. In qua altioribus disciplinis ac divinis mysteriis, studio indefesso et sollertia singulari per annos
XIII incubuerunt, quo veritatis arcana generi humano uberius atque cumulatius explicarent. Sic enim de utroque idem Ruffinus
ad Chromatium scribit : « Gregorius et Basilius episcopi, ambo nobiles, ambo Athenis eruditi, ambo collegae, ambo
de uditorio egressi ad rhetoricam profitendam, imperante Theodosio Augusto, rogabantur. Nam et Hieronymus hunc ipsum Gregorium,
non modo ut optimum praeceptorem in optimis disciplinis agnoscit, sed et eloquentissimum virum merito appellat. Sequutus
autem in ipso dicendi stylo Polemonem Leodicenum traditur, ac inter alia permulta contra Julianum Imperatorem librum pro
re Christiana egregie scripsisse, quod ille contra Christum impudentissime libros aliquot in expeditione illa Parthica
effuderit. Quod ab eodem Hieronymo locis pluribus relatum est.
De hieroglyphicis Aegyptiorum litteris, ac de vulture et ape eorumque symbolo. Tum de cruce etiam ipsa nobilis consideratio.
De litteris Aegyptiorum quae hieroglyphicae appellantur, cum apud veteres auctores mentio est tum in obeliscis etiam
nunc considerari hoc potest, in quibus figurae illae et effigies animantium diversorum, herbarumque, fluviorum et arborum
sculptae eius gentis philosophiam designant, sicuti Strabo et C. Plinius gravissimi auctores testantur. Nam in obeliscis
regum Sesotidis atque Semnosornei, qui ex Aegypto in urbem devecti sunt, per eiusmodi symbola et hieroglyphicas notas
rerum naturae interpretatio adnotata est. Ita enim Aegyptiorum philosophia creditur primo illustrata, quod ab eodem Plinio
et aliis traditur. Inter alia vero effigies scarabeos, apes, fluvios, boves, vultures, aliaque id genus notare consueverunt.
Porro ex ipsa efflgie apis symbolum regis signabatur, quod is in obeundis vitae officiis non minus iustitiae aculeum,
quam dulcem mellis clementiam habere debeat. In vulture autem naturae genium ac maiestatem indicabant, quod inter has
volucres foeminae dumtaxat inveniantur. De quo et Marcellinus Ammianus in Romana historia scribit, et Plutarchus idem
Chaeroneus. Quin illud etiam multo magis considerandum est de signo ipsius crucis. Volebant enim Aegypti sacerdotes ac
philosophi per eius effigiem spem venturae salutis intelligi, quod et Ruffinus auctor diligens in sacra historia refert,
inter sacerdotales litteras dicens relatam crucem, quae vitam venturam allegorice designabat. Sed hanc partem περι
των ιερογλυφικων των της
Αιγυπτου copiose explicavimus in Epistolicis, ea fere omnia referens quae
arcana ista Aegyptiorum sacra denotarent.
Factum memorabile Octavii Romani oratoris cum rege Antiocho, et de sagminibus legatorum, quae in clarigatione gestabant, ex iureconsultis et aliis.
Notatum est in Romanis exemplis de C. Octavio, et eius ingenti animo quem in legatione ad regem Antiochum egregie probavit, ut hominem decuit Romanum et in omnibus vitae officiis maxime praestantem. Nam cum forte rex Antiochus dilaturum se responsum diceret, neque tum aliquid Romano oratori respondendum putaret, Octavius inibi virga, quam manu tenebat, locum circumscripsit : « Et prius inquit o rex, quam hoc ipso circulo egrediare responsum dabis... » ; qua in re miratus hunc animum rex Antiochus in Romano cive pro tempore dedit responsum. Sed in ea mox legatione idem C. Octavius interfectus fuit, quo factum est ut Senatus populusque Romanus statuam illi, ut inquit Plinius, in rostris loco quidem oculatissimo poni iusserit. Neque illud ignorandum est, quod ipsi legati virgam gestare apud veteres consueverunt, sicuti etiam sagmina et verbenas, sicubi clarigatum accederent, id est, ad ea clara voce repetenda, quae ad ius Romani populi pertinerent. Unde Marcianus etiam iureconsultus (qui a Didio Juliano iussus est occidi) sanctum refert a sagminibus dictum, sicuti in Pandectis habetur : « Sanctum est inquit quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est ; sanctum autem dictum a sagminibus. Sunt enim sagmina inquit herbae quaedam, quas legati populi Romani ferre solent, ne quis eos violaret, sicuti et Graecorum legatis accidit ». Quin et Sex. Pompeius de verborum significationibus libro XXII pro verbenis inquit sagmina accipi, quod ex loco sancto a consule praetoreve legatis proficiscentibus ad foedus bellumque indicendurn traderentur. Unde illud Naevianum :
Ius sacratum Jovis iurandum sagmine.
Mittimus autem quae Livius et caeteri de hoc scripserint, ne studio magis ambitionis quam veritatis indultum videri possit.
Qut de ingenio daemonum scripserint, ac de Gnosticis et Euchaetis, quibusque sacris daemonem se concipere putarent, digna memoria observatio.
Inter philosophos veteres qui et ingenio clari et doctrina praestiterunt, maxime quidem Academici numerantur. Hi autem
de geniis multa ac daemonibus scribentes diligenter observarunt, quo habitu sint, quaque potestate polleant. Nam habere
illos vires maximas et in quaque re mira quaedam efficere pro comperto affirmant, quod et Christiani philosophi pari consensu
asserunt, ut Psellus, Origenes, Adamantius et Augustinus, in eo praesertim libro quem de potestate daemonum composuit.
Sed quo pacto, quibusque sacris Euchaetae et Gnostici daemonem se olim concipere dicerent, dignum profecto memoria est,
cum inter alia quoque portenta ac prodigia magicae vanitatis id ipsum merito referri possit. Nam divinationis genus quae
necromantia dicitur, in hunc modum fieri solitum ab ipsis quidem Gnosticis invenio, qui alio verbo ευχαιται
vocantur. Decimo calendas apriles, quo die Jesus Christus a Judaeo populo cruci affixus est, convenire hi solent cum puellis
sibi notis qui gnostici dicuntur. Tum, peractis quibusdam sacris atque luminibus extinctis, simul coitum ineunt vel cum
sorore vel cum filia, nec ullam prorsus rationem habent affinitatis.
Dein autem nono mense in eundem locum redeunt puellasque advocant, et natos infantes ab illis accipiunt, eorumque corpus
circumcidunt. Tum effluente undique cruore phialas implent, et puerorum simul corpora cremantes cineremque accipientes
cruori commiscent, atque eo condimento epulas et pocula clam ubicumque incedant, condiunt. Tum his quidem sacris et alimentis
divinos quasi "characteres" in illis imprimi atque infundi existimant, ac ipsa etiam daemonia liberius concipi
et felicius retineri. Sed iidem praeterea dogma proprium ab insano quodam, ut inquit Psellus, acceperunt, quorum opinio
sit, ut unus omnino pater credatur cui filios duos ascribunt, antiquiorem primum, alterum vero iuniorem. Principia autem
tria. Nam patri supercaelestia tantum, iuniori autem filio caelestia, seniori subcaelestia gubernari referunt ; quod ipsum
dogma nihil fere, ut inquit Psellus, a poëticis fabulis anilibusque ineptiis abhorret. Quae res non ab Augustino
ac Eusebio tantum ridetur, sed a caeteris quoque sacris auctoribus, qui pro veritate ipsa et religione, summis quidem
laboribus atque diligentia excubantes, evigilarunt.
De Maximiani imperatoris saevitia in Christianos, et quod affectus morbo animum commutavit. Tum eiusdem edictum positum pro religione ipsa Christianorum.
Inter alios plures qui Christianam religionem crudeliter persecuti sunt, Valerius Maximianus numeratur, qui variis tormentorum
ac poenarum generibus Christianos ipsos pessime affecit. Quod ab Augustino, Eusebio, aliisque copiose exponitur. Sed is
tamen Maximianus, cum in tabificum morbum atque pestilentem incidisset, ac illi a medicis relatum foret non aliter posse
ilium morbum curari nisi a Christianorum sanguine et caedibus abstineret, quibus auditis, imperator Maximianus edicto
cavit, ut quicumque essent Christiani suum nomen ac deos extra omnem iniuriam colerent, ac rite in religione perstarent.
Sed libitum mihi est hoc ipsum edictum Maximiani imperatoris et Constantini Augusti referre, in quo aperte constabit quantum
Christianae religioni Maximianus concesserit, homo alioqui saevissimus et imperator orbis terrarum, et qui annos plures
Christianos ipsos crudelissime fuisset insectatus. Nam idem Maximiamus natura quidem atrox atque sanguinarius fuit, quo
etiam, ut a quibusdam traditur, nullum prope animal in tota vita crudelius habitum est. Edictum hoc est, quod per omnes
fere urbes pro decreto imperatoris dicitur publicatum : « Imp. Caes. Maximianus invictissimus Augustus, pontifex
max., Germanicus, Aegyptiacus, Thebaicus, Sarmathicus quintus, Persicus secundus, Carpicus VI, Armenicus, Medorum et Adiabenorum
victor, Trib. Pontifex XX Imperat. XIX. Cos. VIII. Pat. pat. Proc. et Imperat. Caes. Flavius Val. Constantinus Plus, felix,
invictus, Augustus pontifex, Imperator V, Cons. IV, Pat. pat. Proc. Inter caetera, quae ad usum rei pub. decernimus, primo
quidem volueramus secundum antiquas leges et publicam Romanae observantiae disciplinam omnia moderari, inter quae etiam
hoc addere, ut Christiani, qui paternam religionem reliquerant, ad eam rursus reverterentur. Sed quoniam suo quodam iudicio
tanta eos obstinatio huiusce rei habuit, ut nullo modo ad cultum antiquae religionis redire vellent quae a maioribus nostris
fuerat instituta, sed eo magis pro voluntate sua unusquisque legem sibi ipsi constituit et in locis diversis plebs diversa
concurrit ; cumque his propositum a nobis edictum fuisset, ut ad patrias leges redirent et veterum auctoritate constitutas,
plerique illorum magis se periculis subiicere caedesque innumeras perferre, quam praeceptis talibus oboedire maluerunt,
quoniamque in eadem adhuc sententia permulti obstinatius agunt, ut nec diis Romanis honorem ullum redderent neque suae
religioni satisfacerent ; pro nostra clementia atque mansuetudine, quam omnibus exhibemus, etiam nunc erga Christianos
putavimus probandam, ut rursus Christiani sint et coetus habeant et conventicula, in quibus orare consueverunt, construere
atque aedificare possint, ita tamen ut nihil contra publicam disciplinam faciant. Aliis vero locis atque epistolis satis
indicavimus, quid eos oporteat observare. Unde hac nostra indulgentia illis concessa, suum deum exorare debent pro salute
nostra et pro reipublicae statu, ut ea integra atque incolumi ipsi etiam securi agere in propriis laboribus possint ».
Hoc autem edictum ex Romano sermone Pamphilus Eusebius in graecam linguam convertit, cui ab imperatore Constantino concessum
est, ut annales ac gesta Caesarum evolvere ac pro arbitrio legere posset. Unde sacram historiam pari studio ac doctrina
conscripsit, quam deinceps Turrantius Ruffinus, vir magna doctrina et lectione multiplici, in latinum sermonem transtulit.
De municipibus Romani populi, et quid apud Horatium sit "digni caerite cera". Expositum eius carmen, tum quibus causis atque rationibus municipes Romani essent copiose explicatum.
In iure civili Romano permultae quidem rationes afferuntur, quibus senatus populusque Romanus quosdam populos atque municipes
non tantum iure Quiritum donaverit, sed multis etiam oneribus atque damnis exemerit, cuiusmodi nominantur Atellani, Caerites,
Praenestini et eiusmodi alii. Primi autem omnium facti sunt populi Romani municipes Caerites, et hi quidem, ut est auctor
diligens Gellius, sine ullo iuris suffragio, quoniam bello Gallico sacra Romana recepissent eaque diligentia singulari
custodissent. Unde etiam tabulae caerites appellatae sunt, in quibus censorum potestas eorum nomen referebat, qui nota
aliqua vel ignominia forent insignes. Ex quo erudite Flaccus in epistola ad Numicium, dignos caerite caera appellat Romanos,
quoniam luxu atque voluptatibus turpissimis tenerentur. Quem tamen locum Horatiani interpretes ineptissime ut alia permulta
exposuerunt. Hirpiorum vero familiae qui in Phaliscorum agro essent, ob mirificam quidem causam ab omni militia et munerum
cura vacationem habuerunt, quod hae quidem nudatis pedibus impune super ignem sacris quibusdam incederent. Quod ut facilius
probari possit C. Plinii verba subscribemus : « Haud procul urbe Roma inquit in Phaliscorum agro familiae
sunt paucae quae vocantur Hirpiae, quae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem
ambulantes, non aduruntur, et ob id perpetuo senatus consulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem habent ».
Praenestini autem populi, cum in ius coloniae relati essent, ob eam causam a Tiberio imperatore municipes facti sunt,
quod in Praenestinis finibus iuxta oppidum ex capitali ac sontico morbo Caesar Tiberius convaluisset, eoque nomine municipii
gratia illos donavit. Quod Hadrianus imperator in oratione de Italicensibus rettulit. In hoc tamen municipes a Romanis
civibus differebant, quod neque magistratus capere neque ius suffragandi habere poterant, sed munerum tantum civilium
atque militiarium erant participes, sicut a Verrio Flacco et Festo scriptum est. Nam et Gellius inquit municipes ipsos
honorarii quidem muneris cum populo Romano fuisse participes. Festus vero Pompeius erudite ac prudenter refert triplici
modo municipia intelligi, sicuti cum pars aliqua civitatis in urbem iure municipali commigraret quales Fundani,
Formiani, Cumani, Acerani, Lanuvini Tusculanique qui paucos post annos iure Quiritum donati sunt. Secundo modo
cum universa civitas in urbem conflueret ut Aricini, Caerites, Anagnini. Tertio eorum dicitur qui ea lege ad urbem
accederent, ut suae cuiusque civitatis municipia et coloniae forent veluti Tiburtes, Praenestini Pisani,
Urbinates, Nolani, Bobutinenses, Placentini, Nepesini, Sutrini et Lucenses ». De qua re non modo iureconsulti diligenter
scribunt, sed et A. Gellius et ex Verrio Flacco Pompeius.
Quo animo Caesar Anticatones libros scripserit, et quantum Catoni invitus concesserit cum eius ebrietatem reprehenderet, aliaque non contemnenda de Ciceronis inconstantia ascripta.
Dignum memoria est quod a Julio Caesare scriptum fuit de M. Catone viro praetorio, qui ex obitu dictus est Uticensis.
Nam, cum M. Cicero eius vitam egregiosque mores pluribus laudibus extulisset, parum aequo animo tulit Caesar eum ipsum
Catonem tantopere a Tullio in primis commendatum. Ex quo duos libros contra eum scripsit qui ex re Anticatones dicerentur,
in quibus omnia prope M. Catonis vitia, si qua erant, collegit, sed inter alia ebrietatem illi velut maximum probrum obiecit,
quod a Caesare tamen ita relatum est, ut laudasse magis hoc in tanto viro quam reprehendisse visus fuerit. Nam cum ipse
Cato plurimo vino incaluisset et ante lucanis officiis esset occupatus, forte quosdam habuit obvios qui, ut inquit Caesar,
cum eius viri caput retexissent, admodum erubuit, sed ita factum adiecit, ut non Catonem putares ab illis sed eos a Catone
deprehensos. Qua in re, ut apparet, Catonem etiam ebrium adeo reveritus est, ut vel in ipsa ebrietate videatur illam verae
virtutis imaginem retinuisse. Quod et Plinius Nepos testatus est qui : Haud plus inquit honoris a Caesare
vel auctoritatis tribui Catoni potuit quam si ebrius quoque tam venerabilis erat. Quod autem mox idem Cicero Anticatones
Caesaris laudarit plurimumque extulerit, hoc totum vel ex eius inconstantia vel adulationis vitio accidit, ut qui fortunae
obsequi ac tempori invitus mallet, quamquam constanter, succumbere. Ex quo ea inquit laudatio tota κολακια
fuit, sicuti ad Pomponium Atticum scribit, et diu sanae inimicitiae inter Caesarem et Catonem viguerunt, quod et Plutarchus
alicubi et Atteius Capito indicavit. Nam in libro quem scripsit de officio senatoris, aperte explicat, quo tempore Caesar
consulatum obiit, nihil eum dubitasse viatorem vocare, ut Cato ipse adhuc loquens in carcerem duceretur. In quo tamen
non modo excusatum Catonem constat, sed etiam senatu approbante absolutum.
De impositione nominum apud comicos poëtas, et quid inter se differant Cylones et Chilones ; ac ibidem Ciceronis verbum explicatum contra quorundam sententiam.
Qui de origine nominum atque viribus scripserunt, permulta quidem afferunt de his nominibus quae ex forma ipsa et habitu corporis deducta sunt, quod in scaenicis maxime fabulis apparet. Nam poëtae comici habitum figuramque hominum diligenter considerantes, ex re plerumque personas denominant, cuiusmodi sunt qui graeca voce appellantur Cephali, Cilones, Phalacri, Blepharones et alia generis eiusdem, sicuti a nostris etiam Tuditani, Frontones, Longuri, Capitones, Cossi, Labiones, Venulei. De quibus diligenter alibi scripsimus. Qui autem dicuntur Chilones vel Cylones, et quo pacto inter se differant, libitum mihi est paucis hoc etiam loco adnotare, sicut et Sex. Pompeius ex Verrianis commentariis refert : "Chilones" enim inquit eiusmodi homines appellari qui maioribus labris sunt, hoc est qui "labeones" aut "labieni" a nostris dici possunt. T. autem Lucretius labrosos nominat, unde illud :
« simula Silena Satyrast ; labrosa philema. »
"Cylones" vero sine ulla quidem aspiratione idem Pompeius eos appellat, qui fronte prominentiore sunt et quasi
extante. Nam "cillones" duplici aliud omnino significat, etsi ridicule quidam in hoc aberrant. Cum enim Crispum
Sallustium Cicero in gregem cillonum, sacrilegorum atque impudicorum connumeret, nihil aliud intellexit quam cinaedum
hominem ac turpiter ceventem, quoniam "cillere" apud veteres motitare atque agitare est, quod et Servius atque
Hyginus testantur, unde cillones dicti qui pudore vendito ceventes se effoeminant. Nam et Leneus Pompei libertus, cum
satyras contra eundem Sallustium scriberet, non modo illum popinionem ac lurconem satyrice appellavit, sed etiam λασταυρον,
quasi meretriculam et scortum, ut in Sudae collectaneis exponitur. Quod a me vel ob id observandum fuit, ne tam impudenter
quidam depravare atque pervertere bonos codices audeant.
De spatio humanae vitae, et adnotanda observatio de pondere humani cordis, quo modo crescat et decrescat, ex anatomica Aegyptiorum observatione.
De vita hominis et qua fine annorumque spatio censeri debeat, permulti quidem apud veteres tradiderunt, nec illi tantum
qui naturae vires ac decreta observarunt, sed etiam qui respublicas commentariis atque praeceptis instruxerunt. Qua in
re cum inter se dissentiant auctores, plerique tamen centum annorum spatiurn vitae hominum concedunt, idque ipsum vulgato
magis quam intellecto nomine saeculum appellarunt. Quod apud nos cum alii permulti tum ipse Censorinus ad Q. Cerellium
copiose explicat. Sed a Terentio Varrone traditum est ex Dioscoridis auctoritate, qui siderum scientiam calluit, Aegyptios
quidem ipsos, quibus servandi medicata cadavera cura fuit, subtili admodum et arguta ratione deprehendisse quo maxime
vitae spatio aetas hominis extimari debeat, surnpta ex pondere humani cordis coniectura. Itaque affirmarunt idem Aegyptii
centum omnino annis hominum vitam definiri, quod eorum cor, qui sine ulla corporis tabe perierint, hoc ipsum declaret,
quoniam cum aetate si expendatur, aucta atque damna referat. Anniculi enim pondere duarum drachmarum, bini quattuor, et
sic in singulis annis usque ad quinquagesimum binas accedere, ut centum drachmis existat quinquagenarii hominis cor. Ex
eo dein numero unoquoque anno binas detrahi ac minui, quo perspicuum est ab anno centesimo ad primam sui ponderis redire,
neque longius posse proferri. Quod ego tamen acutius quidem existimo quam verius, quamquam in his libris qui τα
ανατομικα prosecuti sunt, mira prorsus atque incredenda explicentur, quod
alicubi et Claudius Galenus affirmat. Sed et C. Plinius id ipsum de hominis corde ad Vespasianum Augustum recensuit, etsic
breviter quidem, cum dixerit creditum fere ab Aegyptiis, ex defectu humani cordis non ultra centesimum annum posse homines
vivere.
Quomodo a mathematicis vitae hominum finis asseratur, ac de aetate Mosis, ex Trebellio Pollione, ac de Xenophilo musico nonnihil.
Quod in capite superiore diximus de humanae vitae spatio ac hominum legitimo obitu, monuit me veterum auctoritas, qui
ab ista Aegyptiorum sententia prolatis quidem exemplis longe dissentiant. Sed ea tantummodo referemus, quae Trebellius
Pollio ad Costantium imperatorem scribit in hunc modum : « Doctissimi inquit mathematicorum centum
viginti annos homini ad vivendum datos iudicant, neque ampius cuique concessum dicunt, illud etiam adiicientes, Mosem
ipsum, ut Judaeorum libri testantur, dei familiarem XXV ac centum annos vixisse. Qui, cum interitum hunc ut immaturum
forte quereretur, ferunt illi ab incerto numine responsum neminem deinceps amplius esse victurum ». Sed in sacris
etiam historiis finem homini veteres tribuunt XX annos supra centesimum, quod et Josephus ipse Firmianusque et alii referunt,
quamquam Romani quidem auctores de annis Aegyptiorum eorumque spatio aliter sentiant, in quo temere ab indoctis Varro
incessitur, ut suo loco a nobis expositum. Inter alios vero complures, qui annos aliquot supra centum vixerint, unus quidem
Xenophilus musicae disciplinae peritus in tota mortalium vita repertus est, qui centum et quinque annos sine ullo corporis
incommodo vixerit, quod ipse C. Plinius tradit, vir unus apud Latinos, quod equidem iudicio possum consequi, in observandis
investigandisque naturae arcanis diligens et accuratus.
Quantum Publius Vergilius et a M. T. laudatus fuerit, et quo honore ab universo Romano populo habitus, cum carmen in theatro recitaret.
Et in epistolis M. Tulli ad T. Pomponium et in Servianis commentariis abunde relatum est quantum M. Cicero P. Vergilii ingenio ac versibus detulerit, cum se ipsum continere nequierit quominus, audiente Romano populo, spem latinae doctrinae illum appellarit. Nam, cum forte Vergilii carmen ex Bucolico poëmate Cicero audisset, miratus eruditionem et elegantiam, iterum, ut scribit Servius, recitari illud voluit, adeoque traditur in eo audiendo affectus atque oblectatus, ut aperte de auctore Vergilio dixerit : magnae spes altera Romae, quod hemistichion poëta mox in suum Aeneam detorsit his versibus :
Hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
Sidereo flagrans clypeo et caelestibus armis,
Et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae.
Quin et illud notandum maxime est quod a Materno refertur de eodem Vergilio, ut a Cornelio Tacito scriptum est, tantum
enim laudis, tantum honoris nomini Vergiliano habitum Romae est a senatu populoque Romano, ut recitanti suum carmen in
theatro perinde universus populus assurrexerit atque Octavio Augusto Imperatori. Sic enim Tacitus ex Materni persona in
libro ad Fabium Justum : « Testis inquit Romanus populus, qui auditis in theatro Vergilii versibus
surrexit universus, ac praesentem spectantemque Vergilium veneratus est sic quasi Augustum ». Ex quibus minime mirum
est, si et epistolis et carmine Augustus etiam Octavius totius orbis terrarum imperator Publio Vergilio poëtarum
principi tantum concesserit.
De historia T. Livii, quod in libros ab auctore divisa fuerit, non in decades, contra aliorum opinionem ; tum quibus id auctoribus comprobetur.
Falso receptum est ac doctioribus etiam persuasum, fuisse in decades divisum a Tito Livio suum opus de Romanorum gestis,
quae singulae decem voluminibus explicantur, quod ipsum de auctore Livio neutiquam apud veteres comperias. Nam et Priscianus
vir didigens aliique grammatici, sicubi Livium citant, librorum numerum ascribunt neque decades nominant. Itaque et XVI
librum et XXXIII et CXVI videmus advocari ab antiquis auctoribus, cui sententiae et Franciscus Petrarcha astipulatur,
ut qui asserat in epistola ad Joannem Boccaccium ignavia legentium contigisse, ut Liviana historia sit in decades distributa
: « In partes inquit quas decades vocant, non ipse qui scripsit sed fastidiosa legentium desidia divisit
». Sed et L. Florus libros CXL eiusdem auctoris recenset, sublato penitus nomine decadum, cum universam historiam
in epithomen, vel ut latine loquar, in breviarium contraxit. Id et Politianus olim ita libere nobis concedebat, ut nostram
quoque diligentiam magnopere commendaret in perquirendis atque examinandis veterum monumentis.
De Bonifatio Pontifice Romano eiusque insolentia et ambitione, tum eiusdem scelestum facinus relatum contra Prochetum archiepiscopum, ac de improbitate et impudentia Christianorum pontificum.
Neque illud a nobis praetermittendum est, quominus in his etiam commentariis legatur de Bonifatio Pontifice Romano qui
Caelestino successit in pontificatu. Is enim tanto ambitu atque libidine Gebellinorum partes traditur fuisse insectatus,
ut minime veritus sit permulta efficere iniquissimis artibus atque incredibili insolentia, neque in principes tantum Romanos,
sed in ipsos sacerdotes, ceu illud contra Prochetum Genuensem Pontificem, quem archiepiscopum vocant. Nam quo die sacra
cinericia celebrantur, mos est apud Christianos ut pontifex maximus prodeuntes sacerdotes ad eius pedes excipiat, atque
eorum capiti cineres apponat, singulos subinde commonens et cineres esse illos et in cinerem reversuros. Cum autem Prochetus
sacerclos, qui habebatur inter Gebellinos, constitisset ad pedes Pontificis, inibi Pontifex Bonifatius, verbis permutatis
quae pro religione effantur : « Memento inquit quod Gebellinus es et cum Gebellinis morieris ».
Et simul cineres sacros in eius frontem atque oculos proiecit. Quo intelligi potest ab omnibus quanta sit eorum hominum
iniquitas atque impudentia, qui sub nomine religionis nihil non licere sibi opinantur. Nam, cum ad instruendos mortalium
animos pacemque humano generi conciliandam creati atque instituti sint, nihil amplius existimant aut magis conantur quam
pro libidine seditiones principum excitare, nefariasque voluptates flagitiosissime explere, quod et Thomas Aquinas et
Aegidius magnis commentariis disserunt.
Scitum responsum Aristippi philosophi, cum rogaretur cur homines doctiores divitum domos atque principum frequenter adeant, minime autem ad eos divites.
Prudenter ac scite responsum est a Cyrenaico Aristippo interroganti Dionysio, quid in causa foret ut philosophi ac eruditi
homines divitum aedes accederent eorumque fores ac limina contererent, divites autem minime id agant : « Quoniam
philosophi inquit probe intelligunt quae desint divitibus et quibus maxime egeant, divites autem hoc nesciunt
». Quo circa pereleganter Picus noster Mirandula dicebat, nullum se animal videre in omni vita mortalium stultius
atque insolentius quam divitem hominem, qui bonarum disciplinarum sit imperitus a studiisque liberalibus abhorreat, quoniam
divitiae illae impudicis voluptatibus atque desidiae paratae sunt, neque in usum hominum, aut aliquam vitae utilitatem
erogantur. Itaque minime mirum est, si Alexandrini reges atque caeteri principes tam summis studiis tamque accurata diligentia
doctiorum hominum familiaritates atque sermones conquisierunt. Quam rem epistolae Graecorum principum ac Romanorum abunde
indicant, unde illud pervulgatum : " σοφοι τυραννοι
των σοφων συνουσιαι ".