Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber IV |
Dignum memoria de rege Pisistrato, quo astu atque commento contra adversarios sit usus pro firmando imperio ; tum de eius quo que tyrannide nonnihil, ex verbis Solonis.
Dignum observatione ac memoria est quod in historia de rege Pisistrato et eius dissensione cum filiis notatur, tum quam
callide ac prudenter, ut homo Graecus, omnem prorsus odii ac simultatis suspitionem apud populum Atheniensem sustulerit.
Nam cum forte idem Pisistratus, qui Athenis imperavit, in dicenda sententia minime obtinuisset a liberis assensum, ex
ea re factum est, ut inter eos orta simultas crederetur, quod aemulis atque adversantibus, ut fit, maxime gratum pro voto
contingeret, sperantibus ob eam forte seditionem atque discordiam futuram in regno novitatem. Verum Pisistratus, comperto
aemulantium animo, ut eximia vir prudentia, cives omnes convocavit, atque ad eos in hunc modum verba habuit : «
Succensui equidem pro tempore inquit o Athenienses, meis filiis, quod ipsi paternae voluntati, ut par fuit,
minus acquiescerent, sed visum mihi deinceps est officium esse meum ac pietatis paternae munus, ut ego ipse in liberorum
sententiam concederem. Debetis igitur scire sobolem quidem ac liberos regis cum patre convenire, et in omnibus esse concordes
». Quo commento atque astutia effecit, ut omnibus plane Atheniensibus spes tolleretur futurae novitatis. Idem quoque
Pisistratus mira quadam arte et ingenio tyrannidem occupavit, sicuti a Solone et aliis permultis scribitur. Nam blande
primum vocare populum atque illicere coepit, dein sibi ipsi vulnera inflixit, et in publicum simul progressus atque vociferans,
ea se ab hostibus accepisse. Quadrigentos sibi custodes dari exoravit, iuvenes admodum acres et robustos, quibus armatis
stipatus reipublicae Atheniensium statum evertit, ac regiam potestatem arripuit.
Quo studio ac diligentia factum sit a Romanis ut libros Magonis de agro colendo in latinum converterent ; tum aliud exemplum de Cornelii Taciti historia, quo honore a Tacito imperatore habita et in bibliothecis locata fuerit.
Notandum et illud est quanta cura et studio factum sit a Romanis, ut ea omnia diligenter observarent quae ad ipsum vitam
cultumque et mores hominum pertinerent. Nec enim leges tantum et sacra quaedam ab Atheniensibus per legatos acceperunt,
sed commentarios etiam de agricultura et eius praeceptis ab ipsis Carthaginiensibus, senatus auctoritate, in usum Romanum
transtulerunt. Nam, cum Mago ille Poenus qui contra Romanos imperator excellens fuerit, libros de re rustica duodetriginta
condidisset, decretum est a Romano senatu, ut ea quidem volumina ex punica lingua in latinum sermonem converterentur,
quo maior etiam utilitas atque comoditas colendi agri Romanis viris traderetur. Quod ipse C. Plinius ad Vespasianum Augustum
scribit, qui inter alios quoque Magoniani operis interpretes Decium Syllanum fuisse asserit, cui demandatum fuerit ut
Magonem ipsum in Romanam orationem transferret, siquidem non modo nobili genere Syllanus hic fuit, sed etiam sapientiae,
ut inquit Plinius, compositissimae. Facit ad hoc et aliud exemplum de Tacito imperatore Romano. Is enim Cornelii Taciti
viri consularis historiam de Romanis imperatoribus non modo in omnibus bibliothecis iussit collocari, sed etiam edicto
cavit, ut decies quotannis ad usum publicum transcriberetur, atque in bibliothecis pariter poneretur. In quo aperte probatur
non illam modo sui generis et familiae, sed etiam historiae rationem habuisse, qua rerum omnium memoria et utilitas ad
ipsos posteros propagatur. Quod et Flavius Vopiscus ad Bassum retulit.
De censorum potestate ac de triplici poena in Romanos, et qui dicerentur in aerarios relati, ac ibidem subscripta verba ex antiquis legibus de ipsis censoribus.
Prudenter a Romanis factum est in moderando imperio et moribus corrigendis, ut ea in re magistratus eiusmodi haberentur qui consilio et diligentia singulari hoc officium praestarent, quales in urbe censores fuerunt, quos praeter alia multa quae agerent, ad regendos etiam civitatis mores creari mos fuit. Sed in erogandis poenis, atque mulctandis delictis, quod apud Asconium Pedianum reperio, notandum mihi hoc loco videtur quod in quoque ordine Romani cives pro ipsis meritis cuique condignam poenam statuissent. Nam, qui senatores essent, his quidem poena fuit, ut senatu amoti, eicerentur. Qui autem Romani equites delinquebant, eisdem censores publicum equum adimebant., sicuti nimis interdum obesis corpulentisque equitibus, vel quibus male curati equi strigosioresque fuissent. Qui vero plebei forent, eorum nomen pro delicto in caeritum tabulas censorum auctoritate referebatur, neque amplius in centuriae suae albo scribebatur, sed aerarii fiebant, ac pro capite dumtaxat tributi nomine aes praebebant. Ex quo permultos legimus in aerarios fuisse relatos, sicuti apud Livium et alios veteres habemus. Quod ego ob id apposui, ut eorum facilius errores a studiosis agnoscantur, qui etiam doctiores haberi solent. Sed et verba ipsa libet hoc loco adiicere ex antiquis legibus, quo apertius censorum dignitas atque potestas intelligatur. Nam et Cicero a haec eadem refert :
Censores populi, civitates, soboles, familias
pecuniasque censento ; urbis templa, vias,
aquas, aerarium, vectigalia tuento,
populique partes in tribus distribuunto ;
exinde pecunias per civitatis ordines partiunto,
equitum peditumque prolem distribuunto.
Caelibes esse prohibento, mores populi regunto.
Probrum in senatu non relinquunto ;
bini sunto, magistratum quinquennio habento ;
reliqui magistratus annui sunto.
Ollaque potestas semper esto.
Quod a me alibi copiosius scriptum est, cum censorum potestatem aliosque magistratus Romanae civitatis diligenter explicaremus.
Quantum debeant homines honestis ac eruditis praeceptoribus, abunde quidam veteres principes et Romani et Graeci demonstrarunt,
qui suos quidem praeceptores non modo summa et egregia observatione coluerunt, sed honoribus etiam maximis atque dignitatibus
prosecuti sunt. Nam parentibus et diis et praeceptoribus, ut inquit Plato, vix hercle pro merito illud vetus αντιπελαργειν
observari potest, quum tanto muneri nullae satis gratiae referantur. Alexander autem Macedo Philippi filius, qui felicissime
imperavit, quum Aristoteli philosopho debere se ingenii eruditionem intelligeret, non semel quidem suum animum atque observantiam
praeceptori aperuit, ratus suum esse officium, ex iure ipso humanitatis, tanto praeceptori vicem aliquam optime de se
merenti referre. Non enim tantum Aristotelis nomini patriam condidit, ac tantae rerum claritati benignum, ut inquit Plinius,
animi testimonium miscuit, sed etiam naturae sacra et causas perquirenti opem maximam tulit, ne tam diligenti studio et
honestissimae disciplinae sua deessent emolumenta. Sicuti quum libros illos quinquaginta de animalibus composuit, quae
a Graecis πολυταλαντα βιβλια
sunt appellata, quoniam octingenta quidem talenta, ut inquit Athenaeus, impensa in his sunt. In quo rex maximus aperte
demonstravit non esse minus posteritatem commentariis instruere, quam universi orbis populos atque provincias devincere.
Sed hoc totum copiose C. Plinius declarat ad Caesarem Vespasianum in hunc modum : « Alexander inquit
Magnus quum esset inflammatus mira cupidine animalium naturas noscendi, commentationem hanc Aristoteli delegavit, summo
in omni scientia viro. Tum aliquot millia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere illi iussa sunt, eorum videlicet
quos venatus, aucupia, piscatusque alebant, quibusque vivaria, armenta, piscinae, aviaria in cura erant, ne quid usquam
gentium a tanto viro possit ignorari. Hos enim omnes percontando, quinquaginta ferme volumina illa praeclara de animalibus
condidit ». Haec Plinius de Alexandri studio et affectu erga praeceptorem Aristotelem. Quod equidem vel ob eam praecipue
causam putavi observandum, quoniam in quorundam commentariis eundem invenio Alexandrum mutato animo fuisse contra praeceptorem,
eumque deinde capitali odio fuisse insectatum. Quod esse verum et illud admodum insinuat, quoniam Alexandri mors ex veneno
illo Stygiae aquae non sine infamia Aristotelis excogitata creditur.
De praefectis sylvarum apud Romanos, et de maioribus ac minoribus provincias, ac inibi illud Vergilii expositum : « Si canimus sylvas, sylvae sint consule dignae », contra aliorum sententiam.
Publii Vergilii a versus notissimi sunt in poëmate Bucolico, quod inscribitur Pollio :
Non omnes arbusta iuvant, humilesque myricae ;
Si canimus sylvas, sylvae sint consule dignae.
Quo loco nostri interpretes, ut alia multa, paulo indoctius atque jeiunius hoc ipsum exponunt, dicentes sylvas dignas
consule, id est consulari dignitate, ut ad Pollionem consulem referri possit, idque ipsum nullo prorsus auctore scribunt.
Sed enim maior subest eruditio ac sensus remotior, qui ex ipsis Romanorum legibus atque decretis elicitur. Nam cautum
fuit apud Romanos, ut consules quidem ipsi curam collium atque sylvarum haberent, ut hac ratione materies non deesset,
qua videlicet navigia publica possent a praefectis fabrum confici. Sicuti et servatum adhuc in Veneta republica, uti praefectos
habeant quibus cura haec sylvarum sit demandata, ut quotannis sata illa et arbores ex decreto publico excindantur, ne
materies non copiosa constituendis navigiis suggeratur. Quin et illud in veterum libris notatum, quod ipse Ancus Martius,
qui Numae nepos ex filia fuit, primus apud Romanos sylvas ad usum navium publicaverit, et salinarum vectigal instituerit.
Fuit antem consuetudo apud Romanos, ut posteaquam in urbe consules creati essent, provincias sortirentur, quas instructis
copiis et parato exercitu devincerent. Quod sicubi hoc casu aliquo defuisset, tum minores obibant. Erant enim aliae maiores
et consulares provinciae, aliae rursus minores, et in queis consules haud amplam laudem atque dignitatem consequi possent,
veluti cum sylvarum et collium negotium agerent. Ex quo Tranquillus Svetonius de Caesaris consolatu : « Cum Bibulo
inquit consul creatus est, et ob eam causam opera optimatibus data est, ut provinciae futuris consulibus
minimi negotii, idest sylvae collesque, decernerentur ; qua maxima iniuria Caesar instructus omnibus officiis Cnaeum Pompeium
assectatus est offensum patribus ». Sed hoc idem ex nostris etiam iureconsultis ediscitur, qui provincias minores
nominant et sylvarum curam in illis reponunt. Quibus facile constat quid ipse poëta Vergilius, iuris civilis, ut
ait Flavianus, doctissimus, insinuet. Quam sententiam et Niger noster Lacetus non improbat, vir ingenio maxime candido
et elegantias veterum probe doctus.
Quod in solstitiali tempore frondes in quibusdam arboribus convertantur, et quae bruma augeri minuique sit observatum a Stoicis ex lunae viribus.
Servatum est a veteribus evenire in quibusdam arboribus, ut in solstitiali tempore frondes convertantur, vel in brumali
etiam revirescant. M. autem Varro in libro ad uxorem Fundaniam discrimina haec admiranda appellavit, quibus anni tempus
discernatur et ex versura foliorum dies solstitialis fuisse appareat, quod in olea, populo alba et salice accidere testatur.
Quae, cum in aliis auctoribus relata essent, putavi ea subiicienda quae M. Cicero ex stoicorum observationibus recenset,
quo loco de extispiciis et divinationibus agit. « Probatum est inquit a Stoicis in ipsa bruma musculorum
jecuscula augeri, pulegium aridum florescere brumali die ; item inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in his
mediis inclusa sunt, in contrarias partes se vertere, iam et nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreis et
conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant atque decrescant ; arbores etiam hyemali tempore simul cum
luna consenescunt, et in marinis aestibus accessus et recessus lunae motu gubernantur ». Plutarchus autem Cheronaeus
in commentario Hesiodeo apud Pelusiotas populos rettulit minime cepas esitari, quoniam inter olera id solum contra lunae
aucta ac damna minuendi vires et augendi contrarias habeat. Caius autem Plinius et Aulus Gellius similia quaedam observarunt,
sed haec etiam in promiscuis quaestionibus exposuimus.
De Philemone poëta comico eiusque mirando interitu, ex Luciani historia et aliorum commentariis.
Lepida quidem historia est ac scitu digna de Philemone comico eiusque mirando interitu, sicuti in Graecorum commentariis
reperitur. Is enim Philemon in scribendis fabulis eleganti ingenio et pervenusto habitus est, quando in scaena ipsa, ut
scribitur, Menandro etiam praelatus est. Sed cum idem Philemon aetate iam edita provectior esset, eique ficus ad cibum
paratae in conspectu forent, asello eas comedente, puerum advocavit ut asinum abigeret. Sed is tardius cum supervenisset
et comestas omnes videret, urbanissime inquit : « Et nunc da merum asello ».
Quo audito coepit adeo poëta Philemon risu et chachinno diffluere, ut ex eo ibidem statim perierit. Lucianus autem
Samosatheus ad hunc modum de Philemone : « Φιλημων inquit ο
κωμικος ομοιως τω Κρατινω
επτα και ενενηκοντα ετη
βιος κατεκειτο μεν επι
κλινης ηρεμων θεασαμενος
δε ονον τα παρασκευασμενα
αυτω συκα κατεσθιοντα,
ωρμισε μεν εις γελωτα,
καλεσας δε τον οικετην
και συν πολλω και αθροω
γελωτι ειπων προσδουναι
τω ονω ακρατου ροφειν,
αποπνιγεις υπο του γελωτος
απεθανε ».
Hoc idem et in Suidae collectaneis et apud veteres multos passim reperitur. Neque autem me latet alios quoque nimio risu
periisse, quod alibi commodius diximus. De ipso autem Philemone et in Maximi Valerii exemplis mentio habetur, etsi portae
nomen temere a quibusdam sit depravatum.
De mulso apud veteres in sacris, ac Titii verba posita de hoc ; tum Romuli Pollionis dictum ad Octavium Augustum, et alia obiter non iniucunda.
De mulso et eius potione permulta in veterum libris scripta sunt, neque apud eos modo qui de generibus potionum diligenter quaesierunt, sed apud illos etiam auctores qui sacra deorum et libationes rettulerunt. Omnes autem in hoc fere conveniunt, mulsum quidem pro vini genere accipiendum quod esset melle commixtum. Unde in sacris Herculis et Cereris mulsum hoc praecipue celebrant, sicuti Vectius Praetextatus in coenis Macrobianis ostendit. Nam Cereris sacris haud vinum quidem libari fas erat, ex quo iocus ille Plautinus perquam lepidus in Aulularia de cerealibus nuptiis. Quin et XII Calendas Januarias sacrum hoc Herculi et Cereri fiebat, quod in Romanis etiam fastis apparet in hunc videlicet modum : sue praegnante, panibus, et mulso. Hincque erudite ac prudenter excusari video P. Vergilium, qui scienter dixerit :
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho.
Haud enim ignorabat, vir utriusque iuris optime consultus, vinum ipsum mitescere cum mulsum heri occoepisset. C. autem
Titius, vir doctus et qui Romanos luxus acerrima oratione laceravit, de hoc etiam mulso mentionem fecit, sicuti Furius
Albinus ex oratione illius apud Macrobium recenset : « Vix inquit prae vino sustinent palpebras. Eunt
in consilium. Ibi haec oratio : Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus, potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco,
edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum ? ». Quibus apparet Scipionum aetate, nam tum is Titius vixit,
solitos esse Romanos Graecum vinum et mulsum potitare. Sed et L. Scipio, ut est auctor Livius, in bello contra Samnites
discrimine ipso, quo templa diis immortalibus voveri mos erat, vovit Iovi victori, si legiones hostium fudisset, pauxillum
mulsi, priusquam temetum biberet, se facturum ; quod ipsis diis cordi fuit.
Illud autem mulsi genus pro optimo habitum est quod ex vetere vino constaret. Nam et multi, ut inquit Plinius, longam
senectam mulsi tantum nutritu citra alium cibum toleravere. Ex quo nobile illud exemplum de Romulo Pollione, qui supra
centum annos vixit. Nam, cum forte divus Augustus illum rogaret quanam ratione vigorem illum et animi et corporis tam
feliciter custodiret : « Intus mulso respondit foris oleo ». Appellatur et aqua mulsa apud eundem
Plinium aliosque medicos quae melle addito diluitur, cuius potus maxime utilis alsiosis et his qui humilis exilisque animi
sunt, quos graeci τος μικροψυχους
vocant. Lenit etiam transitum spiritus, et contra tussim valet aliaque permulta, sicuti eorum tradunt commentaria qui
remedia morbis excogitarunt.
Quid apud veteres sit urbem Romam fuisse ad aequilibrium positam, et quod aequilibritas vertitur a M. Tullio, quod est graece ισονομια. Tum non nihil etiam de differentia inter urbem et Romam, ex doctrina iureconsultorum.
Scriptum est a Julio Solino de urbe Roma, eam fuisse primo quadratam vocatam, quoniam ad aequilibrium esset posita. In
quo a viris doctioribus quaesitum est quid eo loco Solinus intelligat, cum voce duriuscula situm ac positionem tam augustae
Urbis ad aequilibrium factam rettulerit. Sed enim putamus non aliter hoc accipiendum, quam ut ipsam dicamus Romam ad aequalem
regulam et quasi ισονομικως in quadratam speciem constructam,
quod et Sex. Pompeius ex Verrio testatur, ratione loci ac moenium habita. Unde Plutarchus etiam, vir in perquirendis Romanis
antiquitatibus diligens, Ρωμην τετραγωνον vocat.
Nam et in caeteris quoque aedificiis dicimus aliquid ad aequilibrium compositum, quod aequa ratione absolutum et undecunque
perfectum appareat, tametsi hanc vocem, quae est aequilibrium, ex tabulis decemviralibus scimus profectam, quo loco lex
talionis continetur, quando et Sex. Caecilius' poenam talionis ad aequilibrium factam exposuit, hoc est, προς
την ισονομιαν , habita iniuriarum ratione, ut ipsam videlicet
talionem quasi ad amussim et libellam aequiparent atque expendant. Haec enim verba sunt legis : « Si membrum rupit
meum, e pacto talio esto ». Quod et Gellius vir Romanus ex Phavorini disputatione recensuit. Sed et M. Cicero ισονοιαν
latino verbo exponens aequilibritatem appellat in libro de natura deorum, cum de atomis illis Democritis agit : «
Confugis inquit ad aequilibritatem, sic enim ισονοιαν (si placet)
appellemus » ; tametsi sciam in vulgatis quidem codicibus aequabilitatem perperam scriptum. Nostri vero iureconsulti,
ut id etiam referatur, inter urbem et Romam differentiam haud inelegantem ponunt, ut urbem videlicet locum dumtaxat intra
moenia intelligamus, Romam vero et ipsa etiam suburbia quaeque iuxta urbem circumvisuntur. Eoque id asserunt, ut intelligi
facilius possit quae aut Romae aut in urbe iure legationis comprehendantur, ne quid in herciscunda familia discriminis
aut fraudis nasceretur. De Roma autem quadrata eiusque ratione commodius egimus, ne illud Q. Ennii carmen minus a nostris
intelligatur :
Et quis tum curat Romae regnare quadratae ? ;cum primo haec saxo apposita foret in speciem quadratam constituto, ut Pompeius et Dionysius testantur. Quod et noster Bernardus Oricellarius in suis commentariis de urbe Roma diligenter exequitur.
De Pythagorica philosophia, ac de Jani fronte quadruplici, ac de Manasse rege, eiusque statua cum facie quincuplici.
Qui de veterum theologia commentarios scripserunt pleraque volunt de diis eorumque simulacris allegorice intelligi, sicuti
et Pythagorici philosophi qui arcana illa caelestis disciplinae ac rerum mysteria quodam quasi velamento obduxerunt, ne
temere prophanum vulgus ad ea accederet. Quod apud nos Macrobius et Fabius Planciades demonstrant, ut Graecos mittamus,
qui multo copiosius hanc partem absolverunt. Sed libitum mihi ea referre de Jano eiusque simulacro quae ex Bassianis commentariis
Vectius Praetextatus recenset, qui eum ait appellatum fuisse bifrontem, quoniam et superum et inferum ianitor habeatur,
quod in Fastis etiam Ovidianis patet. Sed quadruplici facie eundem finxerunt et quadriformem, ut ait Bassus, vocarunt,
quod universa climata sua maiestate complexus est et in quattuor orbis partes conspicit, sicuti hoc ipsum Jani simulacrum
demonstrat, ex quo saliari carmine ut deorum deus celebratur. Augustinus, cum de Romanorum diis disserit : « Janum
inquit ipsum bifrontem et quadrifrontem etiam tanquam geminum fecerunt. Et quoniam plurimi dii selecti erubescenda
perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior apparet ». Manasses quoque rex Hebraeorum,
cum statuam sibi poneret, quincuplici facie ornatam voluit, quo maior in eo prudentia et maiestas, ut puto, signaretur.
Quod Eusebius Pamphilus ex Manethi annalibus tradit. Nam, cum is prophetam Esaiam interfecisset, statuam sibi posuit quinque
facies habentem, quod in sacra etiam historia legitur.
Qui de caelo et mundo scripserunt copiose quidem exponunt qua origine, quo motu quibusque partibus censeri debeant, ut Plato et Aristoteles. M. quoque Cicero in libro de universitate quem magna ex parte a Platone in latinum sermonem transtulit, abunde hoc totum disseruit. Quae res, cum saepenumero se ad considerandum offerat, putavi fore non indignum si M. Varronis versiculos referrem, quos in Menippeis satyris seu Cynicis non minori elegantia quam doctrina inseruit, cum caelum ipsum ignemque et mundum pro eodem habendum tradat. Sic enim in Dolio satyra, ut Probus etiam Valerius testatur in Vergilii commentario :
Mundus inquit domus est maxima omnium,
Quam quinque altitonae fragmine zonae cingunt,
Per quam limbus pictus bis sex signis
Stellimicantibus altus in obliquo aethere lunae
Bigas acceptat... [Posthumi, cui seplasia foetet].
Vocatur a caelatura "caelum", graece ab ornatu κοσμος, latine a puritia
"mundus". In his limbum scribit per orbem cum duodecim stellimicantibus signis deferri. Vocat autem "limbum"
hoc loco Terentius Varro circulum illum, sive partem, quae graece ζωδιακος
dicitur, qua voce et Plinius utitur. Quin apud eundem Varronem Cossinius inquit : capellarum dentes inimici sationis,
quas etiam astrologi ita receperunt in caelum, ut extra limbum XII signorum excluserint. Quod autem a caelatura "caelum"
et ob ornatu graece κοσμος dicatur, cum multi referunt, tum C. Plinius qui hunc
ipsum Varronis locum, ut alia multa secutus, ad hunc modum scribit : « Quem Graeci κοσμον
nomine ornamenti appellarunt, eum et nos, a perfecta absolutaque elegantia, mundum, caelumque haud dubie caelati argumento
diximus, ut interpretatur M. Varro ». Adiuvat et rerum ordo, descripto circulo, qui signifer vocatur, in XII animalium
effigies, et per illas solis cursu congruens tot saeculis ratio.
De quibusdam legibus, et eorum praemio qui hostes multos interemissent, ex libris Aristotelis, et quae Firmianus contra Ennium et Ciceronem protulerit.
Referuntur ab Aristotele et aliis permultae leges de illorum praemio et dignitate, qui certando ac strenue dimicando ex hostibus aliquot occidissent, sicuti de Spartanis populis, Persis, Thracensibusque et aliis. Sed ea libitum est in praesens adnotare, quae ipse Aristoteles in Politicis prosequitur, de his scilicet civitatibus ac nationibus, quae suas leges atque instituta ad militarem disciplinam augendam et confirmandam statuerunt, sic ut ex cruore hostium ac caedibus maior animi virtus atque dignitas haberetur, ceu apud Persas inquit Thraces, Scythas, Macedones et Gallos complura sunt instituta. Sed enim lex aliquando apud Macedones fuit, qua cautum eos homines capistro cingi, qui nullum hostem interemissent. Apud Scythas autem et illud decretum est, ut hi tantum in celebri convivio circumlatam pateram accepturi essent, qui ex hostibus aliquot occidissent. Iberi autem (gens admodum bellicosa) tot erigere obeliscos circa sepulchrum consueverunt, quot ex numero hostium necassent. Sed et Carthaginienses pro expeditionum numero, in quibus meruissent, anulorum ornatum retinebant. Quo factum est, ut complures tum maxime insignes sint habiti, qui animo acres ac feroces multos in proeliis cum magna strage obtruncassent. Apud nostros autem Romanos Scipio ille Aphricanus magnopere apud poetam Ennium gloriatur, quod per sanguinem hostium et caedes viam sibi ad caelum aperuit. Quod ipse quidem Caelius Firmianus velut impium ac scelestum facinus vehementer exagitat, Enniumque et Ciceronem ea in re vanitatis et impudentiae arguit, cum in hunc modum se idem Scipio apud Ennium loquatur :
Si fas caedendo caelestia scandere cuiquam
Mi soli caeli maxima porta patet.
« O quantis in tenebris, Aphricane, inquit Firmianus versatus es, vel potius, o poëta, qui per
caedes et sanguinem patere in caelum ascensum putaveris, cui vanitati et Cicero assentit ». Est vero inquit
Aphricane, nam et Herculi eadem ista via patuit.
Petronii Arbitri carmen appositum in quo ciconiam pietaticultricem et gracilipedem dixit, tum inibi de alitis eiusdem pietate non indigna relatio.
Legebamus nuper Venetiis ego et Ioannes Venetus Petronii Arbitri Satyricon opus contra declamatores, in quo, cum alia multa nos magnopere affecerunt, tum illud praecipue carmen, in quo de pavone et ciconia ludens, ilium babylonico aureo amictum, et ciconiam pietaticultricem, gracilipedem, choralistriam et exulhyemem appellavit. Sed ascribemus eiusdem versus, eoque libentius id agendum est, quod in vulgatis fere codicibus non pauca depravata atque interlisa lector comperiet :
« Tuo palato inquit clausus pavo nascitur
Plumato amictus aureo Babylonico ;
Ciconia etiam, grata peregrino hospita,
Pietaticultrix, gracilipes, choralistria,
Avis exulhyemis, titulus tepidi temporis
Nequitiae nidum in cacabo fecit meo ».
Neque desunt apud veteres qui referant, ipsam quidem ciconiae imaginem exculpi olim solitam super sceptris regum, quo
eorum pietas atque iustitia indicaretur. Illud enim vetus αντιπελαργειν
pervulgatum est de ingenio atque pietate ciconiae erga parentes, quod etiam divus Ambrosius confirmat, qui Romanorum
inquit usu alitem hanc pietatis nomine honestatam.
De legatione Gallortim ad regem Alexandrum, ac de illorum congrua et opportuna responsione contra ambitiosam regis insolentiam.
Quanta celebritate nominis atque magnitudine imperavit Alexander, Philippi filius, universa antiquitas memorat, quando
nemini par felicitas et animus in obeundis bellicis rebus, atque superandis periculis contigerit. Quo factum est, ut pleraeque
nationes atque populi muneribus summis atque honoribus ilium decorare atque augustiorem reddere conarentur. Sed quae de
Gallorum legatis scripta sunt ab auctore Strabone, visum mihi est ut hoc loco adnotarem ; ad hanc enim prope sententiam
de Gallis : « Alexander inquit ille Macedo Philippi filius, in ea nobili expeditione quam contra populum
Thracensem suscepit, cum Triballorum praeterea gentem invasisset, Gethas ipsos accessit eorumque urbem in suam potestatem
redegit. Itaque paulo mox a Syrmo Triballorum rege et aliis permultis munera capiens, ad suos remeavit. Sed interim ad
Alexandrum mittuntur amicitiae eius consequendae nomine Gallorum legati, qui eam regionem prope Adriam incolebant. Eos
vero Alexander pro regis dignitate cum comiter atque amice accepisset, in celebri, ut fit, convivio legatos rogavit quid
illud praecipue foret quod illi prae ceteris extimescerent (putavit enim de se ipso responsuros). Qua in re Galli, ut
homines sunt ingenio simplici atque barbaro : « Nil aliud responderunt o rex, quam ne caelum supra
nos corruat ». In quo delusa est insolescentis regis ambitio et importuna interrogatio.
Poëtae Vergilii versus appositi de Numa rege, quod canus in adolescentia fuerit, et quod Strabo id ipsum de L. Tarquinio rege rettulerit.
Pub. Vergilii versus sunt in libro Aeneidos sexto :
« Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens ? Nosco crines incanaque menta
Regis Romani primus qui legibus urbem
Fundabit, curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium... ».
Quo loco de Pompilio Numa intelligendum est, quoniam sic ipse auctor Vergilius videtur sensisse. Itaque Honoratus Servius
canum fuisse Numam a prima aetate asserit, eoque nomine dictum a poëta Vergilio incanaque menta, quod equidem non
recolo me unquam legisse apud alium quemquam ex veteribus. Strabo autem auctor gravissimus et in priscis monumentis diligens,
Tarquinium refert fuisse a pueritia canescentem : Urbes inquit XII conditae sunt a rege Tarquinio, in quo
tam egregia floruit sapientia, ut ab ineunte pueritia canum fuisse referant. Neque autem me latet "periphrasticos"
posse accipi canos in homine pro senili prudentia, et in iuvene canitiem pro sapientia. Sed utcumque sit, minime hoc praetereundum
existimavi quod in hac re observatum est a Strabone de rege Tarquinio, cum praesertim Vergilius idem Numae tribuerit.