Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber XXIII |
Quod Octavius Augustus tria potissimum in votis habuerit ; ac de Fortunae viribus, honore et nominibus apud Romanos.
Librum fecit Plutarchus Chaeroneus de Romanorum fortuna, in quo accurate (ut solet) atque egregie permulta de illius
cultu, potestate ac templis disseruit. Tum praecipue illorum exempla refert, qui cum meliorem aliquando fortunam atque
feliciorem habuerint, maximo illam honore ac veneratione prosecuti sunt, ut Ancus, Camillus et alii. Quod autem de Octavio
Augusto tradit, hoc equidem non putavi alienum aut indignum, ut adnotarem : Octavius inquit Caesaris filius,
qui primus Augusti nomen habuit, quum quartum et quinquagesimum annum ageret, precatus a diis est Scipionis fortitudinem,
benevolentiam Pompeii, Caesaris fortunam, quam quidem (inquit) fortunam rerum esse omnium maximarum victricem. Haec enim
M. Ciceroni, Lepido, Pansae, Hirtio, atque Antonio plurimum aliquando indulsit ; cumque hos omnes ad summum decus et gloriam
extulisset, demum deseruit atque uni tantum Caesari seipsam servavit ; ut aperte cognosci posset, quibus ludis atque blandimentis
humana omnia versare et commiscere consueverit. Sed haec apud auctores copiose referuntur, cum Romani ipsi, ut constat,
variis quidem nominibus illam et colendam et appellandam duxerint : ut Fortem, Viscatam, Muliebrem, Reducem, Victricem,
Primigeniam, Obsequentem et Mammosam. De quibus in Epistolicis scripsimus.
De immodico luxu Antonini Heliogabali imperatoris, ac de eius culcitris cum leporinis pilis et perdicum plumis ; ibidemque expositum de accubitis.
De Vario Antonino imperatore, qui Heliogabalus dictus est, permulta a Graecis et Latinis auctoribus scribuntur, quo luxu
quibusque libidinibus atque flagitiis imperium gesserit, ut naturae magis prodigium ad omnem vitae improbitatem haberi
posset, quam Romae urbis imperator. Is igitur eo studio atque ingenio fuit, ut nihil avidius quam de luxu variisque voluptatibus
cogitaret, sicut copiose ab Aelio Lampridio traditum est ad Constantinum imperatorem. Nam, ut de prodigiosa illius mollitie
breviter agamus, primus triclinia, lectos ac porticus omni florum genere stravit, liliis, violis, hyacinthis et narcissis
; atque per eos ambulavit, neque in culcitris, seu accubitis, ut appellant, facile cubuit, nisi quae leporinum pilum haberent,
aut perdicum plumas subalares. Tanta inerat animo eius mollities, quod idem Lampridius retulit, ut ex his mirandum non
sit si deinceps, urgente fato, et a tali monstro scelerum poenas reposcente, in latrina occisus fuerit.
Quod autem "accubitas" diximus, id quidem verbum ab accubando deductum est ; neque in Lampridio tantum legitur,
sed apud ipsos etiam iurisperitos, qui hac voce pro culcitris et toralibus utuntur, ut Varro appellat. Hinc et accubitalia
pro ipsis stratis, seu stragulis, accepta sunt, ut in epistola Valeriani imperatoris habetur ad Zosymionem Syriae procuratorem.
Nam cum Claudio legionis Martiae praefecto complura forent pro militiae instituto tribuenda, misit illi Valerianus imperator
accubitalium cypriorum, ut vocat, paria duo, interulas puras, togam et laticlavum, sagochlamydes et subsericam albam.
Quae divinationis species habenda sit "capnomantia", et Statii poëtae versus allati atque expositi super hac vaticinandi ratione.
Inter alia divinandi genera de quibus veteres scribunt, illud etiam in antiquorum monumentis notatur, quod Graeci " καπνομαντια ", nostri per fumum divinationem dicunt, cum ipse videlicet fumus vel in orbem volvitur, vel in obliquum flectitur aut in rectum protenditur. Quocirca meliorem sibi fortunam quis pollicetur vel adversam praesagit, ut est animus mortalium omnium ad futura praenoscenda magno ambitu intentus. Itaque " καπνομαντια ", graece appellata est, et καπνομαντες qui divinationum eiusmodi forent interpretes. Statius autem Papinius pereleganti carmine id expressit in Thebaide, cum de Menecei caede ageret :
« Vincatur, Pietas inquit pone heia altaria, virgo ;
quaeramus superos. Facit illa, acieque sagaci
sanguincos flammarum apices geminumque per auras
ignem et clara tamen mediae fastigia lucis
orta docet ; tunc in speciem serpentis inanem
ancipiti gyro volvi frangique rubore
demonstrat dubio, patriasque illuminat umbras ».
In his enim versibus, et per ignem divinatio ac per fumum describitur. Nam sicubi ex flamma geminus apex extitisset,
dissidium indicari existimabant, ut Marcus Cicero tradit. De capnite autem vino et gemma commode diximus ; quae, interiectis
velut spiris, fumidum quiddam refert.
Quod imperante Tiberio vitrum flexile ac ductile redditum sit ; et qua poena tantae inventionis auctor damnatus f uerit.
Traditum est a Caio Plinio, inter alia multa, et hoc maxime mirandum ac memoria dignum de vitro, quemadmodum flexile
atque ductile redditum sit imperante Tiberio Augusto. Adeo nihil in rerum natura intentatum aut inexpertum reliquit antiquorum
solertia. Quod equidem non aliis verbis asserendum est, quam eiusdem auctoris Caii Plinii. Sic enim, quo loco de vitri
inventione atque origine scribit : « Excogitatum inquit est Tiberio principe vitri temperamentum quo
flexibile esset, sed eius officina abolita est, ne aeris, argenti aurive metallis pretia detraherentur ». Hoc idem
et Isidorus recenset. Tum adiicit huic inventioni principem Tiberium maxime iratum, sic ut opificem ipsum necandum imperaret
ne aurum vilesceret, ac pro luto ut inquit haberetur, caeterisque metallis pretium demeretur. Id autem verumne
an falsum existimari debeat, malim hercle pro suo quisque arbitrio iudicet, in tanta praesertim rerum atque ingeniorum
varietate.
Quibus maxime cibis venenata quaedam animantia vivant, ut viperae, scorpiones, stellionesque ; ac de amphiviis etiam et aliis.
Relatum est, cum ab aliis multis, tum ab his auctoribus qui animantium historiam descripserunt, quibus maxime cibis vesci
et quamdiu vivere consueverint ; nos eam partem breviter nunc exequemur, qua naturae ipsius vires ac maiestas in capiendis
cibis probari possit. Sic igitur observatum anates in Ponto venenis vivere ; item capreas atque cothurnices aves venenis
pinguescere, animalia ut inquit Plinius a placidissima. Mures vero aviditate maxima salem lambunt eoque,
ut traditum est, redduntur praegnantes ; quod ex Aristotele Plinius, ut alia multa, refert. Scorpiones terram fere exedentes
vivunt, ascalabotes a autem, seu stelliones et aranei minimo sucu. Haec enim animantia, ut adnotatum a nobis est, vitreis
inclusa poculis, nullo quidem cibo supra semestre spatium vitam protrahunt, etsi eorum oculi extumescunt. Sed et lupi,
cum maiore fame vexantur, terram etiam depascuntur. Serpentes vero, sicubi adest facultas, cupiditate summa vinum appetunt.
Itaque minime mirandum est, si viperas a Claudio Galeno scribitur repertas quandoque in amphoris vinariis. Quin et pleraque
animantia, quae Graeci αμφιβια vocant, non minus venenis quam aliis cibis vivunt ; ea
Marcus Cicero vitae ancipitis
latina voce appellat.
Deos esse accipiendos tam feminino genere quam masculino ; ac de Luno etiam deo pro Luna, et quo cultu atque institutis apud Carras coleretur.
Scripseram paulo ante, ut inter amicos fit, epistolam ad Cosmicum, in qua positum hoc fuit : "Venerem quidem ac
Cererem inter Romanos deos locavimus". Id autem, ut relatum mihi est, velut minus latinum et imperite dictum reprehenditur,
quod in genere aberraverim. Non enim deos asserunt scribi oportere, sed deas. Qua in re miratus sum quorumdam imperitiam
qui, dum ceteris se praeferunt et quasi censores publicos in literis constituunt, tam impudenter atque inepte decipiuntur.
Nam quis est, obsecro, tam alienus a veterum lectione aut ita demum imperitus, qui nesciat ipsos deos pro foeminis interdum
accipi, etiansi αρσενικως pronuntiemus ? Quod et Macrobius Aurelius
aliique copiose probant ; ut nihil sit istis hominibus impudentius, qui se criticos atque Aristarchos in disciplinis nominant.
Sane vero hoc permulti asserunt, ut Vergilius, Atherianus, Calvus et Levinius, ut Aristophanem mittam, qui Venerem Aphroditon
appellavit ; quorum suffragatio et quidem honestissima nostrae sententiae abunde patrocinatur. Nam Varro Terentius Palem
deum scripsit, sed et Lunum deum pro Luna quidam dixerunt, cuius templum Carris viseretur, ut ab Aelio Spartiano relatum
est, qui Caesarem inquit Antoninum Caracallam templum dei Luni accepisse, quem mirifica veneratione Carrenus populus coluit,
adeo ut mulieres virili veste, viri autem muliebri sacra illi perficerent ; quod et Philocorus et Spartianus tradunt.
Qua ratione Graeci quoque et Aegyptii, etsi Lunam foeminino genere habent, deum tamen appellant. Sed nolo esse in re aperta
longior, ne videar magis habuisse rationem alienae inscitiae, quam nostrae in studiis diligentiae, cum permulti quidem
sint, qui ut maiore audacia quam iudicio iudicant. Ita invident potius alienis laboribus, quam ipsi aliquid in communem
usum moliantur.
Iudicium a poëta Marullo f actum de Latinis poëtis, et quo vitio notati sunt aut quo ordine habendi.
Factum est iudicium nuper a nostro Marullo de poëtis Latinis egregie profecto et prudenter. Nam cum forte incidisset mentio de veterum disciplinis ac de pontis maxime Latinis : « Poëtice inquit apud Romanos plures habuit versificatores quam poëtas, si paulo diligentius id expendatur, quod exigendum sit in illis qui iure debeant poëtae appellare. In Publio inquit Ovidio reprehendi potest lasciviens ac nimium sibi indulgens ingenium. Quod et Fabius, in omni antiquitate romanus Aristarchus, asseruit. In Statio durum nimis carmen et anxium, praetereaque supra modum tumidum. Silium vero Italicum inquit forum redolere, ac vulgarem profluentemque magis venam carminis, quam elegantem et probam, Flaccum Valerium et Lucanum concitatos esse, sed audaciores interdum quam graviores. Itaque legendi quidem sunt omnes inquit sed hi maxime probandi pro suo quisque genere : Tibullus, Horatius, Catullus et in comoedia Terentius. Vergilium vero et Lucretium ediscendos asserebat. Quod ipsum, ut posteris etiam probaret, hisce versiculis expressit :
« Amor Tibullo, Mars, tibi Maro debet ;
Terentio soccus levis,
Cothurnus olim nemini satis multum,
Horatio satyra et chelys,
Natura magni versibus Lucretii,
Lepore Musaeo illitis ;
Epigramma cultum teste Rhallo adhuc nulli,
Docto Catullo sillabae.
Nos, si quis inter ceteros locat vates,
Onerat, quam honorat verius ».
De Juliorum et Antoninorum familiis, et quod in hominibus improbissimis atque monstrosis defecerint.
Nec illud omittendum est, quod a probis auctoribus notatur de Juliorum atque Antoninorum familiis, quae, ut viros maximos
atque insignes complures habuerunt, ita in eiusmodi hominibus desierunt, qui ob nimia scelera atque flagitia impurissimi
habiti sunt. Nam Juliorum quidem ultimus fuit Domitius Nero, quo numquam animal crudelius, saevius, immanius fuit. Unde
notum illud : Progenies Caesarum in Nerone defecit. In Antoninis Varius Heliogabalus, cuius flagitia et insanae libidines
prodigium fuisse, non hominem asserunt.
Vinum esse remedio contra aconitum, ac defensus a calumnia quorundam Macrobius, qui cicutam pro aconito audacius quam verius in eius Saturnalibus reponunt.
Paulo improbius atque etiam indoctius quidam fecerunt, qui apud auctorem Macrobium cicutam pro "aconito" reponunt,
quo loco de viribus ac potestate vini disputat, asserentes ea in re vel ipsum Macrobium errasse, vel "cicuta"
seu "conion" pro aconito legendum, quoniam vinum ut aiunt contra eius venenum praecipuum remedium
creditur. Quod Alexander medicus Plutarchusque et alii complures testantur. Ego autem non puto statim concedendum, ut
quod in omnibus sit exemplaribus descriptum, tam audacter id contra publicam fidem immutetur. In quo etiam doctiores maximo
damno incurrunt, quod eorum plerumque iudicium probari soleat proque ratione haberi. In hoc autem non modo potest a criticorum
calumnia defendi Macrobius, quod aconito scripserit vinum mederi, sed egregie commendari. Nam quis est tam alienus a lectionibus
veterum medicorum, tamque absurdo ingenio, quin apud Cornelium saltem Celsum et Plinium legerit vinum maximas vires habere
contra aconitum ? ut Galenus et alii plures omittantur. Plinius certe ad imperatorem Vespasianum de potestatibus ac viribus
vini sic disserit : « Merum quidem remedium est contra cicutam, coriandrum, aconita, viscum, meconium, argentum
vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpentum scorpionumque ictus, contraque omnia quae refrigerando nocent ».
Itaque ignoscent nobis in hac re praeceptores nostri, si ab illis libere dissentimus, quando nihil etiam magis debet incumbere
agenti rem posteritatis, quam praesidium inveniendae veritatis.
Quam iniquo animo Porphyrius philosophus Christi religionem sit insectatus, atque eiusdem falsum atque improbum vaticinium appositum, in quo Christianos ipsos per CCCLX annos duraturos scripserit.
Scriptum apud complures auctores quam infenso et acri animo Porphyrius philosophus Christianam religionem sit insectatus,
quibusque voluminibus eam laceravit atque vexavit. Sed eiusdem vaticinium, quod ab eo de illa factum est, ponendum existimavi,
ut iudicari facilius possit quam vanum hoc, quam audax et ridiculum fuerit, praesertim in eo homine, qui et ingenio et
multiplici disciplinarum cognitione praestiterit. Cum igitur videret Christianum nomen magis in dies pollere atque illustrius
fieri, non conviciis tantum in Christianos saeviendum putavit, sed et Petrum apostolum magicae disciplinae insimulans
edoctum illum asseruit a Christo ; ut in ea (sicut impudentissime vocat) deceptione, quasi princeps ac signifer foret.
Tum non amplius eam duraturam scripsit, quam per CCC et LX annos. Quod ipsum, quam iniquo animo atque perturbato dictum
fuerit, referendum non est. Augustinus certe et inscitiae et iniquitatis Porphyrium accusat, qui tam audaci illecebra
vanissimoque commento crediderit multorum animos decipere, atque ab ipsa veritate depellere. Quod et Petrarcha scribit,
eo maxime opere cui de religiosorum otio titulum fecit. Is autem Porphyrius Tyrius fuit, praeceptoremque audivit Plotinum,
de cuius vita et moribus multa retulit, eiusque opera correxit et in novenarios digessit. Neque defuerunt qui Porphyrianis
iurgiis atque insectationibus in Christianos ferulam referrent, siquidem ab Eusebio, Apollinare, Laodiceo et Methodio
copiose responsum est. Ex his Apollinaris XXX libros contra Porphyrium exaravit, Methodius autem usque ad decem milia
versuum ; quod in Epistolicis diligenter disseruimus.
De Valerii Homulli ingenio, et eiusdem dictis contra Marcum Antoninum imperatorem, eiusque constantiam.
Notatum est a veteribus quam elegans et urbanus fuerit Valerius Homullus, quibusque dictis atque leporibus sit usus,
ut nec Romanis etiam principibus parceret, cuiusmodi illud quam lepidissimum traditur in Marcum Antoninum Augustum.
Nam cum forte imperator eiusdem Homulli domum viseret columnasque ibidem e porphyretico lapide insignes atque egregias
miraretur, rogavit Homullum unde eas habuisset. Tum ille : « Imperator inquit cum in alienam domum
veneris, et mutus et surdus esto ». Idem quoque pari licentia cum Lucillam, Antonini matrem qui Pio imperatori successit,
venerantem Apollinis simulacrum vidisset, in aurem Augusti insusurrans : « Et illa inquit nunc rogat
pro tuo obitu, ut filius imperet ». Quae tamen ipsum imperatorem nihil omnino moverunt, sicut a Julio Capitolino
memoratur.
Tanta erat Marci probitas et insignis modcstia, ut non modo urbane dicta, sed importunam praeterea dicacitatem aequissimo
animo tulerit.
De disciplina Arabum in astronomicis ; et quod ipsa hominum aetas certis temporibus ad planetas referatur.
Pereleganter multa ac erudite scripta sunt in Arabum commentariis, tum ea maxime quae ad caeli siderumque potestatem
ac disciplinas pertinent. Neque videtur apud alios quidem populos fuisse studium acrius, aut maior solertia in astronomicis
speculandis, etsi magna ex parte Graecorum quoque ingenia imitati sunt. Illud autem mirificum existimo ac memoria dignum,
in quo mathematici ipsi et Chaldaei universam hominum aetatem ad planetas referunt, ut quaecumque in vita aguntur, ea
quidem statis certisque temporibus planetae ipsi propemodum efficiant. Luna inquiunt ab ipso natali usque
ad quintum aetatis annum moderatur atque disponit ; sequens Mercurius per decennium ; Venus per annos octo ; Sol undeviginti
; Mars XV, Iuppiter XII ; Saturnus reliquum vitae tempus. Ita enim digesta atque divisa vitae mortalium tempora traduntur,
ut nuper cum Jano Theolopho astronomiae peritissimo disseruimus. Neque illud ignoramus, aliam fieri divisionem ab aliis
auctoribus de hominum aetate. Nostri enim Lunae infantiam, pueritiam Stilboni seu Mercurio, adolescentiam Veneri, iuventam
Soll, virilitatem Marti, senectutem Iovi, senium Saturno adscripserunt, adeo ut singulis sua quaeque officia et affectus
tribuant.
Expositum diligenter quid "hostorium" sit, quid "rutrurn" et "rutellum" ex Lucilii carmine, ac de imaginibus etiam cum rutro.
Scripsit aetate nostra Jovianus Pontanus, inter alia suae diligentiae monumenta, de aspiratione libros, in quibus studiose complura et accurate observavit, secutus veterum grammaticorum exemplum, qui et in minimis etiam perscrutandis maxima solertia incubuerunt, ut Fabius, Varro, Martianus, Nigidius et Messala, qui de litera s librum composuit. Quo autem loco a Pontano traditur "hostilios" lares, "hostias" et "hostire" cum aspiratione scribenda esse : « "hostorium quoque inquit ab hostiendo, idest, aequando dictum est". Nam sic vocamus inquit lignum aequatorium ac teretem bacillum, quo in dimetiendo tritico modii aequantur ». Quibus apparet hostorium pro rutro illo ac bacillo accipiendum, quo in mensuris frumenti cumuli exaequantur. Tametsi haud satis memini an apud veterum quemquam de hostorio legerim. Lucilius autem poeta rutellum vocat in satiris eiuscemodi instrumentum, ut ex eius carmine colligitur : « Frumentarius est : modium hic secum atque rutellum una affert ». Quod et Nonius ponit. Rutrum vero ad "eruendum" dictum est, non a "radendo", ut quidam volunt. In Capitolio praeterea effigies fuit Ephebi rutrum tenentis arenamque eruentis causa exercitationis, pro more Graecorum. Quod signum ex Bithynia Romam deportavit Pompeius Bithynicus, sicut ex Festi Collectaneis ab Hermolao etiam notatum est. Nam et Varro Terentius inter rustica instrumenta rutrum enumerat in libris de origine verborum ad Marcum Ciceronem, ut aratrum, sarculum, rastrum et alia generis eiusdem. Neque omittendum est, quod ab Eusebio refertur, Remum fuisse a Fabio Romuli duce occisum rutro pastorali. Sed et rutabulum hint dictum, quo ad excoquendos panes rustici fere uterentur in proruendo igne, proptereaque poëtae veteres "allegoricos" hoc verbum pro virili membro acceperunt, ut poëta Naevius qui "retritum rutabulum" lepidissimo versu vocavit :
«... senile tractet retritum rutabulum ».
Unum esse hominem inter omnia animantia, qui calidis in potu utatur, et ad venerem pro libidine quocumque anni tem pore accedat.
Relatum est ab iis qui scribunt historiam de animalibus, unum esse hominem, in omni animantium genere, qui calidis in
potu utatur. Nam caetera quidem animantia in totum abstinent. Sicut etiam de venere illud servatum a philosophis, homines
ipsos quocumque anni tempore pro libidine ad venerem accedere, et in coitu esse ; cum alia fere animantia custodiant suum
tempus, et proprios coitus certis temporibus habeant, quos vocant "statos". Sed haec an vera sint haud equidem
prorsus asseruerim, in tanta naturae varietate, tametsi optimis auctoribus comprobantur.