Petrus CRINITUS Pietro Riccio (1465 1505) de Honesta Disciplina (1504) Liber XXI |
Qui maxime dicantur apud veteres nullo aflectu perturbati ; ac de Marco Antonino imperatore et Philippo Augusto, qui nullo umquam commento ad risum potuit excitari.
Nobiles sunt in veterum monumentis complures, qui ex ipsa animi constantia et "apathia", ut Stoici appellant,
eodem statu in omnibus atque tenore ita permanserint, ut nullis prope affectibus aut perturbationibus moverentur, quales
celebrantur viri sapientes et ingenio praeclari, Socrates, Heraclitus, Diogenes Cynicus et Pyrrhon ; apud nostros vero
Marcus Crassus, qui semel in tota vita risit, ob id appellatus αγελαστος.
Sed est visum ad haec de Romanis etiam imperatoribus aliquid afferre, ut de Marco Antonino Caesare, qui philosophus est
cognominatus, ac de Philippo iuniore Augusto. Marcus enim Antoninus tanta animi tranquillitate ac mentis constantia fuit,
ut nullo umquam affectu, nulla rerum fortunis vultum dicatur immutasse. Quem vitae rigorem ac severitatem auxit etiam
philosophiae stoicae professio, in qua se ipsum continuit, praeceptoribus ad eam optimis, siquidem, inter alios complures,
Sextum chaeronensem Plutarchi nepotem, et Apollonium chalcedonium magno studio coluit. Neque obfuit eiusdem constantiae
aut filius gladiator et scelestus aut uxor infamis, ut a Iulio Capitolino relatum est ad Imperatorem Diocletianum. Philippus
vero iunior, qui cum patre imperavit anno ad urbe condita millesimo, tam severi animi tamque inflexibilis fuit, ut nullo
umquam commento nullisque rationibus ad risum solvi aut excitari potuerit.
Et quod est maximum severitatis exemplum, cum patrem forte aspiceret ludis saecularibus petulantius cachinnantem, eum
ipsum aversato vultu notavit, ut ab Eutropio traditum est in Romana historia.
De Mario Gratidiano viro praetorio, et quanta immanitate a Sergio Catilina dissectus atque interemptus fuerit in Sillanis tumultibus, ex lulio Firmico ; et alia de Catilina et Cicerone addita contra Fenestellam.
Celebrati sunt apud veteres e Mariorum familia complures, qui et rebus gestis et dignitate claruerunt. Nam Marii duo
ac totidem Catones censentur, de quibus commode in Romanis familiis egimus. Hoc autem loco de M. Mario dicendum est, Marii
Gratidii filio, de quo sic Quintus Cicero ad Marcum Tullium scribit in libro de petitione consulatus : « Cum Lucio
inquit Catilina consulaturn petis, qui hominem carissimum senatui populoque Romano, Marcum Marium, inspectante
populo Romano, virgis per totam urbem ceciderit, ad bustum egerit, ibidem omni cruciatu laceravit, vivo statim collum
gladio sua dextra secuerit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, Caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius
rivi sanguinis fluerent ». Hunc igitur Marcum Marium designat qui a Lucio Catilina crudelissime interemptus est.
Marcus vero Cicero, in ea oratione quam habuit contra Antonium et Catilinam competitores, copiose retulit de hoc ipso
Mario.
Is enim, ut auctor est Pedianus, vir popularis fuit atque ob eam causam bis praetor ; cuius abscissum Caput sua manu Sergius
Catilina per urbem circumtulit ; quod illi a Marco Tullio saepius obiectum est. Iulius autem Firmicus sic de caede Mariana
scribit ad Mavortium Lollianum : « Praetorio viro iuniori Mario, qui iudicio omnium benemeritus de republica videbatur,
Sillana iussione elisa sunt prius crura, deinde deiecta de statu corporis brachia humeris tenus dissoluta ceciderunt,
tertio amputata lingua vocem reliquit in faucibus ; ad postremum omni parte corporis mutilata, oculi, qui fuerant spectatores
et superstites, egeruntur ; et in tam angusto corpore a nefario patriae carnifice tot sunt inventa supplicia, et vix anima
tantis vulneribus erogata est ».
Quod idcirco adnotavimus, ne tam imperite quidam a veteribus dissentiant. Nec illud praeterea concedi debet, quod a Fenestella
proditum fuit, Lucium Catilinam a Marco Cicerone fuisse in causa defensum, etsi ad Atticum scripserit se cogitasse de
Catilinae defensione : « Hoc tempore inquit Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus.
Iudices habemus, quos volumus, summa accusatorum voluntate. Spero, si absolutus erit, coniunctiorem nobis fore in ratione
petitionis ; sin aliter acciderit, humaniter feremus ».
De vaticiniis per aquam et per vinum, et apud quos maxime populos clara essent, ex Plutarcho et aliis auctoribus.
Scriptum a nobis est superiore volumine de his vaticiniis quae in Branchis, Delphis, atque Cathaballis apud veteres fieri
consueverint. Nunc libitum est ea addere quae apud Thracenses populos et Clarios celebrentur, quo tam dissimilis quidem
vaticinandi ratio tamque dispar consuetudo in oraculis edendis intelligitur. In Thraciae igitur regione apud Ligureos
adytus fuit Libero sacer, ex quo cum vaticinia et oracula reddi solerent, eius templi antistites vino affatim epoto respondebant.
Apud Clarios autem, ubi Clarii Apollinis templum foret, diversa res traditur. Nam quibus divina effari permissum esset,
aqua prius assumpta rem peragebant. Quod ipsum Vectius Praetextatus apud Macrobium refert, quo loco eumdem esse deum Liberum
atque Apollinem copiose disserit. Plutarchus autem Chaeroneus et aqua et mero testatur antistites quosdam apud diversos
populos sacra perficere, ac deinde vaticinari. Ut enim vinolenti dicuntur praedivinare, sic etiam lympholenti.
Iunonis Monetae nomen et origo allata ; tum de eiusdem templis et inscriptione in nummis Caesaris Domitiani Augusti.
Traditum est a Marco Tullio cum de divinatione scribit, Iunonem ipsam idcirco a Romanis Monetam vocari solitam, quod
ex arce templi Romanum populum commoverit, ut propter terrae motum, qui acciderit, sue plena rem procurarent. Qua in re
video ab antiquis plurimum dissentiri. Maximus Valerius et alii Iunonis tradunt Monetae imaginem a Veiorum oppido Romam
delatam, quo tempore imperator Furius Camillus suis auspiciis Veios superavit. Nam apud eos praecipua quidem religione
Iuno Moneta colebatur. Captis autem Veiis, cum miles forte Romanus per iocum eam rogaret an volens Romam concederet, annuisse
ferunt ac se velle respondisse. Quae res in admirationem versa est, ac protinus laeti milites eiusdem simulacrum in urbem
devexerunt, atque in Aventino monte collocatum est.
Neque tamen desunt qui Allocutio deo illa adscribant, quae de Iunone Moneta referuntur, quo nihil dici potest absurdius,
cum deus Allocutius, sive Aius (nam idem est), cavendum a Gallis sua voce monuerit, ac infima via nova aram habuerit,
quod apud veteres multi commemorant, sed eorum inscitiam alibi commodius repressimus. Templum vero Monetae non in. Aventino
tantum video ab auctoribus celebrari, sed in ipso etiam Capitolio, ut idem Maximus Valerius ac Livius asserunt, quo loco
Manlii Capitolini domus fuisse traditur. Publius autem Victor in regione urbis tertia collocavit, ubi Thermae Tatianae
atque Traianae forent.
Sed et Macrobius Aurelius aedem refert Iunonis Monetae calendis Iuniis dicatam, consulibus Claudio Martio Rutilio III
et T. Martio Torquato II.
Neque dubium est in aede Monetae solitos servari libros linteos, in quibus Romani imperii fata continerentur. Quin illud
adnotandum est, quod in pervetustis etiam nummis Domitiani Augusti descriptio servatur : DIVAE MONETAE. Quod et Bernardus
Oricellarius observavit, vir in gubernanda republica prudens, et in perquirendis veterum monumentis diligenter accuratus.
De viribus daemonum, et quod eorum sex genera tradantur diligens adnotatio, ex commentariis Pselli et Augustini.
Librum fecit Augustinus de potestate daemonum, in quo erudite atque copiose explicat quantis viribus polleant, quoque
habitu sint, et quibus maxime rebus adversari aut oblectari soleant. Qua in re non tam Christianam videtur Academiam sequutus,
quam Platonicorum placita et commentarios, in quibus multa de his comperiuntur. Quod autem sex eorum genera habeantur,
id ego apud Michaelem Psellum invenio, qui ex Marci traditionibus hoc totum egregie recensuit, Basiliumque et Paulum,
viros doctrina et morum sanctitate clarissimos, advocavit in historia daemonum. Ad hunc igitur modum diversam eorum naturam
atque potestatem retulit : Primum inquit daemonum genus igneum censetur, quod in sublimiore acre pervagari
solitum est, ut Marcus dicebat, qui illud voce barbara leliureon appellabat. Secundum genus, quod in proximo aëre
ac nobis propinquo obvolitat, quod etiamnum a plerisque aureum nuncupatur. Tertium porro terreum est, quod in terrae ipsius
regionibus versatur, ex quo multiplici ratione atque insidiis terrenis animantibus adversatur. Quartum aquatile ac maritimum
dicitur, quod humoribus se immergit, undivagum scilicet ac in palustribus habitans ut multos in aquis male afficiat, aestusque
ac tempestates in mari excitet, ac navigia ipsa cum hominibus prorsus demergat atque inobruat. His adiicitur quintum genus,
quod appellat subterraneum, quando et ipsis terrae visceribus inclusos daemones atque abditos tradit, unde motus terrae,
fundamentorum ruinae ac ventorum collisiones oriantur.
Praecipue autem infestari hoc daemonum genere scribit eos homines, qui aut in puteis effodiendis versantur, aut in metallis
perscrutandis. Sextum et ultimum, quod omnem quidem lucem refugit, tenebrosumque idcirco vocitat quoniam in tenebris assidue
teneatur. Mitto nunc quibus potissimum insidiis, aut quo astu scripserit eos decipere atque allicere humanum genus. Constat
enim, ut est auctor etiam Augustinus, omnes fere daemones hoc ingenio et natura esse, ut deos pariter oderint et hominibus
maxime adversentur. Sed alibi hoc totum disseruimus.
Quae figura sit dicendi in veterum libris mediusfidius, quaque origine censeri debeat, ac de Fidio Deo nonnihil.
"Mehercule" et "mecastor" figura est in veterum libris admodum frequens, qua intelligendum est "diligat"
vel "adiuvet ". Quod a Sexto Pompeio diligenter est observatum : In hoc enim, inquit iureiurando
subaudiendum est : "me amet", vel "adiuvet", quibus figuris multo saepius Graeci auctores utuntur.
Quo autem modo accipiendus sit mediusfidius, pauci adhuc, ut video, probe intelligunt aut originem percipiunt.
Ego vero ita expono, ut eiusmodi quidem locutio perinde valeat atque "mehercules" et "deusfidius",
cuius sacra Romanis annalibus traduntur, eiusque templa in urbem a veteribus relata sunt, sicut Plutarchus, Varro et poëtae
latini testantur. Sed et Sextus Pompeius in libris de priscis verbis XII pro Iovis filio accipit, quoniam d litera
cum l affinitatem retineat. Itaque iusiurandum hoc inquit per Divi fidem quidem dixerunt. In fabulis
autem Plautinis iusiurandumn refertur per Deum Fidium. Hunc enim Sanctum Fidiumque appellantes in Quirinali iugo veteres
coluerunt Nonis Iuniis. Quocirca sic in Fastis Ovidius :
« Quaerebam Nonas Sancto Fidione referrem,
An tibi, Semipater, tunc mihi Sanctus ait :
Cuicumyue ex illis dederis, ego munus habebo ;
Nomina trina fero, sic voluere Cures.
Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini,
Inque Quirinali constituere jugo ».
In sermone latino habenda est praecipue ratio in verbis componendis atque utendis, cum ex infinita vocabulorum silva
alia quidem ad usum pertineant, alia ad eruditionem, alia vero ad gratiam. Itaque verba desita et parum frequentia cognosse
debemus, eorumque vires et comparationem scrutari, antiqua vero et propria recipere, poëticis delectari.
Qua ratione Terentius Varro, cum scriberet ad Marcum Tullium, prudentissime inquit : « Poëticis multis verbis
magis delector quam utor ; antiquis magis utor quam delector ». Tralatio autem in componendis vocibus, ut est auctor
Theophrastus, non audax aut insolens debet esse, sed proba et verecunda. Quod ipsum Pontanus etiam Iovianius approbat,
vir unus aetate nostra qui antiquitatem ipsarn ac disciplinas honestiores pari facundia atque ingenio exprimat.
De insigni ac mirifico portento infantis, qui duplici pectore atque capite biennium vixerit, historia non contemnenda, ac de causis portentorum.
Notum est quam multa sint relata prodigia in veterum annalibus atque historiis, quantumque admiranda, sed unum praecipue
hoc loco repetendum existimavi prae ceteris, quae umquam scribantur, insigne atque monstrificum, si modo hac in re antiquitatis
fides habeatur. Traditum est igitur in oppido quidem Emaus, Theodosio Caesare imperante, puerum natum fuisse qui umbilico
tenus integer extaret ; supernae autem partes eiusdem gemina facie apparebant, ut duo pectora totidemque capita essent
suis partibus ac sensibus praedita. Nam et una pars aliquando cibis et potione utebatur, altera abstinebat. Sic itidem
in somno et quiete varie ac differenter se habebant, ut vicissim lusitarent, et risu et lacrimis tenerentur mutuisque
plagis se caederent, ac si diversis animis ac ingenio forent ; annis autem prope duobus vixerunt. Factum deinceps est,
ut cum alter perierit, qui superfuit quatriduo post ex agnata tabe computrescens interiit. Quam rem Sigibertus in suis
commentariis retulit, homo quidem diligens atque, ut illis temporibus, studiosus magis quam eloquens. Quibus autem rationibus
eiusmodi portenta oriantur Galenus et Aristoteles copiose docent, ut aliorum sententiam omittamus. Et affitrmat quidem
Aristoteles, idcirco fieri monstra in animantibus, quoniam plura ac diversa semina inter se cohaerescunt atque confunduntur,
aut cum forte materies excessus vel defectus extiterit.
Traditum esse quod ex viris sapientibus plerumque insani ac dementes gignantur, exemplo addito de Aristarchi filiis viri doctissimi et aliorum complurium, ex Aelii Spartiani verbis.
De Aristarcho grammatico, qui Alexandrinus fuit, eiusque multiplici ac singulari eruditione complura leguntur in Graecorum
cornmentariis, cum is unus et tensor maximus omnium poetarum sit habitus, et Philometoris regis filii praeceptor extiterit,
qui Philadelphi nepos fuit. Illud autem de liberis Aristarchi considerandum est. Nam cum duos forte habuisset, hoc est
Aristagoram et Aristarchum, uterque demens ac stolidus fuisse dicitur, sicut et Suidae collectanea testantur. Quo nomine
haud temere quaesitum est a philosophis, cur ex viris sapientibus plerumque ignavi ac dementes oriantur. Sed hac in re
libitum mihi est verba Aelii Spartiani subiicere ad imperatorem Diocletianum : « Constat inquit Auguste,
neminem prope magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse ; denique aut sine liberis viri interierunt, aut tales
habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere. Et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum
reliquit, nihil Numa Pompilius quod utile posset esse reipublicae. Quid Camillus ? num sui similes liberos habuit ? Quid
Scipio ? Quid Catones, qui magni fuerunt ? Iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio, Plauto, ceterisque
aliis loquar ? Quid de Caesare? Quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? Quid de Augusto, qui nec adoptivum
bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac
nepote deligendo. Sed ad genitos veniamus. Quid Marco felicius fuisset ? si Commodum non reliquisset haeredem ; quid Severo
Septimio ? si Bassianum non genuisset ».
Quomodo sit accipiendum "stadium", et quam multiplex fuerit ; ac nonnihil etiam de aliis mensuris.
Scriptum est a veteribus diligenter de mensuris earumque variis ac diversis rationibus, hoc est de iugero, miliario,
stadiis et parafangis. Nos hoc loco de ipso "stadio" breviter agemus, quo inscitiam quorumdam atque ineptias
devitemus, qui cum de re hac nuper sermonem haberent, imperite simul ac perplexe disseruerunt. Itaque sciendum est nomen
ipsius "stadii" diversum ac multiplex fuisse, tum spatio inter se dissimili. Praecipue autem nominatur olympicum,
pythicum et italicum. Nam pythicum quidem pedibus millenis finitur ; olympicum pedibus CCCC, italicum pedibus CXXV. Sic
enim. Censorinus refert, qui de Natalicio ad Cerellium scripsit. Neque me latet Herculis quoque stadium ab antiquis celebratum,
in quo CC pedes haberentur ; quod ipsum stadii spatium Hercules suis pedibus metatus est Pisis apud Iovem Olympicum. De
quo et Plutarchus et in Atticis Gellius meminerunt. Neque desunt etiam auctores qui tradant octavam partem miliarii in
ipso stadio fere contineri ; tum diaulon et dolichon addunt. Ut autem stadii mensura pedes CCCC habet in universurn, ita
diaulus M.CC, dolichus stadia XII et schenus XX, ut ipse etiam Plinius refert, etsi hoc totum in Graecorum commentariis,
cum a pluribus aliis, tum ab iis relatum est qui Platonis leges interpretati sunt, quo loco de currendi ratione et ludis
olympicis disserit. Pollio autem Vitruvius stadiatas porticus appellavit ex ipsa stadii, ut puto, mensura, sicut etiam
miliarias dicimus. Mensuram vero ii, qui geometrae appellantur, in hunc modum haberi scribunt : hoc est quidquid pondere,
capacitate, longitudine, altitudine, latitudine ac spissitudine finiatur, ut Boëthius et Iunius Nypsus. Is enim in
libro de mensuris agrorum sic ad Celsum : « Mensurarum, inquit, appellationes quibus in longitudine utimur, XII
sunt : idest digitus, uncia, palmus, sexta, pes, cubitus, gradus, passus, decempeda, actus, stadium, miliarium ».
Sed haec suo loco sunt pluribus disserenda.
CAPUT XI.
Praeclare factum atque ingenti animo ab Avidio Cassio Augusto in seditione exercitus, atque eiusdem verba ibidem relata.
Dignum facinus a Volcatio relaturn est de Cassio Avidio Augusto eiusque egregio animo. Nam cum in exercitu, quem imperator
regebat, magna seditio orta esset ac milites ipsi velut ad conflictum aestuarent, tumultu comperto, egressus praetorio
Avidius sagoque tantum castrensi tectus : « Et me ipsum inquit milites, percutite, si hoc audetis,
et corruptae disciplinae flagitium addite ». Quo audito omnes quidem quierunt, simulque illum prosecuti sunt, non
sine mirifica observatione. Itaque dictum pereleganter est a Volcatio de Avidio imperatore : « Timeri a milite meruit,
quia ipse non timuit ». Idem Augustus syriacas legiones luxu atque deliciis defluentes ad pristinam severitatem
atque disciplinam redegit ; tum in Armenia et Arabia atque Aegypto strenue ac praeclare rem gessit.
Quibus liceret in urbe sepeliri, ac de Posthumio Tuberto viro consulari, de quo Marcus Cicero in Legibus subobscure intellexit.
Notatum alibi a nobis est, fuisse apud Romanos lege cautum, ne quis in urbe sepeliri posset, praeter eos tantum qui egregia
virtute rebusque clarissimis gestis meriti hoc essent. Quod ipsum exemplo Atheniensis populi factum ab illis existimamus,
ut qui Solonis leges de sepulcris magna ex parte sequerentur. Plutarchus autem in Romanis quaestionibus eis tradit ex
Lyparei auctoritate concessum in urbe sepeliri, qui de hostibus triumphassent. Tum Valerium et Caium Fabritium nominat,
qui ob eorum praeclara facinora sepulcrum in foro habuerunt. Sed et Marcus Cicero, cum leges Romanorum exponit idem asserit,
ac Valerio quoque Publicolae et Caio Fabritio Tubertum adiicit, cuius summa virtus, ut inquit, hunc honorem promeruit.
Nos autem de Tuberto ipso diu quaesivimus, quando eius nomen Latinis annalibus atque historiis minus videatur compertum.
Dionysius vero Alicarnasseus, in Romanis Antiquitatibus, Publium scribit Posthumium virum consularem ac maxime nobilem,
qui Tubertus fuerit appellatus : Anno inquit post exactos reges quinto, quo tempore Ischomachus Crotoniates
in stadio victor fuit, creati sunt Romae consules Posthumius, qui Tubertus est cognominatus. Itaque dubitari amplius non
potest Tubertum ipsum apud Marcum Ciceronem virum consularem fuisse, quem et Livius et alii Posthumium vocant, referentes
ab eo prospere pugnatum contra Sabinos, ac secundo eius consulatu, devictis Sabinis, orationem celebrasse ob praeclara
eius gesta, Meneniumque Agrippam eius collegam triumphasse. Quibus rationibus factum crediderims ut in ipsa etiam urbe
sepulcrum meruerit Posthumius Tubertus, sicut et Valerius Publicola. Quod ab eodem Dionysio copiose explicatur.
De Romanis familiis Fabiarum atque Curionum, et qua maxime dignitate in civitate praestarent ; tum de Lepidis etiam breviter adnotatum.
Relatum est in veterum commentariis de Fabiis atque Curionibus, quod ipsa gens Curionum continua quidem serie tres optimos
oratores habuit, atque in agendis causis insignes ; in Fabiorum vero familia tres in senatu fuisse continuos principes
et egregiis facinoribus clarissimos, cuiusmodi censentur Marcus Fabius Ambustus, Fabius Rutilianus filius et Quintus Fabius
Gurges nepos, quod et Plinius ad Vespasianum Augustum refert.
De Lepidis quoque illud sciendum, quod in eorum genere tres intermisso ordine obducto membrana oculo geniti traduntur,
ut non minus naturae quam ingeniorum quaedam velut insignia in homine existant. Sed haec in commentario de Romanis familiis
commode notavimus.
Quantum sit ab amoris contagio abstinendum, ex Cratetis philosophi sententia ; ac ibidem Panaetii verba notata ex Annaeo Seneca, in quibus par gravitas atque doctrina existat.
Inter alia multa quae Crates Thebanus prudenter ac sapienter de vita disseruit, illud etiam de amoris potestate ab eo
relatum traditur : Amorem, inquit, fame sedari, sin minus tempore. Quod si duo haec non suffecerint, ad laqueum esse accedendum.
Haec Crates de amore. Ad quae poëta Ausonius respexit, cum de insania ac dementia amantium loqueretur. Panaetius
autem phiiosophus inter Stoicos insignis peregregie, ut constat, videtur respondisse cum eiusmodi contagio longe abstinendum
moneret : Minime inquit committendum est, ut in rem commotam incidamus, utpote alteri emancipatam, vilem
sibi. Si enim nos respicit quod amatur, humanitate eius irritamur ; sin contemnit, superbia accendimur ; aeque facilitas
erroris ac difficultas nocet ; facilitate capimur, cum difficultate certamus. Itaque qui suae imbecillitatis conscius
est, is moneo ut quiescat. Quod et Seneca Annaeus ex Panaetio retulit, et nos in vita observandum, velut optimam legem
ac sanctiora quaedam oracula existimamus.
De studio veterum in auspiciis, ac de iis avibus quae ominosae ac inauspicatae haberentur, quaeque oscines aut praepetes dicerentur.
Notum prope omnibus est quantopere veterum sedulitas in futuris vestigandis atque praenoscendis elaboraverit, quantoque studio ac diligentia auguria omnia, extispicia et reliqua divinandi genera coluerit, ut in variis quidem animantibus eorumque voce, incessu, cibis, colore, volatu, auguria capere consueverit. Sed hoc loco ea tantum adnotare visurn est, quae ad alitum auspicia et omen pertineant, quae dirae et ominosae aves, quae rursus felices et auspicatae crederentur. Inter diras igitur et ferales enumerant noctuas, ululas, tinnunculos, milvos, quod ii quidem rapacissimi et semper famelici sint. Bubonem quoque inauspicatissimi ominis dixerunt, idque in publicis maxime auspiciis, ex quo funebrem etiam vocarunt. Hinc illud notum :
« Foedaque sic volucris, venturi nuntia luctus,
Ignavus bubo, dirum mortalibus omen ».
Quin et in corvis dirum et ominosum est habitum, sicubi glutiunt et vocem velut strangulati emittunt ; quamquam de corvis
et cornicibus varia traduntur, si quando ad laevam aut ad partem dextram convolitent. Caius vero Plinius has ipsas aves
inauspicatae garrulitatis appellat. Sed et gallos probabant in tripudiis maxime solistimis, quod ab ipsis pullariis indicabatur.
Quidam grammatici in hunc prope modum de auguriis scribunt : ea esse in gestu, motu, volatu ac voce velut signa rerum
constituta. Oscines autem vocatae sunt quae ore cantuque auspicium facerent, ut corvus, cornix, picus. Quae futura volatu
portendunt, ut buteones, sanqualis, aquilae et vultures, si felices fuissent et prosperae, appellarunt praepetes ; sin
adversa atque ominosa praenuntiassent, inebras dixerunt, quod aliquid fieri inhiberent, ut est auctor Sextus Pompeius.
Tum inebra etiam vocarunt quae tardare auspicium atque morari existimarent.