Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XXIV



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Quantum Aristoteles Platoni magistro concesserit, ac versus in ara ab eo positi, et quod Magi etiam Platoni immolarunt, propter absolutum novies novenarium numerum.

Receptum vulgo est Platonem, Academiae principem, fuisse a discipulo Aristotele in tradendis disciplinis neglectum, aut saltem minus commendatum, cum et ab eo libere dissentiat ac ignorantiae alicubi, ut quidam opinantur, arguat. Quod ego aliter accipiendum existimo, sicut Macrobius et alii veteres exponunt. Neque enim viginti annos dumtaxat in Academia Platonem audivit, sed eidem tantum tribuit atque concessit, ut eius quoque nomini aram in templo construxerit statuamque consecrarit, in qua descriptum esset : "Hunc esse ilium quem probi omnes merito debeant et imitari et commendare". Quod et nos in Parthenicis nostris attigimus his versibus :

« Haec illast ara floribus redimita suaveolentibus,
Quam gratus benemerenti statuit discipulus seni,
Tituloque hoc testatus animum suum atque officium :
"Platonem probandum probe a probis, ab aliis nefas".
Sic ille princeps et auctor egregius sapientiae
Tam diuturnae disciplinae et sacri muneris tulit
Dignum pro meritis tantis ab alumno suo praemium ».

Idem praeterea Aristoteles Platonis nomen sanctum atque divinum vocitabat, egregiamque orationem de Platonis laude composuit, ut ab Olimpiodoro proditum est. Mitto autem nunc illud quod Annaeus Seneca de Magis Persarum tradit, quod hi quidem Platoni defuncto immolarunt quoniam suo natali decessisset, annumque unum supra octogesimum absolvisset, sine ulla prorsus additione vel deductione.
Asserunt enim inter alia suae disciplinae dogmata, eum esse omnium perfectissimum numerum, quem novies novenum multiplicant, qua aetate Platonis philosophi fuisse interitum constat. Hinc Labeo Romanus theologus eumdem Platonem inter semideos, ut Herculem ac Romulum, referendum putavit.


CAPUT II.

De cultu quorumdam animantium a variis populis, et de Syria dea eiusque effigie relatum.

In commentariis eorum, qui de animantibus scripserunt, notatum est pleraque animantia, propter mirificum sui genium atque officia in vita mortalium, a propriis viribus et populis coli, et velut certa numina consecrari, ut columbas a Syriis, ciconias a Thessalis, apud quos capitale habitum est ciconiam occidisse, anseres a Romanis, quibus ob Capitolium servatum publice a censoribus alimenta praebebantur. Quin et Syrii iidem magna religione diu servarunt, ut abstinerent a piscibus. Quod, cum alii plures scripserunt, tum Porphyrius philosophus ad imperatorem Constantinum in libris de abstinendo ab animantibus; qua in re Menandri portae versiculos affert, qui huic sententiae suffragantur. Abstinent autem ea potissimum ratione, quod Facelitis Veneris filia in piscis formam commutata est, quam Syrii pro dea coluerunt. Huic argenteos pisces, ut a Basso relatum est, in templis consecrare consueverunt. Non me praeterit hoc loco quae tradantur de Syria Derceto seu Atargate, cuius templum insigne fuit iuxta Ascalonem, in quo imago eius muliebri facie, reliquum corpus figura piscis haberetur. Porphyrius autem sic in libro de sacrificiis : « Rhadamanthus – inquit – ac deinceps Socrates per animalia iurare soliti sunt ». Graeci quoque imagini Jovis arietis cornua adiecerunt, et Dionysio tauri. Sed et Panis effigiem ex capella et homine composuerunt, Jovem quoque ipsum in aquilam, taurum, et cygnum aliquando se transformasse aiunt. De Aegyptiis omittendum non est, quorum prodigiosa superstitio multiplices variasque animantium formas pro diis maximo cultu habuit, ut feles, crocodilos, ichneumones, ibes, vultures et alia eiusmodi. De quibus cum alii plures, tum Diodorus, Herodotus, Strabo et Appion in Aegyptiacis commentariis complura explicarunt.


CAPUT III.

Mercurii Aegyptii verba relata de natura ac de maiestate Dei, deque spiritu et mundi materia ac de homine.

Quantum praestiterit Aegyptius Mercurius in pervestigandis atque intelligendis rebus divinis, Graeci auctores et Latini copiose asserunt. Qui hunc ipsum velut disciplinarum omnium principem atque conditorem existimant, adeo ut ab hoc uno credatur scientia illa rerum divinarum atque humanarum diligenter fuisse meditata, optime percepta egregieque explicata. Quod ipsum, cum locis multis probavit, tum in ea disputatione in qua de ipso Deo, deque spiritu et mundi materia eleganter et docte disseruit. Sed hanc rem libitum est illius verbis adnotare: « Fuit Deus et Hyle – inquit – quam et mundum dicimus. Mundo autem spiritus aderat, sed non tamen ut ipsi Deo, neque Deus sunt haec de quibus mundus est. Idcirco neque erant, cum nondum nata erant ; unde nascendi potestatem habuerunt. Non enim ea sola non nata dici debent, quae necdum nata sunt, sed ea quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci potest. Quaecunque igitur sunt, quibus inest generandi natura, generabilia sunt, de quibus nasci potest, tametsi ex se nata sint. Neque enim dubitatur ex his, quae ex se nata sunt, facile nasci posse, de quibus cuncta nascuntur. Deus ergo sempiternus, quocirca nec nasci potest nec potuit : hic est, hic semper fuit, hic semper crit. Haec itaque est, quae ex se tota est natura Dei. Hyle autem vel mundi natura et spiritus, quamvis nata videantur, a principio ex se nascendi procreandique vim possident, atque naturam fecunditatis. Etenim initium in qualitate naturae est, quae conceptus et partus in se possidet vim atque materiam. Haec sine alieno conceptu est sola generabilis. Quae autem vim solam concipiendi habeant, ex alterius connexione naturae ita discernenda sunt, ut hic locus mundi, cum his quae in se sunt, videatur esse non natus, qui utique in se vim totius naturae habet ; locum dico in quo sunt omnia. Neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset qui omnia sustinere et capere potuisset. Omnibus namque rebus, quae fuerunt, praecavendum est de loco ; nec qualitates, nec quantitates, nec possessiones, nec affectus dignosci potuissent earum rerum, quae nusquam sunt. Sic ergo et mundus, quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturam habet ; utpote qui omnibus his ad concipiendum sinus praestat fecundissimos. Quocirca totum hoc est qualitatis materiaeque creabilis, quamvis creata non est. Sicut enim in ipsa natura materiae qualitas fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda. Neque ego, o Asclepi et Hammon, illud assero, quod a multis dici solet : non poterat Deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam. Quibus respondendum nihil omnino est. Quae tamen causa fuerit, hoc prosequar, et in eo rationem reddam quod acceperam. Dicunt ipsi omnifariam Deum liberasse mundum a malitia. Nam ita in mundo est, quasi membrum ipsius videatur esse. His enim rebus, quibus ceteris antestamus animalibus, soli possumus malitiae fraudes ac dolos vitare. Ea enim, qui antequam sit illis implicatus ex aspectu vitarit, is homo est divina intelligentia prudentiaque munitus. Fundamentum vero disciplinae est quod in summa bonitate consistit. Spiritu autem ministrantur omnia atque vegetantur in mundo, et quasi organum vel machina summi Dei voluntati subiectus est. Itaque hactenus intelligatur a nobis mente sola intelligibilis summus qui dicitur Deus, rector gubernatorque sensibilis dei eius, qui in se complectitur omnem locum, omnem rerum substantiam, totamque gignentium creantiumque materiam, et omne quicquid est quantumcumque est. Spiritu vero agitatur seu gubernatur omnis in mundo species, unaquaeque secundum naturam suam a Deo distributam sibi. Hyle autem, seu mundus, omnium est receptaculum omniumque agitatio atque frequentatio, quorum Deus gubernator, dispensans omnibus rebus humanis quantum unicuique necessarium est. Spiritus vero implet omnia, cuiuscumque naturae qualitas est. Mundi enim rotunditas cava est in sphaerae modum. Ipsa sibi qualitatis insitae vel formae suae causa invisibilis tota, ut ex his constat, quae ex orbe variis locis prominent ». Quod ab ipsis etiam Pythagoricis assertum est. Probat enim Mercurius ab ipso mundo corpora nutriri, a spiritu animas, a sensibus mentes ; neque tamen omnes, sed earum dumtaxat, qui tantum beneficium capere possunt. Quod ipsum Timaeus Locrensis et alii quidem Academici opinantur, qui de diis atque animis magna ex parte cum Mercurio sentiunt. Plato autem et Pythagoras, pleraque, ut est auctor Iamblicus, e columnis Mercurii acceperunt, quae doctrinis variis atque reconditis fuerunt refertae. Sed haec multo copiosius prosequimur in nostris Theorematis.


CAPUT IV.

Poëtae Lucretii obitum eodem die contigisse, quo Publius Vergilius virilem togam induit, Licinio et Pompeio consulibus ; ac de natali portae Vergilii.

Qui studium ac diligentiam collocarunt in observanda atque describenda vita et moribus veterum, de poëta Lucretio et Publio Vergilio id referunt dignum sane adnotatione, quod eodem die Vergilius virilem togam induit, quo Lucretii obitus contigit. Qua in re naturae benignitas atque propensio visa est Romanae eruditionis patrocinium suscepisse, ne deessent in re latina qui Graecorum ingeniis atque disciplinis non minores haberentur. Natus autem traditur Vergilius Octobris idibus Cn. Pompeio et Marco Licinio Crasso primum consulibus, togam vero sumpsisse in adolescentia, iisdem consulibus quibus natalem habuerat ; etsi quidam existimant eodem anno Lucretium periisse, quo Vergilius natalem habuerit. Idus vero illas praecipue servavit ac maxima religione coluit Silius Italicus. Valerius quoque Martialis in hunc modum :

« Maiae Mercurium creastis Idus,
Augustis redit Idibus Diana,
Octobres Maro consecravit Idus...
Qui Magni celebras Maronis Idus ».

Sed hanc rem et in Poëtis nostris retulimus, qui paulo post in communem usum atque publicam utilitatem edentur, ne instituto operi videamur deesse iuvandi atque instruendi bonorum ingenia.


CAPUT V.

Quam severe factum sit a Romanis contra insolentiam, et de conviciis atque contumeliis, quae publice in triumphantes a servulis dicerentur.

Vulgatum est quanta diligentia ac studio senatus populusque Romanus contra hominum insolentiam atque fastum ierit, quibusque legibus ac decretis insolentis animi improbitatem represserit. Sed inter alia complura illud observandum existimo de his, qui iure victoriae caesisque hostibus triumphare soliti sunt. Nam triumphantibus quidem pro instituto maiorum convivium dapsile atque magnificentissimum parabatur, idque in Capitolio celebrari mos fuit. Ac ne forte animus eorum nimium efferretur, aut immodestius in maiore fortuna insolesceret, prope assidebat servulus, qui subinde in convivio diceret : "magis servo tuo pareo quam tibi", quo velut probro admonitus, seipsum atque hominum conditionem aequo animo aestimaret. Mitto nunc quae planipedes, ceterique mimorum scriptores libere ac mordaciter in eum dictitabant. Notum et illud de triumphantibus, quod annulo etiam ferreo uti consueverunt. Quod et Caius Plinius testatur, qui Caium Marium scribit cum ferreo annulo triumphasse de rege Iugurtha.


CAPUT VI.

De animantibus, arboribus ac lapidibus, quae naturali consensu cum solis et lunae viribus consentiant.

Disputatum saepius est et diligenter probatum a philosophis, inesse rebus superioribus vim insitam atque ingenitam, quae magna ex parte cum inferioribus conveniat. Quocirca sympathiam quamdam et quasi concentum inter haec elementa statuerunt, unde animantium motus atque taciti consensus congruere cum divinis corporibus videantur. Qua in re Academici in primis complura tulerunt, arboresque et lapides etiam sentire has vires, eorumque affectibus moveri atque affici asserunt. Quo nomine adscribuntur haec inferiora suis numinibus. Inter animantia, quae dicata Apollini traduntur, aries, crocodilus, cantharus, astur, leo et gallus a Cheremone stoico et Porphyrio referuntur. Insitum gallis est – inquit Proclus – numen Apollinis advocare, et velut propriis canticis exurgenti applaudere. Pythagoras autem cavendum monuit, ne quis gallum mactaret, quoniam soli et Lunae dicatus foret. Inter arbores de lauro et palma et loto scribitur, quod ad solis potestatem maxime accedant. Lotos enim ante emersum solis folia sua implicat et contrahit; eo autem existente, sensim revolvit atque explicat. Heliotropium praeterea et selinotropium herbas enumerant, quae solis vires ac lunae consensu mirifico subsequantur, unde inditum illis est nomen. De lapidibus multa ab Aegyptiis et Magis traduntur, ut de helinite, selinite, asterite, uranophthalmo et aliis pluribus, quae vel siderum imaginem praeferunt, vel potestatem eorum affectus sentiunt. Quod ipsum et Proclus in commentario de magica existimavit, qui et daemones inquit solares aliquando fuisse cum leonis facie ; quibus cum galli obiicerentur, confestim evanuisse. De quo in Epistolicis nostris copiose disseruimus.


CAPUT VII.

Versiculi aliquot in Vergiliano poëmate emendati, ac de dactylicis et spondaicis numeris nonnihil.

Paulo ante rogatus sum per epistolam ab amicis, ut aliquid pro Vergiliana emendatione in communem usum conferrem. Quod a nobis factum satis accurate, pro studio ac diligentia nostra in bonis disciplinis. Inter alia vero quae notavimus monui depravatum esse carmen illud in Georgicis, quo curationes ac remedia pecudum morbis describit :

« Et spumas miscent argenti ac sulphura viva ;
Idaeasque pices et pingues unguine ceras ».

Sed legendum est : "vivaque sulphura", ita enim vetustiora exemplaria retinent, et Honoratus Servius ac Macrobius agnoscunt. Illud etiam in sexto Aeneidos libro ita scribere oportet :

« ...quin protinus omnia perlegerent oculis ;
ni iam praemissus Achates afforet... ».

Quae nostri grammatici fere omiserunt, ut pridem scripsimus ad Aldum Romanum, qui de omni antiquitate bonisque litteris meritus est. In his dactylicos versus accipere debemus, quoniam in ultima sede dactylum habent, ut spondaicos illos qui spondeum in quinta. Etsi vocantur praeterea spondaici versus, qui omnibus spondeis constant, ut ille portae Ennii :

« Cives Romani tunc facti sunt Campani ».

De quo grammatici multa, et Censorinus in Natalitio ad Cerellium scribit. In iis autem quos posuimus versibus, secutus est Homerum Vergilius, parique licentia et acephalos et longiusculos deliciisque profluentes imitatus est. Quod Eusthatius in Macrobianis Coenis copiose disseruit.


CAPUT VIII.

Qua ratione intelligatur "ver sacrum" fieri ; ac verba Plinii exposita de populis Sabinis ex historia Sisennae.

Picentes populi, ut a Plinio scribitur, originem a Sabinis acceperunt "voto vere sacro". Qua in re secutus videtur Sisennae historiam, qui de Sabinis agens eos refert vovisse ver sacrum se facturos, si melioribus locis constitissent. Quam rem Nonius Marcellus apud ipsum Sisennam observavit, ut in libro habetur de his quae a doctis quaeruntur. Quo loco "ver sacrum" pro religioso – inquit – a Sisenna acceptum est, cum alii pro vitali atque execrando intellexerint. Relatum de Lacedaemoniis est quod ii quidem "ver sacrum" destinarunt, quo tempore urbem Heracleam condiderunt. Sextus autem Pompeius ob eam rationem dictum existimavit, quod in magnis periculis vovendi mos fuit se cuncta animalia immolaturos, quae vere proximo nascerentur. « Quae res – inquit – cum paulo crudelior atque atrocior videretur pueros puellasque innocentes interimere, in adultam aetatem perductos velabant, atque extra fines exigebant ». Hinc appellati sunt sacrani ex oppido Reate orti, quod in "sacro vere" nati haberentur. De his sacris et in commentariis Graecorum mentio habetur, qui maiore diligentia atque studio Romanos ritus ac institutiones perquirunt.


CAPUT IX.

Plauti verba exposita in prologo Poenuli, quo loco "Aristarchi Achillem" nominat, contra imperitorum sententiam.

In Comoedia Marci Plauti, quae Poenulus inscribitur, sic a prologi persona refertur :

« Achillem Aristarchi mihi commentari lubet :
Inde mihi principium capiam ex ea tragoedia ».

In quibus exponendis nostri grammatici coniecturis tantum nituntur, neque afferunt aliquid de "Achille Aristarchi" dignum Plauti eruditione, quo sententiam satis explicare videantur. Ego vero pro Enniana fabula intelligendum existimo, cuius haec inscriptio foret, quoniam Quintus Ennius tragoedias aliquot composuit, quales a priscis citantur : Stratocles, Medea, Alcinous, et "Achilles Aristarchi". Quod abunde probatur, cum ex antiquis auctoribus, tum ex collectaneis Sexti Pompeii, in quibus ad hunc modum legitur : « "Prolato aere astitit", poëta Ennius quum dixerit in "Achille Aristarchi", significat "clypeo ante se protento" ». Quod ipsum in vulgatioribus istis exemplaribus neutiquam comperies. Voluit autem Plautus argumentum fabulae ex Ennii tragoedia transferre in Poenuli prologum. Qua in re complures varie disserunt sed nullis – quod sciam – probis ac receptis auctoribus.


CAPUT X.

Perlepida historia de Phryne meretrice et Praxitele, et quo commento usa sit in explorandis Praxitelis operibus quae absolutiora forent.

Satis lepida et perurbana historia refertur de Phryne meretricula, quo commento atque arte usa sit in explorandis cognoscendisque Praxitelis operibus, quae ab auctore ipso haberentur in summo pretio. Nam cum Praxiteles illius formam incredibili amore deperiret, eique polliceretur se concessurum quod illi opus pulcherrimum videretur, sed ea conditione ut nihil dicente illo, quodcumque vellet, pro suo iudicio eligeret, Phryne puerum instruit, qui opportune accurrens, nuntiat officinam ipsam Praxitelis magno incendio correptam, ac iam pleraque opera flammis assumpta. Ad haec Praxiteles extemplo ad officinam se proripiens, et simul : « Actum est – inquit – de meis omnibus laboribus, si satyrus et cupido concremati sunt ! ». Tum Phryne : « Mane – inquit – et bono animo sis. Nihil tibi ignis obfuit ! ». Quo dolo victus Praxiteles, quae forent operum absolutissima professus est. Phryne autem Cupidinem delegit. De quo cum a pontis Graecis plurima afferuntur, tum a Pausania in Atticis. Neque illud omiserim, factam fuisse a Praxitele imaginem meretricis laetantis, quam Dutarunt nonnulli Phrynem esse, quod in ea deprehenderent amorem artificis et mercedem in vultu meretricis. Quae res, cum ad aliis, tum a Plinio refertur.


CAPUT XI.

De doctrina Ioannis Scoti, et quam saevissima caede ab ingratissimis discipulis interemptus fuerit.

Notum est fere omnibus quam egregia eruditione clarissimoque ingenio praestiterit Ioannes Scotus in rebus divinis, ut qui omnem Christianae theologiae disciplinam magno studio coluerit. Qua in re illud mihi visum est adnotatione dignum, quod in Gallorum annalibus legitur de saevitia discipulorum in eum ipsum, atque incredibili immanitate. Is enim Scotus, quum forte in Britannia Christianae religioni se dicasset, atque discipulos aliquot, ut fit, erudiret, factum est ut illi contra praeceptorem conspirarent, graphiisque assumptis illum saevissime interimerent. Quo scelere nihil atrocius aut flagitiosius dici potest. Idem Ioannes graecas litteras calluit, quae illis temporibus magna ex parte amissae fuerant. Hinc Francorum rex Carolus (qui Calvus est appellatus) cum Christianae theologiae studio teneretur, Ioanni Scoto mandavit ut Dionysii Areopagitae libros, qui de sacra hierarchia scribuntur, latinitate donaret. Quod ipsum pro officio suo erga regem accurate absolvit, etsi maiorem diligentiam quam elegantiam tali opere indicavit.


CAPUT XII.

Verba ex epistola Octavii Augusti relata de luxu et mollitie Maecenatis, et quam imprudenter atque inscitissime ab imperitis depravata sint.

Celebrantur epistolae aliquot divi Augusti ad C. Maecenatem, in quibus viri mollitiem atque fluentes delicias pereleganter et venuste irrisit, sicut in his etiam verbis apparet, quae Avienus in Coenis Macrobianis retulit : « Vale Maecenas, mel gentium, ebur Hetruriae, lasar arretinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum, Cilneorum smaragde, iaspi figulorum, berylle et carbunculum Porsenae ». Ita enim legere oportet, quod et veteres codices docent. Quibus verbis ab Augusto insinuatur Maecenatem ipsum permultis Italiae populis gratum fuisse, quamquam hoc loco magis id affertur, ut effeminatum atque mollissimum hominem argueret. Id ipsum eo libentius putavi observandum, quod in quibusdam commentariis Annii Viterbiensis (qui pleraque omnia impudentissime confixit) depravari haec video, et aesar pro eo quod est lasar, et figulos pro poëtis exponi, tam omnino inscite quam improbe atque insolentissime, cum nihil dici absurdius atque ineptius possit. Augustus enim, Maecenati illudens, affectatas illius "cacozelias" lepidissime incessebat, ut qui consuevisset eius "myrobrechos" – ut inquit Suetonius – ac cincinnos in scribendo persequi, et imitando per iocum irridere. Quocirca perurbane ipsum vocat mel gentium, Hetruriae ebur et Arretii lasar. Annaeus quoque Seneca discinctum Maecenatem, eiusque mollissimas delicias et portentosam orationem appellavit. Quod alibi diximus.


CAPUT XIII.

De impia et vanissima superstitione Templariorurn, et quomodo a Clemente Pontifice Maximo abolita fuerit non iniucunda cognitio.

De templariis haereticis, eorumque disciplina et insigni flagitio, complura referentur in quorumdam annalibus. Nos pauca quaedam de his pro tempore adnotabimus. Fuerunt igitur anno post Augusti imperium circiter millesimo et trigesimo in Solymis civitate, qui sub praetextu religionis templarios se nominarunt; brevique tempore tantum nominis atque fidei obtinuerunt, ut praeter ingentes divitias, quas cumularunt, templa etiam variis regionibus atque urbibus adepti sint. Eaque ratione templarios quidam putant fuisse appellatos, quod in templis frequentes atque assidui versarentur. Hi autem, pro insita hominum libidine, tanta animi insolentia ac perversitate elati sunt, ut Christi sacris impudentissime abdicatis, in flagitia quaedam atque foedissimam falsitatem diverterint. Traditur enim eos simulacram quoddam summo artificio composuisse, cui hominis cutem superinduxerunt, eidemque binos praefulgentes carbunculos sub ipsa fronte collocasse, qui vice oculorum promicarent. Quod, si quis tali factioni nomen dabat, primo ad hanc statuam perductus erat, ordinemque et vitam templariorum perdiscebat. Qua in re illud in primis cautum fuit, ut abnegata Christianae veritatis religione ac reiecto sanctissimae crucis vexillo, sacra rite peragerent.
Morientium praeterea cadaver in cineres adactum ceteris in potum conferebant ; qua potione firmiores atque constantiores se futuros putabant. Eos vero, qui ex templarii virginisque coniugio fuissent nati, subiecto igne torrebant, simulque ex humore deliquato suum simulacrum perungebant, quo maiorem decorem atque religionem probarent.
De his sacerdotibus et illud notatum est, quod amore masculorum foedissimo tenerentur. Quocirca creditur fuisse tam nefarium scelus detectum, atque in Viennensi concilio damnatum, asserente hoc Pontifice Maximo Clemente, qui Benedicto successit. Nam eo tempore, quicumque ex templariis deprehensi sunt, propter impiam atque scelestam disciplinam concremati fuerunt, quae trecentis propemodum annis perduravit, non sine maxima bonorum calamitate.


CAPUT XIV.

Tertulliani verba exposita de Curio aleatore, et quam nobilis tradatur fuisse in talari ludo ; ex Marco Cicerone, Pediano et aliis.

In libro Tertulliani quem de Pallio inscripsit, mentio habetur de Curio aleatore his verbis : « Taceo Nerones et Apicios et Ruffos ; dabo auctorem Tacitum impuritatis Scauri, et aleae Curii et vinolentiae Antonii ; et memento interim istos ex multis togatos fuisse ». Quo loco dubitari video a plerisque de ipsius Curii alea ; sed ne quis in hoc perquirendo nimium fatigetur, sciendum est Curium hunc fuisse virum quaestorium ac satis nobilem temporibus Marci Tullii, cuius aleam et eruditionem in talis poëta etiam Calvus celebravit. Cicero in oratione quam habuit contra C. Antonium et Lucium Catilinam competitores, Licinium gladiatorem et Quintum Curium accusat ut homines flagitiosos. Quocirca Pedianus Asconius eumdem Curium notissimum aleatorem vocavit ; qui postea – inquit – damnatus est. Calvus autem poeta elegantissimus tali versiculo aleatorem Curium demonstrat :

« Et talis Curius pereruditus », ut ab eodem Asconio traditur.


CAPUT XV.

Quid significent hae voces, hoc est : "tricones" apud Iulium Capitolinum, et "lymphiones" in epistola Phlegontis liberti ; ac de lympholentis nonnihil.

In historia Iulii Capitolini verba haec leguntur de Vero imperatore : « Fertur et nocte perpeti alea lusisse, quum in Syria contraxisset id vitium : atque in tantum vitiorum Caianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas et lupanaria, obtecto capite cucullione vulgari viatorio, et commisceretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque afflictum livida facie redisse, et in tabernis agnitum, quum se absconderet ». Quod autem dixerit Verum imperatorem triconibus se commiscuisse ac temere inseruisse, videtur eos homines "tricones" intelligere qui gerrones a veteribus, seu rixatores dicuntur, quales ii sunt qui contentiones atque rixas avidius consectantur. Id ex satyris poëtae Lucilii assumptum est, qui primus, ut puto, ab intricando hanc vocem deflexit. Carmen Lucilii id est ad Panaetium :

« Cotta senex, Crassi pater huius, Panaeti,
Magnus fuit triconum, idem manus solvere nulli
Lentus... ».

Quo loco "tricones" Nonius accipit pro morosis hominibus et ad quamque rixam paratis. Lymphiones autem pro ventosis et furibundis quidam exponunt. Qua voce Phlegon, Hadriani imperatoris libertus, est usus in epistola ad Servianum ter consulem, qua omnes Aegyptios refert cuiusque artis "lymphiones" videri. Hoc est, ut ego existimo, discursantes atque satagios... « cum podagrosi, ut inquit, et chiragrici homines habeant, in quo se maxime occupatos ostendant ». Quod apud auctorem Vopiscum comperies in vita Augusti Saturnini. Quidam "lympholentos" pro eodem accipiunt, seu (quod idem est) "nympholentos", quasi furentes et debacchantes, quos Graeci nympholeptos appellant, ut a Sexto Pompeio exponitur, qui paulo tamen ieiunius etymon huius vocabuli explicavit.


CAPUT XVI.

Quis apud veteres Aegyptios maximus omnium deus haberetur ; qualique imagine sit ex oraculo Serapidis celebratus.

Quis apud veteres Aegyptios deus deorum fuerit habitus, qualique effigie, id ipsum ex celebri oraculo servari potest, quod a Serapide Aegyptiorum deo prolatum traditur, cum Nicocreontes Cypriorum tyrannus paulo curiosius hoc indagaret. Sic enim Serapis commonuit, eum supra cetera omnia pro maximo numine habendum atque venerandum, cuius caput caelum foret, venter maria, pedes terra, aures in ipso aethere locarentur, oculi praefulgentes, clarissimum solis lumen. Sed est apponendum oraculum suis versibus, quo melius considerari atque clarius possit innotescere :

« Ειμι θεος τοιος δε μαθειν οιον καγω ειπω
Ουρανιος κοσμος κεφαλη, γαστηρ δε θαλασσα,
Γαια δε μοι ποδες εισι, τα δ' ουτ' εν αιθερι κειται,
Ομμα δε τηλαυγες λαμπρον φαος ηελιοιο ».
Quod a Vectio Praetextato relatum est in coenis Macrobianis, cum de Iside et Serapide disserit. Romani autem paulo tardius in urbem acceperunt Serapidis numen, etsi magno cultu atque veneratione quidam principes eum prosequuti sunt. Templum ipsius in regione urbis nona (quae Circus Flaminius dicitur) locatum fuit. Quo loco et Isaeum et Minervam chalcidicam fuisse constat, ut a Publio Victore traditur.