HIERONYMI
GABVCINII


DE MORBO COMITIALI.


Liber Tertius, Ad Gregorium Amianium.



QVOTIESCVNQVE, Amiani carifsime, Ioannis Bapiftæ Flauii neceffarii mei recordatio fubeft, opinione omnium maiorem animo dolorem capio : nam & amico, affineque amiffo, (is enim fuperioribus menfibus, ut fcis, cefsit e uita :) cum confuetudine iucunda, tum multorum officiorum coniunctione me priuatum uideo : & interitu talis medici ac philofophi, oratorisque clarifsimi dignitatem noftri collegii diminutam doleo. Auget etiam moleftiam, quòd magna fapientium uirorum, bonorumque penuria uir egregius, coniunctifismusque mecum confiliorum omnium focietate extinctus, & authoritatis, & prudentiæ, fapientiæque fuæ trifte mihi defideriû reliquit. Doleoque quòd non, ut fortaffe quifpiam poftet exiftimare : æmulum, aut obtrectatorem laudum mearum, fed focium potius, & confortem gloriofi laboris amifi. Et mehercule iniquo animo eius interitum pertuli, cum quo certare gloriofus erat, quam omnino æmulum non habere : quum præfertim non modo numquam fit aut illus a me curfus impeditus, aut ab illo meus : fed contra femper alter ab altero adiutus & communicando, & monendo, & fauẽdo. Sed quoniam perpetua quadam felicitate ufus ille, cefsit e uita, noftro incommodo, detrimentoq; doleamus : illius uero mortẽ beneuolentia potius, quam mifericordia profequamur : ne quotiefcunque de clarifsimo fapientifsimoque Philofopho cogitemus, nofmet ipfos potius, quam illum dilexiffe uideamur.
Inftituenti igitur mihi methodû curãdi comitialis morb- |57| bi referre, quam in huius uiri optimi gratiam olim fcribendam fufceperam, eoq; ordine, ac dicendi more quo cæperam, nimirum dialogifmo utens, mandare huic tertio libro : Vincentius Thomafinius neceffarius meus in omni doctrinæ genere pereruditus ab hoc me fcribendi genere deterrebat, illudque inufitatum pene damnabat : atque alios complureis fingulari uirtute, ac iudicio præditos uiros reprobare dicebat : inter aliosq; Ioannem Baptiftã Sichicælium, uirum doctifsimum, in primisq; in Platonis Ariftotelisq; libris egregie peritum referebat : meq; omnino ab hoc fcribẽdi more amouere nitebatur. Hunc quum quæfiffem, cur illud ipfis non probaretur, nullam aliam afferebat rationem, quàm quòd antiquus iam Platonis fcribendi modus oîno obfoleuiffet, Ariftoteleusq; receptus fuiffet : propterea quòd loquacior dialogorum forma effet, quàm fcribendi genus ufum fuiffe, rebus, de quibus tractauit, accomodato. In Dialogis uero iure obiici loquacitatem, quam in Ariftotelis fcriptis nullam reperiri dicebat. Quibus rebus ita refpondendum exiftimaui, Ariftotelẽ, etfi admirabili quadam fcientia res naturaleis fcripferit, apertiorem interdum, obfcuriorem nonnumquam fuiffe non eft, qui iure id neget. fiue pro rerum difficultate, feu ne pafsim quibufcunque hominibus grauifsimæ philofophiæ rationes patefierent : femper tamen quieto illo ac remiffo, & ad docendum idoneo dicẽdi genere fine multa exornatione ufum fuiffe. Nos uero, qui Platonis fcribendi morẽ fectabamur, non propterea loquaciorem dialogorum formam effe exiftimabamus : quòd perfonæ introducerẽtur, quarum quæque longa uteretur oratione, fed tunc tantum, quum aliqua re propofita non nifi pluribus cogi poffet, qui refponderet, affentiri. In cæteris uero rebus femper breuifsimum effe, dum fcilicet rem aliquam definiret, & fcientiæ, ut ita dicam, puncto complecteretur. Nec mirum, quando unumquodque dicendi genus fuum habet modum : atque is aptifsime agit, qui modo | longior, modo breuior eft, pro rerum temporumue ratione. Accedit etiam, quod in Dialogis perfonæ fingi aptifsime poffunt, quæ difputent, & uariis ultro citroque argumentis rem propofitam difcutiant, & quafi excudãt quid certi ueriq; ftatui debeat. Quem difputãdi modum quum M. etiam Tullius inter Romanos fcriptores fecutus fuerit, Iacobusque Sadoletus Cardinalis amplifsimus noftra ætate admirabilis maxime fecerit, non erat, quod nos etiam eundem fequi fubuereremur. Quum autem Francifcus Hunulphius, Vincentiusque Francifcucius, neceffarii ambo mei, homines omnium, ut optime nofti, & difciplina iuris ciuilis eruditifsimi, & ingenio prudentiaque acutifsimi, atque poetarum, oratorumq; tum Latinorum tum græcorum ftudiofsimi, alterque, nimirum fecundus, in rerum cœleftium fcientia doctifsimus, illud idem improbarẽt, totisque uiribus ab hoc me fcribendi genere auertere niterentur, ea fane ratione, quòd Medicus ueluti & Agricola, atque Gubernator nõ eloquentia difputationeque, fed ufu fieri foleat : neque fatis multos reperiri dicebant, qui Dialogos libenter oblectationis tantum cauffa, quin potius obferuandi aliqua medendi uel præcepta, uel remedia legerent, effecerunt, ut quietum hoc, æquabileque fcribendi genus fufciperem, primumque omitterem. quod quoniam ita ipfis uifum eft, quorum iudicium probatifsimum femper mihi uifum fuit, Ariftoteleo more etiam quod reliquum eft huius negotii Deo Opt. Max. adiuuante aggrediar. De hoc igitur toto curandi genere, quod & aliis fere omnibus capitis affectibus frigidis conuenire nemo non probat, quid fentiam, ne qua curandi pars præterita effe uideatur, (quoniã ita uoluifti,) difputabo. Quãquam foleo fæpe mirari eorum impudentiam, qui agunt in fcæna geftum fpectante Rofcio. quis enim fefe commouere poterat, cuius ille uitia nõ uideret ? Sic ego nûc te iubente primum fcribam de uinuerfa curandi ratione doceboque fus (ut aiunt,) Mineruam. Ac ne diutius demorer te, de omni ifto genere quid fentiam, perbre- |58| uiter exponam, tradamque etiam fi placet, quæ ego fequi in medendo, quæq; maxime fpectare foleo. Docuit enim iam multa me ufus medendi frequens, qui omnium magiftrorum præcepta fuperare poteft. Omnis igitur medendi duplex eft ratio, altera, quam affert ipfa hominis natura, altera, quæ medicorum iudicio ac prudentia una cum eadem natura comparatur. Nam, ut aliquid ante morborum profligationem agamus, ideft ut morbos, quibus mederi uelimus, eorum cauffas, cafusque, qui illis contingunt, cognofcamus, deinde ut ualentis confuetudinem, corporisque naturam profpiciamus, natura ipfa præfcribit : ut autẽ ftatuamus ea, quæ ad eorum curationem conducunt, quemadmodû iis utamur, id eft uel maxime proprium medici prudentiæ. multa. n. occurrunt remedia, multa, quæ in medendo profutura uideantur, fed eorum non nulla partim ita leuia funt, ut contemnenda fint, partim ẽt, fiquid habent adiumenti, funt nõ nunquã eiufmodi, ut infit eis aliquid uitii, neque tanti fit illud, quod prodeffe uideatur, quin aliquo malo coniungatur. Quæ autem utilia funt, atque firma, fi tamen, ut fæpe fit, ualde multa funt, ea quæ ex iis aut leuifsima funt, aut aliis grauioribus confimilia, fecerni arbitror oportere, atq; ex medendi ufu remoueri. Omniû igitur diuturnarum ægritudinum, qualios eft comitialis, medicatio inftabilis eft, uel quòd haud ex toto deleti funt morbi, aut quòd ex leui quaque offenfa deleti reuertuntur, uel quòd laborantes æquo animo ferre ufq; in finem non audent. quod fi æquo etiam animo ferant, in uictus tamen ratione nimis longa delinquunt. In magna igitur animi conftantia dici præftanda, auxiliis uariandis, iucundis, citra noxam ægro concedendis, ipfoque decipiendo medici uirtus, atque excellentia dignofcitur. Cæterum & æger fortis fit, cum medico aduerfus morbum confpiret neceffe eft : qui nõ folum corpus tenaciter arripiens ipfum celeriter tabefacit, & exeft, uerum etiam fenfum magnopere fubuertit, animamque infanam reddit. ueluti primo libro fuit clarifsime per- | fcriptum. In omni igitur morborum curatione præcipuus unus, ac communis maxime fcopus habetur ad id, quod eft difpofitioni auferendæ contrarium. Ex hoc uero genere funt cauffæ omnes, quæ fecundum efficiunt ualetudinem : fecundum uero partem & unicuique difpofitioni contrariis. In morbo igitur comitiali abigendo rationes, quas uocant, curandi primû colligentur : poftea quæremus utrum eas exequi, fatisque eis facre ualeamus : poftremum quo modo, & quibus auxiliis illud optime affequi pofsimus, eorumque commodum ufum tum temporis, tum quantitatis ratione fubnectemus : ita enim in quouis morbo curando faciendum effe, memoriæ proditum eft. Rationes igitur curandi, quum uel a morbo eiufque caufsis, uel a naturali cuiufque temperatura, aut cœli ftatu defumantur, funt diligentiffime fpectandæ. Quid autem comitialis morbus, qualisue fit, iam fæpe dictum fuit. eft enim cerebri obftructio uel ex eius contractione ob conuulfionem facta : uel ex crafsis ac frigidis humoribus, uel utroque procedens, hæc uero unam habet rationem morbo contrariam, nempe meatum reclufionem : cuius falubres cauffæ funt ea medicamenta, quæ abftergendi, atque fecandi uim obtinent : uel quæ noxios uapores cerebrû afficientes per halitum digerunt. Quoniam uero in comitiali morbo non præfentis tantum accefsionis ammotionem, (hanc enim natura ulla abfque medica ope fæpe numero perficere folet,) uerum longe magis prouifionem. ne iterum accefsio redeat, defideramus, ratio præferuandi erit, ut caueamus, ne, poftea quàm materia illa craffa fuerit ablata, alia itidem eius loco fuccedat. Temperamentû autem totius corporis quum difficile cognofcatur, tentandum tamen erit illud per ea inuenire, quæ pluribus in locis apud fpectatæ fidei authores fcripta fue re : atque præter hæc ex ætate totaq; anteacta uita, quæ nimirum in uitæ exercitatione, uictusque ratione confiftunt. præterea in hac regione, hoc anni tempore, atque hoc cœli ftatu conuerfatione. Cœli uero ftatus fi con- |59| trarium morbo temperamentum habeat, e præfidiorum unum numero exiftit, fin fimilem, morbificarum cauffarum. Quando enim ficcari, calefierique morbus poftulat, fi hæc præftat, fecundæ ualetudinis materiæ rationem obtinet : fin humectat atq; refrigerat, ægritudinalibus caufsis eft adnumerandus. Vbi igitur cum medendi indictionibus conuenio, recte habet : ficubi aduerfatur, inhibenda eius noxa eft, fcilicet reliquorum auxiliorum ficcitate, & calore intentis, auctisque. Has uero rationes curandi, & fi perdifficile in hoc curando morbo exequi ; eis tamen fatis facere poffumus. ueluti fecundo libro abunde fuit demonftratum. Etfi enim uarium ac portentofum morbi genus habeatur, terribile in accefsionibus, & peracutum, & perniciofum, ut quod eius una non nunquam accefsio hominem rapiat : non eft tamen, quòd aliquando diligenti cura adhibita non recedat præfertim quum recens fuerit, quod & fiquis ex hoc affectu confequi ualetudinem nequeat, morbum tamen recta uictus rationis inftitutione, rectaque curatione magna ex parte depellet, ac longe minus æger laborabit. Nihil præterea obftabit, quominus crafsi, frigidique humores morbum conftituentes tenuiores fiant, alterationem fufcipiant, uacuentur, eorumque generatio ex uictu tenuãte prohibeatur.
Quoniam uero in præferuatione non internas tantum cauffas abditasque amouere, fed & alias etiam omneis cauere neceffe eft : morbi huius cauffas externas, ac euidenteis particularius inquiremus ab aere exorfi : fubquo & anni tempora, habitationes, aliaq; id genus complectemur. Vernum igitur tempus fuum opere obferuandum eft : in hoc enim humores aeris calore diffundûtur, pleniorum corporum exemplo : quæ fi exerceantur, interdum comitiales morbos incurrunt fufis ac liquatis humoribus exercitatione. Vere enim maxime quæcunque humoris motu nouantur, in metu effe confueuerût : morborûq. complura genera, in primisque comitiale tû maxime & inchoantur, & repetunt. Quamobrem recte | plane Galenus ineunte uere purgationẽ in comitialibus hominibus fieri debere præcepit. Autumnus præterea, ut qui huic malo obnoxiis lõge periculofifsimus exiftit, ob fubitam ad contraria mutationem, eft exacte fufpiciẽdus. nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis, fimulque etiam uerfpertinis frigus eft. corpus ergo & æftate, & fubinde meridianis caloribus relaxatum fubito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, fic quandocunque euenit, noxium eft. nihil uero comitialeis magis accefsiones, quàm huiufmodi fubitæ temporum mutationes parit. Quapropter diligentifsme prouidebitur, ne id genus temporum mutationi ægrot° occurat Hyems uero, quæ fui tû frigiditate, tû humiditate pituitã gignit, uertigines, attonitos, & cætera id genus mala producit. Pluuiû itẽ tẽpus comitialeis & attonitos, ueluti, & auftrale parit : fiquidẽ caput oppleat humido uapore, unde & uertigines fiunt : hæ aût comitiales proxime antecedunt. Idẽ & humi decubitus efficit, ac prope fluuios, & paludes : potifsimû ubi aer humidus eft, craffus, ac nebulofus : adde regiones frigidas, humidasq; uentos omneis ualidos, uehementem calorem, frigus maximum, & quicquid corpus noftrum uehementer commouet, ac concutit. mora præterea in fole plurima, calidioris aquæ in capite perfufio idem malum efficit : hæc enim materias in capite quiefcentes exagitat. & alias in pleniore potifsimum corpore attrahit. item & odores, (hi nanque & ad aerem referuntur,) fummopere funt deuitandi. qui etfi fuaues, comitialeis interdum morbos exfufcitant, caputq; uaporibus opplent, & humores commouent : nedum graueolentes. Siquidem permultos rerum graueolentia, ut gagatis lapidis odoratus proftrauit. funt hæc igitur omnino uitanda : ut quæ comitiales tum faciant accefsiones, tum factas adaugeant. Aer igitur calidus ac ficcus fuerit, non tamen initio impẽfe calefaciet, aut ficcabit : alioqui materiæ in capite exiftẽtes liquefactæ ampliorẽ locum inuaderent, maioremq; propterea obftructionẽ parerẽt. |60| Quum uero corpus uniuerfum uacuatum fuerit, calidior ac ficcior efto. Lucidus præterea, ac purus effe cõuenit : quando ex tenebris materiæ occluduntur, calidior uero fiet, ac ficcior, fi in cubiculo ex iuniperi lignis, lauriq;, ac roris marini, atque cæteris id genus ignis accendatur, etfi a terra diftantior fuerit. ita enim fiet, ut humiditas terræ, atque frigiditas fugiatur. Ac de aere fatis quidem dictum uidetur. reliqua falubrium cauffarum genera perfequemur a fomno exorfi. Somnus atq; uigilia neutra modum excedant, alioqui pituitam producent : ille capiti grauitatem afferens, corpusq diffoluens, hæc coctionem impediens noctuq;, non interdiu neque ftatim a cibo fiat : fiquidem caput multo uapore replet, fi minus proba in eo fiat concoctio : quæ etfi proba, licet minus repleat, nihilotamẽ minus caput grauat. Quamobrem poft cibum quatuor ferme horis differetur, aut, quod minus eft, duabus, fatis eft enim cibum in imum uentrem difcendiffe. Obferuandum eft etiam ne fupinus ægrotus dormiat : fiquidem adeo prauus eft cubãdi modus, ut grauifsimos pariat morbos. quales in primus funt attonitus, incubo, lethargus, phrenitis atq; id gen° cæteri. Exercitationes profunt, ac frictiones : Quies uero, quantum fieri poteft, fugienda : modiceq; corpus exerceatur, alioqui natiuus calor frigefceret : quo non excitato pituita redundaret. Quamobrem Galenus in eo, quod pro puero comitiali morbo laborante fecit refponfo, curationis fummã in recta ferme corporis exercitatione, & uacuatione conftituit. plurimus tamen motus, ac labor morbi cauffa effe poffet, ueluti, & quodcunque aliud corpus uehementer exagitans atque concutiens. Loci quinetiam præcipitis indecẽs confpectus fummopere cauendus : quales funt altiorum, ac profundarum rerum infpectio : fulgura item, arcus in gyrum cõuerfos intueri, tonitrua audire, & idgenus talia inter cauffas comitialeis affectus excitantes exiftimantur. fiquidem his fubitis motibus humores exagitantur, & ab omni ualido fenfus cuiufuis fenfiterio. quidam enim in- | tente fluminis decurfum, aut rotam, quæ circûuoluitur, aut turbinem, qui in orbem agitur, confpicati ceciderunt. Ipfa uero exercitatio eiufmodi fuerit, ut uniuerfas corporis parteis confirmet, in primisq; caput, ac uentrem, præfertim quæ circa orificia eius exiftunt. Quomodo autem illud fit faciundum, accipito. Principio quidem, quoniam uehementes exercitationes caput opplent, dimmittantur : deinde fi necefsitas exigat iftis aliquãdo uti, ut fublimi erectoq; capite inferiora exerceãtur, atque iis maxime crura. Tertio a paruis lentisq; commotionibus incipiens, ita deinceps uehemens, ueloxq; fiat, confertim enim ualidiores aggredi exercitationes non imbecillibus modo, uerum & robuftis corporibus fumme noxium eft. Ambulationes igitur longæ commodæ funt, non flexuofæ, bonum fpiritum reddunt, fub arboribus myrto, aut lauro, aut inter acres, & bene olentes herbas calamintham, pulegium, thymum, mentam, maxime quidem agreftes, ac fponte nafcentes : fin harum copia non habeatur, inter humano cultu procreatas. inter has quoque geftationes longæ, & ipfæ rectæ fiant. Itinera facere bonum eft non fecundum fluuium, ne delabentem aquam intueantur : uertiginem enim, & comitialem morbum aquæ fluxus affert. Poft ambulationes, loco tepido uehementer & diu, nec minus ducenties, ut ait Celfus, nifi infirmus erit, æger perfricetur. Eft autem & frictio inter exercitationes non poftrema habenda, debilibus præfertim corporibus. Sæpenumero enim fit, ut fi decẽter, uel fola fiat, reliquis deinceps commotionibus nihil opus fit. hæc uero primum continenter, paulatimq; a fuperioribus ad inferiores ufque parteis, quæ fubter manus funt, deduncenda eft, donec corpus rubefcat, a brachis, manibusq; fumpto initio : & ita deinceps ad pectus, uentremq; procedendum. pofteaq; crura fricanda, ut in ea uidelicet ex fuperioribus humidæ materiæ deducantur : & tum demum caput perfricandum. Illud enim primum aggredi non fatis tutum eft : quoniam, fi redundans fit corpus, ad eam partem, quæ ca |61| lefacta prior eft, mox fuperfluitates omnes cõtrahuntur, quapropter caput reliquarum partium poftremum citra ullam pinguedinem fricare oportet, quum in aliis partibus oleum abfque periculo pofsit adhiberi. Caput igitur aliquis fricato, alii autem duo pectus, & uentrem & duo rurfus alii crura, atque hoc pacto & poft exercitationes, & inter eas per omnia membra reliqua faciat. Inde enim fiet, ut & citius corpus reficiatur, & minus refrigeretur. Nam huius quoque præter alia, cura effe debet. obferuare autem conueniet cum alia permulta, tû & hoc, ne confeftim poft exercitationes palæftram, locum exercitationes egrediatur, uerum poftquam fatis iam fpiritus refederit, & eius exercitationis conturbatio ceffauerit, interim lintheo caput diutius fricãdum, tum pectine fæpius utendum, poft hæc uero paulû quiefcere opus eft, quibus rite procuratis, ad prãdium abeat ægrotus. Animi uero follicitudines, præfertim maiores fi fuerint, negociaque omnia fummopere uitanda, in primisque mæftitia, quæ iis præcipue fugienda eft, qui pituitæ copiam congerunt, ipfam enim adauget. fic enim complures in morbum incidunt, dum fe quibufuis de caufsis difcruciant. in quos (ni fallor) maxime quadrat illud, quod dixit Democritus. fi corpus animum in ius uocaret, non futurum, ut ille muneris male adminiftrati crimen effugeret. nã plus malorum accipit corpus ab animo, quum is eo non utitur, uti par eft, neque curat, uti debet, quoties enim affectibus fuis, contentionibus, & curis occupatus eft animus, tû non parcit corpori. Quidam enim leui de cauffa, ut pote ob animi angorem, ceciderunt, & fi, quibus familiare factum eft malû, hilaritas & bona fpes id genus ægros miferos reddit. nihilominus tamen uel leuiter irafci interdû iuuat, quãdo natiuus ab ira calor excitatur. Lætitia igitur moderata, atque hilaritas non minimum prodeft. Quòd ad uacuationem repletionemque attinet, hæc ratio fuerit, ut omnia excrementa quotidie a fomno rite expurgentur qualia funt, quæ per palatum, nares, aures, ueficam, | alui ductiones fiunt. Veneri tamen modice indulgendû, alioqui non minimum obeft, quando, ueluti primo libro dictum fuit, paruus comitialis morbus ex Democriti fententia exiftimatur, & enim cerebrum imbecilli° reddit, maximeque uim eam extrahit, qua cibus concoquitur, & plurimum fuperfluitatis & redundantiæ gignit. & fi cuifquam fortaffe, qui diutius ab ea abftinuiffet, interdum emolumento effe poffet, morbos etenim pituitofos curare Hippoc. memoriæ prodidit. Sapienter enim Alexandrum illum Magnum dixiffe, compertû eft, duabas potifsimum rebus fefe mortalitem fuam intelligere, coitu nimirum, ac fomno, tanquam fola naturæ infirmitas lafsitudinem, & uoluptates pareret. utraque igitur fi modum excefferint, non ægris tantum, fed & fecunda ualetudine degentibus uitanda funt. quibus eadem propemodum dicẽda funt, quæ ueneri dixit Euripides, contingat mihi tui copia, fed contingat moderata : nec unquam mihi defis. fi qua tamen confueta excretio, qualis, quæ per hæmorrhodes uenas, purgationes menftruas, cohibitam uenerem, cuiufmodi mulieribus uiduis contingit, fieri folet, retineatur eius noxa inhibenda eft, alioqui mali huius cauffa effet.
Fames præterea ac fitis, quoad eius fieri poteft, cohibẽdæ, illud enim commodi ex eis confequemur, uti pituitofa materia morbum efficiens minuatur, & concoquatur, atque per halitum digeratur. fames tamen non ufque adeo ingens fuerit, ut comitialeis accesfiones pariat. fed mediocritate illa aurea fane utemur, ut non nifi necefsitas affuerit, cibus nobis defumatur. Alexandrie eiufdẽ Macedonis uere Magni perpetuo memores, quẽ dictitare folitum ferunt, ad prandia νυκτοποριας, ideft, nocturna itinera, nempe exercitationes & labores, ad cænas ολιγαρισια&nu, nẽpe prandorium parcitatem perducere folere. Attenuate igitur uictus ratione uti par eft, qua comitialeis cafus paruos quidem, & etiam incipientes penitus fanat, inueteratos uero iuuat non mediocriter. Nunquam igitur utilis eft fatietas, fæpe etiam inutilis ni |62| mia abftinentia, fæpe, fiqua intemperantia fubeft, tutior eft in potione, quàm in efca. Cibus igitur ac potus tales funto. non in hoc tantum morbo, fed & in aliis quibufuis, uti probi fint fucci, uentrem nec cohibeant, neque halituofi fint, fiquidem morbus ab halituofo plurimum fpiritu prouenire compertum eft, & qui facile concoquantur, in hoc uero morbo alimenta uitentur, quæ pituitofum fuccum pariunt, eademque ratione cætera concoctu difficilia. Quæ uero improbi funt fucci, ut in morbis omnibus, fecundaque ualetudine mirandû in modum aduerfa creduntur, ita huic infenfa maximopere exiftimantur, ut qui plurimum ex humorum prauitate ac uenenata qualitate proueniat. His igitur, quæ attenuant, ficcantque, quæ tamen infigniter mali non fint fucci, & quæ caput praua quadam qualitate nõ impetãt, utendum quorum particularem methodû mox fubfcribemus. Vitanda uero & ea funt, quæ propria quadã effentia, & qualitate hunc morbum committunt. qualia funt præcipue apium fylueftre, υποσελινον græci uocant, iecur hyrcinum, caprillumque cibo potuue defumptum, aut odoratum. Per totum uero uitæ curfum uitãda maxime cruditas, cibus ante concoctionem obitam : isq; crafsi fucci, aut nimis fuauis, Socratisq; perpetu o præcepti meminiffe debemus, ut eos caueamus cibos, qui non efurientes denuo ad edendum inuitent, cauẽdos effe potus, qui non fitientes ad bibendum illectent. neq; enim fimpliciter interdixit ; ne his uteremur, fed quatenus opus fit, uti docuit, ut harum rerum delectationem ad ufum ac necefsitatem accommodemus. hæc enim omnia fiquis accurate conferuet, ac tueatur, non opus habebit alio quodam auxilio, in primisque illis, quæ dolorem commouent, periculumque uitæ inferût, cuiufmodi & arteriæ fectio, & caluariæ aduftio & alia permulta, quæ cruciatum & fupplicium magis, quàm curationem, multis conciliant.
Nunc de particulari uictus ratione, ideft de ea, quæ ad cibus potusque particulares attinet, quibus aut uti in | hoc morbo pofsimus, aut ab eis abftineamus, deinceps ita ut ordo ipfe poftulat, præcipiendum uidetur. præfertim quum tantum uim, & utilitatem huius medicinæ partis omnes effe fateantur, in primisque olim Afclepiades, ut nullum fere aliud medendi genus præter diæteticum receperit. Illud igitur quale fit, & unde ducatur, magna cum diligentia confiderandum uidetur. quod nõ rei folum magna utilitas eft, fed præcipiendi quoque fumma difficultas. ita iniquo animo præceptionibus medicis ægrotantes fæpenumero parere affueuerunt. De cibi igitur potusque ratione, quinq; funt quæ quærantur : unû quid fit, alterum quale fit, quod huic abigendo morbo cõueniat : tertium quid fugiendum : quartum quatenus : quintum quo fit ordine fumendum. Atq; illud primum, quid fit cibus ipfe, potusq;, & quo modo noftrû nutriat corpus, uiderint Hippocrates ipfe, & philofophiæ ftudiofi : neq; enim ad hunc fermonem pertinet. Eft autem (ut ad fecundum illud ueniamus) eft plane medici ciborû potuumque qualitates exacte cognofcere : uel quòd nonnunquam medicinæ rationem fubeunt : unde morbus fola uictus ratione perfæpe curatur : uel quòd ipfum medicum politum effe hominem fignificat, quòd eruditum, quòd ægrotantium amãtem, maximeque quòd morborum perfæpe acutiem, quam medicamentis ualidioribus dilui non facile eft, cibis potibusque medicinalibus diffoluit. Parcendum autem & maxime quibufdam, ne fiquis temere iis utatur, incommodam ualetudinem non concitet tantum, fed concitatam adaugeat. Quatenus autem cibis uti debeamus, perquam diligenter uidendû eft. id quod quarto loco quærendum propofueramus. nam quo ordine cibus fit capeffendus, facilius iam intelligemus, quum ad ipfa ciborum genera deuenerimus.
Qui igitur præterquam quod tenuem uim habent, probi etiam funt fucci, facileque concoquuntur, neque halituofi funt, hi utiles maxime exiftimantur : contrarii omnino reiiciunt. Legumina igitur, potifsimumque faba, ut quæ propria fui effentia tefte Zoar cerebri facultates |63| cogitatricemque in primis perturbat, ac deftruit : farinacea, aqua fubacta edulia, azima, & fermentata, quæ funt elixa : eaq; omnia, quæcunque demum crafsi lentiq; fucci, ftatuofa, multorum excrementorum, concoctuq; difficilia funt, omnino funt fugienda. Ea uero falubria exiftimantur, nempe ptiffana primum, deinde halica, & far. Iam, quod ad carnes attinet, quadrupedes omnes præter hædum, & aues paluftres improbantur. uitandi & capi funt, cæteræque, quæ uolatu fidunt animantes domi in caue is faginatæ, alioqui recipiuntur. lac, cafeus, & quæ ex lacte fiunt condimenta damnantur. Pifces omnes, præterquam faliti, & faxatiles, & ex marinis fola torpedo, reliqui omnes, quemadmodû & cartilaginea, oftreaceque fugienda. bulbi item, cochlerum, fungi, tubera, radices omnes, quæ edendo funt : oua plusquam ad mediocrem confiftentiam, decocta, in cineribus affata, uel fricta cauenda. Butyri, & olei & laridi ufus pro condiendis tantummodo cibis modicus conceditur, alioqui interdicitur. condita uero omnia duabus de caufsis inutilia exiftimantur, quòd & plus ob eorum fuauitatem affumitur, & quod modo par eft, ægrius cõcoquitur. Piperis, gingiberis, cafiæ, caryophylli, hiberno tempore modicus ufus efto : a croco uero, & napy, ueluti & a cœpis, aliisque, ut quæ propria fubftantia cerebrum perturbant eodem authore Zoar, penitus abftinendum eft. Mellis, & faccharis ufus mirandum in modum prodeft : iis tamen; ueluti & aliis dulcibus, aut efculentis aut proculentis ante omnem cibum uti par eft. quippe hæc etiã affectionem proritant : præcipue in quibus flaua bilis ftomacho innafcitut. nam hos temperaro uictu alere conuenit : non quemadmodum eos, qui pituitofum humorem congregant, per illa, quæ omnifariam extenuant humores, & calefaciunt. aceto tamen, acetofisque modice utendum. Salforum uero idoneus ufus exiftit, potifsimum ante omnen cibum pro extergenda a uentriculo pituita : eisq; talibus utendum, quæ mollem fubftantiam obtinent. præcipue uero capparibus fale adferuatis ace | to, oleo, facchare, aut potius oxymelite conditis. hi nãque & fubducunt pituitam, atque attenuant, parteisque eas, qua pollent ftypfi, mirifice roborant. hæ uero facultates non in fructibus tantum, aut foliis, uerum & caule, & radice, ualidiores tamen in radice comperiuntur. Verum eft tamen, quod uentriculo infenfos effe aluumque ex turbare Diofcorides memoriæ prodidit. ueluti & Serapion ; qui tamen aceto, fi condiantur, noxam uentri illatam auferri poffe ait. nec mirum, quando falita omnia nedû cappares quos intelligit Diofcorides uẽtriculo infeftos effe, mordicatione uentri obfunt : quæ tamẽ falfedo uel leui quapiam in aqua decoctione facta aufertur. Cæteru fal ipfe, falitaq; omnia in comitiali malo id commodi præftant, quod pituitam a uentriculo extergunt. quapropter a Paulo non improbantur, ueluti neque reliqua falfamenta. Idem munus & colymbades præftant oliuæ ante omnem cibum efitatæ. Abftinendum effet a fructibus, atque fecunda menfa, non tantum morbi eius curandi gratia, quàm ad uniuerfam adeo ualetudinem tuendam. hæc enim etfi bono ftomacho nihil fere nocet, in imbecillo tamẽ coacefcit, fi tamen cupiditas incefferit, non omnibus fimul, aut pluribus quoque die, fed unum & fimplex effe debet, quod fumitur. neque enim hic philofophis uiuendi modum præfcribere nobis confiliû fuit, fed & pueris, qui huic malo plurimum obnoxii funt : in quibus tamen optabilifsimum effet non ob huius modo affectus curationem, fed omnem etiam uitam reliquã his præceptis parere. Illis igitur & manifefte, & in tempore huiufcemodi edulia, quæ non magnum afferunt incommodum, offerantur : ne forte clanculum, intempeftiueq; illa fumentes magis etiam lædantur. Solent enim auidius, & copiofus fefe defideratis explere illi, qui hifce palam uti perhibeantur. & hac quidem ratione multa putris edulia, uel non folubria, dum tamen non multum etiam noceant, conceduntur. Satius enim exiftimamus ea & palam, & tempeftiue, modoq; debito offerri, quàm committere, ut hi uehementi cupiditate com- |64| pulfi importune illa confertim, immoderateq; ingerãt. Si igitur fructus ægrotus concupifcat, ficus recentes maturæ admodum conceduntur : ueluti & uuæ maturæ recentes, fed quæ fuerint infolatæ. item & aridæ, paffæq;. ficus uero aridæ, quum humores ad cutim propellant, a neruisq; eos retrahant, & attenuandi uim habeant, calafaciendi, atque ficcandi comitialibus aptifsimæ creduntur. Pineæ nuces facchare conditæ non interdicuntur : quæ etfi probi funt fucci, craffum tamen alimẽtum, illudq; non inualidum præftant, proptereaq; non facile concoquuntur : unde minus probantur. quæ tamen faccharefi condiantur, unaq; conterantur, atque in clibano percoquantur, crafsiciem faccharis tenuitate amittẽt, atque meliufcule concoquentur. Idem & de amygdalis, auellanisq; nucibus, & piftaciis propemodum dicẽdum. Iuglandes uero, quum eius fint ordinis, quæ tenue præbent alimentum, & calfaciunt, improbandæ non uiderẽtur, nifi capiti dolorem inferrent, Auicenna authore, linguamq; grauiorem efficerent. Sunt & qui linguæ refolutionem eas inferre uelint : propterea dimittentur. Caftaneæ quinetiam concedi interdum poffunt, quando memoratu dignum exhibent alimentum : easq; huic malo affectis Galenus cõcedit. Inter fugaces fructus piramalaq; potifsimum rofea, appiaq;, quæ tamen prius fuerint adferuata, paucifsima, raroq; offerri debent : & pruna fyriaca, hibericaq; recentia, & exiccata, inq. mellicrato mellitiore decocta ante omnem cibum efitata, uentri mouendo funt idonea : potifsimum fi prandium non ftatim fed aliquãto poft interuallo inchoetur. Cydonitis etiam, præfertim poft cibum, fi alibi piperis aliquantum, ac gingiberis fufceperit, idonea exiftimatur. Brafsica, etfi fuccum parit melancholicum, propria tamen facultate comitialibus conferre exiftimatur. hanc enim Diofcorides tremori auxilio effe fcripfit : nihilq; hac magis neruos tueri Erafiftrati fectatores dicebant. Galenus uero ebrietatem ea ratione auferre, qua uapores cerebrum impetere prohibet : ueluti & Ariftoteles in pro- | blematis fcriptum reliquit. In comitialibus igitur interdum improbanda non eft : in eo præfertim genere, quod a pituitofo proginitur humore. Beta item afparagus, cinara, & quæcunque tandem calfaciendi atque ficcandi uim pofsident, non prohibentur. Lactuca uero, atque intyba magni tamen æftus tempore conceduntur. atq; ut fumma quadã cibos, qui praui funt fucci, cõprehendã omnes, qui aut aluû cohibẽt, aut flatuofi, aut cõcoctu difficiles exiftunt : aut alioqui frequẽtius. aut plus æquo fumuntur, non huic folû morbo, fed & cæteris oîbus obeffe confueuerût. Cibi igitur potifsimû pituitofi obferuãdi, qui ẽt fi cæteris fint non falubres, quãdo tamẽ fuccû aut lentum, aut craffum aut frigidum habent, raro defumẽdi funt. tales autem funt attriplices. blitum, malua, a quorum quidem ufu non omnino funt prohibendi : fed ne afsidue iftis utantur, interdicendi. Huius generis funt & colocynthis & hac magis etiam cucumeres, & malo pepones, & mala, & pyra & id genus reliqua, quæ robufto quidem uiro fuperuacua funt : nonnullis uero guftatu tenus præbenda : mala eft enim horum multitudo quû frigida fint, atque humida. fimiliter & rapa, & cuncta, quæ radicem edendo habent. præterea quæ acrimoniam caloremque obtinent : ex quo genere funt omnia, quæ calore caput opplent : ficuti uinum, napy, hyppofelinum, radicula, rhaphanus, crocyum, fmyrnium : hæc enim fupra modum æftuantia, humorumque pernicioforum exiftunt : Napy, quanquam appofitifsimum alioqui ad craffos humores difsipandos : hic tamen ut caput impetens uitandum eft. His autem cibis uefcantur, quicunq; acerbitatis quiddam, & acrimoniæ citra effatu dignam, κακοχυμιαν odoremque capiti grauem habent. Panis ex optimo tritico fiat, non diu molito, quando farina uetus accefcit : recte fermentatus, modice falitus, probe confectus, & in furno, moderato calore, optime coctus, recens, & qui fecundum diem non excedat. Probe autẽ conficietur fi multû manibus elaborabitur : ex hac enim fubactione diffolutio fit farinæ cõtinuitatis, in parteisq; | uarias diuiditur, glutinofaq; illa continuitas diffoluitur, friabilisq; magis efficitur, quamobrem melius cõcoquitur faciliusq; madefcit. Hic igitur panis frigidus comedendus, alioqui fi calidus efitaretur, & fitim pareret, feroq; in uentre defcenderet, illumq; fubito repleret. & fi Auicennas calidum facile concoqui, feroq; defcendere dicit : à quo tamen Zoar ille uir (uti aiunt) in medicina exercitatifsimus diffentire uidetur. fi quidem calidû panem a natura non recipi, difficileq; concoqui uoluit. Ego tamen Auicennæ codicem corruptum, neque facile, uerum difficile legendum effe femper exiftimaui : neque enim fieri poteft, ut quod facile coquitur, difficulter defcendat : quæ enim coctu facilia funt, facile etiam citoque imum uentrem fubeunt. nam quæ in pane actu reperitur, caliditas coctionem iuuat quidem, fed quando fero deducitur ad imum uentrem, quo loco cõcoctio perficitur, difficulter etiam concoquitur. Fermenti uero & falis quod fatis eft, panis hic recipiat, uti glutinofæ farinæ qualitas per illud, per alterum nempe falem humiditas auferatur. Tantû igitur fermenti recipiet, quod & gufti faciat fatis, neque acorẽ præfeferat : alioqui improbaretur, ut qui fuccos improbos progigneret, facileque putredinem fufciperet. Ac de pane quidem fatis hæc dicta funto, quæ cognitionem habent facilem, ufum neceffarium.
Nunc deinceps carnium uim & naturam, quarum eft fylua magna, confideremus. inter quas eæ maxime probantur, quæ a perdicibus, phafianis, capis libere educatis, gallinaceis, gallinisque defumuntur. columbi item gregatilis, turdi, & auicularum, potifsimum quæ montanæ, & quæ in dumetis uerfantur. Cæterum ut methodo quadam, quæ comitiali malo obnoxiis carnes probantur, comprehẽdamus, operæprecium facturus uidebor. fi ea quæ in commentariis de facultatibus alimentorum Galenus memoriæ prodidit, huic transferam. inter eas uero quæ comeduntur carnes, quæ ab animantibus iis defumuntur, quæ uolatu fidunt, maxime probantur, ut | quæ leuifsimum alimentum afferunt, faciliusque quam quadrupedum concoquuntur. inter quas tamen & hædi concedûtur : ut qui probioris faciliorisq; concoctu fucci carnes præbeant. Sex igitur ordines inter auium carnes ab eodem ponuntur, in quorum primo perdices attagenæ, columbæ, gallinacei, & gallinæ, phafianiq; numerantur. Turdorum uero merularum paruorumq; pafferum caro, quo etiam numero turricolæ nuncupati habentur, illis durior exiftit, fecundumq; in coctione ordinem fortiuntur. has ipfas tuturis, palumbi, anatisq; caro duricie etiã fuperat : quibus omnibus durior coctuq; contumacior, fibrofiorque pauonis eft pulpa : poft quã anferes, & ftruthocamæli reponûtur, quos demû grues excipiunt, quæ fextum ordinem obtinent. Cæterum illud perpetuo in hoc affectu eft obferuandum, ut, quo ad eius fieri poteft, carnes femper calidiores ac ficciores offeramus. Verum enimuero unum me ex Galeni uerbis maxime commouit : quod columbaceis primum in coctione ordinem dedit : quos tamẽ Auicennas feræ cõcoctionis effe teftatur. fi tamen penitius introfpiciamus, utrumque uera dicere comperiemus. quam autem ob rẽ illud fiat, accipito. Galenus enim dum methodum uniuerfalem quandam nos docet, qua probioris fucci carnes ab improbis feligere ualeamus, illud inquit, & ex iis quæ pedibus, & iis quæ uolatu magis nituntur, commune noffe oportere carnem adolefcentium longe præftantiorem, quam ætate iam ingrauefcentium effe : florentium, in utriufque medico cohærere : noxiam non admodum nouellorum, diuerfaque ratione admodum uetulorum. horum enim duram, ficcam, neruofamque effe carnem, ideoqq; exigui nutrimenti, concoctuque contumacem. contra nuperrimi editorum mucofam, excrementisque refertam, leuius tamen aluum fubire. Horum autem in cunctis animantibus meminiffe oportere, omnibus nimirum communiter, & ex æquo has differentias, quas ab ætate defumpfimus, in hærere. Quod igitur ait Galenus columbas facile concoqui, eas, quæ iam adole- [66| fcunt, quas præftantiores effe uoluit, intelligit, quæ nimirum uolare occipiunt, maioresque feipis pullis exiftunt. id quod etiam Auicennas, & Auerrhous in collectaneis confirmant. quod fi Auicennas alibi columbaceos pullos feræ concoctionis effe dicit, non hos, fed illos, qui nouelli, & adhuc uolatu non fidunt, intelligit : quorum caro noxia eft : ueluti & cæterorum huius ætatis animantium. columbæ igitur ætate florentes, ut quas calfaciendi uim obtinere Auicennas uoluit, in his affectibus idoneus cibus habeatur. Quoniam uero inter columbos alii funt gregatiles, filueftres alii, qui aliarum auium more in arboribus degunt, & qui uulgo Palumbi nuncupantur, horum carnes morbis id genus frigidis, in primisq; comitialibus, & attonitis omnes fere fcriptores Arabes prodeffe uoluere. Galenus uero nil alius de his fentit, quam quod in tertio coctionis ordine eos reponit. in eo autem qui de uictu attenuante infcribitur commentario difficilius turdis illos concoqui, multorumq; carnem excrementorum præftare uoluit. Infequuta tamen ætas propria quadam facultate mirandum in modum hos affectibus conferre obferuauit. nec mirum, quando noui femper aliquid in arte medica reperitur, quod uetuftiores medicos latuit. Sunt igitur in hoc affectu palumbi expetendi, qui & fi concoctu contumaciores habeantur, præparatione tamen, & contritione facilius concoquuntur. Quid quod & Auerrhous etiam ait carnem ueteris columbi & maris comitiali malo, & neruorum refolutioni perpulchre fubuenire. Caput præterea ac cerebrum leporis quum Auicennas & Zoar, tû carnem totam Galenus maxime probant : quæ etfi ex quadrupedibus animantibus funt defumpta, neque probi admodum fucci exiftunt, ob eam tamen, quam cum his affectibus habent familiaritatem, innoxie funt offerenda, fiquidem experientia cõftare Zoar afferit, tremori partium corporis, earumq; motus ac fenfus priuationi non minimum opitulari : id quod antiquiorum nullus medicorum fcriptum reliquit ea enim fuit hominis quû | diligentia, tum doctrina, ut multa nobis experimenta ratione comprobata reliquerit. neque folum illum, fed & Auerrhoum & Razem laudo : qui etfi plura a uetuftioribus defumpere, multa tamen in medicina perutilia reperiere. Quid etiam quod coturnices itidem laudant, boniq; eas fucci effe teftantur ? quas tamen Galenus reprobat : quando fefe inquit Athenis uidiffe omneis, qui coturnicibus uefcerentur, conuulfos ea ratione fuiffe, quod coturnices ueratri femine, ut pote nocentifsimo nutrirentur. Auicennas item addit, non tantû quod ueratri femine alantur, conuulfionem parere, neruisq; obeffe, uerum propria quadam atque infita facultate illud idem præftare. qui tamen Galeno, & Razæ, a quibus omnia fere defumpfit, aduerfari uidetur. fiquidem alter uigefimo fecundo continentis libro, alter loco iam cõmemorato non aliam ob cauffam coturnicum alimentû reprobat, quam quod ueratri feminibus uefcuntur, quæ conuulfionem pariunt. Auerrhous item eafdem probi effe fucci, conuulfionemque haudquaquam parere memoriæ prodidit. Sexto præterea de tuenda ualetudine dû uictus attenuãtis methodum tradit, Galenus montanas omneis aues laudat. ueluti & tertio de facultatibus alimentorum libro, ubi omnes, præter paluftres & aquatiles recipit. quibus omnibus fit, ut non aliam ob rationem coturnices pariant conuulfionem, nifi dum ueratri femine uefcuntur, alioqui probi eas fucci effe crediderim. etfi Plinius non tantum, quod ueratri femina depaftæ fuerint, uerum ob comitialem etiam morbum, quẽ folæ animantium fentiunt præter hominen, a menfis defpui damnarique dicit. non eft tamen quod earum caro improbi fit fucci exiftimanda : quando & pecudes, potifsimumque oues, & capræ comitiali morbo capiuntur : quarum tamen caro iuuenum in primis nõ improbatur. Cæterum ut omnis rei difficultas auferatur, tutius fuerit ab eis abftinere, quum præfertim melioris fucci carnes præfto fint. etfi enim coturnices in Italia hoc mali non afferant, ea fortaffe reddi poffet ratio, uel quod ueratri |67| femine non uefcuntur, uel quod non frequens admodû eft earum ufus, quandoquidẽ Galenus eos dicebat, qui afsidue coturnicibus Athenis uefcerentur, conulfione captos uidiffe. Hæc igitur funt fere horum fimilia, uel plura etiam effe poffunt, quæ morbo huic conferre creduntur, fi rite parata, modiceque defumpta fuerint, quæ quidem fi cum condiendi definitionibus, & exemplis effudero, abunde me huic negotio fatisfeciffe exiftimabo. Tria funt igitur, quibus ad parandas ægrotis dapes uti debemus, aut affatio, aut in patinis conditura, aut elixatio. quorum primum genus, quoniam ficciorem hic morbus exigit, atque calidiorem uictus rationem, magis conuenire, quam fecundum, atque illud magis, quam tertium uidemus, nimirû, quia affata ficcius præftant alimentû. quæ uero in patinis condiuntur, etfi eorû amplifsima habeatur fylua, fi tamen calidioribus ficcioribusque condimentis cõdiantur, uel calidiora, ficcioraue pro eorum, quæ apponentur, facultate euadẽt. Quẽ uero elixæ funt carnes, quum multam ab aqua humiditatem, frigiditatẽque obtineant, quibus huic morbo oportuna edulia priuata effe debere nemo non probat, propterea defpiciuntur. Neque inficias ibimus, fi Ariftotel. quarto των μεθεορολογικων libro affas inquit carnes elixis humidiores effe, magisque propterea nutrire, quando diuerfa ratione affa humectare creduntur, & elixa hæc enim ab externa aquea humiditate, illa propria, fibique infita humectare exiftimantur. In his igitur morbis humiditas illa propria, quæ in afsis reperitur, non defpicitur : fiquidem minus neruos tentat, quam quæ ab aqua in elixis acquiritur. Afla igitur in his morbis magis expectentur. quod fi elixis etiam uti uolueris, anethum, porrum, oleum, falemq; habere conuenit, ita enim utiliores euadent. Tantifper uero animantium carnes præmortuæ fuerint, quo & guftui fuauiores, minusque cõcoctu contumaces fiant. in quibus is perpetuo feruãdus eft ordo, quem Galenus in commentario de uictu attenuante nos docuit : dum animantes ait, quæ carnes ha- | bent modice duras, & quæ in primo facilitatis coctionis ordine numerantur, quales funt, quæ a perdicibus, columbis, gallinis atque id genus reliquis defumuntur, fatis effe, fi pridie emortuæ fuerint, quo tempore carnis duricies emollefcit : faciliusque poftmodum concoquitur. carnes igitur nõ admodû duræ pridie tantum necandæ, quàm efitẽtur, quæ molliores, minus una die, & quæ duriores, longiori prius tempore occidi debent. Septimo uero medendi methodi libro carnem inquit iuuenis porculi effe debere, fatisq; effe fi pridie iugulatus fuerit, nam hefternum, quam recens necatum facilius concoqui. Aeftate fat effe, fi mane emortuus fuerit, ac circa folis occafum comedatur. quibus ex uerbis colligitur, carnem per diem, quod magis eft, emortuam finendam, antequam comedatur, uti facilius concoquatur. Cæterum Zoar carnes illico præcipit effe comedendas, quum animantes fuerint iugulatæ, duodecimq; tantummodo hyeme horas, æftate feptẽ ab animantiû nece dura carne præditorium ftatuit : ea nimirum ratione, quod quanto diutius emortuæ carnes permanferint, tanto magis putredini fiunt obnoxiæ : & quo magis putredinẽ fentiunt, eo deterius alimentum præbent. Tamdiu igitur carnes emortuæ funto, quamdiu molliores fieri fentiantur.
Hactenus cibi omnes
Nunc potum, eiusq; differentias perfequamur. Quoniã uero alius eft potus, dum quis ægrotat, alius dum præferuatrice utitur medicinæ parte : eius nûc meminiffe operæprecium fuerit, quo in præferuatione uti debemus, a uino exorfi, de eo, qui in morbi curatione ex ufu effe exiftimatur, ueluti & de cibis, inferius difputaturi.
Vinum igitur dulce, craffum, turbidum, nouum, nigrum omnino dimittendum. Flauo, uel fubflauo facultatis tamen imbecillis, aut probe diluto, tenuisq; fubftantiæ, ac modice utendum. potifsimumq; ubi recte corpus uniuerfum præpurgatû fuerit. alioqui frigidi illi fucci a uini caliditate liquefacti per uniuersû corpus difsiparentur. Vinum igitur largius fumptum, & a balineo maxime, me |68| racum, uetuftum, acre, quod odore caput mouet, repletq; omnino cauendum. Quod fi quis ipfum fcite bibat, nõ omnino malum fuerit. Nam reuera fi moderate bibatur, & concoquet, & diftribuet, & fanguinem progignet, & nutriet. proindeq; Zeno, uti ferunt, dicere folebat, quemadmodum amari Lupini aqua macerati dulcefcunt, ita fe quoque a uino affici. Plenitudine igitur exiftente, & capitis grauitate imminente, a uino, quodcunque fuerit, abftinendum. Neque mehercule mihi admodum probantur, qui paucifero tãtum uino utuntur, quando uinum omne fomnum conciliat. non igitur morbi initio propinandum, uerum diutius aquam bibere expedit, aut oxymali, quod tamen probe paratum, neque ex temporarneum fuerit, atq; multa aqua temperandû, ita enim dulcius fiet, fitisq; in primis expers. cæterum quo pacto fit illud parandum, infra commonftrabitur. Nunc de cænæ ac prandii quantitate non in hoc tantum, fed & aliis permultis fine febre magis morbis, quando authores inter fefe difsidere uidẽtur, dicendum uidetur. Cæna igitur prandio maior fuerit, diuifo, qui quotidie comeditur, pane (is uero minor efto, quàm ægri faturitas quæritet,) in partes treis : cuius tertia prandium conftituat, cum iis, quæ aluum molliorem efficiant, efitata : qualia funt holera, aut falfamenta, aut ptiffana probe parata, aut oliuæ : reliquæ uero duæ panis partes in cæna cû maioris nutrimenti obfoniis abfumantur. ita enim fieri debere nos monet Galenus. Neque propterea Auicennæ uerba nos perturbent. dum ait. Et ille cuius confuetudo non tolerat, ut femel reficiatur, diuidat cibum fuû, qui fit minor faturitate fua, in partes treis, & fumat duas tertias in prandio, & tertiam eius in cæna poft exercitiû fubtile. Siquidem codex ille corruptus exiftit, Galenoq;, quem hoc loco imitatus eft, maxime repugnat, hic enim in eo quod pro puero comitiali fecit refpõfo maiorem prandio cænam effe uoluit. quid quòd etiam capite de apoplexia folo pane in attonitis prãdium cõftitui, in cæna uero aliis ipfos cibis cum pane uti debere uoluit ? | Quòd autem attonitus comitialisq; affines fint, idemq; propemodum morbus habeantur, differant tantum pro maiori minoriue periculo, eandemq; propterea & curationem, & uictus rationem expofcant, nemo non probat. Idipfum & Aetius cap. de inflatione ex Galeno clarifsime docet his uerbis. Cibus autem ipforum diuidatur, ita ut in prandio tertiam, in cæna uero reliquas duas accipiant parteis. Quòd Auicennæ etiam locus capite proprio fit mendofus, uel Razæ teftimonio comprobatur, qui cænam ampliorem prandio comitiali malo affectis exhibendam effe contendit. ita igitur locus ille erit reftituendus. Et fumat duas tertias in cæna, & tertiam eius in prandio poft exercitium fubtile, & fi Actuarius fecundo de actionibus & affectionibus animalis fpiritus libro appofitum fenferit, ea fortaffe de cauffa, quòd Galeno, cæterifq; clarifsimis medicis pofterior admodum fuit. hic enim uiuendi eundem feruabat morem, quo nos in præfentia utimur : quum Galeni tempeftate & prandium & cæna eadem perpetuo hora tum æftate tum hyeme pararetur. Siquidem prifci illi diem, quicunque ille fuiffet, aut æftiuus, aut hibernus, in horas duodecim diuidebãt : ad cuius tertiam prandebãt, cænebant ad nonam, quumq; fupereffent horæ dieit res poft cænam ante folis occafum, (quatuor enim uentriculo ad concoctionem cibi ingefti adfcribuntur horæ :) ideo lautius, copiofiusq; cænabant : haud ueriti uapores, qui a copiofore cœna efferentur ad cerebrum, quum iam difcufsi fuiffent, antequam dormiẽdi inftaret necefsitas. Actuarius uero, ut qui morem hodiernum in exhibendo cibo feruabat, in quo per horam, aut quod magis duabus a fommo abftinemus, minorem prandio cœnam effe uoluit : ut qui fi copiofior foret cœna, ob fomnum imminentem caput multis uaporibus repleri, atq; ita fpiritus illos animaleis lædi poffe exiftimaret. Accedit his, quod quum in idgenus frigidis morbis multa adfit cruditas, fi ftatim poft cænam uberiorem fomnus accedat, ueluti hodie obferuamus, multi adeo uapores confertim, cerebrum |69| impetent, ut ipfum maxime oppleant, atque refrigerẽt, affectionesque non nunquam lethargicas pariant : qui poftea ad uentriculû delapfi coctionem impediunt, cruditatesq; pariunt : partesque maxime augent. Galenus uero qui Actuario uetuftior erat, uetufto etiam more cænam prandio maiorem fore fcriptum reliquit. Maior igitur tunc cæna fuerit, quum interftitii tantum ab ipfa ad fomnum interceflerit, uti uapores ab copiofiore ingefto cibo elati difcuntiantur atque difflentur. id enim (ueluti præceptum fuit) quatuor horarû fpatium fuerit. quòd fi minus, parciori cæna utendum : tantumque nihilominus interualli affuerit, quantum cæna, quæcunque ea demum fuerit, in uentriculo probe concoquatur.
Tertiam igitur circiter diei horam tertia eius panis offeratur portio cum holeribus aluum fubducentibus, aut colymbadibus oliuis, aut capparibus oxymelite conditis, aut caricis, aut aliquo alio aluum moliente obfonio, in cæna quæ reliquæ funt duæ panis partes iifdem, quæ probatæ fuerunt, carnibus offerantur. illud fummopere cauentes, quòd fi comitialis accefsio, quæ temporum interuallis redire folet, noctu obueniret : aut artificiofa quadam coniectura noctem moleftam ob acceffionẽ fore confequi poffemus : tunc cæna breuior effe deberet. dum tamen illud nos lateat, coniectariq; nequeamus, plenior cæna efto. Hactenus igitus uictus ratio.
Illud autẽ uolumus intelligi nos probe tenere aliis quoque rationibus tractari quæftionẽ hanc in medicina multis & obfcuris : uerû illæ nobis abhorrere ab ufu medico uidentur. Quæ pertinere ad hunc morbum curandû putamus, ea nos commodius quàm cæteros attendiffe non affirmamus, fed perquifitius & diligentius confcripiffe pollicemur.
Nunc, ut inftituimus, proficifci ordine ad reliqua pergemus : nempe quo modo, & quibus remedis curandi iam commemoratis rationibus facere fatis ualeamus, eorumque commodum ufum tum temporis ratione, tû quantitatis fubnectentes. Cæterum illud prius cogno- | fcendum eft, quod quum morbi huius, quo de igitur materia non eadem perpetuo, uerum aliquando pituitofa, melancholica interdum exiftat : an et qui ab atro humore morbus progignitur, eifdem perpetuo remediis, quibus & pituitofus, curetur, quandoquidem omnes fere iisdem propemodû auxiliis pituitofos cerebri affectus, quibus & melancholicos adiuuant. Vt enim inter multos capitis dolorem referam, eãdem & cephaleæ ab atro humore conftitutæ curationem adhibent, qua & a pituitofo factæ utuntur. etenim fecundo de medicamentorû compofitione fecûdum locos Galenus capitis dolorem a calida & frigida cauffa prouenientem tantummodo diftinguit, calindumque a bile & fanguine fieri, eum uero, qui a frigida, non item. utrum fcilicet ab atro pituitofoue fiat humore. eundem morem & alii clarifsimi fcriptores Paulus, Aetius, Alexander, Razesque feruarunt. Sed, ut a Raze incipiam, femetipfe declarat primo ad Regem Manforem libro, ac decimo, cauffamque cur frigidum dolorem non diftinxerit, apponit. fiquidem ftudiofis, & fi rei medicæ operam non nauarint, uelle tamen fefe auxilio effe fcribit. ideoque non ea fcripturum, quæ raro obueniunt, nec quæ acutam ex pofcunt perfcrutationem, pollicetur. Quum igitur ftudiofis tantum rei medicæ fcriberet, qui per fefe optime nouerunt, num dolor, aut quiuis alius capitis affectus ab atro aut pituitofo fiat humore, eapropter difinctionem non attulit. cæteri uero ea ratione non diftincte locuti funt de affectib° ab atro pituitofoque humore prouenientibus : quòd quum ater humor in capite redundat, non dolorem tantum parit, uerum & melancholicum affectum, cuius curatiua methodus ex proprio capite defumi põt. Quod fi præter dolorem, alium quempiam pariat affectû, qualis fane eft catalepfis, aut comitialis, aut lethargus, aut reliqui id genus morbi, horum omnium curatio locis propriis petenda eft. quum uero non tantus fuerit, uti uel melancholicum, uel dictorum quempiam affectum, uel dolorem tantum efficiat, qui & a pituitofo etiam hu |70| more fieri poteft, dolor ille a quouis fiet humore, eifdẽ fere auxiliis curabitur. quando nullum inter eos difcrimen aliud habetur, quàm quod niger humor maiori æger attenuatione & calefactione, pituitofus abfterfione minus ille fecantibus, hic ualide abftergentibus atque fecantibus, medicamentis concoquitur. purgante quinetiam medicamento in atro humore quod atrum, in pituitofo, quod pituitofum magis expurget, uti folemus. Quum igitur hi proximi affectus habeantur, inque omnibus, præter quàm in coctione ac purgatione curatribus rationibus conueniant, non iniuria eadẽ methodo curatrice ueteres in iis abigendis morbis ufos fuiffe exiftimandum eft. Scopi igitur in remedorium ufu ad morbos profligãdos adhibendo ex. Galaleni arte medicinali defumuntur. quo fane loco nos admonet, ut fi materiam quampiam aliqua corporis in parte defluxam am mouere animus ferat, altero horum modorum auferendam effe, nimirum, aut quod retrocedat, aut quod per affectam partem uacuetur : retrocedet autem uel impulfa, uel attracta, uel tranfmiffa, uel aliquo uno horû modorum, uel omnibus. Per locum uero affectum uacuabitur, partim quidem manifefto, & fenfiliter, partim uero per habitum digefta. Hos autem recte exequi nequimus, nifi prius corpus uniuerfum uacuatum fuerit. Nam fi fcarificationibus, aut fectionibus fenfiliter uacuabitut, plus ratione excitati doloris attrahetur. quòd fi calefacientibus difpergere tentabimus, plus erit, quod ui coloris ad partẽ attrahetur, quã difperfum fuerit. quòd fi in eo elaborabimus, ut quod influxit, retrocedat, corpus plenum non admittet. Ad hæc igitur ambo corpus uniuerfum prius uacare neceffe eft. Primus igitur fcop° nõ in hoc tãtû morbo abigẽdo fed & aliis quã plurimis, toti° eft corporis uacuatio quẽ fequitur reuulfio, tert° erit repulfio, quartus materiæ concoctio, quintus uacuatio, fextus partium imbecillû roboratio, cafuumque, fi qui affuerint, ammotio. Corporis igitur uniuerfi uacuatio, quum bifariam perficiatur, nimirum fanguinis mif | fione, ac purgatione : a fanguinis mifsione perpetuo incipere debemus. ita enim Hippocrates, ipfumque fequutus Galenus præceperunt. An uero in comitiali morbo mittendus fit fanguis, ex morbi magnitudine quis coniectabitur, fi enim morbus, quicumque is fuerit, magnus exiftit, ætate, uiribusque conftantibus perpetuo mittendus eft fanguis, ueluti quarto de ratione uictus in morbis acutis libro Hippocratus fcriptum reliquit per hæc uerba.
Quod autem quis repente obmutefcat, uenarum intercaptiones occlufionesque faciunt, fi fano abfsque occafione, uel ingenti aliqua cauffa id contigerit. quem locum exponens Galenus per αφονιαν hãc, ideft uocis carentiæ cafum, inquit, huiufcemodi cafus Hippocrates fententiauit, nempe comitiales attonitos, fyncopas cardiacas, in quibus omnis uocis defectus confpicitur. His igitur quum plurinum a pituitofo conftituantur humore, mittendum tamen fanguinem effe præcepit contextu fequenti, dum ait. Venam igitur brachi dextri internam fecare oportet. illudq; ipfum in his affectibus confirmat Galenus libro de morbis curandis duodecimo, ubi & in lethargo caro cathocho, attonito, comitiali inter initia fanguinem mitti debere contendit, dû ita fcribit. Itaque fecanda in talibus affectibus uena eft ftatim ab initio, fi modo tum ualens uirtus fit, ut fine noxa fanguinis mifsionem ferat, ac nihil eorum prohibeat, quæ de fecanda uena retulimus, ficuti, uel crudi humoris copia, uel puerilis ætas, uel anni tempus, regioue, in qua fit extremus aut calor, aut frigus, & reliqua. Neque propterea fanguinis mifsionem prohibẽt ea Galenus uerba, Nempe fi adfit crudi humoris copia, quando non de crudis humoribus in uenis exiftentibus fermo ipfi eft, uerum de iis, quæ in uentre, atque uentriculo tantum modo continentur quemadmodum libro eiufdem nominis nono atque undecimo feipfum declarat. quos locos referre uifus eft, dum ait. ac nihil eorum prohibet, quæ de fecanda uena retulimus. Sanguis igitur inter |71| horum morborum initia mittendis eft. etfi Razes, ac Mefuæus huius alioqui neceffarii remedii in comitialis morbi curatione non meminerunt. rati fortaffe in morbis frigidis fanguinem mittendum non effe, fed profecto Galeni fententiæ immemores fuiffe uifi funt : qui in morbis magnis perpetuo uenam fecundam effe contendit : modo eorum, quæ dicta funt, de pertundenda uena præceptorum nihil prohibeat, quum tamen Auicennas, Paulus, Aetius, Galenus, cæterique methodum uniuerfalem conftituerint, nempe quod in omni magno capitis morbo femper fanguis mittatur. cui auxilio fi morbus omnino nõ cefferit, medicamento poftmodum purgante utẽdum effe uoluere. Nunc, quæ uena fit in comitiali morbo pertundenda, confideremus. illud autem his potifsimû notis deprehendemus. nempe fi capitis uena tumens plenaque appareat, tunc enim non ab uniuerfo tantum corpore fanguinem mittendum, fed & a capite indicat. Quòd fi neque illius uenæ tumor, ruborque & plenitudo affuerit, interna tunc incidenda occurrit. hæc enim uelocifsime & plurimum ex his, quæ principes funt partib° corpus euacuat, atque in acutifsimis propterea morbis ad eam fefe confert Hippocrates. hæc autem dextri brachii interna efto : ut quæ iecur magis fpectet : a qua tantum fanguinis auferatur, quantum medicis, qui eorum curationi præfto erunt, fatis fore uideatur : neque enim huc omnia conferre nobis confilium fuit, qui methodû tantum hofcurandi morbos docere propofuimus. Vbi igitur uel naufea, uel retundantis in uentriculo pituitæ nota affuerit, uomitus præcipue citabitur. fi ægrotus aut facile uomat, aut uomitui fuerit affuetus. de inaluus fubducetur eorum aliquo, quæ leniendi facultate prædicta funt. medicamentorum, quibus rite procuratis in præferuatione fanguis ftatim ex poplite, aut talo mitetur : ueluti nos admonet Galenus. quòd fi comitialis accefsio paulo ante facta fuiffet, materia iam in capite redundante ex humerali potius detrahendus, præfertim quum ægrotus ab accefsione conualerit : ac ui- | ribus antea recreatis. His igitur rite peractis magnitudo morbi exquirit, uti corpus etiam uniuerfum purgetur : quibus uero medicamentis, diligenter attendere opportet. nam & potionibus purgantibus, acrioribusq; clyfteribus uti poffumus. Quod enim ex fanctimonia medicamentum, caftorioq; cõficitur, mirandum probatur in modum. Habet autẽ caftorii fcrupulos duos, treifue, fanctimoniæ fcrupulum. hoc enim pacto Alexander Trallianus Paulus, & Auicennas conficiunt. Neque mehercule funt audiendi, qui, prifcos authores improbantes, fanctimoniã aiunt in morbis hifce frigidis ex ufu non effe : quum potius colocynthis, agaricus, turpethe, atque id genus medicamenta effent deligenda. quæ res a ueritate quantum fit aliena, ex eo cognofcemus, fiquid fanctimonia purget exacte fciemus. Diofcorides igitur bilem atque pituitam per inferna ducere, Paulus flauam magis bilem quàm pituitam purgare ait. pituitam igitur una cum bile, non igitur bilem tantum expurgat. etfi enim colocynthis, & reliqua id genus medicamenta pituitam magis, quàm bilem, eamq; ab articulis, neruisq; magis, fanctimoniaq; non nifi a uenis expurget : non eft tamen, quòd ea in hoc morbo improbetur. quando in præfentia non pituitã a capite, uerum materias, quæ uniuerfo infunt corpori, ducere nobis confiliû eft. Quinimo Auicennas prima libri tertii fectione in Apoplexiæ curatione materiam craffam illam pituitofam in capite exiftentem ufque adeo uaforum ora obftruere ait, ut, nullum purgans medicamentum eadem referare, atque eandem materiam educere queat. Quum igitur fcopus fit, eas, quæ in Iocinore, parumque ultra iecur exiftunt, materias extrahere, fanctimoniaq; illud ipfum optime præftet, non eft cur ifti ueteres medicos amplifsimos laceffant : fi fanctimonia corpus uniuerfum purgetur : præfertim fi biliofior temperamento ægrotus, uenasq; latas natura fortitus fuerit : quum Auicennas etiam, quem tantopere admirantur hoc eodem in morbo profligando fanctimonia utatur. Nec mihi fane probantur, quæ illi |72| obiectant, pituitofum in uentriculo exiftentem rectius colocynthide, quàm fanctimonia purgari : quãdo ignorare prorfus fatentur humorem in uentriculo decumbentem uomitu eiiciendum, non effe purgandum. fanctimoniam præterea in uniuerfi corporis purgatione idoneã magis effe conftat, ut quæ fluentes humores tenuesq; colocynthide magis expurget, qui morbi initio tenuiores exiftunt. Prifcorum igitur medicamentum ex fanctimonia caftorioq; confectum idoneum maxime in comitiali morbo curando effe, pro uniuerfi corporis purgatione his rationibus comprobatum eft. Clyfteribus præterea acrioribus prifci olim ad hunc etiam ufum medici partim ad purgandum, partim ad reuellendum ufi funt. in quibus colocynthidem, agaricum, atque idgenus alia medicamenta ob rationes commemoratas non commifcerem : quando pituitam in capite redundantem exagitarent potius, quàm educerent : ueluti iam fupra ftatim præceptum fuit. His igitur alia potius cõmifcenda fuaferim, quæ fanctimoniam recipiunt, qualia potifsimum funt, uel quod e rofarum fucco conficitur celegna, uel quod ex palmæ fructu, quod διαφονικων nuncupatur, uel quod indum, & huiufcemodi reliqua. Sunt autem & qui eofdem clyfteres in comitiali morbo abhorrent ; ut qui motum naturæ aduerfum moliantur. multisq; illud rationibus, atque antiquorû authoritatibus, in primisq; Hippocratis adftruunt, qui in aphorifmis ait. Quæ ducere oportet, quo maxime natura uergit per loca conferentia eo ducere oportet. quum autem in hoc affectu pituitofus potius humor caput repat, uomitu non clyfteribus idgenus acrioribus uacuandus. Idem præterea author libro de ratione uictus in morbis acutis quarto idpifum clarius edocuit. Siquidem in morbo magno, qualis eft attonitus in primis, fi per fanguinis mifsionem nihil leuatus ægrotus uideatur, ad eam, quæ per fuperna. nempe uomitum fit, purgationem deueniẽdum effe præcepit. Si igitur (inquiunt) Hippocrates per fuperua purgat attonitos, & nos itidem in comitialibus attonitis af | finibus eandem per fuperiorem fedem uacuationem moliri debemus. Item eodem propemodum in loco, in morbis inquit magnis fanguinem prius mittendum effe, deinde ab eo purgationem faciendum. non igitur in comitiali malo utrunq; expoftulante clyfteres iftiufmodi acres conueniunt, quin potius purgatio exercenda. Clyfteres ad hæc, quû humores a capite expurgare nequeãt, refpuendi uidentur. purgans quinetiam medicamentû, fi purgandi munus obire debet, in uentriculo prius conficiatur oportet : quod tamen per clyfteres inditum inteftinis concoqui ac perfici nequit. Iecinori demum uentriculoq; clyfteres, potifsimum, qui acriores funt, quum non mediocriter obfint, funt fugiendi. Quæ tamen omnia facile, unaq; tantum fere folutione diluuntur. nempe quòd clyfteres acriores in id genus affectibus idem fere munus præftant, quod medicamenta purgantia. Cæterum iis duplici ratione utimur, altera quam Hippocrates quarto de uictus ratione in morbis acutis libro memoriæ prodidit, dum ait. At fi æger ob copiofam fanguinis mifsionem imbecillior fuerit, clyfmû tertio quoquo die uentri infundes, donec in tuto ægrotus fuerit. quam fententiam declarãs Galenus, fi uero imbecillior, inquit, æger tibi uidebitur, uel propter fanguinis ablati copiam, uel ob aliam quamuuis rationem, purgationis uice clyfterem tertio quoque die infundes, nempe relaxato per fanguinis mifcionem corpore, quod ex morbi ficis humoribus qualitate uitiofum fuperfluit, per clyfterem id uacuari iubet. Quod autem eo loci clyfteres acriores, non eos, qui leniendo proficiunt, Hippocrates uelit, Galenus declarat, dum ftatim ait. Quod autẽ fcopus illi fit non folum alimenti excrementa fubducere, uerum quoque & pafsim locum expurgare manifeftum eft. Altera uero ratio, qua in comitialibus, iisque fimilibus affectibus acrioribus clyfteribus uti folemus, eft, quoniam per eos non humoris tantum noxii aliquid educimus, uerum & a fuperioribus partibus reuellimus, & a capite deriuamus, qui fcopus in his affectibus eft ma |73| xime fufpiciendus. Quum igitur ait Hippocrates, quæ ducere oportet, quo potifsimum natura repit per loca conferentia, eo ducere oportet, id fane fentit, fi naturæ motus ille ex ratione factus fuerit. tunc enim finendus, neque ullo pacto reuellendus. Quod fi natura, (uti plerumque contigit) moueat per loca minime conferentia, medicus tunc exercitatus & natura prudens reuulfione naturam coarguere debet. Quoties igitur cumq; medici confilium extat, euacuationem moliri, ea ducere debet per loca conferentia, per quæ natura repit, quû uero & ducere fimul atque reuellere eft animus, naturæ motui reluctari omnino debet. Hanc rem præclare fane declarat Galenus in aphorifmis, qui dum eum exponit, qui quinto legitur libro, Dolenti partem capitis pofteriorem recta in fronte uena incifa prodeft : nõ folum inquit ftudet Hippocrates ubi fit opus, uacuare, fed cum auerfione. & reliqua. eodem igitur pacto acrioribus clyfteribus non purgandi tantum (id enim medicamento per os fumpto, aut uomitu fieri fatius foret,) uerum & reuulfionis gratia, uti mos eft, & deriuationis. Quod aût quarto de uictus ratione in morbis acutis libro obferuauit Hppocra. non eft quod noftræ reclamet fententiæ. fi quidem attonitus ille morbus non ob capitis tantûmodo, uerum & ob totius corporis plenitudinẽ factus eft. ufque adeo enim corporis uniuerfæ intercipiuntur, occludunturque uenæ, uti repente corpus uniuerfum fenfu priuetur ac motione, atque propterea ægrotus ueluti mortuus concidat. Non igitur Hippocratis erat propofitum a capite materiam auertere, uerum tantummodo euacuare. Quoniam uero fanguis, & qui in ipfum defluxi erant uitiofi humores, ut qui ob refrigerationem a uenarum plenitudine fpiritus permeare non permittente factam, concreti erant, purgari nequibant, ideo uomitu potius, & per fuperiorem fedem purgabat qui etiã præter quam quòd multum pituitæ a uentriculo excernit, illud etiam boni præftat, quod capitis etiam grauitatem aufert, quemadmodum Auicennas etiam memoriæ | proddit. etfi igitur Hippocrates in attonito morbo uomitum fuadet, non propterea clyfteres defpicit. quãdo per eos non uacuationem tantum; uerum & auerfionem confequimur. Quod autem poft fanguinis mifsionem in morbis magnis, fi necefsitas urgeat ; medicamento purgante fit utendum, ex Hippocratis fententia libro eiufdem nominis quarto nemo non probat, non eft tamen quod id genus acriores clyfyeres non funt ex ufu : quum purgantis medicamenti uicem fubeant, (purgantia enim medicamenta recipiunt :) eorum igitur ufum maxime collaudarim in his affectionibus : præfertim quum non ualidiore purgatione indigemus, quippe qui una cum purgatione quam faciunt, a capite etiam auertunt.
Quòd uero caput non purgent, omnes uel mediocriter in arte medica exercitati nouerunt. quando uentriculû & iecur tantummodo purgant : uerum a capite reuellere in animo eft. Quod etiam dicebatur, medicamentum omne purgatorium, ut munus obeat fuum, in uentriculo prius conficiendum, non in teftinis, proptereaque non clyftere, fed medicamento purgante uti nos debere, quod in uentriculo conficiatur, noftræ non reclamat fententiæ. quando facultas concoctrix illa non in uẽtriculo tantû, fed & inteftinis, licet non admodum firma, exiftit. quamuis enim medicamentum per clyfteres inditû non ita belle in inteftinis conficiatur, quia tamen amplã euacuationem cõfequi nolumus : fat nobis uidetur. Nec eft quod quifpiam admiretur clyfteres acriores uentriculo atque iocinori infenfos effe : quando nullum eft medicamentum adeo innoxium, quin aliqua ex parte noceat. neque propterea eadem reprobare debemus, quum fi parum obfint, multum tamen reuellendo proficiant.
Quoniam igitur de clyfteribus fatis multa dicta funt, nûc reftat, ut de iis rebus, quas uomitu dicatas effe dicebamus, nimirum quibus medicamentis fiat, & an in comitiali malo fit ex ufu, perfcribamus. Vomitum igitur ueteres non improbarunt, tum uti humores in uentriculo exiftentes pituitofos uacuarent, tum uti a capite etiam |74| reuellerent. Cæterum non temere in comitialibus exercendus : potifsimum fi affectio primogenio in capite fuerit. quæ fi a ftomacho originem duxerit, iuuantifsimus exiftimatur. quẽadmodum Paulus atque ipfum fectatus Auicennas memoriæ prodiderunt.
Hæc autem in uomitione exercenda methodus feruari debet, iis potifsimum, qui difficulter euomût, uti prius ea calefiant, quæ os uentriculi circunftant loca, & manus & pedes : aquamque calidã, aut hydræleon ægrotus epotet. quod fi neque hoc modo pofsit euomere, digitos, aut pennas demittens prorritet, quod fi neque ita uomitus fuccedat, rurfus huic oleum calidum, quam optimum inueniri poteft, exhibendum. folet enim fæpius oleum non uomitum tantum citare, uerum & uentrem molliorem efficere. Eft autem hoc non paruum bonum præfentibus rebus, quem tamen cum ueratro ciere fi uolueris, hoc modo paratum propinato. Illum autem cû ueratro concitabis, quum morbus uetuftus, & contumax fuerit, ut mitiora contemnat remedia. tunc enim iis utẽdum erit, quæ largius extenuãt, & totum affectum abfcindunt : præfertim ea purgatione, quæ albû ueratrû recipit. cuius defcriptio ex Alexandro ita habet. Baccarum Lauri purgatarum filiaquæ octo, olypiadis, piperis albi, cuphorbii, ueratri albi fingulorum filiaquæ octo, hæc omnia tunfa, fingulaque ponderata, quemadmodum etiã frciptû eft, dato una uice ex colocynthidis diluto, quod in hunc modum parabitur. Colocynthidem probe prius paratam, purgatamque, ut nihil interni feminis, neque lanuginis relictum fit, fapa repleto : finitoque ipfam in calido cinere a uefpere ad primum ufque diluculum per notefcere : atque ita dato, ut auxilium maximum : quod & uomitu plura ualde craffa, & lenta recrementa repurget : ac ter quoque aut quater eo utitur, non ita multis (ut Celfus notat) interpofitis diebus. fic tamen, ne iterum unquam fumatur, nifi ægrotus conciderit. fecundû purgationem panis exiguum mulfo intinctum dato : mediis autem diebus uires eius erunt reficiẽdæ, quibufdam | præterea quæ fcriptæ funt, adiectis. nam & uiribus opus eft. Cæterum illud fcire conuenit, quod in iis qui uentris ofculum imbecillum, & bene fenfile habent, non album ueratrum, fed nigrum potius purgationi iniiciendum eft. fic enim datum fine moleftia purgabit, & proficiet, præterquã quod neque uiolẽtos uellicatus inducet. Alii hoc modo ueratrum paratum exhibent. Veratri nigri optimi fextans, in aquæ hemina diebus quinque maceratur, atque ad aquæ tertias incoquetur : ubi exprefsû ueratrum eft, aquæ mifcetur mellis tantundem, excoctum ufque ad fpifsitudinem laboranti exhibetur, nimirum uomitionibus affueto, probeque concoctione defuncto, & cui aluus refponderit uel fua fponte, uel clyftere femel, bifue iuxta uirium rationem follicitata. Quòd fiquis medicamentum per os abominatur, omnino autẽ ueratri potionem requirit, glans ex albo ueratro tunfo cribratoque, deinde cocto melle excepto fuperiorem uentrẽ purgat. pondus igitur ueratri fint drachmæ duæ. Cæterum glans circumaptetur, aut uinciatur ftuppa folidiore, cuius initium extrinfecus per fedem recipiatur, quo glandem, ubi fatis purgando profecerit, auferre ualeamus. hic enim modus purgat abfolutifsime, neque fuffocationem, aut aliud quoddam periculum inducit. Poteft & per clyfterem infundi ad uomitû eliciendum : quẽadmodum refert Paulus ex Anthylli experimento. fiquis uero ueratrum abhorreat, promptifsimum ad uomitû eliciendum eft cyprinum oleum digitis aut pennis in id intinctis demifsique in guttur. Item nardi gallicæ radicum denarii feptem ex mulfa poti furfum ualenter purgant. Radicum item betonicæ quinque aut fex denarii cû mulfa fumpti. Bulbi uomitorii radix fi per fefe eftur, aut eius decoctum bibitur, uomitiones repræfentat. Frictiones uero, & deligaturæ, & cucurbitulæ ex eorum genere habetur, quæ tantummodo auertunt quorum omnium particularius infra meminerimus. Ac de eo quidẽ auerfionis genere, quod uomitu peragitur, fatis dictum eft. Nunc de eo, in quo utilitas etiam non parua adiun- |75| gitur, quod tamen caput particularius cerebrumque repurgat, nimirum quòd pituitã modo e naribus per fternutamenta euocat, modo ex ore per pituitam ducentia dicendum uidetur. Vtrû uero morbi initio, & ante materiæ concoctionem innoxie fint exhibenda, eadem ferme ratione fciemus, qua & in febribus ex humorum putredine factis ante materiæ concoctionem fudorem urinamque ciemus, frictionesque fuademus. quæ tamen omnia leuibus quibufque auxiliis factitari debent. ita in præfentia præpurgato corpore uniuerfo id genus particularibus cerebri purgationib° audacter uti poffemus, leuibus tamen auxiliis eafdem molientes : natura præfertim per ea loca euacuationem aliquam tentante, quam tum ante etiam concoctionem crudi humoris adiuuare debemus. His igitur, concocta morbi materia, uti debemus : quòd fi ante coctionẽ, uel quòd natura per eadẽ conferentia loca repere uidentur, uel quòd fuapte medicus ingenio uti uelit, leuibus illiud medicamentis experietur : alioqui ualidioribus fi uteretur, & humores cerebro impactos exagitaret, neq; uniuerfos educere poffet : unde & morbi recidiua, & frequentiores comitiales accefsiones fierent.
Sanguis igitur, ut unde digrefsi fumus, tãdem redeamus : in his affectibus ftatim inter initia eo, quo dictum eft, modo auferetur. fecûdo ab hoc loco corpus uniuerfum aliquo purgatorio medicamento uacuabitur, uel acriori quopiam clyfmate, uel utroque modo purgabitur, atq; fi opus fuerit, uomitus citabitur. quæ omnia primum atque alterum curationis fcopum perficiunt, nempe uniuerfi corporis uacuationem atque reuulfionem, quibus rite expletis tertius tibi fcopus efto materiæ concoctio, repulfione in præfentia dimiffa, cui in hoc morbo abigendo locus non datur, præter quàm in eius differentia, quæ ab humore fanguineo fieri folet, in qua tefte præfertim Raze repulfio, capitisq; refrigeratio fieri debet, cum rofaceo, acetoq; atq; id genus cæteris. Quoniã uero comitialis morbi materia pituitofa plurimû, frigida | nimirû humida, craffa, ac lẽta exiftit : calefactione fi frigida, fi humida exiccatione, attenuatione fi craffa atq; fectione fi lenta fit, abfterfione indigere uidetur. Secanda igitur atq; attenuanda, abftergendaq; materia erit, calefacienda frigiditas, atq; ficcanda humiditas. Cæterû quando in capite plurimum contineri eam dictum eft, cum iis illud agendum, quæ ftypeos aliquid, & odoris obtineant. his enim principes corporis partes, cerebrûq; in primis & roborantur, atque oblectantur. quemadmodum (de odoratis loquor,) Hippocrates & Galenus uoluere. de adftringentibus uero in libris de compofitione medicamentorum fecundum locos affectos collogitur : in quorum fecundo inter multa Galenus mentã collaudat, ut quæ maiorem cerebro roborationẽ exhibeat : de quibus abunde inferius dicetur. Inter ea uero omnia, quæ hæc præftant, oxymeli exiftit, quod fiquid aliud comitiali malo fubuenit eodem Galeni authore. Verum enim uero mirabitur quifpiam oxymeli comitiales homines adiuuare : quando morbus, quod illi afficiuntur, in cerebrò uifcere fane frigido, eiufdemq; cum neruis naturæ exiftit, quibus oxymeli ob acetum, quod recipit, non minimum officit. Quod autem fuapte natura acetum neruos offendat, nemo non probat : fi quidem exangues, atque propterea frigidi exiftunt, facileq; ab his quæ refrigerant una, tenuesq; parteis obtinent, medicamentis afficiuntur. læduntur præterea & a cæteris refrigerantibus omnibus : quemadmodum & in aphorifmis, & tertio de uictus ratione in morbis acutis libro teftatur Hippocrates. quod enim fubftantiæ aceti tenuium partium exiftit, in eorum mergitur profondum, atque in omneis ita partes irrumpit, ut ne minimû quidem ex eis maneat illæfum. ita igitur acetum neruofas parteis offendit. Num igitur, dices, fibi diffentit Galenus in oxymelite comitialibus exhibendo. Non mehercule, quin potius comitiales maxime uiuat. Siquidem acetum in oxymelite corrigitur quum mellis calore atq; dulcedine, tum ex aceti cum mulfa decoctione. uis enim |76| aceti minuitur, oxymeliq; ad nocendum infirmius redditur. Quid quod illi ferapium e fticade paratum, mẽtaq; uel calaminta confectum additur ? uel aliud quod aceti in oxymelite facultatem ualeat emendare ? accedit his etiam, quod minorem illius quantitatem, quàm eorum, quæ funt commemorata ferapiorum apponitur. Mel tamen rofaceum non omnino probarim ob rofæ frigiditatem, ac penetrandi facultatem, quam obtinet : alioqui eodem pacto cerebro neruisq; officeret, quo acetû obeffe dictum eft. quamobrem melli uel fticadem, uel mentam, calamintamue, aut faluiam, aut potius uerbenacã incoquendam fuaferim : quando materias frigidas in capite collectas mirifice difcutere Galenus teftatur. hæc enim omnia præter quàm quod concoquunt, cerebrum etiam mirifice roborant. Sunt & alia, quæ idem munus obeunt, fimplicia medicamenta, quorum decoctum comitialium materias morborum concoquût : qualia funt ferpillum, pulegium, origanum, tragoriganum, aliaque permulta : hæc enim, fiquid aliud calfaciunt, fecant attenuantq; ftypfi tamẽ carent, qua cerebrum egere dictum fuit, quibus aliquod iam commemoratum fimpliciû medicamentorum adiiciendum : aut etiam caryophyllû aut nux, mofcatam uocant : ex quibus omnibus & ferapia cum melle, & decoctum cum aqua fieri poffunt. Cæterum quum multifariam oxymeli cinficiatur, ueluti pafsim Galenus memoriæ prodidit : illo in comitiali morbo curando utemur, quod ita paratum fuerit, ut & naturæ, & guftui cuiufuis fatisfaciat. neque enim omnibus uno modo paratum propinandum eft. Illud autem idoneum cuiq; fuerit, quod iucundifsimum, proindeq; etiam utile : contra aduerfifsimum, quod iniucundum, utrû uero uel dulcius, uel acerbius, dilutius meraciufue dandum fit, medici induftriæ relinquendum, qui præfens naturam curandum corporum cõtemplabitur, atque humorum qualitatem coniectura confequetur. Siquidẽ in crafsis ac lentis, acriori ac meraciori, in aliis autem diuerfis dilutiore ac dulciore utendum eft. quemadmodû & | reliqua, quæ hactenus recenfuimus, omnia cuiufque corporis conftitutione, ueluti in cæteris etiam morbis fingulis uel immutare, uel uariare conuenit. Eius igitur parandi modus, qui pluribus conueniat, talis efto : hoc enim comitialibus opitulari crediderim. uni aceti parti mellis, a quo fpuma detracta fit, duplum mifceatur : deinde ambo leni quopiam igne coquantur, donec eorû qualitates in unum coierint. ita enim nec acetum amplius crudum apparebit, uifq; mellis flatuofa coercebitur, fpumaq; hac decoctione auferetur.
Neque propterea cuiquam incõftans uideatur Galenus in oxymelitis compofitione, dum in refponfo pro puero comitiali, oxymeli, inquit, fi acutifsimum fit, quartam habeat aceti partem ad mel ipfum, cui detracta fuerit fpuma, fi dulcifsimum, octauam : quarto uero de tuenda ualetudine fi id ualentius inquit efficere ftudes, aceti tantundem iniicies, quantum mellis. quando priori loco de oxymelite loquitur, quod puero illi erat ex ufu. neque enim illud ita paratum omnium effe acutifsimû ait, quæ pro hoc abigendo morbo fieri poffunt, neque inter alios etiam omneis parandi modos : uerum acutifsimum puero illi, qui natura imbecillis erat, neruorumque uitio laborabat : cui uti iam dictum eft, acetum impenfe nocet. fecundo uero loco, oxymeli, ait, eo modo paratum acutifsimum effe inter omneis conficiẽdi paradique modos. Simplex autem compofitum fequitur, & quod a fcylla, quam recipit, fcyllinum nuncupatur. hoc autem inter morbi initia non utemur, quum uehementem calfaciendi atque attenuandi facultatem habeat. Cæterum & illud neruis officere credi uix poteft, quãdo calefacere potius neruos, quam refrigerare deberet : quum præfertim aceti quod recipit uis cû mellis mixtione decoctioneq; fit imminuta : calidusque non a mellis tantum calore, fed & fcyllæ adurente fere qualitate euadat. Non igitur eius frigiditas, fed partium renuitas, quû ab fcyllaque acquirit. neruis oneffe creditur. ufque adeo enim neruorum fubftantiam permeat, ut continuitatem dif- |77| foluere uideatur. cum aliis igitur potius ad hunc ufum idoneis ferapiis, quàm folo, quemadmodum & de fimplici oxymelite diximus, utendum aft. Hoc igitur pacto frigida & craffa materia difecanda, calefacienda, atque demum concoquenda eft, quemadmodum undecimo de morbis curandis libro nos docuit Galenus. quo loco primum fefe ait fuiffe, qui hoc nomen ρυπτικον receperit. Neque propterea inficias ibis, fi in arte medicinali obftuctiones auferri uelit ex humoribus lentis crafsisque factas cum fecantibus atque abftergentibus, fecundo uero de medicamentorum compofitione fecundum locos cum fecantibus tantum curari fcribat, fiquidem libro de fimplicium medicamentorum facultatibus quinto hanc omnem ambiguitatem tollit. docens enim nos abftergentia & poros purgantia medicamenta, abftergẽtia inquit tenuium effe partium, & dulcia qualia inter multa funt mel ipfum, amara uero & nitrofa fecare, attenuare, atque abftergere. quamobrem nullum præftantius medicamentum in pectoris uitiis reperiri, quàm amara præditum facultatæ, potifsimumque amygdalas amaras, quæ attenuant, diffecant, & abftergût. ftatimque fubdit omne, quod abftergit, medicamentum fecare una atque attenuare. ita igitur Galeni fermonis ambiguitas illis ipfis in locis diffoluitur. etfi enim priori loco humores craffos cum fecantibus, lentos cum abftergentibus curari ait, alibi tamen hæc inuicem confundit quû quod abftergit, fecat una atque attenuat. Hæc igitur omnia concoquentia ferapia, uel decocta propinanda fuaferim tanto ante omnem cibum temporis interuallo, quanto externa in uentre cæna concocta fuerit. omnibus enim conftat cibos multiplices præfertim facultate difsimiles magnã progignere uentris turbationem. ob hanc igitur cauffam id genus concoquentia, potifsimûque oxymeli, quum folum fit medicamentum, non funt propinanda, nifi cibus probe fuerit concoctus : quo tempore tum nocte, tum appetente die ante omnem cibum defumere licet, Hippocrate Galenoque authoribus. |
Multfariam præterea materia hæc concoqui poteft, ueluti cum eis, quæ manduntur, & quæ gargarizatu proficiunt, quæque naribus trahuntur, & quæ capiti perfunduntur, perungunturque, aut demum quæ odoratu idẽ munus præftant. hæc autem omnia quum tenuandi facultatem habeant, calefaciantque, atque diffecent, & abftergant, non concoquendi tantum munus obeunt, uerum & difcutiendi uim obtinent : quibus fit, ut in alium locum eorum ratio differatur. In præfentia uero fatius fuerit materiam iam commemoratis auxiliis cõcoctam educere : quibus autem medicamentis fieri id pofsit, fubnectemus.
Multa profecto funt, quæ in hoc morbo curando medicamenta probantur, qualia funt hiera ex colocynthide, & catapocia ex aloe, et quæ Razes coccia nuncupauit. quorum medicamentorum uariandum effe compofitionem pro humorum in capite exuperantium diuerfitate fuaderem. Nam fi niger humor expurgandus offertur, ex hiera medicari debet, cui adiiciendum interim nigrû ueratrum, interim fcammonia, fi biliofus : quum uero pituitofum propellere fufpicati fuerimus, hieræ nihil cõmifcebimus, quando huiufcemodi humor præfertim ex capite hiera ex colocynthide præclare purgari folet. necnon et alii quidam humores, etiam fi fcammoniam, aut nigrum ueratrum, epithymumue non affumpferit. Cæterum quæ fcammoniam, & colocynthidẽ obtinet, ita affectos utilius purgare folet. Quæ uero ex aloe catapocia parantur, habent colocynthidis medullæ, abfynthii fucci, aloes fingulas parteis, fcammoniæ parteis duas, ex aqua granula ad erui magnitudinem finguntur, dantur undecim numero. Coccia uero a Raze nûcupata (ita enim nominantur, quòd coccineum granum magnitudine æquant) quum hieram recipiant, huic affectioni mirifice conferunt. funt & quæ Aurea a Mufæo nuncupantur, quæ ita probe paratæ fuere, ut nulla fere egeant correctione, biliofum tamen repurgant magis humorem. his igitur utemur, fi cum pituita bilis quoque efflorefcat. |78| Sunt & Hiera Antiochi, Iufti, Ruffi ephefii, Archigenis, quarum omnium Paulus abunde meminit. extat & Mẽphitæ hiera ab actuario defcripta, quæ præterquam quod caput, aures, & oculos purgat, abfceffuque ftomachi difcutit, comitialibus mirandum in modum auxiliatur, qui fubito concidunt, ore fpumam mouent, & linguam mandunt. ita ut quifpiam fic affectos a Dæmone occupari arbitretur. ut interim innumeros alios, quibus ipfa fuccurit, affectus omittam. Habet autem agariti, folii indici, ammoniaci, ueratri nigri, fcillæ affæ fcammoniæ, piperis nigri fingulorum grana quinque, thymi, aloes, polii, cafiæ. hyperici, triffaginis, bdellii, marrubii, epithymi, euphorbii filiculæ, fingulorum grana quatuor, piperis albi, caftorii, ariftolochiæ longæ, cinnamomi, gingiberis, petrofelini, cuiufque grana duo, medullæ colocynthidis grana decem, mellis quod fatis fuerit. datur bis in menfe, uelter, fumitur autem ex aqua mulfa ciceris magnitudine. quod fi humorem quempiam potius, quam cæteros, animus fit purgare, affumes illi accõmodatum, ac priuatim dicatum deiectoriû. Perfectus exhibitionis modus affumẽtib°, eft ficiliquus, ant drach. tres. Quæ uero Galeno adfcribitur, ea ratione hic fubfcribere uifus fum, qua aduerfus maxima, ac deterrima uitia, quæ humores extricatu difficiles expurgat. & facultates naturaleis recreat : omnes autẽ humores purgat fi uero quempiam pro cæteris educete cupimus : commoderatum fimplex aliquod deiectorium potioni adiicim°, illumque humorem una detrahimus. Vtilis quoque eft melancholicis, & comitialibus. Cæterum antea diligenter meatus infarctu funt uindicandi, humoresque concoquendi. Recipit autem colocynthidis trientem, fcyllæ affæ fextantem, aut quadrantem, fpicæ fextulas quatuor, iunci odorati, polii, pulegii, aiugæ, fingulorum fextulas quatuor, euphorbii, femunciam, gentianæ fextulas octo, agarici fextantem, ammoniaci unciam, ueratri nigri fextantem, bdellii fexquuncem, aloes fexquuncem, marrubii unciam, trium piperum cuiufque | fextulas quatuor, fagapeni, femunciam, croci, duellam, ariftolochiæ longæ, & rotundæ, utriufque femunciam, Zinziberis, trientem, cinnamomi, femunciam, opoponacis, caftorii, petrofelini, uniufcuiusque femunciam, defpumati mellis quod faciat fatis, pafsi, quod ad lachrymas macerandas fufficiat.
Qui uero ad Actuarium refertur fal purgatorius, quum quæ infedit aluo, aut interaneis coiit, pituitam purget, & reliquos educat humores, commodifsimus in primis illi exiftimatur, qui ftomachi male affecti confortio comitiali uitio captus iugiter concidit. quo fi utatur, non paruas mihi, inquit, gratias referet : a morbis enim uindicat omnes, qui ipfo familiariter utuntur. Petrofelini, maftiches, Zinziberis, fingulorum drachmas tres, piperis, euphorbii, utriufque drachmas fex, falis hammoniaci drachmas quindecim, fcammoniæ drachmas fex, datur cochlearis dimidium in prandio, ad inftinctû, cum pifce, uel gallina. pondus autem fint drachmæ quatuor. Si tamen efficacius purgare uolueris, mane ieiuno ex fucci ptiffanæ, aut aquæ mulfæ drachmis fex præbeto : fed robuftioribus, drachmæ feptem, imbecilloribus uero drachmæ quatuor dari poterunt. Cæterum enixe obferuandum eft in huiufmodi purgationibus, quod Alexander Trallianus frciptum reliquit, humores nimirum pituitofos non femel atque iterum purgandos, fed pluribus purgationibus educendos effe, hi enim & fi concocti fuerint, difficile tamen femper ob lentorem, quem nunquam totum amittunt, uacuantur. Illud præterea ignorare non oportet, quod non omnibus huic malo affectis eadem prorfus auxilia cõueniunt : ex quo incidit, ut alia atque alia fummi authores quafi fola uindicarint, prout cuique cefferant. Verum ubi aliquid non refpondit, non tanti putare authorem oportet, quanti ægrû : & experiri aliud atque aliud : ita tamen, ut quos tempus longos ut facit, fic etiam foluit, non ftatim condẽnatur, fiquid nõ illico profuit. minus uero remoueatur, fiquid paulum faltem iuuat : quia profectus tempore expletur. |79| Neque propterea in huius morbi curatione cunctandû : nam ob dilationem medelæ in uitium infanabile prolabitur : neque enim fi femel inuaferit, facile recedit : & ubi diutius trahitur, temporis fpacio uires acquirit : & nonnunquam euenit, ut commoriatur. Facta igitur prima humorum concoctione & per ferapia concoquentia, & per ea quæ per os pituitam eliciunt : quæque eandem naribus infufa educunt, atque per odoramenta, quæ tamẽ imbecilliori quadam uirtute funt prædita, ualentioribus medicamentis tum concoquentibus tum repurgãtibus, uti neceffe fuerit : quemadmodum in methodo curatrice particulari dicetur : quam ftatim fubnectemus, fi auxilii prius, quibus dum urget accefsio, ueteres utebãtur, commemorabimus. Trifte medius fidius fpectandum eft ipfius inuafionis principium. turpis & eius defiuentia cum ftercore, & lotio, & fpontina uentris folutione. perniciofus & primus morbi huius cafus eft, fi acute morbus inuadit : nõnunquã enim & uno die hominem perdit periculofæ & iam funt per circuitus exacerbationes : unde factum eft, ut in acutorum numerum, ueluti præceptum eft, comitialis morbus poneretur. Quotquot igitur prolapfui peculiaria remedia inueniûtur, ea in præsẽtia docebimus Pueris itaq;, quib° ex corruptione, aut ex uehementi refrigeratione inufitata hæc labes incefsit, uomitus aut cibi, aut pituitæ, aut aliorum quorundam humorum prodeffe confueuit. pennæ autẽ irino unguento delibutæ naufeam excitant : uerum tamen & irino non ufque ad conuulfiones tonfillæ funt illinendæ. comprimere quoque leniter ilia opus eft, puerum in uentrem fufpenfum conuertendo. hæc enim figura ad uomitum aptifsima eft. At fi uellatur, aut diftorqueatur inferior maxilla, aut manus & crura iactentur, aut una cum toto corporum oculi diftendantur, manibus perunctis tractando demulcere conuenit, obtorti oculi dirigendi funt, rectæ partes ne torqueantur, fuauiter continendæ : frigida membra lanis antiquis fordidis, attristisq; panniculis fouenda. fedem præterea melle cû | rutaceo oleo inungito, aut cum nitro, aut refina liquida cum his mixta. hæc quoque leniter intra anum intrudito, ftatum enim proliciunt. flatuum autem excretio huiufce morbi in pueris medela eft. Porro fi deglutire ualeant, pharmacum iftud exhibendum eft. Cardamomi pars, æris cõbuft fcrupulus. hæc ex mulfa propinato : aut enim euomunt una cum humoribus uẽtriculum infeftantibus, aut aluus fubducitur. optimum quoque eft huiufcemodi linctuarium. Cardamomi, finapis, hyfopi comæ par modus, iridis radicis pars cum nitri duplo, piperis tertia pars : omnia cum melle permifceto, & maxillam deducens in os infundito. interius etiam, quam ubi funt tofillæ, quo deglutire ualeant, iniicito. Hæc adeo pueris expediunt ad leuandam exacerbationem. Iuuenibus autem & hæc quidem profunt, uerum etiam potentiora his medicamenta ad uomitum deligenda funt.
Qui igitur poft annos puerileis in hunc morbum prolabuntur, potifsimum quum raptus fuerit confequutus, digitis erunt palpebræ difterendæ, atque iugiter ab omni motu feruandi ob conuulfionis affectum : eorumq; conuulfæ partes ac diftractæ pingui afpergine adiuuari, contineri, & in rectum dirigi debent. quales funt uel oleum camæmelinum, uel irinum, uel anethinum, uel aliquid eiufmodi, quod leniter emolliat, modiceq; calefaciat. partes uero conuulfæ in rectum ita dirigantur, ut neque cerebro, neque neruis uis inferatur. quæ fi minime confenferit, erunt in eadem forma feruãdæ, ne ulterius torqueantur. Tunc quodam laxamento captato corrigendæ, ne nimio occurẽtes certamine fuperare cupientes, neruorum quafsationes faciamus : iubendum etiam miniftris manibus ut calidis nunc caput atque frontem blãda frictione, nunc collum, atque eam gutturis partem, quam ανθερεωνα uocant, contingant : eft enim fub mento carnofa pars, quæ & λευκανιη dicetur : etfi ueram ανθερεωνα hanc partem, λευθανιαν uero cauitatem iuxta iugulum Homerus appellat. Aliis etiam manuum fummitatem atque pedum tenere iubemus. Præterea frigefcentia corporis |80| uaporari, linguam quoque reducere curabimus, atque mentum corrigere, uel coæquare. Tunc calidis pannis thoracem uaporare, atque interfcapulas, nempe eam partem, quæ e fepti regione pofita eft, quam μεταφρενον uocant. Laxatis enim fepti partibus, laxata etiam membrana, quæ latera ex interioribus contegit, fine ullo periculo poterit collectus fpiritus exhalare. Apponenda eriam uefica oleo calente femiplena pube tenus, atque ueficæ partibus, ut ipfæ quoque mitigatæ conquiefcant. Sed neque confertim, neque uno tempore omnes partes erunt curandæ, fed diuerfo : ut nunc ftomachus, nunc uefica, nunc inter fcapulas releuetur, quo neceffario caput relaxatum conquiefcat. At fi dentes conciderint, ut præfocationis excitent metum, tunc ore diftẽto digitus demittatur. ofuero aperietur, fi ligneus cuneus, uel quiduis aliud dentibus interponatur, quod & ad anhelitus facilitatẽ, fpumamq; ex ore extrahendam, & uomitus prouocationem auxilio futurum fit : deinde penna irino peruncta uomitus (ueluti in pueris diximus,) citabitur, pituitæ auferendæ gratia. & fi enim frequentior uomitus huic obfit affectui, quod humores ad caput dirigat, ut tamen ab accefsionis cafu æger exurgat, auxilio effe exiftimatur. qui tamen tunc citandus erit Auicenna authore, quum accefsio peracta fuerit, eiusq; in primis cõuulforius motus : alioqui non facile effet citandus. proderunt autem & quæcunque in pueris uomitum ciere diximus, uerum etiam potentiora, ut narcyfsi bulbi, finapsis, & hyfopi pares partes, æris, & piperis dimidio minus, quàm priora, cum melle commixta poffunt exhiberi. Interim per interualla ægrotantem inclamantes excitabimus, & eius ora fpongia ex aqua calida expreffa detergemus : dehinc caput iugiter fouebimus. Quum ftatum fumpferit accefsio, plurimo, eoq; dulci oleo calente, lanisq; mollioribus infufo omnia cõtegemus, magis autem occiput, maioresq; neruos, quos τενοντας græci uocant. Gutturis etiam, atque Romæ partes, quas ανθερεωνας fupra diximus nominari, cum temporibus, & bucca- | rum mufculis. Sudores interim fi fuerint ingruentes raptim detergemus, ne corpora perfrigefcant. Quin & medicamentis, quæ naribus adhibentur, fenfum mouere cõuenit : nimirum peucedano, cyrenaico liquore, bitumine, cedrina pice, ruta, caftorio, chalbane, ueratro, cuphorbio, pipere, cucumere agrefti, colocynthide, atque aliis idgenus, quorû fylua infra habetur. hæc enim adeo ualida præfida, etfi in beneualentibus exacerbationem plerunque conftituant ob humorum ingentem commotionem, quum tamen fenfilis facultas fopita non minimum exiftat, non nifi ualidifsimis obiectis excitari poteft. Quòd fi nihil remittat accefsio, fummæ partes fynapi implendæ funt : cucurbita præcordiis affigetur, quã Aretæus Paulus mirifice collaudant. At fi neque his morbus comprimitur, minimû in medicina fpei fupereft : nihilo tamen minus medicus animo confidente caftorium necefsitate adactus, & liquorem ciremaicum cum melle & aceto ori infundet. clyfter etiam aeris, cuiufmodi eft, qui fupra comprehenfus fuit, ano infundetur : hic enim & a capite reuellit, & fenfus euigilat. frictionibus quin etiã & deligaturis reuulfionis gratia uti poterimus. Illud præterea nõ omittendû uidetur, quod Alexander Trallianus fcriptum reliquit : fiquis dicẽs ex pollice quouis pedum ægrotantis fanguinem detrahat, labiis ac fronti illinatur. confeftim ægrotum ab acceffione liberatum iri. Hactenus igitur eorum, qui in ipfa accefsione : nunc eorum, qui extra accefsiones comitiali malo laborant, methodus curatiua perfcribetur.
Ingentibus mehercule medicamentis atque ualentifsimis in hoc propulfando morbo opus eft nam, quoties in mentem uenit, non modo laboriofum malum, & periculi plenum, fed & generis morbi fœditatem, & calamitatis opprobrium exhorrefcimus. atq; ita exiftimo, fi fefe mutuo in accefsionibus fpectantes ægroti, quæcunque patiuntur, cernerent, non ultra uitam ducere tolerarẽt. Verum quæ fingulis atrocia fœdaque infunt, fenfus priuatio, intuendique fublata facultas abfcondit. Cæterû |81| medendi rationem naturæ facilitatem fequi optimû eft. fingulis igitur remediis, quæ aut ab aliis, aut ab ipfomet ægroto fieri poffunt, opitulandum eft : nihilique in hoc cafu fpernendum, temereque faciendum, maxime quælibet exigua adhibendo, quæ penitus profint, nihil uero lædant & enim fpectacula non fpectanda & fermones, & edulia, & fuffimenta plurima morbum patefaciunt. Igitur omnia diligentifsime confideranda funt. Poft igitur accefsiones paulo ante factas materia iam in capite redundante, quum æger ab accefsione conualuerit, ac uiribus antea recreatis, malumque caput præfertim occupauit, inhabitatque, omnia quæ in cephaleæ curatione referuntur, facere neceffe eft : nimirum detrahendo fanguine, & corpore purgando. Venæ autem, & quæ in cubito, & frontis recta fecandæ funt, cucurbitula admouenda quando morbus omnis magnus, modo nihil prohibeat, fanguinis mifsionem expofcit. prohibebit autem, fi qua membrorum aut neruorum diftẽtio accefferit, aut uires nimis fuerint exolutæ. Non autem ad animæ deliquim ufque auferendus, ciet enim morbum deliquium animæ. arteriæ omnes & ante, & poft aures ex Aretæi fententia incidendæ : prius tamen ubi uel inaufea, uel aliqua pituitæ nota in ftomacho redundantis adeffet, uomitus citandus, potifsimum fi ægrotus aut facile uomat, aut uomitui fit affuetus. dein clyfter iniiciatur, aut leni aliquo medicamento aluus fubducatur. In præferuatione autem, uel ex poplite, aut malleolis fanguis detrahatur. Cæterum quoniam affectus hic pueris potifsimum contingit, a puerili ætate incipientes reliqua perfequemur.
Si igitur, qui curãdus proponitur, infans fuerit, uel etiã lac affumit, nihil moliendum eft, neque agendum, quantum ad curationem attinet. fubfequens enim ætas, & calor augefcens fuperfluam in capite humiditatẽ cerebriq; finus replentem difcutit. attamen iuuare nos curamque habere oportet, uti lac nutricis benignum fit, recremẽtisque liberum. Quod enim uitiofum & craffum eft, ual | de folet naturam impedire. fiet autem probi fucci, fi nutrici animum adhibeas, & exercitationibus, ut ipfa & mediocriter exerceatur, & cibis boni fucci utatur. Si igitur lac teuue fuerit, paulo ipfum craffius efficere conuenit, fin craffum, extenuare quibufdam, quale eft fœniculum, aut anethum, aut anifum, aut ruta, aut porrum. omnia autem hæc dum uiridia funt, affumantur. nam ficca, quum magis fint acria, plus uteri uafa aperiunt, & nimis menftrui fanguinis uacuationes incitantur, quo nihil eft deterius. nam hinc neceffe eft etiam lac imminui, dum fanguis menftrua purgatione decrefcit. Quare etiã uenus nutricis lactentibus pueris eft nocentifsima. quippe lac hinc tenue & fœtidi odoris fieri neceffe eft. fin autem contingat etiam concipere, adhuc multo fit perniciofus. ac cauẽdum eft ne illa omnino nutrix puero mãmilliam porrigat, fed alia potius quærẽda eft, quæ lac habeat benignum. internofcitur autem lac colore, fubftãtia, & odore, ut albifsimum fit, & nihil habeat liuidum, aut fœtidum. fubftantia uero, ut nihil admodum tenue, aut craffum, aut cafeofum contineat. nam tale conuulfiones potifsimum efficere, & neruos obftruere folet.
Quare uinum etiam moderatum nutricibus propinandum eft, recrementi expers, & boni fucci efficax. Neq; uero lauari puer continue debet, fed leniter prius fricari quotidie, ac lauari, illudq; maxime fieri poteft, lacte in uentriculo minime adhuc hærẽte crudo quippe quod periculum eft non mediocre, ne priufquam probe fit concoctû, in totum corpus infantis digeratur. multo uero magis, fiquis uẽtriculû ipfum, adhuc lactis plenû infricet, tum corpus crudo alimento implebit, tum caput onerabit. quo magis profpiciendû eft in primis nequid nutrimenti neque ante balneum, aut lotionem, neque ante frictionẽ puerulo præbeatur. id uero fiet, fi ad hæc adminiftranda nutrix poft longifsimum fomnum tempus obferuet. id enim maxime temporis eft, in quo uel inanem plane uentriculum inuenias, uel certe concoctum, fiquid in eo remanfit. Lauabitur uero, non fecun- [82| dum Spartiatarû mulierum ritum, uino, fed aqua. experimentum quoddã puerorum habitus facientû authore Plutar. Dicitur. n. comitiali morbo infantes, aut alii ægrotationi obnoxios admoto uino debilitari ac refolui : qui aût effet firmæ ualetudinis, magis acuere ac firmare habitû. Maioribus aût pueris, qui uidelicet plagis, minis, obiurgationi, monitis parere norunt, hoc genus diligẽtiæ imperandum. ut quû, æger fomnum decufferit, primo requiefcat paulum iacens, non folum fufpicans cibi cruditatem, uerum etiã donec perfectam concoctionem non in uentre tantum, fed & uenis factam fuiffe cõiectura affequatur : ne ex uigilia fequenti atque laxamento membrorum, & tenuitate, uel purgatione fpiritus iã dudum fomno turbati, atque crafsi fiant. quo etiam per fæpe officia impediri nofcuntur, quum nondum totum recurrens occupauerit corpus. unde fæpe factum eft, ut experrectis iis, quæ illico intueantur, fallantur, nifi perfricatis oculis intenderint, neque clamare uel currere facile pofsint. fi quidem ui quadam fomni nunc arteria ex afperatur, & raucos facit : nunc delaffata corpora denfitate neruorum irruente fpiritu crafsiore afficiat percuffione uel quaffatione, fimiles plagas ingerendo. Has igitur ob cauffas æger plurimo tempore fomno depofito tardate debet, præcauens lucis uehementiam, quû mox difcuffo fomno intueri minime poteft, ne repentino percutiatur uifus. Item difputationibus uehemẽtibus animum exercere caueat. exclamatio quoq; erit prohibenda : fiquidem uehemẽter commouet partes affectas. Tûc frictionibus, iisque leuibus, geftationeue utatur, aut ẽt balineo : atque poft has cibum accipiat paruum, fucculentum, & leuem, ut oua, pultes pifcis teneri, quæque ex uolantibus paruæ ætatis, atque formæ, ficedulæ, turdi, & id genus reliquæ auiculæ. uitans omne quod fuerit acrioris uirtutis, fiue flatum parientis, aut carnofæ, uel grauis, ueluti fupra abûde fuit perfcriptum. quapropter a uino etiam erit abftinendus. Quod fi aqua accefsionis futuræ figna apparuerint, ut fomnus turbatus, uel cibi | corruptio, uel iracundia inanis, ac fine ratione, item mæftitia, uel fternutamentum, aut aurium tinnitus, uel præ oculis fcintillæ apparentes, aut inflatio præcordiorum, & perfomnus feminis inuoluntarius iactus, non ad uitæ folum regulam tranfeundeum eft, uerum etiam curationis initium ex abftinentia fumendum. Cæterum non puerili tantum ætate conftituti, fed & alii adultiores admonendi, ut fi nullam morbi accefsionem notæ denunciẽt, ante decem uel duodecim dies, uel in uniuerfum pro longitudine lenimenti porrectius remediorum regulam dirigant. Qui uero ordinate admonentur, eo tempore curationem adhibeant, quo coniicere pofsint medium præteritæ atque futuræ accefsionis. eiufmodi igitur tum fricandi, tum lauandi temporis ocafio fuerit, quum (ueluti dictum eft,) a matutino fomno furrexerint, deinde luferint, ac iam cibum petant. tum enim maxime uocandi ad hoc funt. nam exercitatio fiue frictio, fiue etiã balineum fecundum cibum non modo ita affectis, fed & omnibus aliis eft inimica. Cæterum in frictione ea methodus feruanda eft, ut primum a brachiis aufpicemur, deinde tandem ad pectus, & uentrem ueniamus, poft hæc ad crura defcendamus, atque ipfa plus, ualentiusque perfricemus, ut etiam recrementa, quæ furfum uergunt, per eiufmodi frictiones ad inferna reuellas. At aliis particulis perfricatis, tunc demum & caput fricari debet, prius enim non conuenit. ne omnia ad ipfum trahantur. Poft exercitationes ac frictiones non ftatim æger in frigidum aerem procedat, neque uerfetur : fed ubi diftulerit, donec calor fenfim perfpirauerit, & fpiritus continuitas remiferit, ita ad munia confueta prodeat, cibique tantum fumat, quantum fatis futurum uideatur. Vbi igitur mane furrexerit æger, & aluum probe deiecerit, diffecans aliquod medicamentum atque extergens affumet, cuiufmodi decoctum hyfopi exiftit, quod magnum poteft affere præfidium, plerique enim folo hoc ufi confanuerût, ut non amplius iterum, aut tertio in eundem morbum inciderint. quippe uifcofa craffaque recrementa fecat, |83| neque permittit aut in uẽtriculo, aut thorace illa in crafficiem coire, ac fpiffari. aliud enim per urinam, aliud per aluum probe expellit. hoc autem decoctum aut per fefe, aut cum oxymelite hyema potius, & autumno ægrotus, per æftatem uero rarius accipiat : aut anethi decoctum cum oxymelite defumet. Quòd fi puer temperamento fit magis melancholico, fumet etiam epithymi decoctum, quod & humorem nigrum probe fubtrahit. Huic autem, fi eius ætatis fit, ut purgans medicamentum ferre queat : ea exhibeãtur, quæ pituitam nigrumque humorem extergere comprobatum eft. nempe hyeram ipfam exhibeto, aut agaricum, uerum ætas puerilis hyeræ efficaciam non fert, ut cuius uires illa fuperat. nihilominus tamen minori eam quantitate fi exhibeas, non parum profeceris. Quæ uero reliqua funt auxilia ad morbi huius reliquias excutiendas, inferius perfcribentur. Cæterum quoniam morbi magnitudo, uti iã præceptum fuit, præter fanguinis mifsionem in adultioribus infignem etiam uacuationem poftulat : eam uel purgãte illo a ueteribus collaudato medicamento moliemur, uel eo, quod hierã uocant, atque iis, quæ a capite pituitam eliciunt : quibus uniuerfum corpus purgabimus. hæc autem multo ualentiora funto medicamenta : fi quidem iftorum habitus eft dolorum patiens. Si igitur humoris ineft copia, nihilq; aliud prohibent, fcammoniæ fcrupulum, caftorei duobus tribufue temperatum dabimus : uel clyfmum aliquẽ infundemus, ex iis, qui acriores habentur, uel utrumq; aggrediemur, cuiufmodi funt, qui ex centaurii decocto hyfopi, origani, calamithæ, thymi, pulegii, rutæ, betonicæ, atque id genus fimplicium medicamentorum conficiuntur. clarioris tamen doctrinæ gratia in hunc modû parabitur. Saluiæ, origani, betonicæ, rutæ fingulorum fafciculi, qui manu prehendi poffunt, calaminthæ, hyfopi, pulegii pars femifsis, centaurii minoris pars una. feminum fæniculi, fefelos, ammeos fingulorum denarii pondo quatuor, polypodii denarii fex, uel octo, omnia in aqua iufta quantitatis feruefacito, quoad tertia aquæ | pars abfumatur : deinde cum commemorati decocti lib. duabus hieræ, medicamentique indi nuncupati fingulorum denarii fex, olei rutacei quadrans commifceantur, aluoque fubiiciantur. hæc enim tum uacuandi, tum a capite auertendi facultatem obtinent. Frictionibus interim non admodum ualidioribus utemur. quibus rite procuratis crudus humor conqui, excretioni parari, uafaq; recludi debent : ut concoctus poftmodum humor purgatorio aliquo medicamento repurgetur. In hunc etiam ufum ferapium ex decocto betonicæ optime facit. Capit autẽ hyfopi, mẽtæ, pœoniæ, betonicæ parteis æquas, mellis optimi quod fatis fuerit. Huius igitur denarios octo, aut decem oxymelitis fimplicis, uel etiam compfiti tantundem, decocti nuper commemorati trientem, fummo mane ante omnem cibum propinato feptem aut pluribus diebus. dein purgans aliquod medicamentum exhibeto : hieram nempe ex colocynthide, illam mehercule, quam Razes fub cocciorum catapocciorum nomine defcripfit, quorum fupra meminimus, eorumque fcrupulos quatuor, uel fexquidrachmam exhibeto. fequentibus poftmodum diebus nouem, aut pluribus quod reliquum fuerit humoris fuperflui eiufmodi rurfum ferapio concoquito, quod habet. ferapii ex betonicæ decocto parati, uel e fticade confecti, oxymelitis uel compofiti, uel fcyllini fingulorum unciam, decocti prædicti trientem. iterumque purgato uel cum hiera ex colocynthidæ Galeni, uel alterius authoris. hac ego utor, Sticadis, marrubii, trifaginis, agarici, colocynthidis fingulorum fcrupuli tres, opoponacis, fagapeni, petrofelini, ariftolochiæ rotundæ fingulorum fcrupuli duo, myrrhæ, croci fingulorum fcrupulus, mellis cocti, probeq; defpumati unciæ duæ femifsis. arida tundûtur, fimul & incernuntur : opoponax autem, fagapenum & myrrha tunfa mulfa per noctem unam in pilam macerantur, deinde leuigãtur, aridisq; mifcentur : melle excepta uitreo uafe reponuntur ad plureis effectus.
Huius igitur drachmæ quatuor, aut etiam quinque cum |84| aliquo lenientium medicamentorum commixtæ, qualia funt catholicon. & quod leniẽs proprie nuncupatur : mulfaq; diffolutæ modo iam commemorato potentur, eadem uictus ratione feruata. Poft hæc non minimum proderit Hyfopi decoctum hoc modo paratum. Hifopi, uuæ paffæ Cretenfis fingulæ libræ, aquæ pluuiæ, uel fontanæ libræ tres coquuntur, quoad dimidia pars aquæ abfumpta fuerit. huius triens cum oxymelitis compofiti, aut etiam fcyllini, fexquunce exhibeatur. In eundem etiam ufum & epithymum, polypodium, fena, quam uocant, fticas in decocto uel hyfopi, uel betonicæ, aut etiã pæoniæ addi poffunt, præfertim quum præfidiis acrioribus utendum fuerit. Illud idem præclare faciet oxymeli Iulianû a Paulo aliisq; hoc loco non fatis laudatum. Rurfus corpore interea recreato, hiera ex colocynthide, uel aliud quodpiam medicamentum ex mulfa exhibeatur. Quibus omnibus rite peractis Alexandri linctuarium exhibeto, quod habet Pyrethri tenuifsime contriti partem unam, mellis optimi defpumati partes tres, aut etiam quatuor cuius integra drachma, uel fcrupuli quatuor mane exhibeantur, a cæna dormituro drachma femifsis. Aliud expertum. succi mercurialis mafculæ, fimas fuerit ægrotus, fin minus, fæminæ pars una, faccharis purifsimi tantundem. infolantur per menfem, huius poftmodo cochlearis menfura cum decocto pæoniæ utiliter propinatur. tribus enim diebus fecundam ualetudinem pollicetur. Præclare quoque facit medicamentum e Scylla, cuius meminit Galenus in eo, quod pro puero comitiali fecit refponfo, & quod Paulus defcribit hoc modo. Medicamentum e Scylla Galeni, comitialibus potifsimum efficax. Scylla minutim manibus tunfa in uas melleum (μεδιτερον uocant,) demittitur, eoq; diligenter operculato in loco ad meridiem fpectante fub æftu caniculæ reponitur, quadraginta diebus poft caniculæ fydus, in fuperficie uafe foluto Scyllæ corpus affluxiffe deprehendes. exceptus igitur ipfius fuccus melle optimo edulcoratur : daturq; quotidie comitialibus cochleare | pueris exiguum, prouectis magnum. ipfumq; Scyllæ corpus tritum cum melle datur cochleare : atque hoc uirtute fecundum eft. Hoc autem medicamento, nifi plane malo uicti fuiffent multos in quadraginta dierum fpacio pueros priftinæ ualetudini reftituiffe Galenus memoriæ prodidit. Therince quinetiam antiqua eodem tum tempore, tẽ quantitate exhibita, quibus & medicamentû e pirethro, magnifice prodeft ex aqua mulfa. Mitridatios præterea antidothus, nec non & Bithini bibendæ. hæc enim omnia concoctricem facultatem roborant, utiles humores procreant, et urinæ mouendæ apta funt. nam quæcunque medicamenta fimplicia fcribere opus effet, hifce continentur antidothis : cinamomum, cafia, malabathri folia, piperis, felisq; omnia genera & quod nam ex ualentifsimis remediis in iftis cõpofitis non reperies ? Antidothus præterea Afyncritos, incomparabilem uocant, fiquid aliud comitiales accefsiones mitigat. Ratio compofitionis hæc eft.
Myrrhæ, fcrupuli decem & feptem, lacrymæ papaueris fcrupuli decem & octo, amomi fcrupuli fex, petrofelini fcrupuli quindecim, feminis apii fcrupuli duodecim, iunci odorati, fcrupuli nouem, cafiæ ægyptiæ, fcrupuli quatuor, piperis candidi totidem, piperis nigri, fcrupuli quindecim, finapfi fyriaci, fcrupuli duodecim : ftyracis, fcrupuli fex, fefelis, fcrupuli quatuor, hedicliroi fpiffamenti, fcrupuli quinque, mellis defpumati quantum fatis fuerit. exhibendi modus eft drachma. Styrace melle deducto ac dilatato utere, & arida infperge : lachrymam papaueris, nẽpe opium dulci fapa macerato, donec mellis induat crafsiciem. Aureum quinetiam Alexãdro adfcriptum medicamentû idem munus præftat, cuius componendi rationem & ab Alexandro, & ab Actuario defumito. Quod uero Aegyptium nuncupatur, & ab Actuario defcribitur, quum omnibus uitiis occurrit, tum uel maxime comitialibus fubuenit. Continet autem trifaginis hyperici, fingulorum dodrantem, centaurii minoris beffem, Ariftolochiæ longæ feptuncem, gentianæ femif- |85| fem, ammeos quincuncem, mei trientem, petrofelini quadrantem, phufextantem, agarici unciam, nonnulli & nardi celticæ fextantem adiiciunt : radicis ponticæ drachmas treis, melis quantum fatis effe uifum fuerit. modus exhibitionis eft maiori ex parte drachma primo tẽpore ter in mẽfe, poftea bis affumatur : & morbo liberat. Illinctus ad comitiales acumine morbi proritatos, potifsimuq; ab atrabile factos. facit & ad cerebri imbecillitatem, & memoriæ iacturam. Cinamomi caryophyllorum, dulcis radiculæ, ftyracis, maftiches chiæ, feminis ocini, cardamomi, piperis longi, myrthidani, corticis citrii mali, fingulorum ficiliquus, & filiaque duæ, inulæ candidæ, & rubræ, corallii drachma, & filiqua, mofchi granula octo, caphuræ grana quinque, zulapii fexquilibra. Aliud comitialibus falubre, quod ad eundem authorem refertur. Sefelis, pyrethri, ftæcadis, fingulorû duella, agarici fextulæ quinque, lachrymæ cyrenaicæ, id eft læferis, cumini, ariftolochiæ rotundæ, fingulorû duella, & frcupuli duo, aceti mulfi fcyllini libra. Aliud Dianacordion Actuarii. Anacordiorum quadrans, croci, cafiæ, folii, fpicæ nardi, mei, agarici, iunci odorati, rhæi fingulorum fexcunx, aloes fextans, caryophyllorum uncia, Tithymi, acori, piperis, faxifragiæ, maftiches, iridis, myrobolanorum fingulorum quadrans, mellis quod fatis erit. integer modus ficiliquus eft, cum mulfa dilutifsima. Qui uero antidotho fcãmoniæ filiquas fex inferit, citra moleftiam flauam bilẽ deiicit. fi uero epithymi filiquas uiginti coniunxerit, atram bilem innoxie fubducet, quod fi colocynthidis idem pondus cum fcãmoniæ pondere immifcuerit, pituitam purgabit. His igitur per multos dies exhibitis, iterum purgatio cum prædictorum quibufuis purgantium medicamentorum, uel paftillis ex agarico mollienda eft ex oxymelite cõfectis : quorum drachmã, uel quaternos fcrupulos a cæna dormiturus, uel mane ieiunus ægrotans defumet. uel fal purgatorius, uel prædictorum alterum medicamentorû dabitur. Sæpe enim pertinacia iuuantis malû corporis uin | cit. Quoniam uero hæc medicamenta impenfe calida exiftunt, hyeme potius, aut ueris initio illis utitor, cælique ftatu non admodum calido. in magnis uero æftib°, uel eifdem non uteris, uel eorum calidam facultatẽ corriges. Illud etiam perpetuo eft obferuandû, omnia iam purgantia medicamenta, roborantiaque nõ ftatim, quû parata fuerint, uerum poft menfem exhibẽda effe. Cæterum quemadmodum ex pyrethro & melle, ita ex betonica, pœoniaue cum melle, aut facchare in eorum decocto foluto linctuarium fieri poteft, quo æftate, ac cæli ftatu calidiore uti conueniet. His demum omnibus rite peractis, pluribusque interpofitis diebus, fi per uires liceat, indicæ hebeni decoctum innoxie exhibeto, in hoc autem fimplicia medicamenta incoquito, quæ caput tum roborent, tum humores in eo impactos frigidos calefaciant, fecent, ac per habitum digerant. quorum sylua fupra fuit cõmonftrata. aut fi mauis, fimplex decoctum propinato. fiat autem in decocto, aut betonicæ, pœoniaque aut fumariæ buglofifue, pro ut uel pituitofus, melancholicufue humor morbi cauffa fuerit. non nulli enim folo hoc hebeni decocto comitiali malo incolumes euafiffe fatentur. Interim theriaces unciam, aut mithridatios antidothi exhibeto : fiquidem mirandum in modum proficiunt. His igitur, ueluti in confpectum quendam, quatenus fcire curanti neceffarium eft, adductis, capitis particulares purgationes faciundæ, ut fi quios craffum adhuc, ac lentum in eo contineatur, id quoque per palatum, & nares eliciatur, in quem ufum ea funt, quæ quod pituitam per os educunt, & quod narib° infunduntur, hæc ρυνεγχυτα, illa αποφλεγματισμους græci nûcupant, quæ comitialibus, fiquid aliud, fuccurrere ex Afclepiadis fententia Galenus memoriæ prodidit. Quæ uero per os pituitam eliciunt, aut commenfa idem munus præftant, aut gargarizatu profunt. Quæ uero naribus induntur, aut eundem ducunt humorem, aut fternutamenta concitant. fi quod autem medicamentum eiufmodi fit, quod biliem expurget, apophlehmatifmus fa- |86| ne dici non debet, cuiufmodi elaterum exiftit, quod bilem repugat Diofcoride authore, quo fane ad pituitam a cerebro eliciendam Galenum ufum fuiffe conftat : quû ea tantum, quæ nullum proprium ac familiarem trahût humorem, quacunque corporis in parte fuerint applicata : cuiufmodi funt pyrethrum, finapi, uua taminia, atq; id genus alia permulta, pituitã tamen eliciant, apophlegmatifmi dicantur. quemadmodum fane & ipfum nomẽ eorum apud græcos oftendit. neque propterea magnopere admirari debemus, etfi enim elaterum bilem repurget, pituitam tamen a capite trahere nemo non probat, Diofcoridesque teftatur : quẽ utrumque humorẽ biliofum nempe atque pituitofum trahere, illudq; ipfum cum lacte muliebri naribus inditum dolorem capitis a cauffa frigida factum curare Galenus fcriptum reliquit. Hæc igitur omnia uel in pollinem redacta naribus indûtur ad fternutamenta citanda, pituitamq; per nares eliciendã, uel in fuccum redacta, uel unguenta, quæ tamen magnopere liquida fint oportet, ut fint fublia. infundantur autem per nafi fiftulam. hæ uero geminæ quum fint, atque ab uno cannali cognatæ & cohærentes utrifque femel infundendum eft. neque enim tolerabilis alterutrius naris figillatim dilatatio, fi quidem protinus caput accenditur, & acerbus dolor inuadit. Quod fi per os caput repurgare nobis confiliû extat, uel pilis, globulisq; ex eifdẽ medicamẽtis factis cõmanfis, uel fuccis gargarozatis, uel unguẽtis ad os illinendû, quibus palatû & collumella illinuntur, uti par eft. Hoc aût in loco illud in primis monendum, quæ ualẽtifsima in hûc usû præfidia exiftût, non ftatim inter initia admouere, fed ab imbecillioribus aufpicari. Quin etiam ualida ipfa medicamẽta dum leniû mixtura mitefcunt, mediocria fiunt : atque idcirco lacte muliebri recenti leuigans ipforum quædã, & aqua, mox oleo dulci, deinde betæ fucco & anagallidis, quæ flotem cæruleum profett, uicifsim utitur. Cæterum fefe frequẽter ufum melanthio fuiffe intra nares indito Galenus memoriæ prodidit. facili fane parata medicamento, in-| terim acri aceto pridie macerans, deinde poftridie cum aceto rurfus læuigans, & in nares per foramina infundẽs : aut ægrotum id furfum trahere præcipiẽs : interim oleo uetere illud ipfum læuigans, fimiliterque utens. Quod fi cupiditas incefferit elaterio uti, eo diligenter contrito, & per harundinem infufflato, ægro ipfum attrahere iuffo, atque deinde deorfum pronuere, quo uidelicet coactus liquor deftillet, uti poteris.
Poteft & in hunc modum ερρινον parari, quod multam humiditatem educet, comitialibus bene faciet, & capitis dolori, & iis, qui longa lippitudine infeftantur. Melanthii drachmas octo, falis ammoniaci, elaterii, utriufque drachma : trita, & in tenuifsimum pollinem redacta, oleo ficyonio, aut unguento irino, uel cyprino excipito, ut cerati crafsitudinem acquirant, & in corneam pyxidem ad ufum reponito : ufus tempore nares illinito, iubetoq; ut furfum attrahat. Aliud citra dolorem & moleftiam purgans. cydamini ficci drachmæ octo, iridis, ficiliquus, nitri rubri drachma, (Actuarius elaterio ufus eft) diligẽter contrita per harundinem infufflato : admonens eos, qui utuntur, ut furfum rapiant, deinde deorfum nutent, ut collectus humor defluat. Aliud. cumini quantum tribus digitis comprehendi poteft, myrrhæ fabæ inftar, cucumeris fylueftris medullæ duplicata portione trita & lacte muliebri mixta in collyria redigito, utrique nariû demittito, atque attrahere iubeto, deinde emungere. hoc etiam aurium dolori benefacit. Aliud, cucumeris agreftis foliorum fuccus naribus inftillatur. & ipfe priuatim, & cum betæ decocto, aut fucco. Aliud. cidaminis fucci cyathi duo, hederæ foliorû fucci cyathus unus, peucedani obolus unus, elaterii tantudem : uitreo uafe reponuntur, quum ufus exigit, lacte muliebri diffolutum naribus infunditur.

De ijs, quæ fternutamenta cient, ad eundem ufum.
Sternutamenta quin etiam citantia medicamenta, ut quæ naribus admouentur, aut infunduntur, ερρινα etiam nuncupantur. Cumini igitur æthiopici, piperis candi- |87| di, herbæ lanariæ, caftorii, æquas portiones, tufas, atq; incerniculo excuffas in æneam pyxidem recondito.
Quum ufus flagitabit, concuffam pyxidem naribus admoueto, aut digito ipfum inferito, uel per arundinem infpirato. Aliud, Zinziberis ficiliquus, herbæ lanariæ tantundem, piperis, cafiæ, utriufque drachma : utere ut præditum fuit. Aliud. ualet ad eos, qui uetufto capitis dolore infeftantur, & tenebricofa uertigine tentantur, atque comitiales. ueratri candidi drachmæ quatuor, radicis cucumeris fylueftris, herbæ lanariæ, nitri, piperis albi, fingulorum drachma, caftorii ficiliquus. uetere quo diximus modo. Aliud. ueratri albi, radicis cucumeris fylueftris, herbæ lanariæ fingulorum partes duas, caftorii, acori, nitri rubri, cumini æthiopici fingulorum partem unam, euphorbii partem unam : contritis, ut dictum eft, utere. Aliud. Piperis albi, ueratri nigri, caftorii, euphorbii, herbæ lanariæ, cyclaminis fucci aridi paria pondera : naribus penna prius irritatis infpirato.
Apophlegmatifmi ad commemoratos affectus
  Quæ uero commanfa caput purgant, & per emiffaria palati pituitam eliciunt, multamque humiiditatem ducunt, habent hoc pacto. obferuato autem ut mandentes deorfum pronuãt, & per interualla hient : quo collectus humor deftillet. Poft uero etiam aquam calidam in ore continuat : quæ etiam ubi multam perceperint mordacitatem, eis exhibenda eft. fiunt autem ex finapi, uel hyfopo cum paffo coctis, aut una paffa trita cum pipere, uel melle oleo admixto, aut herba perdiculari feorfum, & ex melle detrita. Alius. Piperis albi drach. duas, origani totidem, ftaphofariæ totidem, cafiæ tantundem excipito, uuarum paffarum exacinatarum, uel ficuum pinguium carne & mandenda præbeto. Alius. ftaphidis fylueftris, pyrethri, piperis albi, hyfopi cardamomi, fingulorum æquales pactionis polentæ duplum aqua fubigito, ac utitor uti dictum eft. Alius. Hieri fexcuncem, anifi trientem, uuæ taminiæ quadrantem, foliorum lauri uiridium, & uuæ paffæ exacinatæ pari menfura excipito : | & ex hac mixtum paftillos trium drachmarû pondere cogito, fingulosque ufu expetente mandendos præbeto. Hæc enim & Afclepiadis commentariis de exterioribus. Quos uero Crito in primo de pharmacis fcripfit, hi funt. Vua taminia per fefe, aut cû pulegio manfa. Alius. Vuæ taminiæ, & origani utriufque acetabulum, nitri drach. duæ, trita cochlearii menfura mandẽda probato, donec os pituita repleatur : deinde aperto ore effluere finito. Alius. Origani trientem, hyfopi femunciam, uuæ taminiæ tantundem, fpumæ nitri drachmas duas, finapis totidem, pyrethri drachmas treis : contritis utitor. Alius. finapis partem unam, uuæ taminiæ partem unam, contufis utere. hoc pharmaco multi utuntur. Alius. hyfopo, thymo, origano tum per fefe, tû fimul mixtis utitor. Alius. medullæ colocynthidis in aceto ad multum tempus coctæ, aut etiam per longum tempus in uino macerate liquorem in ore contineto. Alius. uuæ taminiæ drach. feptem, pyrethri drach. quatuor, hyfopi drach. unam, contufa in orbiculares paftillos cogito, eosq; drachmæ pondere formatos manducandos exhibeto.
De ijs, quæ gargarizatu profunt.
  Pæonia, hyfopus, pyrethrum, thymum, origanum, cucurbita ægreftis, fynapi, & idgenus reliqua aqua decocta, & cum oxymelite uel fimplici uel fcyllino commixta gargarizantur ad commemoratos affectus.
Sunt qui cucurbitæ Sylueftris medullã aceto incoquunt, & in ore diutius continent, aut uino longo tempore madefactam : ita præfenti effe remedio. Aliud Pauli. Sinapis contriti & exprefsi, aceti, mellis fingulorum drachmæ quatuordecim, herbæ pediculariæ drachmæ quatuor, pyrethri tantundem. tufa, cribrataq; mifcẽtur, & in fole gargarizanda dantur.
Habes tractationem de medicamentis, quæ commanfa pituitam ore educunt, & quæ in nares imponuntur, abunde tibi, nifallor, explicatam. Verum quoniã nõnulli huiufmodi, ac reliquis purgantibus medicamentis parum circunfpecte utentes, dolores interdum, uel conuulfio- |88| nes, aut fuper purgationes, aut idgenus alia inferunt, & iuuamenti loco nõ nunquam noxam excitant fane nota non indignam, hæc de iis haud ignoraffe decet. quod nõ omnes amice eadem medicamenta eodem fenfu percipiunt : fed alli, ea etiam, quæ admodum potentia funt, ob corporis fenfum difficultatem, uix percipiunt, alii quæuis ulgaria facillime perfentiunt : quemadmodum non nulli, quod meatus natura fint fluxiles, uel ob materiei aptitudinem, inftrumentorumq; molliciem, mediocribus purgantibus medicamentis cedunt : qui uero non funt huiufmodi, tarde uel a potentioribus purgantur. Quo fit, ut priores, in fuper purgationes, et conuulfiones & contractiones, ac refrigerationes incidant : pofteriores uero, animi deliquis, tortionibus, doloribus, uertiginibus, & animi deiectionibus capiantur.
Porro proportione afficiuntur, qui parte aliqua purgãtur. Cuiufmodi calamitates Hippocrates prius, Galenusq; pofterius in commentario de iis, quos purgare oportet, abunde demonftrarunt. Quamobrem non a uehementibus, uerum a mediocribus, in omnibus iis, quæ adfumuntur, aufpicari oportet : partim ut ægroti fenfus exploretur : partim ut exercitatus uehementiora perferre difcat. ipforumq; nimia uis, per medicamenta, quæ morfus funt expertia, atque emolliunt, eft corrigenda. nam fi ita ex methodo medicamenta offeres, ueluti fupra præceptum fuit, ægrotus periculi nihil fubibit.
Cæterum ut perfectius morbi huius curatio tradatur, ea, quæ reliqua fuperfunt, breui perfcribemus : ab iis, quæ caput in primis roborant, exorfi. Secundum igitur purgationem tum uniuerfi corporis, tum capitis, conuenit præferuationis cauffa etiam uomitionibus iterum uti. etenim illæ quoque humorem, qui quotidie colligitur, euacuant, neque permittût in unum cumulari. Profunt autem quæ ante cibum mouẽtur, fed utiliores multo, quæ poft cibum, multoq; magis adhuc quæ ex raphani radicibus, efcis pinguioribus, ciborum repletione, eorumq; dulcium efu, & ebrietate foliciantur. nam eiuf- | modi uomitiones, fiquid craffum in ftomacho ac lentum inhærefcens inueniant, omne difsipant, ac liberant.
Atque hæc fane eo modo in omnibus comitialibus agẽda cenfemus. Poft igitur uniuerfi corporis capitisque purgationem, reliquum fupereft, ut ultimum medendi fcopum exequamur, partium nimirum corroborationem. Illud uero præclare facient ea, quæ difcutiendi, attenuandi, ac cerebrum roborandi facultatem obtinent. quæ quum extrinfecus corpori adhibeãtur, τοπικα, και μερικα græci nuncupant. Caput igitur primum lixiuia, in qua uerbenacæ uiridis, quartum manu capi poteft, incoquatur : ubi defit uiridis, arida cum radicibus utendû, rutæq; tantundem adiiciendum, abluatur, fuauiterq; detergatur. mox lintheolis moderate calidis ficcetur : deinunguenta capiti admoueãtur, ubi futuræ, in primisque coronalis, fitæ funt. eaq; talia, quæ difcutiendi, attenuãdi, cerebrumq; in primis roborandi facultatem habeãt : in quibus adftrictionis nonnihil adfit oportet, ueluti rutaceum, irinum, fampfuchynum, & quod e ferpillo parari folet, uel euphorbio : quæ tamen quum nulla ui adftringente prædia fint, iis interdum non folis, uerum adhibita facultate adftringente uti licebit : qualem uerbenaca, menta, laurus, nardus, cafia, atque idgenus alia obtinent : ex quibus eleum parari poteft, quod fæpe ad hûc ufum modo iam commemorato eft admouendum. oleû quinetiam laurinum, quod uocant, & quod e caftorio conficitur, quum permulta recipiant adftringentia medicamenta, huic affectui accomoda fore non eft qui iure id neget. quorum ualidam facultatẽ, ueluti & eius, quod ex euphorbio paratur, alio mitiore refringes, aut etiam cera adiecta. quæ omnia & in aures imponi ad cõmemoratos effectus poffunt. Vnguentum præterea e balfamo maximopere roboraret : quum tamen perdifficile paratu exiftat, melanthino experientifsimi Zoar teftimonio uti poteris.
De Oenantharijs, fuffimentis, & Cyphi.
  Poffunt & eadem, ex quibus unguenta fieri dictum |89| eft, in pilam maiorem redigi, œnanthariumque conftitui, quod naribus adhuc fpirantibus frequenter admoneatur. inter quæ primas parteis obtinet melanthium aceto pridie maceratum. fi cum ftyrace, aut cera coactum fuerit. idem faciût & thymum ex aceto tritum, origanum, pulegium, ruta, ferpillum, menta, uerbenaca, laurus, & id genus teliqua.
Oenanthini confectio, quæ caput obftructione liberat, cerebri finus repurgat, humores concoquit, & per halitum digerit.
Verbenacæ uiridis, mentæ, lauri foliorum, fampfuci fingulorum drachmæ quatuor, fpicæ nardi, cafiæ, fingulorum drachmæ tres, caftorii, maftiches chiæ, ftyracis fingulorum drachmæ quatuor, cofti, amomi, myrrhæ, fingulorum totidem, ladani fexquunx, oleo fycionio læuigata omnia excipiuntur, & in pilam maiorem rediguntur, naribusque fpirantibus frequentifsime admouẽtur. Aliud. Melanthii, iuniperi, rorifmarini, fingulorum uncia, laxani fexquunt, ftyracis drachmæ fex, ambaris drachma una, femis, læuigata ftyrace excipiuntur ad commemoratos effectus.
Suffimen ad idem. Thymi, origani, mentæ, rutæ, fingulorum quantum manu excipitur, uerbenacæ tantundẽ, lauri baccarum fexcunx, aceto pridie macerata incalefcunt, & in conftricti urna oftii naribus uapor hauritur. Aliud. cofti, caryophylli, cafiæ, ananthes, fingulorum uncia, thymi, mentæ, uerbenacæ, dimidium eius, quod manu comprehenditur : tunfa cribrataque ftyrace, & ladano excipiuntur, globulique finguntur : quorum alter incefsãter ægroti naribus adhuc fpirãtib° admoueatur.
Medicamenta, quibus aridis utimur, Xeria uocant.
  Capiti præterea illa eadem in pollinẽ redacta, lineaq; findone inclufa applicari poffunt : ξηρια græci uocant, & cataplafmata ab afpergendo nuncupata hæc autem cuti non inunctæ accomodari debent. inter quæ Zoar caryophylli, maftichesque pollinem probat, eoque loci hæc omnia in capite ponenda, quo fupra, dum unguẽtorum | meminimus, abunde fuit demonftratum. Cephalicum aridum capiti conueniens, difcutiens, & cerebrum coroborans. Verbenacæ aridæ, betonicæ, mentæ, pæoniæ, fampfuci fingulorum uncia, maftiches chiæ, caryophylli, fingulorum drachmæ duæ, fandaracæ fexquidrachma, cuprefsi turionum drachma una. læuigata coronali capitis futuræ ulla abfque perunctione imponuntur. Aliud. Corticum mali medici drachmæ quatuor, ftæcadis, calamintha, fampfuci fingulorum drachma una femifsis, caryophylli drachmæ tres, glandis unguentariæ, machyris, fingulorum drachmæ duæ, ladani uncia, fpicæ nardi, fcrupuli quatuor, fandaracæ drachmæ duæ, coralliorum rubrorum fingulorum drachmæ duæ. feorfum læuigata una commifcentur ad commemoratum ufum. Aliud. ftæcadis, uerbenacæ, pæoniæ, rutæ, fingulorum drachmaæ fex, glandix unguentariæ dræchmæ tres, caryophylli, maftiches fingulorû drachmæ duæ læuigata capiti imponûtur. Sunt & quæ auribus indita quod reliquum eft noxii humoris capite difcutiunt. illud uero optime facit fpicæ nardi pollen, pæoniæ, uerbenacæ, ftæcadis, & aliorum id genus. iecur item milui læuigatum, atque auribus inditum idem munus obit.
His igitur, & huiufcemodi aliis permultis capiti robur addetur, quæ fi perum profeciffe uidebuntur, ad ea, quæ ultima funt auxilia, ueluti ad facram ancoram confugiendum neceffario erit. quæ fi quid aliud comitiale malum cerebri uitio præfertim factum auferre creduntur, nempe fynapifmus & capitis candenti uel auro, argẽtoue, aut etiam ferro muftio, quum enim primo auxilio materia ad capitis cutim euocetur, ab ea cerebrum liberatur : utilifsime igitur capiti apponitur. quod tunc fatis profeciffe putato, ubi dolor fubfecutus fuerit ualidus : & caro liuidior, atque altior euaferit, & poftquam fuerit ablatû mitius puftulæ & bullulæ aqua plenæ ψυδρακια uocant, eruperint. Neque uero his terreri debes, quando ad uetuftos affectus & perfeueranteis, qualis eft comitialis, iis potius folui medicamentis cõtingit, quæ ualentiora effe |90| uidentur. Fit autem finapifmus hoc modo. Ficus ficatæ pridie in aqua tepente macerari debent, die infequuta probe expreffæ ualenter læuigari, deinde atære finapi priuatim conteri diluto illarum affulo, factaq; maffa admifceri. Et fi uehementem finapifmum uolueris inducere, parteis duas finapis cum una ficuum temperabimus, fin imbecillam, econtrario, fi mediocrem, æqualeis. Cæterum finapi antequam alteretur, aceto commadefcens (uti nonnulli factitant,) languidius euadit. Si dolor uehemens ruborque accefferit, & puftulæ, lintheolum maluæ fucco, aut fœnigræci cum rofaceo madefactum imponemus, deinde rofaceo cerato cum ceruffa utemur. Item caprarum fimus cum aceto illitus, finapi efficacior eft. ualentior autem fiet, qui per cantharides fieri folet, fed tribus ante diebus, quàm his utamur, lac, ut uefica muniatur, bibendû eft. fiquidem cantharides ueficam magnopere lædunt. Alius cutis ruborem magnopere inducens puftulasque. Ammoniaci cum anferino adipe refoluti, aut milui, unciæ duæ, fermenti uncia una, finapis læuigati femuncia, cantharidum, pœoniæ drach. duæ. cõtrita quæ cõteri debẽt, & in cataplafmatis morem capitii induntur, fuperponunturque quoufque cutis ruborem contrahat, puftulafq; faciat, & cruftas. poftea auferuntur, caputque milui adipe perungitur. iterumque illud idem apponitur ad commemoratos effectus. Hæc autem uicifsim perfequere, donec cutis fœda, puftulisque referta abunde fuerit, quã ita feruabis per fexaginta dies fimile. n. innuebat Auicẽnas dum ex Ruffi Ephefii fententia ita fcribebat. Inquit Ruffus, quum apparet Albaras in partibus capitis epileptici fignificat refolutionem epilepfiæ & fanitatẽ. Alius. finapis, caftorii, fingulorum pares portiones aceto quã acerrimo contrita foluuntur, capitisque tribus præfertim futuris imponuntur. Alius. Emplaftri e finapi parati unciæ duæ : fcyllæ femuncia, cofti, euphorbii, radicum capparis fingulorum drachmæ tres, læuigata aceto ac uino odoro commifcentur ad prædictos ufus. Alius | ualidifsimus, qui attonitis benefacit. Galbani, fagapenii, opoponacis, fingulorû unciæ duæ, fulphuris ignẽ nõ experti drach. una femifsis, terebenthinæ refinæ uncia una, læuigata aceto diffoluuntur : uti fpifsitudo fordibus fimilis ipfis fiat, quo facto illinito caput, præfertim fi pilis caruerit : & quum remedium recte profecerit auferto, fiquidem ueficulas, ac puftulas inducit. Sunt & qui caput candenti aliquo aut ferro, aut auro inurunt, ad cerebri tum calefactionem, tum roborationẽ. fiquidem materiæ plurimum difcutitur, amplioremque per meatum excernitur, atque per halitum digeritur. Illud tamen nõ nifi in oculorû lippitudine, & orthopnæa, elaphantiafique uti debere nos Paulus admonet. Alexander quoque Trallianus in comitialis morbi curatione de caluæ perforatione, & ipfius muftione fupplicii plus, quam auxilii huiufcemodi præfidium ægrotis afferre fcriptum reliquit. Si tamen inuftio facienda fit, nullo pacto in capitis futuris, fed prope futurã paulo uel fupra, uel infra fieri præcepit. ex futurarum enim uftione periculum ingens quemadmodum & ex earum uulnere contingere folet. Hoc autem modo caput inuritur ex Paulo. Vertex ad cutim prius tondetur, cutis ad ufq; os ferramentis mucronatis aduritur, quod ubi crufta deciderit, raditur. nonnulli uero ubi idipfum os adffuerint, faciût ut fquamma inde recedat exigua, quo facile humores illinc perfpiratu difsipentur, euacuenturque feruato diuulcere. deinde fic ipfum ad cicatricem perducunt. Aretæus uero ita caput inurere docet. In primis os perforare inquit ufque ad fecundam laminam oportet, deinde ceratis cataplafmatifque uti tantisper, donec membrana ab ofsibus recefferit terebra nuda offa circuncidere conuenit : ac fi paulum refiftant, ufque ad fpontinã auulfionem perfeuerandum, quoufque nigra non nunquam iftorum & craffa membrana inuenta fuerit, quumq; per putrefactionem, uel etiam purgationem audacter curãte medico uulneri cicatrix inducta fuerit, ægrotus morbum euafit. Celfus uero non in occipito quoque, & in |91| fra, quà fumma uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis præcipit, ut per ea perniciofus humor euadat. fuaferim tamẽ ego omnibus aliis prius uti debere, totisque nos uiribus eniti, ut morbus uel auferatur, uel infigniter minuatur. Quod fi neque medicus, neque ægrotus uoti compotes fuerint, nequid intactum relinquatur, maturius tunc de capitis uftione confulendum. in quo peragendo negocio illud maxime obferuãdum, quod magnus ille Zoar memoriæ prodidit, nempe hanc uerticis inuftionem nunquam effe exercendam, nifi affectus, in quo caput uri debet, ab humiditate proueniat, qui fi a caliditate, aut ficcitate, aut utraque ortum traxerit, in eo curãdo nunquam caput urendum. etfi permulti fint, qui plureis, etiam ætate prouectos, hoc auxilio curaffe tradunt.
His igitur omnibus fi finitum malum non fuerint, prope eft, ut perpetuum fit. ad leuandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque his, qui fupra comprehenfi funt, præcipueque uitanda omnia, quæ ne fierent, excepimus. Cæterum quoniam occasfio præceps maxime exiftit, certaque rei quantitas ad unguem neque fcribi omnino, neque dici poteft : hanc omnem methodum curatricem, omniaque in ea perfcripta auxilia ita medici legent, & accipient, ut morbo huic laborantibus fuccurẽtes, qui tûmorbi genere, tum ætate, tum fexu, tum anni tempore, tum uitæ inftituto, tû uiribus diuerfi erunt, ita iis utantur, ut quoad eius fieri maxime poterit, ægrotis fint tuta & accommoda
Habes igitur fermonem bene longum hominis utinam non impudentis, illud quidem certe non nimis uerecundi. in quo ea fere omnia complexus fui, quæcunq; huic depellendo morbo idonea fore exiftimaui.
Quod fi nõnulla etiam addidero, perfectam huiufce morbi curandi rationem tradiffe uidebor ea uero funt, ueluti ornamenta quædam ad perficiendam omnem comitialis mali primogenio in cerebro facti curationem. fecundum quæ, & duorum, quæ reliqua funt, eius mali ge- | nerum curationem tradam. His igitur omnibus rite peractis, fi curatio non probe refpondeat, ad ea, quæ ueteres tradiderunt, atque naturaliter, totaq; (ut aiunt) effentia & proprietate, hoc eft latenti quadam eorum natura agunt, confugiendum. Hæc enim propterea quòd collo fufpenduntur, περιαπτα græcis dicuntur. quorum tamen quum nulla ratio habeatur, empyricis, qui experientia nitûtur, funt relinquenda. Cæterum quum nonnulli his naturalibus remediis oblectentur, eisq; uti defiderent, atque experientia conftet interdum hæc non parum profuiffe : ea ratione illud efficere dicendum uidetur, qua quod αλεξητηρια, atque αλεξηφαρμακα medicamenta δηλητηριοις aduerfantur. Vt igitur nihil intentatum omitteretur, rationi confentaneû exiftimaui, ftudiofis de his quoq; nõnulla percenfere : ut medicus omni ex parte ad opem ægrotis ferendã effet inftructus. Inter quæ Pæonia primas obtinet parteis. quæ etfi manifefta qualitate, nimirû ficcadõ profit, latenti tamẽ natura mirifice confert. Quamobrem mirandum non effe Galenus ait, fi ea ex collo pueris fufpenfa comitialeis infultus mire per fanat. nouiffe enim quandoque puellum inquit neutiquã hoc tentatum poftea morbo, quam radicem pæoniæ magnam recentemq; collo fufpenfam gefferat. Veri itaque fimile effe fcribit, aut parteis quafpiam a radice defluentes, ac deinde per infpirationem attractas affectos ita locos curare, aut aerem a radice afsidue mutari, & alterari. Pueris igitur adligata pæonia comitiales morbos abigit. Illud uero ficcitas non mediocris, & partium tenuitas adftringenti quadam facultate coniunctæ efficiunt, uti fpiritus animalis, ac cerebrum ufque adeo robur acquirant, ut a noxia quæq; atque fuperflua a fefe depellant.
Hac igitur ratione pæoniæ propria fubftancia comitialibus prodeft, tum pituitofum humorem, aut etiam melancholicum a cerebro depellens, tum cerebrum ipfum roborans, ut eofdem aut humores, aut halitus non amplius recipiat. ita igitur qualitates euidentes occultam propriamq; facultatem adiuuant. Pyrethrum fufpen- |92| dum aliqui collo fuadent : quod quamuis manifefta qualitate, quam kappa;αυσικην habet, non minimum prodeft, quando ftupidos ναρωδεισ græci uocant, ac refolutos adiuuat, latenti tamen quadam natura idem munus præftare creditur. Sunt et qui Peucedanum tota fubftantia comitiali morbo conferre exiftimarunt : quum tamen Galenus affectibus cunctis ex humorum crafsicie lentoreq; prouenientibus, omnibusq; circa neruos affectibus, confiftentibus conuenire ex euidentibus qualitatibus fcriptû reliquit. Aurum quinetiam purum Alexandro tefte, aliorum tamen authoritate brachio adligatum comitialeis morbos abigit. Smaragdus collo fufpenfus idem facit Zoar, Raze, Raby, Mofe ac Serapione authoribus. Selenitis item lapidis ramenta comitialibus bibenda utiliter dantur, colloq; pro amuleto fufpenditur, Diofcoride authore, quemadmodum & Aethius tritus, ceratoq; exceptus cyprino, aut glaucino, aut alio calefacient. ceratum uero capiti, non alicubi, admouendum eft Iafpis fimilis calaino, digito impofitus geftatur, & liberat : eft autem preciofus. Corallium, pæoniam, folaniq; radicẽ luna inclinante collectam, illigatamq; lintheo lineo appendito. Ferunt & Damocratem Athenienfem, quum adolefcens effet, & morbo comitiali teneretur, ad Delphos profectum fuiffe, cumq; rogaffe Deum : quum plærique ei offerrent adliganda morbo contraria, quali ex eis uteretur, ac Pythiam refpondiffe.
» Μειζον αειραεος κεφαλης ποιμηιον ευλην
» Μηκαδος αγrho;ονομοιο, δερας περκαμβαλε μηλου
» Εrho;πυσαν πολυπλεγκτον ευρινον απο κορσης     ideft.
» Longum de grege tolle capellæ uertice uermem
» Ruris amatricis, & ouis da tergora circum
» Multiuago uermi pecoris de fronte reuulfo.
Damocrates quum hæc audiffet, expendebat quid tunc Deus loqueretur : quum autem ipfe profectus ad Theognoftrum Democratium nonagefimum octauum annum iam agentem ueniffet, oraculum huic denunciat. Ille autem uehementer miratus dei prudentiam, uatis Pythiæ | obfcuritatem, & obliquum dictum fententiam oraculi manifeftauit. Gregariaurum inquit caprarum caput naturaliter multis uermibus iuxta cerebri bafim plenû efficitur, ac fternutamentis animali obortis multi uermes in nares capræ infiliunt. oportet igitur uefte fubftrata, ne terram attingant, illos excipere, unum, uel tres, & indutum pelle nigræ ouis tenero collo adligare : atque hoc ait morbo naturaliter aduerfari. Afini frons cuti adligata, geftataque morbo liberat. Anifum qui manu teneat, haud corripi Plinius author eft. Multa præterea Alexander amuleta refert, quæ confulto prætereo : quû præfertim plerique fint indocti, qui eos accufant, qui naturalibus iftis auxiliis utuntur, quum tamẽ ii potius fint incufandi. Ego enim femper in morbis medendis iis ufus fum, quæ ratione atque experimento fuere comprobata. Sed conuenit peritum medicum omni modo auxiliari tum naturalibus utendo, nempe iis, quæ latenti natura funt efficacia, tum fcientifica ratione, methodoq; artificiali, quodq; recte dici folet, omni modo properandum eft, ut longo morbo & prauo ægrotum liberes.
Mihi igitur in hoc propulfando omnibus uti placet : duum tamen ne continue eis, quæ naturaliter operantur, utar. quin potius conatus femper fui artificiofa quadam ratione non hunc tantum, fed & alios permultos fuperare. Ac noui non comitiales modo. fed & alios etiam morbos uictu ac medicamentis fuiffe fuperatos. Quamobrem etiam nunc confulo, ut is, qui comitialẽ uelit euadere, hac potius fupra nunc commemorata uictus atque medendi ratione utatur : neque fucceffu fruftrabitur.
Sunt autem & quæ eadem proprietate fubftantiæ intus defumpta fimiles agunt effectus. quemadmodum Selenitis lapidis ramenta potu exhibita. Samius lapis eodem modo datus : Aphrofelinus item Galeno authore, eius tamen periculum nondum feciffe fcribit. Lapidem armenium, quum nigram bilem præclare purget, Alexander ad comitiales affectus mirifice effert : illumque nunquam exhibuiffe refert, quin uoti compos fieret. dabat |93| autem denarii pondere : nullumque demum præfentius inueterati comitialis morbi remedium lapide ifto armenõ reperiri : multofque nouiffe ab aliis medicis deploratos fcribit, qui folo lapidis huius ufu ualetudinem recerunt. ubi enim adfit aliqua bilis nigræ nota, maxima cû utilitate femper offerendum effe contendit, eo tamen modo paratum, quo alios omneis lapides parari abluiq; Diofcorides & Galenus memoriæ prodiderunt. etfi Alexander eluere illum ait oportere ufq; ad quinquagenas uices, quum tamen græcus codex, quem uidi, duodenas. habeat. tutius tamen ex Diofcoridis Galenique fententia fuaferim tot uicibus abluere, quoad ufque aqua ipfa ab omni forde pura uideatur, atque omni medicamẽti qualitate, faporeque careat. Cameli cerebrum arefactum, atque ex aceto potum comitialibus fubuenire, Galenus memoriẽ prodidit. Fel item eiufdem cum melle potum idem facere Plinius eft author. quemadmodû & cinis e fimo eiufdem potus quantum tribus digitis capitur. Muftelæ cerebrum, & fanguis arefacta & pota. eiufdem caro falita, & poft inueterata ac ficcata comitialibus proficiunt Diofcoride Galenoque authoribus. Ventriculus præterea eiufdem coriandro farctus ; inueteratufque potu eifdem auxilatur. quemadmodum & teftes uuluæque. iecur item fine felle cû dimidia aquæ hemina ieiuno ad treis dies utiliter propinatur. eadem omnia prædicantur ex Viuerra. Offa combufta, quû digerente admodum ficcantemque habeant facultatem potifsimumq; humana comitialibus epota fuccurrunt Galeno authore. cranio ego hominis nonnihil combufto utendû fuaferim, quemadmodum & Plinius ex Artemonis fententia refert. Equorum lychenes cum aceto tritæ, & potæ, lactisq; equini potus illud ipfum præftãt. Elephantis iecur affum, & in cibo fumptum, uerumtamen ieiunis præbendum præcipitur. Dantur & leporis fale adferuati pulmones cum thuris tertia parte in uino albo per dies triginta. Item eiufdem coagulum, ueluti & Fibrinum. Cæterum ingenium ipfa natura inditû eft, | ut ipfum euomat, quemadmodum & fel, ob ea fe petiprudẽs, Plinio authore. Theophraftus author eft angues eo modo, & ftelliones fenectutem exuere, eamque protinus deuorare, præripientes comitiali morbo remedia. quo autem modo præripiatur, Plinius naturalis hiftoriæ libro tertio oftendit. Vituli marini coagulum, quum uires caftorii repræfentet, comitialibus in potu conferre creduntur. Ciconiæ fimum fi ex aqua hauriatur, eidem morbo prodeffe ferunt. Teftudinis item terreftris fanguinem epotum idem facere tradunt. eadem amputato capite pedibusq; pro antidotho dari dicitur : & ex iure in cibo fumpta comitialẽ morbum propulfare Plinius fcribit. Eiufdem quin etiam fanguis cum polline frumenti manditur aduerfus eundem, mifcetur autem fanguis heminis tribus aceti, hemina uini addita his, & cû hordeacea farina aceto quoque admixto, ut fit quod deuoretur, fabæ magnitudine. hæc fingula & matutina & uefpertina dantur, deinde poft aliquot dies uefpera. comitialibus item inftillatur ore diducto his, qui modice corripiuntur. Vrfinos teftes ediffe comitialibus hominibus prodeft, uel aprinos bibiffe ex lacte equino, aut ex aqua. Item aprinam urinam ex aceto mulfo, efficacius, quæ in aruerit in uefica fua. Dantur & fuum teftes inueterati tritique in fuis lacte præcedente uini abftinentia, & fequente continuis diebus. Arietini item inueterati tritique dimidio denarii pondere in aqua, uel lactis afinini hemina : interdicitur uini potus quinis diebus ante & poftea. Afini cerebrum ex aqua mulfa infumatum prius in foliis femuncia per dies : uel ungularum eius cinis cochlearibus binis toto menfe potus. uel iecur eiufdem affum & efitatum. item teftes fale adferuati, & afperfi potioni in afinarum maxime lacte, uel ex aqua. Sunt & qui e mare nigroque cor edendum cum pane fub dio prima, aut fecunda luna præcipiunt. Alii carnem, aliqui fanguinem aceto dilutum per dies quadraginta bibendum. Fel etiam agninum cum melle præcipue laudatur, & fanguis pecudum potus. Catulus lactens fumptus abciffo capi- |94| te pedibusque ex uino, et myrrha. ftellionis tranfmarini cinis epotus. Lacerta uiridis cum condimentis quæ faftidium abftergant, ablatis pedbus & capite. Cochlearû cinis addito lini femine, & urticæ cum melle inunctos fanat. Prædicatur & iecur milui deuoratum. Fama eft & uulturis cerebrum, crudæ fulicæ cor, & domefticos felles comefos morbum difcutere. Iecur item uulturis tritum fuo cum fanguine ter feptenis diebus potum. Corpulli uulturini adligatum, fed & ipfum uulturem in cibo dari iubent, & quidem fatiatum humano cadauere. Quidam pectus eius bibendum fuadent, & in cerrino calice cerebr capræ Magi per annulû aureû traiectû, priusquã lac detur, infantibus inftillat cõtra comitiales, cæterofq; infantium morbos. Crocodyli terreftris inteftina contra eofdem bibuntur ex aceto mulfo binis obolis. Referunt quidam partem auis ofsifragi crematam potu morbum auferre. Aliud ex Stratonis fententia. Cani diebus quatuordecim inclufo offa tantum deuoranda dato, decimoquinto die ex albo canis ftercore cochleariû duorum inftar comburito, ac diebus quinque propinato. Galli gallinacei teftes in puluerẽ tritos ex aqua, & lacte ieiuno præbeto, idque diebus quinque facito : uino autẽ abftinendum eft. Solani radicem luna declinante acceptam tundito, atque eam potui dato, primo quidem die femel, deinde bis, poftea ter, tandem quater, atque ita ordine, donec quinedis uicibus eam fumpferit. Arcanum autem hoc effe Alexander ait, & multis mirandum. Vifcum id, quod e robore præcipuum habetur, fi prima luna colligitur e robore fine ferro, terramque non attigerit, comitialibus mederi tradunt. Quin & eundem affectum fanari cibo e carne feræ eodẽ ferro occifæ, quo homo interfectus fuerit, ex Pythagoræ inuentis Plinius eft author. Gladiatoris item occifi, aut alterius cuiufpiam panuiculum cruentum cõburito, ac cineri uinum commifceto : ubi fepties hoc dederis ægro, liberabis. Hoc infigne experimentum fæpe comprobatum fuiffe idem author lemoriæ prodidit. nec mirum, quando | Democritus ille, quem tanti fecit Hippoc. in morborû quorûdã curatione pollutione inquit opus effe : utifunt cædes, & culpæ, & menftrua mulieris, & facrarum auiû, uel uetitorum animantium carnes cibo datæ, & fangunis potus. nam & hunc ipfum morbum ita curare præcepit, efficaciæ potentiam præferens, & uitans inquiri rationem. Aretæus uero ueluti & Septimius Florẽs in apologetico nõnullos uidiffe ait nuper iugulati hominis uulneri phialam fubiicientes, atque inde hauftum cruorem bibentes : apud quos miferum auxilium tolerabile miferius malum fecit. O ingentem necefsitatem, quempiam fuftinere, malum malo piaculo depellere. Atqui ad fanitatem ex ea nec ne ifti peruenerint, neminẽ illi uere affirmare potuiffe ait. Quin & quendam authorem legiffe tradit, qui humanum iecur epulandum apponi præcipiebat. Sed hæc illis fcripta funto, qui ad hunc ufque miferiæ terminum peruenerunt. Cæterum antequam finem huic difceptationi faciamus, dicendum uidetur de eius generis morbi curatione, quod a ftomacho cõfortii quadam lege, deque eo, quod ab aliqua corporis parte fieri folet. Nam, his cognitis, facilius perfectiusque unius cuiufque animus ipfam rationẽ ac uiam curandi hunc morbum confyderare poterit.
Sed quoniã fermonis ferie ducti permulta fimplicia medicamenta explicauimus, quæ propria & indicibili qualitate comitialibus morbis profligandis a ueteribus idonea credita funt : nunc exponamus reliqua, (nequid intactum omittatur,) quæ euidentibus qualitatibus id ipfum efficiunt. conftat enim, quæcunque potu comitiales iuuant, ea diffecantis effe facultatis : fecant autem quæcûque funt amara : igitur amara medicamẽta comitiali malo fummopere conueniunt, fiquidem abftergunt, expurgantque, & quæ in uenis eft, crafsiciem fecant, eaque ratione comitialibus conueniunt. Anthyllis igitur, ea fcilicet, quæ chamepithyi perfimilis eft, quum tenuium magis fit partium, quam altera, magisque extergat, comitialibus conuenit. Plinius dat cum melle & aceto qua-|95| tuor drachmis. Spodyli fructus acris quum fit, fecantisq; facultatis ad comitiales aptum eft medicamẽ. radix quinetiam ad idem accomodatur. Sefeleos fructus, quum impenfe calfaciat, & tenuium fit partium, ueluti & betonica, quæ abftergit expurgatq; comitialibus fubuenit. Ariftolochiæ radix potifsimum rotûdæ comitialibus auxilio eft, fi cum aqua bibatur. nimirum quum tenuium fit partium, calfaciendi, extergendi atque ficcandi uim obtinent. Plantago decocta comitialibus data proficit Diofcoride authore. Eryngii radix cum aqua mulfa. Roris marini omnium generum femen auxilio eft, fi comitiale malum fentiatur. Lafer ex aceto mulfo : Sagapenium Ammoniacum, Cancanum : Xilobalfami femen potui datum.
Semen & folia trifolii acuti aut odorati in aqua epota. Conyzæ paruæ flos ex aceto potus. Vitis albæ radix drachmæ põdere in potu quotidie anno toto comitialibus utiliter datur. Vitis item nigræ caules, qui primo germinum partu erumpunt, & in holera recipiuntur, comitiali malo tentatis profunt. Staphylini, (paftinacam erraticam uocant,) femen ex aqua idem poteft Plino authore. credunt & allium comitiales curare, fi quis eo in cibo utatur, ac potione. Braficæ ius decoctæ addito fale potum. Pulegii femen in aceto cyathi menfura. Piperitis, quam filiquaftrum uocant, contra comitialeis morbos bibitur. Spumei fiue heraclei papaueris femen tunditur in pila comitialibus morbis acetabuli menfura in uino albo. Portulaca decocta, cibo aut potu. Maluæ, & altheæ decoctæ fucci hemina datur.
Viola purpurea comitialibus medetur, præcipue pueris ex aqua pota. Thymum utiliter eifdem datur. quos etiã correptos olfactus excitat thymi. aiunt & dormire eos oportere in molli thymo. Centum capita herba ex mulfa epota. Amygdalæ nuces amaræ cum amylo & menta lethargicis comitialibusq; profunt. Lothus, quæ alias faba græca uocatur a noftris, ramenta ligni decocta in uino idem faciunt. Populi nigræ femen ex aceto potum. | Anonydis radix in aceto mulfo cocta ad dimidias. Panacis, quam heradeam dicunt, radices potæ cum coagulo uituli marini, ita ut fint panacis partes tres. Folia quinquefolii ex aqua fanat & baccaris radix arida, in puluerẽ contrita cum coriandro in aqua calente. Centunculus trita in aceto, aut melle, aut in aqua calida. Verbenaca ex vino pota. Sylueftris rutæ decoctæ fuccum olim comitialibus bibendum in cyathis quatuor ante accefsiones dederût, quarum frigus intolerabile eft Plinio authore. Nunc quoniam fimplicia medicamenta, quæ comitialibus opitulari creduntur, expofita funt : reliquum eft, ut oftendatur quibus quodq; comitiale malum medicamẽtis purgantibus confici pofsit. Inter ea igitur quæ purgandi facultate prædita funt, fimplicia medicamenta, & quæ comitiali malo obnoxiis habẽtur accomoda, granum fefamæ in uino dulci datur ad detractiones quantû tribus digitis accipitur : mifcentq; ueratri albi unum ac dimidium obolum purgationem eam adhibentes comitialibus, & per fefe drachmæ pondere exinanit. Veratrum item album, nigrumq; comitialum materias extrahit : fi eo modo, quo Paulus Alexander atque alii præparant, exhibeatur, Drufi exemplo, quem Tribunorû populariû clarifsimû, cui ante omnes plebs ftans plaufit, optimates uero bellum Marficum imputauere, conftat hoc medicamẽto liberatum comitiali morbi in Anticyra infula. ibi enim tutifsime fumitur, quoniam fefamoidem admifcent. Hippophæfti fuccus tribus obolis in aqua mulfa datur ad aluum foluendam comitialibus, fiquidem aquam pituitasq; detrahit. Scãmonia obolis duobus cum caftorii quatuor drachmis Paulo authore. Agaricum obolis tribus in aceto mulfo. Cucurbitæ fylueftris medulla denarii inftar in aquæ mulfæ cyathis duob°, quibus & ruta incocta fit, epota ferum lactis comitialibus prodeft, deiectionem molliẽdo. bibitur autẽ heminis per interualla fingulis diebus, quinis.
His igitur breuiter conftitutis & præfcriptis, ea quæ comitiales coarguût fimplicia medicamenta, & compofita |96| fcribere oportere exiftimamus. Ac mhi quidem uidetur coniunctim agendum de his, quibus depreheduntur comitiales, deq; iis, quæ ab accefsione liberant.
Coarguunt igitur comitiales fuffimenta, bitumen, uel lapis gagates prius igni admotus, & naribus inditus : uel cornu caprillum, aut iecur hircinum comeftum, & iecinoris tofti odor Plinio authore. Quo ex loco uel Auicennæ, aut eius faltem interpretis erratum deprehenditur, qui pro bitumine myrrhã eft interpretatus, quæ tamen res Dioscoridi, præterquam quod Paulo, aduerfatur, & Galeno repugnat. Illud idem teftatur Alfaharauius, in quo etiam errore uel Mefuæus ipfe, uel eius interpres uerfatur. Ceruini etiam cornu odore deprehenduntur, fi accendatur. Similiter etiam fi nares comitialum opobalfamo tangantur, concident. Acaciæ item puluis fi cû aqua calente acceperint : & fi continuo corripiantur, infanabiles erunt. Sin uero febricitarint, facilius liberantur. Si plantæ ægri fubterlinuntur menftruo mulieris fanguine, comitiales excitari idem Plinius refet : multoq; efficacius, fi ab ipfa muliere, & ignorante. Sulphuri tanta uis ineft, ut eofdem deprehendat nidore impofitum igni. Internofcuntur etiam hoc modo. ægrû pelle caprina opertum mari intingito, ftatim enim concidet. Aranei parietum fuffumigium : Canis item ftercoris latentes comitialeis femper repentinis cafibus publicauit. Idem & Apium facere credidit Auicennas.
Sylueftre tamen, non hortenfe, hoc poffe experiẽtia comprobatum eft. primum enim Hippofelinon græci uocãt : alterum apium fatiuum latini, quod noftratibus petrofelinon perperam diciturne. que enim fatiuum fupra modum æftuans, excrementitiaq; humiditate pollet, qua Hippofelinon, Sylueftre inquã, cuius meminit Auicẽnas fub apii fimpliciter prolati nomine, præditû effe conftat. Quæ uero ab comitialibus accefsionibus liberant, hæc funt. Thymi olfactus comitiales excitat. aiunt & dormire eos in molli thymo oportere. addunt præterea, quod poftquam conciderit æger, fi admotum thymum appre- | hendat, curari eum poffe, fin fecus, minime. Anifum illitum. Peucedani radix nidore idem præftat Ruta item fylueftris trita, & naribus admota ab accefsione liberat, Alexandro authore : id quod non a feipfo folum, uerum & ab aliis comprobatum, experimento refert uehementer enim calefacit, ficcat, fecatque ac difcutit. eapropter fecandi craffos humores, eosque attenuandi perq; halitum digerendi facultatem obtinet. Cedrides etiam odore comitialibus fubuenit. Fel teftudinum illitum comitiales erigit, attolitque. Galbanum item comitiales fufcitat, Diofcoride authore. Auicennas autem, uti affolet, inconftans uifus eft fiquidem uno in loco cum Diofcoride conuenit, alibi uero diffendit. Si quis autem Auicennæ ftudiofus hominem tutari uelit, præfertim quum nõ Galbanum tantum, fed & myrrham, & caftorium addat, ita meo quidem animo tutari pofsit. fi dicat hæc eadem & comitialeis coarguere infultus, & eofdem ueluti cauffas externas efficere, unaque etiam difcutere. fi quidem hæc omnia, ut pote plurimum per fefe habituofa, humores qui cerebro impacti funt, frigidos & quietos calefaciunt, extenuant, ac per halitum digerunt : pronofque efficiunt, ut ad cerebri finus præcipites ruant, ut comitialis propterea fiat inuafio. ita igitur & coarguunt, & efficiunt comitiales inuafiones, in quibus fuffitus ex iifdem factus eundem quum humorem extenuet, ac digerat, fit, ut facilius expellatur, atque inde animans ad accefsione liberetur.
Comitiali quinetiam prolapfo, ubi a magnis pedum digitis fanguinem Lancinatu extraxeris, labia, frontemq; ipfius inuagito, atque inde refurget. illud quoque mirificum eft. duo Læpilli in hirundinum pullis diffectis inueniuntur, quorum unus quidem niger, albus alter exiftit : comitiali prolapfo eos imponito, ac ipfum excitabis, nigrum uero cuti adligato. At hirundines dicuntur primo pullo hos lapillos dare, qui non facile inueniuntur, nifi uniuerfi pullis diffectis. Chamæleonem item oleo incoquito, donec intabuerit, & oleû fpiffefcat. confum- |97| pto autem animali, offa ipfius felecta in locum folis expertem reponito, ac comitialem prolapfum in uentrem conuertito, oleoque dorfum a facro offe ad primã ufq; uertebram inungito, ac ftatim excitabitur. hoc ubi fepties feceris, ex toto ægrum liberabis. oleum autẽ pyxide recondito. Cæterum hactenus ifta.
Comitialum uero morborum, qui lege quadam confortii a uentriculo fiunt, curatricem methodum tradamus. Si igitur ftomachus primario affectus morbû inuexerit, infpiciendum eft, qualis in eo congeftus humor fuerit : & fiquidem biliofus, omnia tentare oportet, ut quam celerrime inde auferatur : atque ne in pofterum bilem ei producere concedamus. procurandumq; ne aliunde in uentre prorfus confluat. illud autem optime confulueris, fi citius cibum exhibeas. ubi enim totius corporis biliofius temperamentum eft, uenter imbecillus utiq; cibo, qui uentrem roboret, ευ&sugma;ομαχον uocant, firmari poftulat. Quod fi non ita profpiciatur, defluunt in eum, quas corpus cogit, fuperuacuæ fanies, quas græci ιχωρες uocant, ex quarum uapore non capitis tantum dolores nonnullis oboriuntur, fed comitialis etiam conuulfio. Procurãdum igitur maxime fuerit uti ægrotus facile cõcoquat, neque cibum ante obitam concoctionem affumat, cruditatemque per totum uitæ fpacium maxime uitet, totaque uictus ratio temperans adhibeatur, quæ nihil habeat acre, aut pingue, aut olefum, aut falfum : hoc enim bilem parit. Panis igitur recte elaboratus ex uino aliquo leuiter adftringente, alboque colore, & temperato, aut ex aqua admodum calente ad horam fecundam, aut tertiam affumatur neque animus impenfius exerceatur, uel ftudiis, uel aliis follicitudinibus, aut ullis negociis : alioqui morbi accefsio ingrueret. quemadmodum libro fecundo præceptum fuit. Cæterum enixe ftudendum eft, uti uitiofi humoris tum naturam, tum locum. nempe in qua uentriculi parte refederit, cognofcamus : fiquidem enim humor aliquis calfaciendi, aut ẽt refrigerandi uim obtinens uentriculi imbecillitatem ef- | fecerit : diligenter confiderandum eft, num is humor in finu uentris innatet, an eiufdem impactus fit tunicis. qui fi in finu contineatur, biliofusque fuerit, uomitu ftatim reiiciendus erit, quem ciborum accremento, quum oportunitas dabitur, citare expediet. Ptiffanæ igitur cremorem, uel quidpiam aliud ante uomitionem quod humectet exhibeto. facilem uero uomitum efficiunt aqua tepens, aut mulfa perquam diluta, & epota. Quod fi in uentriculi tunicis biliofus fuerit humor receptus, abfynthii potum, aut medicamentum ex aloe, πιγραν uocant : bis terue fingulis annis dare his expedit. quippe hæc quod altius in tunicas biliofi uentris fefe receperit : expurgat, abfynthio parum id præftante, neque enim ulum aliud medicamentum ad uitiofos humores in uentriculi tunicis impactos inueniri poteft. Ventriculus interim utrouis modo extrinfecus nimirum, & intrinfecus iis roborabitur, quæ leuiter adftringant, neque impenfe refrigerent. cuiufmodi funt facchar, rofaccum, cydonitis facchare parata, atque id genus reliqua. Extrinfecus autem quæ uentri admoueatur, unctiones, hæ modice adftringant : ut melinum, maftichinum, nardinum & eiufmodi alia. At æftate potius melinum, hyeme nardinum, Vere maftichinum. At fi frigidis ftomachus pituitofum congreget humorem, qui eius amplitudinem occupet, atque hinc caput male fimul afficiat, & conuulfionem pariat, confilium eft, ut oxymelite utaris tum fimplici, tum compofito, aut etiam fcyllino. Quòd fi tunicus eiufdem infarctus fuerit, tum prius iis utaris, quæ lẽtam pituitam fecant, abfterguntque, poft deinde repurges. Eft autem & ad huius humoris purgationem nõ inutilis hiera tum fimplex, tum quæ ex fylueftri cucurbita paratur : tum quæ compofita eft, Galenoque adfcripta, facit etiam præclare fal purgatorius ab Actuario defcriptus : fiquidem quod infedit aluo, aut interaneis coiit, pituitam elicit, & reliquos educit humores : commodiffimusque illi exiftit, qui, ftomachi male affecti confortio, comitiali malo captus, iugiter cadit. quo fi utatur, non |98| paruas mihi gratias referet. a morbis enim uindicat omnes, qui ipfo familiariter utuntur. Ventriculus deinde roborabitur ex antidotho trium piperum, Diacalamintha, gingibere cõdito, atque eo quod Ασγκριτον ab Actuario nuncupatur medicamento. extrinfecus uero bis terue in mẽfe oleo perfundetur, præfertim chamæ, melino, gleucino, abfynthite, nardino, maftichino, atque eo, quod ex menta parari folet. Illud nanque magis adhuc calfacere, & quod imbecille eft, firmare poterit : ut etiam probe concoquat : quo nullum eft in omnibus quidem affectibus, præcipue uero in comitialibus præftantius. Quòd fi nec ftomachus, nec caput morbi habet originẽ, confiderandum eft, num ex alia quapiam corporis parte hic fumat initium. Nam alii a fuperiore pedis parte, quæ ταρσος græce dicitur : alii a tibia, alii ex alia particula morbi inuafionem fentire uifi funt. & fi quidem tale confpectum fuerit, etiam illi potifsimum parti profpiciendum, & tota ei curatio admouenda. Vbi igitur affectus hominem ex particula quapiam inuadere percipitur, fiue ea manus, fiue pes fuerit, fiue alia quæuis corporis pars, fune excipi ualenter debet, quæ fuperpofita eft : ita nãque accefsio reuerti prohibebitur. Quum uero remittit accefsio, peracta uniuerfi corporis purgatione cum hiera ex colocynthide, aut cocciis a Razæ nuncupatis, aut iis quæ pituitam nigrumque repurgant humorem, aut id genus aliis medicamentis, uapores tum deligaturis, tum frictionibus ualidioribus funt auertendi. deinde medicamenta, quæ rarefaciendi uim habeant, malamque partis temperaturam, unde malum oritur, emendant, apponenda. Succedente etiamnum tempore adurens aliquod medicamentum particulæ inducetur. cuiufmodi eft lepidium, idem nanque etiam alia quædam præftant : ut Diacantharidos, & quod ex Thapfia, aut finapi conficitur. Sed nullum adeo ut ea herba hæc enim partem exulcerat, extenuat, & calefacit. Cucurbitulæ item multa cum flamma cute prius incifa defingentur.
Interim quoque & hirudines.hæc enim certam falutem | promittunt. Poft quæ membra roborentur, in primifq; cerebrum, ne id genus uaporibus amplius afficiatur.
Illud autem optime præftabit Theriace, & Mithridatis antidothus, & reliqua eiufmodi, quorum fupra diligentifsime meminimus.
Poft uero omnia commemorata medicamenta naturales balineæ, ideft naturali uirtute medentes locum obtinent non in hoc tantum morbi huius genere, fed & in aliis omnibus, quæ quum ampliter & calfaciant, ficcentq;, humidis frigidifq; affectionibus, cuiufmodi comitialis exiftit, mirifice conducunt. Sint autem tales, quæ nulla odoris uexatione afficiant ægrotantes etfi Erafiftratus hos eofdem comitiales homines ab iffdẽ lauacris arcet. Horum autem quum multiplex fit facultas, fi quidem aliæ nitrofæ, falfæ aliæ, quædã aluminofæ, nonnullæ fulphureæ, quædam bituminofæ, aut æreæ, ferreæue reperiuntur, quædam compofitæ ex pluribus cognofcuntur.
Inter omnes uero, quæ nitrum falemue obtinent eæ capiti, ftomacho humentiori, pituitofisq; funt accõmodæ. Quum igitur in terra Italia multæ percelebres fint balineæ, eæ fane ex ufu effe maxime creduntur, quæ in agro Viterbienfi reperiuntur. hæ nanque eandem propemodum, quam diximus, temperaturam fortitæ funt. Cæterum non utcunque, fed fine tumultu, & lente in aquam defcendere oportet, quo uirtus corpori diffoluto accedens immergatur.
Hæc eft igitur fecundum ordinem methodica comitialis morbi curatio : in qua illud fcire cõuenit, quod quemadmodum ulcerum recentes cicatrices facili occafione foluuntur : ita & hæc affectio, uel alia quæuis fimilis paruo impulfu repetit corpus, quod proxime dimififfe uidebatur. Quòd fi forte fortuna neque ita æger a comitiali morbo liber euaferit, nihil minus tamen adhibendum, fed magis perfeuerandum curatione fuerit dabit enim hæc diligentia uel ex parte beneficium, quo neque frequentius admoneatur ægrotus, neque longioribus inuafionibus opprimatur, neque turpiter in furore, uel pu- |99| blicis in locis deprehenfus etiam poft affectionis impetum animi luctatione uexetur. quibus enim prima uel optata non proueniunt, erit fecunda mitigationis cauffa capienda.

Habes, optime Flaui, meû de comitiali morbo iudiciû, quod aut fequeris, fi probaueris, aut tuo ftabis, fi aliud quoddã eft tuum, in quo neq; tectum pugnabo, neq; hoc meum unquam affirmabo effe uerius quàm tuum. Poteft enim non folum aliud mihi ac tibi, fed mihi ipfi aliud alias uideri : nec in hac modo re, fed ne in maximis quidem omnibus aliis quidquã adhuc inueni firmius, quod tenerem, aut quo iudicium meum dirigerem, quàm illud, quodcunque mihi quàmfimillimum ueri uideretur, quum ipfum illud uerû in occulto lateret. Tu autem uelim, fi tibi ea, quæ difputata funt, minus probabuntur, ut aut maius opus inftitutum putes, quàm effici potuerit, aut dum tibi roganti uoluerim obfequi, uerecundia negandi, fcribendi me impudentiam fufcepiffe.
Teftificor enim me a multis etiam rogatum, quibus non parere nefas effe duxiffem, & recufantem hæc fcribere effe aufum. Volo enim mihi tecum in primis effe crimen, ut fi fuftinere tantam quæftionem non potuerim, iniuftioneris impofiti tua culpa fit, mea recepti. in quo tamen iudicii noftri errorẽ laus tibi dati muneris compẽfabit.

FINIS