HIERONYMI
GABVCINII
, FANESTRIS.

DE COMITIALI MORBO.

LIBER SECVNDVS.





NON POSSVM mehercule, Flaui optime, non fatis eorum inpudentiam admirari, qui quum nihil plane fciant, inuictos omneis fere morbos euincere fuis quibufdam abditis ut uocant, remediis audent, atque ueluti Theffali quidam omnem breuifsimo tempore medicinæ artem nos edocere conantur, quorum temeritatem quum fæpenumero in morbis quibufdã difficillime curandis afpexerim, uix dici poteft quàm indignanter pertulerim. ita enim audaces funt & impudentes, ut præcepta quædam peruulgata decantent, quû ipfi nunquam medicæ difciplinæ fores, curationem nûquam ullam rite peractã uel fecerint, uel afpexerint. ut peripateticus ille dicitur, Phormio, quû Annibal Carthagine expulfus Ephefum ad Antiochû ueniffet exul, proque eo quod eius nomen erat, magna apud omnes gloria inuitatus effet ab hofpitibus fuis, ut eum, quem dixi, fi uellet ; audiret, quumque is fe nõ nolle dixiffet, locutus effe dicitur homo copiofus aliquot horas de Imperatoris officio, ac de omni re militari. Tum, quum cæteri, qui illum audierant, uehementer effent delectati, quærebãt ab Annibale quid nã ille ipfe de illo Philofopho iudicaret. hic Pœnus non optime græce, fed tamen libere refpondiffe fertur multos fe delyros fenes fæpe uidiffe, fed qui magis quàm Phormio delyraret uidiffe neminem. neque mehercule iniuria, quid enim aut arrogantius aut loquacius fieri potuit quàm Annibali, qui tot annos de Imperio cû populo R. omnium gentium uictore certaffet, græcum hominem, qui nunquam hoftem, nunquam caftra uidiffet, nullam denique minimam partem ullius |35| publici muneris attigiffet, præcepta de re militari dare ? Hoc mihi facere omnes ifti, qui in quibufdam curatu difficillimis morbis præcepta dant, uidentur. quod enim ipfi experti non funt, id docent cæteros. Ego enim in multos iam phormiones incidi, qui quum imperitifsimi fint, nihil plane quenquam medicum, qui ætatem in medicina confumpferit totam intelligere arbitrãtur. Ac mihi quidem non ita molefti funt, facile omnes perpetior, ac perfero, nam efficiunt, ut me non didiciffe eorum mirificam doctrinam minus pœniteat, dimittoq; eos nõ tam cõtumeliofe quàm Annibal, etfi fortaffe plus habeo etiam negocii : fed tamen eft eorum doctrina perridicula, &, quod magis eft, periculofa. Idem enim cuique morbo curando remedium exhibeat, non adhibita neq; tẽporum morbi, aut anni, aut ætatis, aut fexus, aut etiam morbi magnitudinis, aut aliarum rerû diftinctione, fed omnia confundunt, perturbant omnia, ut. quod unius iam fuit auxilium, alterius fuerit cauffa morbum uel faciens, uel fouens. Illud autem illis non ob aliud contingere exiftimo, nifi quòd cum morborum cauffas, tum eorum potifsimû notas ignorant. Quamobrem quum fatis multæ fint huius mali notæ propriæ inquam & communes, eas omneis in medium afferre cõftitui, ut & iftis etiã empyricis aliquo modo prodeffem. aut enim ipforum fecreta remedia non utcunque, fed propiis adhibebunt morbis, aut fi minus id ualeant, iifdem abuti fane fubuerebuntur. Nec uero te carifsime Flaui atque optime his in præfentia comitialis morbi tum caufsis, tum notis, tum curatione infequor, ut erudiam, quis enim te in omni doctrinæ aut fubtilior, aut præftãtior ? quis in re medica exercitatior ? quis prudentior effe poteft ? Sed quoniam hoc fcribendi genus, fiue quòd non admodum uulgatum fuerit, refugere poffes, fiue quòd fatis multos de medicina grauifsimos authores legeris, qui omnia pene nouerunt, & fcripferunt, non tamen arbitror tibi hos libros ex eo fore genere, quod merito propter eorum ieiunitatem pofsit illudi. nihil enim | mihi quidem uidetur in hoc fermone effe præteritû, quod quifquam præclaris ingeniis acerrimis ftudiis, maximo ufu cognofci ac percipi potuiffe arbitraretur. quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam, medendiq; rationem atq; ufum per te ipfum optime percepifti. Sed quo citius hoc, quod fufcepimus, munus conficere poffimus, ad ea quæ propofuimus, ueniamus.
Dicturus igitur comitialis morbi notas quum eæ diuerfas habeant differentias, diuerfisque eius morbi generibus conueniant, eas prius partiri oportere cenfeo, ut quæ cuiufque generis propriæ, quæue communes omnibus fint, eas explicare, ne uagari, & errare cogatur oratio, falfaque propterea docere uideret. Cæterum quoniam earum omnium quinque funt genera, quædã enim affectionem fignificant, παθογνωμονικας græci uocant, quæ a morbo quem indicant feiungi non poffunt, aliæ afsidẽtes propterea dicuntur, quod affectionis differentiam non affectionem connotant, quæ morbum confequuntur, & poft apparent, & quas συνεδρευοντας uocant aliæ, prognofticæ, iudiciales nonnullæ, coctionem quædam, aut cruditatem fignificant : horum duo poftrema genera ut noftro non apta fermoni, & quæ cæteris cum febre acutis morbis magis conueniunt, dimittemus. Quoniã uero confufe fatis explicarentur, nifi in eis recenfendis ordo feruaretur : operæ pretiû facturus uifus fum, fi eas illo ordine, quo Paulus, referam, hic enim author meo quidem animo breuiter omnia fere, miroque ordine cõplexus eft. quas tamen notas, quoniam nimis preffe, ut multi fentiunt, defcripfit, fufius meo arbitratu explicabo, earumque cauffas commonftrabo. Eas igitur primum proponam, quæ morbum anteeunt, atque prænunciant. Præcedit igitur, inquit, corporis animique ftatus minime arbitrarius ; triftitia, eorum quæ iuxta funt obliuio, turbulentæ infomniorum imagines, capitis dolor eiusque repletio continua : ob iracundiam maxime pallor faciei, & inordinatus linguæ motus, nonnulli ipfam quoq; commordent. Has omnes uel plureis Hippocrates |36| prius in Coacæ prænotionib° fcripfit his ipfis uerbis. Quibus capitis funt dolores, & fonitus aurium citra febrem & uertigo, & uocis tarditas, & manuum torpor, eos aut fideratos, aut comitiales, aut obliuiofos fore expecta. Quid quod Cælius Aurelianus uertigines per fæpe futurum comitialem morbum denunciare, ac ueteres denique μικραν επιληψιαν το σκωτομα appellaffe fcriptum reliquit. Arctæus uero, medicus meo quidem animo infignis, ac peruetuftus, primo de caufsis & notis acutorum morborum, etfi caput illud quintum fine principio circumferatur, has antecedentis comitialis mali notas refert. Præcedunt enim inquit, hebetudines, uertigines, tendonum grauitates, uenarum colli repletiones & diftentiones : naufea frequentius quidem a cibis, non minime tamẽ & ab inedia pufilla quædam naufea fequitur, & uberior pituitæ fit uomitus : paucis affumptis cibis faftidiunt, & crudi funt, flatibus replentur, præcordia elata habent. Hæc fane perpetuo comitantur. Præcedit igitur inquit Paulus corporis animique ftatus minime arbitrarius. ftatus hic corporis is effe exiftimatur, qui a Paulo eodem, Aetio, Raze, Auicenna cæterifque in eo morbi genere reperiri defcribitur, qui Incubo Ephialthefue dicitur, quem affectum comitiale malû anteire fcribût. nam fi diutius fefe incubo prorogauerit, crebroq; eo correptos per noctem opprimat, comitiales inter alios effatu dignos affectus morbi nunciantur, quum primum in caput huius uitii cauffa ferri cœperit. quæ enim comitiales interdiu, eadem ephialthici dormiẽtes noctu perpetiuntur. Animi uero ftatus minime arbitrarius ex nimia cerebri humiditate cõtingit. quum enim humidius, quàm pro natura fuerit, neceffe eft moueri, ubi uero mouetur affectio, neceffe eft neque uifum quiefcere neque auditum, fed alias aliud uidere & audire, & linguam talia dicere, qualia femper ac fingulis uicibus uiderit, & audierit. quanto uero tempore cerebrum quieuerit, tanto etiam homo fapit. ftatus igitur tum corporis, tum animi arbitrarius minime exiftit. Triftes præterea ac | mæftos effe comitiali malo affectos nemo nõ probat : fiquidem angore quodam animi, inquietudineque multa intempeftiue iactatos illos quotidie uidemus. huius autẽ ea cauffa eft, quod cerebrum perfigeratur, ac præter cõfetudinem compingitur. hoc autem a pituita perpeti cerebrum author eft Hippocrates : eos uero quorum affectus a nigro fiunt humore, alia quodam ratione triftes fieri contingit. etenim timent hi fere femper, ac triftitia quadam præter rationem afficiuntur, ac fi mauis cum ratione mæftos effe, mœroris cauffa morbi eft tum longitudo, tum fæuicies : quando qui ætatem fuerit adeptus curationem non admittit. Ad hac etiam affectione obliuiofus euadit. quamobrem recte Paulus dixit, eorû quæ iuxta funt obliuio. Iam enim memorandi animæ facultati cafum hanc poffe contingere tum in ægrotantibus, tum in his, quorum iam finiti funt morbi, quemadmodum in comitiali malo obnoxiis contingere folet, uel Thucididis teftimonio difcere licet, qui non nullos e peftilentia feruatos omnium adeo, quæ antea nouerût, fuiffe oblitos memoriæ prodidit, ut non fuos tantum familiares non agnofcerent, fed ne feipfos quidem. Hanc autem obliuionem, uel potius ignorantiã αγνοιαν uocãt, cui fimile quidem eft, quamquam non idem, quod μωρωσιν nempe fatuitatem appellant. is autem cafus citra delyrium ægros naturalibus fatuis fimiles reddit, quales etiã ex iis, qui dicuntur confenafcere, non nullos fieri nouimus. Noui ego fane quendam, Pompeium nomine, qui comitiali conuulfione frequentifsime capiebatur, hic adeo rationem una cum memorandi facultate corruptã habeat, ut ne fui ipfius quidem comminifceretur, nedum parentes, aut fratem quos habeat, aut familiares agnofceret. obliuionis igitur cauffa in comitialibus noua eaque frigidia intemperies exiftit, quæ parteis illas pertinaciter obfidet, a pituitofi nigriue humoris copia in cerebro coacti facta. hæc enim animaleis actiones torpidas efficit, ueluti ex animalibus per frigora latẽtibus, atque ex medicamentis cibisque natura frigidis affumptis |37| colligi poteft. Poft frigidam uero fecûdum locum humida obtinet intemperies, quæ fi cum priore modice iungatur, memoriæ non minimum obeft, atque obliuio tunc fieri contingit. quod fi uehementer intẽdatur, foporem, ftuporemque conftituit. hæc igitur fi ante comitiales affectiones apparẽt, eos eo modo futuros præfagit, quo ephialtem comitiales nûciare dictum eft. quãrem Auicẽnas his ipfis uerbis oftẽdit. & fcias quod obliuio quando accidit cum fanitate, ægritudinis nunciat cerebri fortes, ficut apoplexiam, epilepfiam, & lethargiam. Turbulentæ autem infomniorum imagines quod & comitiales conuulfiones præfagiant, uel Hippocrates ipfe teftatur. hic enim in coacæ prænotionibus ita fcripfit. comitiali morbo laborantibus urinæ tenues et crudæ, & præter morem fine repletione morbi inuafionem fignificant, tum alias, tum fiquis dolor aut cõuulfio in fummum humerum, aut collû, aut dorfum incidat, aut torpor corporis fiat, aut turbulentum infomnium uiderit. hæ uero pueris in primis contingunt, iisque præfertim, qui natura funt edaciores : quãdo enim loca ad uẽtriculum fpectantia fenfu quidem uigent, fed imbecillæ exiftunt, cibus tunc corrumpitur. obferuatum tamẽ eft non in pueris tantum, fed & ætate perfectis terribiles fieri perfomnos imaginationes : fiquidem multi, iique uitiofi humores grauant mordentq; uentriculi ofculû. Atq; illud eft quod idem author in aphorifmis puerulis obuenire fcriptum reliquit, nempe φοβους ideft pauores. Huiufce rei cauffam Ariftoteles in cõmentario de fomniis aquarum exemplo demonftrauit. Quemadmodum enim ftantes aquæ, in quibus reddûtur & apparent infpectantium imagines, fi moueantur a quopiam, aut illam non reddunt imaginem, aut fi repræfentare uideantur, confufam fane, mutilamque reddere uidentur : ita profecto & imagines, quæ fomni apparent tempore, quum uehementior quædam intercefferit motio ab ipfius quidẽ uaporibus, qui a cibis ingeftis elati caput feriunt, indeq; poftmodum deuoluuntur, interdum quidem apparere | non folent : ueluti in nuper editis infantibus ufu uenire uerifimile exiftit : non nunquam autem confufa & mutila apparent, turpefque & monftrificas præferferunt eftigies : cuiufmodi fomniorum enormitates quum melancholici & febricitantes cernere uidẽtur, tum temulenti & qui multo fe uino ingurgitarint. melancholia nanque & temulentia in multa uehementique agitati fpiritus commotione confiftunt. Eodem igitur pacto fomniorum, quæ comitiales antecedût affectus, turbulentæ imagines fieri exiftimatur. Capitis uero dolor propterea fit, quod in quouis capitis dolore caput facillime afficitur, atque illud omnibus capitis doloribus commune eft, in cephalea, uero partes affectæ multo reddûtur, quã in cephalalgia, imbecillores. dolores igitur capitis, qui comitiale malum primogenio cerebri affectu conftitutum antecedunt, a plenitudine oriri ex eo cõftat, quod grauitatis fenfum afferunt. Quòd uero comitiales homines caput graue fentiant, nemo non nouit. his igitur fi rubor antecedit, atque calor, calidos, fi fine his, non calidos humores fignificant. Cæterum hi, quum a non calido potifsimum humore fiant, non admodum propterea uehementes enafcuntur, quando qui uehementifsimi fiunt, ex factius licet qualitatibus oriantur, frigiditate nimirum & caliditate, ex caliditate tamen uehementiores enafcuntur. ficcitas enim non æque uehementes parit : humida uero qualitas fui ipfius natura nullum plane dolorem infert, nifi caliditati, aut frigori, aut humorum copiæ adiuncta. capitis igitur dolorem, quode agitur, aut ex frigiditate, eaque uel fola uel humiditati coniuncta, aut ex humorum copia frigiditati addita fieri perfpicuum eft. Eiusque repletio continua. uerba hæc doloris cauffam a plenitudine eo, quo dictu eft, modo fieri debere coarguunt, fi igitur dolor fentitur, eius etiam cauffam percipi neceffum eft, illam autem grauitas etiam capitis denuntiat, quando quod repletum eft, aliquo præfertim graui, graue etiã ipfum effe debet. quid autem inter humores, qui capitis plenitudinem efficiût, |38| uel pituita grauius, uel nigro humore exiftit ? a quibus, ueluti a caufsis materialibus, morbi conftituuntur. Huius igitur continuæ repletionis cauffa capitis eft imbecillitas, propter quam ex quaque uel leui cauffa confertim oppletur, natura ad eam imbecillimã partem fuperflua tranfmittente, potifsimumque quum quis irafcitur : fiquidem ex humoribus ira calefactis uapores furfum delati caput implent. Ob iracûdiam maxime pallor faciei. Non ob iracundiam tantum faciei pallor, fed & alias ob cauffas fieri uerbum illud, maxime, oftẽdit. quum enim multis fieri posfit ex causfis, ob iracundiam potifsimû fieri par eft. fi igitur colores exuperantem produnt humorem, pallor fane biliofum fignificabit. Cæterum ex biliofo comitiale malum fieri nõ poffe, priore libro fuit explicatum. quo modo igitur comitiales homines facie pallent ? An quod non quiuis color redundãtis humoris nota exiftit ? fed tunc fuerit, fi nec ambientis nos aeris uiolentia calidi frigidiue, nec ullus animi fubfit affect° : cuiufmodi funt ingens timor, triftitia, incipiens uerecundia, ira atque id genus animæ perturbationes. his enim uehementer commotis, ueluti reciprocantibus fefe humoribus infcipere humorem non oportet. Pallor igitur quum præter naturam tûc fuerit, prauum potius qualitate humorem fignificabit Hippocrate Galenoque authoribus, qui in prognoftico conuulfionem in pueris minari potifsimum uoluere. Quòd uero humorem corpori prædominantem oftendere haud queat, uel eo patet, quod inquit, ob iracundiam pallor faciei, contingit enim pallidus color ob animi affectû, iram nimirum, in qua bilis efferuefcit, quæ feruefacta fimilem fibi in facie colorem inducit. cur autem comitiales homines irafcuntur. operæ pretium fuerit explicare, eos enim irafci minime conuenit, quum pituitofi, uel melancholici potius natura fuerint, & qui fanguinis illa careant excandefcentia, a qua ira procedit. ira enim eft ueluti feruor caloris in corde. An quod duplex iræ notatio eft ? quum enim & feruor fit mentis, uti expofitum eft, & cupiditas | puniendi doloris, ultionis potius appetentia illi irafcûtur. qui enim hoc mali patiuntur, ab aliorum confortio arcentur, nihilique propterea fiunt, unde ingenti animi dolore perculfi eius puniendi cupiditate maxima tenentur in eos præfertim, a quibus fefe offenfos exiftimant. non igitur hi uere irafcuntur, fed improprie, nempe ob doloris puniendi cupidinem. illud autem iram non effe, fed iræ potius accedere, probatifsimi quum medici, tum philofophi uoluere. Hic autem Auicennæ halucinatio deprehenditur, qui linguæ citrinitatem (ut uocant) tribuit, quam Paulus, a quo hæc defumpfit, ad faciem refert, utrique enim Auicennas, nempe & faciei & linguæ, quum tamen Paulus faciei pallorem tantum, linguæ inordinatum motum adfcribat, unde ait. Et inordinatus lingua motus. incontinentem alibi linguam uocat • Hippocrates, ea autem incontinens dicitur, quæ infirma eft uocemque integre dearticulare non poteft, aut immobilis aut omnino refoluta : cuiufmodi comitialibus hominibus fieri Paulus uoluit. fit autem hoc ex nimia cerebri anterioris partis humiditate eos neruos diffoluente qui a feptima neruorum a cerebro prodeunti coniugatione oriuntur, non longe a fpinalis medullæ initio. Ex diffectione enim perfpicuum eft neruos a cerebri anteriori parte ad faciẽ ad parteis totius animalis fub facie omnes ab altera, nempe a pofteriore oriri, a qua eorum etiam neruorum, qui ad linguæ mufculos perueniunt, cõiugato procedit, quibus ipfa motum ab electione perficit. Non igitur iniuria, quum anterior cerebri pars afficitur, fola linguæ motio uitio carebit, reliquæ uero faciei partes omnes in altera parte dextra aut finiftra. fenfum & motum ab electione amittunt. Linguæ igitur inordinatum motum ea de cauffa comitiales homines perpetiûtur, quod humiditas cerebri excremẽtitia neruos, eiusque præfertim anterioris partes refoluit, quominus linguæ mufculi ipfam mouere queant. Indeque fit, uti nõ nulli ipfam quoque interdum commordeant. fiquidem linguæ caro fpongiofa ufque adeo exiftit, ut recrementa |39| a cerebro delabentia facillime recipiat, atque adeo propterea augeatur, ut uix in ore ualeat contineri, quẽadmodum quodam in loco cuidã obueniffe Galenus memoriæ prodidit. unde fit ut inter loquendum fæpenumero ipfa commordeatur. Hinc igitur Paulus dicebat Nõ nulli ipfam quoque commordent. Has uero notas eius mali generis effe conftat, quod primogenio cerebri affectu fieri folet. Nunc eas, quæ confortii quadam lege a uẽtriculo cæterisque corporis partibus malum iam factû præcedunt, profequar, fi prius earum cauffas notarum referam, quas ex Hippocrate retuli, quarum compluriû quum ex iam commemoratis rationes audieris, nõ erit quod in præfentia multa de eis defideres, illud tantum. modo dixerim, illas omneis uertiginis fere notas effe : neque propterea Hippocratem inutilia dixiffe fufpicandum eft, quum alios etiam morbos connotent. Quum igitur uertigines fi diutius procefferint, comitiales affectus prænuncient, & uertigines & notas illas indicantes apponere, ei uifum eft. Cæterum quoniam earum cauffas etiam afferre licet, accipe quæ de fonitus auriû caufsis fentiam. Sonitus quidam ex flatulento fpiritu, ob exquifitam fenfu; audiendi fubtilitatem quidam progignûtur. quemadmodum imaginariæ in oculis fuffufiones propter uapores ex ftomacho exhalanteis : quidam etiam in febribus aurium fonitus fiunt, qui medicamentis minime funt interturbandi, ut qui plurimum ftatim fedantur. Qui igitur comitialeis præcedunt aurium fonitus, uel potius uertigines ex flatulento fpiritu ab humores uel pituitofo, uel etiam nigro in cerebri corpore confiftente facto fieri uidentur. quorum cauffa quû femper præfto fit, femper etiam fonitus adeffe certo fcimus. De uertiginibus autem quid attinet dicere ? quarum notas qui percipit, eas etiam abunde cognouit. ex ipfa enim appellatione quales fint, manifeftantur, easque ob inæqualẽ, turbulentumq; & inordinatum motum tû humorum tum fpiritus fieri nemo non probat. Fiunt autem interdum cerebro primogeno affectu laborante, interdum | uero, quum ori uentriculi confentit : has uero comitiale malum prænunciare dictum iam fuit. Vocis uero, tarditas, ueluti & manuum torpor illud ipfum plane fignificant, quod Hippocrates in aphorifmis, & Paulus antea nos edocuerant, inordinatum nempe linguæ motum, quam Hippocrates incontinentem uocat his uerbis, ην η γλωσσα εξειφνης ακρατης γενηται, η αποπληκτουτι του σωματος, μελαγχολικον το τοιουτον γινεται. ideft. fi lingua repente incontinens fiat, aut aliqua pars corporis ftupore elangueat, tale melancholicum eft. qua fentẽtia & uocis tarditatem & manuum torporem indicat, quorum cafuum ea eft cauffa, quod fæpenumero fit obftructio circa αποφυσεις quas uocant, neruorum, quæ feruntur ad mufculos linguæ brachiorum & manuum : & quum nõ amplius fuppeditetur facultas mufculis, amittunt fenfum & motum lingua & manus, aut faltem deprauate & fentiunt & mouentur. hanc autem incontinentem, illam uero ftupore affectam partem uocat Hippocrates. Cæterum animaduerfione dignum illud excipitur quod in Coacæ prænotionibus idem author manuum torporem tãtum explicat, quum in aphorifmis nullam prorfus certam partem declarauerit. Paulus uero capite de uertigine torporem ait nulla prorfus præfinita corporis parte contingere : quæ res non admodum nos debet cõmouere, quû fat fuerit torporem adeffe : qui fi in manibus tãtum, aut alia fuerit corporis parte, min° uitiû fore cõminatibur : pluribus aut oibus, maius. fatis eft torporẽ uel uniuerfi corporis, uel alicuius partis comitiale malum anteire ac prænunciare, præfertim quum eodem in loco non manuum tantum, fed & corporis torporem fieri dixerit. ait enim ad hunc modum. comitiali morbo laborantibus tenues urinæ & crudæ præter morẽ fine repletione morbi inuafionem fignificant, tum alias, tum fiquis dolor, aut conuulfio in fummum humerum aut collum, aut dorfum incidat, aut torpor corporis fiat, aut turbulentum in fomnium uiderit. Neque mirandum uideatur, linguæ incontinentiam, & partis alicuius ftuporem melancholiam |40| prænunciare, quum neuter cafsus melãcholiam anteire uideatur, etfi Galeno etiã res difficilis uifa fuerit, quid tamen ex eius fententia colligi potuerit, in mediû afferam quemadmodum enim quartani circuitus cauffa eft humor niger, ita & commemoratum affectuum, nempe liguæ intemperantiæ, & partis alicuius refolutionis. fieri enim poffe inquit eiufmodi affectus ex humoris crafsitudine quales ex craffa lentaque pituita fieri folent. Non igitur fimpliciter utrumque dictorum cafuum melancholicum effe dicemus, ueluti neque pituitofum fimpliciter, fed pituitofum una & melancholicum. Somnus præterea uenereus, ονειρογονον græci uocant (is enim eft quum quis per fomnos inanibus uifis affectus feminis lapfu uexatur) comitialem hunc morbum præfagit, ueluti & furorem, uexationem enim propinquã, corpusq; præmoueri fiue prætangi accefsione uentura demõftrat Cœlio Aureliano authore. Hic autem non repudianda funt, quæ primo prorrhetici libro fcripta leguntur, ita enim fcribit (fiue Hippocrates, fiue quiuis alius eius libri author fuerit) fanguinis eruptiones, quæ ftatis tẽporibus fiunt fiticulofæ, difficiles ac exoluentes, fi fanguinem non effuderint, in comitialem morbum finiunt. cuius cauffa quum priore libro fuerit explicata. non eft quod in præfentia repetatur. Noctibus præterea inquietati quidam antecedentibus huius mali notis iam commemoratis accefsionem futuram præfagiunt. cuius rei ea cauffa afferri poteft, quam & morborum iudicationis afferimus. quum enim natura noxios humores excernere conftituit, turbantur humores, in quorum turbatione grauiter ægrotãtes habere perfpicuum eft. hæc autem grauitas noctu fit manifeftior, propterea quod hoc tempore dormire confueuimus. Somno igitur a turbatione interrupto clarius grauitas illa percipitur, licet fimilis fieri pofsit interdiu plerumque turbatio, quum nocte fequente accefsio futura eft. et hæc fatis : illud tantum modo addiderim, nequid fortaffe in hoc opere defideres, nempe eas notas, quæ morbum hunc comitialem | primogenio cerebri affectu factum a pituitofo nigroue humore procreatum indicant. Illum igitur, qui a pituitofo progignitur humore, fcreatio fpumans craffa multaq; fublimamentum etiam in urina uitreum, quædã uniuerfi corporis fegnicies grauitatsque, in primisq; capitis, atque alia permulta quæ huius humoris notæ habentur, indicant. Quod fi pituita crudior frigidiorque fuerit, cafus fæuiores, ualdeque læthaleis fpectabimus. quæ enim ab eiuifmodi nafcitur humore, læthalis affectio exiftimatur. In ea uero quæ a falfa pituita oritur, omnes iam commemorati cafsus leuiores fpectabûtur. Eius uero generis morbi notæ, qui a nigro humore originẽ duxerit, pro generum huius humoris diuerfitate diuerfæ & ipfæ fuerint. Quæ enim comitialis affectio ab humore illo nigro craffo, atque ex fanguinis (ut quifpiam dixerit) fece promanat, ex ægroti fegnicie, ingentique taciturnitate, atq; imaginatione cerebri facultate corrupta, ueluti in melancholia morbo nuncupato, ab huiufcemodi humor et proueniente ufu uenit, deprehendetur. Sin præter naturam, nẽpe fi atra exquifitæ bilis fuerit, eius mali cauffa his notis conftabit. fiquidem ægrotus in accefsione maxime agitabitur, facileque ac ftatim fere accefsio difcutietur, quam febris interdum comitabitur, potifsimum fi humor tenuis fuerit, nempe fi ex flaua præufta bile facta fuerit, multaque uociferabit, atque in furorem ægrotus agetur.
Pertexam modo illud quod exorfus fueram, nempe eas notas referam, quæ confortii quadam lege a uentriculo malum factum prænunciant. Quibus igitur a ftomacho uitium oritur, iis Paulo authore palpitatio ipfius præcedit, tumultus & erofio. Iam ex inedia feu cibo tardius affumpto excandefcunt, & oris uentriculi, & totius uifceris affectus iam commemorati effe poffunt. palpitatio enim retentricis facultatibus imbecillitatem oftendit, quum uentriculus cibos amplectitur quidem, uerum cû quodam faltu, aut quafi conuulfione, uel tremore, uel concufsione : tunc enim deprauatam effe huiufcemodi |41| comprehendentis facultatis functionem exiftimandum eft. quum igitur palpitatio retentricis animæ facultatis actionem deprauatã oftendat, ipfa tamen expultricis facultatibus cafus exiftit, circa eius motum fenfu perceptum factus cum uoluntario tamen cõmunicãte a cauffa præter naturam excitatus, nimirum aerea ac uaporofa fubftantia craffa ac multa pro captu partis in qua fit ex imbecillo refrigeratæ partis calore nata. hic autem uentriculi potius quam ftomachi cafsus exiftit. Fit & in præcordiis hic idem cafus authore Auicenna, quem comitialis mali notam effe uoluit : quem tamen Paulus in uentriculo fieri contendit, atque comitialis itidem morbi notam effe uoluit. Illud uero quû permultis difficile uideatur, perfacile tamen eft illis præfertim, qui locos, in quibus palpitatio fieri folet, optime nouerût. Iam enim palpitatio non in uentriculo, fed in omni parte, quæ diftinctionem fuapte natura admittit, fieri poteft, neque enim offa, neque cartilagines unquam palpitant, quum diftingui non pofsint : atque hanc cuti fubinde accidere uidemus, nonnunquam fubiectis quoque ipfi mufculofis partibus. Præterea non ita raro uentriculo, ueficæ, utero, inteftinis, iocinori, lieni, fepto tranfuerfo, atq; (ut in uniuerfum dicam) omnibus quæ diftingui poffunt : ita ut arteriis atque adeo ipfi cordi contingere uideatur, alio in ipfis præter pulfum deprehendo motu. Quum igitur tot partibus palpitatio fiat ; mirandum cuiquã haud uideatur, fi quæ in præcordiis ac liene fieri folet, & cuius eo loci meminit Auicennas, comitialis etiam mali nota fuerit. hæc enim fi diutius fefe prorogauerit, aut melancholiam hyppochondriacam, aut comitiale malû portendere idem author uoluit. Neq; mehercule genus omne comitialis, fed illud, quod ex nigro tantum humore procedit : iam enim ex melancholicis comitiales fieri dictum eft. Eft & huic finitimus alius cafus, nempe Tumultus, quem dum cibi in uentre fluctuãt efficere creduntur. Fit autem fluctuatio a retentrice uentris facultate imbecilli, dum imbecilliter cibos ingeftos amplexatur. | hi uero non recte a facultate complexi, & deiiciûtur feftine, & in inferiori uentre corrumpuntur. atq; hic etiam cafus ad uentriculum potius, quam ad eius os referri poteft. Ex quo genere eft etiam erofio, quæ etfi toti uifceri probe accomodatur ad eius tamen os fpectare potius uidetur. fit autem uel ob falfum, aut biliofum humorem ftomachum mordicus infeftantẽ calefaciẽdo aut diffoluendo, aut ficcando, aut ob acidi frigidique humoris uitium ftomacû mordens, uacuans, eius tunicas cogens & conftringens, eique erofionem inferens. Iam uero ut ex inedia feu cibo ferius affumpto excandefcãt, oris uentriculi fenfus maxime uigens efficit. quòd fi quare nocente afficitur. miras parit conuulfiones : quarum uix ullam crederes ab eo procedere, nifi tam crebro ita euenire uiderẽtur. Quanquam enim non pauci ad ipfum nerui perueniant, non tamen tanti effe uidentur, ut eorum occafione principium adeo ipfis confentiat, uti conuulfionem inferre pofsit, tantum abeft, ut quis credat cor ipfum tam uehementer ori uentriculi confentire, ut acuta potius fequatur fyncope. Illud autem iis cõtingit, quibus ftomachus fenfilis maxime exiftit. hi enim dum inediam fuftinent, aut cibû ferius affumunt, quàm eorum mos exigat, conuulfione per morbum comitialem capiuntur, grammatici cuiufdam exẽplo, qui quoties uel nimis uehementer doceret, aut cogitaret, aut inediam fuftineret, aut irafceretur, comitiali conuulfione capiebatur. cuius rei cauffam Galenus difquirens, perpendit in eo uentris ofculum, ut quod fenfu maxime uigeret, effe affectum, ac deinde confortii lege & totû cerebrum & corpus uniuerfum conuulfione concuti. Illud autem ex habitu corporis totius gracili, & ex eis, quæ ipfe fcifitantibus medicis de hac ipfa re ftomachû afsiduo bile urgeri fatebatur, eft confpicatus. eofdem propemodum cafus ab iifdem caufsis exortos fuperioribus diebus in muliere quadam uirgine facra diui Danielis ex Diui Auguftini Canonicorum ut uocant, familia, Laura nomine, fæpe fpectaui. hæc enim dum inediam |42| potifsimû fuftineret aut irafceretur, cui rei maxime prõpta uidebatur, conuulfione maxime capiebatur. Alterum olim cognoui, qui ob uulnus capiti inflictum cum cerebri etiam corpore præcifo, ex quo tandem incolumis euafit, fi quando ex ftomacho laboraret, aut inedia aut ira conflictatus fuiffet, aut nimia etiam uenere ufus fuiffet, quum alioqui optimo corporis habitu conftaret, comitiali conuulfione capiebatur. hic autem, quû ei fuafiffem, ut ab his omnibus abftineret, ftomachoq; ex hiera Galeni corroborato, nunquam amplius poftea collapfus fuit. His igitur notis omnibus uel earum pluribus, nempe erofione, tumultu, inedia, feu ob cibum ferius fumptum excandefcentia, Paulum deprehenditur Galenumque uelle comitiale malum ftomachi uitio factum non nifi a uaporibus acrioribus. non fane obftruẽtibus ac frigidis, fed potius erodentibus & calidis, a ftomacho ad cerebri finus delatis fieri, quibus irritati quod ad ipfos iam noxii peruenit expellant : ita ut ad conftituendum id genus uitii reliqua non fufficiant, nifi morfus adfit & erofio, quæ humorem ftomachum infeftantẽ acriorem calidumque, nõ frigidum effe indicet. quemadmodum in fingultu compertum effe, & quem Galenû fæpe perpeffum fuiffe, fi quando piperis immodicã quantitatem ingeffiffet, memoriæ prodidit. complures etiam notas morbi huius cõfortii lege a ftomacho facti refert Auicennas, quales funt rugitus, uoces, uomitus, cordis tremor, capitis dolor ingens, ftercoris, urinæ genituræque in uita defluxio, leuis morbi accefsio, eiusque facilis remotio, & aliæ permultæ : quarum communes quædam potius, quàm huius partis propriæ exiftunt. eas tamen in axamen tantum deducam, quæ & propriæ huius mali effe uidebuntur, quarumque fuperius nulla facta mentio fuit. Cordis igitur tremorem in hoc eodem morbi huius genere fieri nemo non nouit, quãdo ita natura cõpraratû eft, ut affecto ftomacho cor ẽt una patiatur. quo modo aût cordis fiat tremor, fupra abunde demonftratû. capitis quinetiã dolorem ingentem eo tempore | maiorem, qui primogenio affectu cerebri fit, ideft, in eius fubftantia, uel eo patet, quod a ftomacho uapores interdum ad cerebri menyngas ita confertim ducuntur, atque adeo eas diftendunt, ut cruciatum ingẽtem uehementifsimumque pariant dolorem. Differt igitur dolor, qui confentiẽte ftomacho cerebrum & caput afficit, ab eo qui cerebro primario affecti fieri, præfertim maligniores quum fuerint accefsiones, & Auicennas & Galenus uoluere. cæterum & attonito morbo communem effe Galenus memoriæ prodidit. Illud uero morbi genus quod a parte aliqua corporis incipit, quû duplex initium habeat, alterum nimirum extrinfecum, quale fcorpionum, uefparum, aut id genus animantium ictus exiftit, quæ morfu, ictuue uenenum eiaculantur, alterum internum, utrûque ex uaporis noxii ad caput delatione dignofcitur, qui ueluti aura quadã frigida furfum delata caput petit, oculosque obtenebrat, ftatimq; ægrotus concidit. Eius uero cuius internum adeft mali initium, has notas refert Aretæus. Non nullos uero dicẽs corripit a neruis procul a capite pofitis incipias quicunque in confenfum principium affectus inducunt. itaque magni nanuum aut pedum digiti conuelluntur, unde & dolor & ftupor & tremor fequuntur, atque in caput impetum faciunt, fi & malum furrepẽs caput inuafit. His porro frafor quidã redditur, perinde ac fi ab ligno aut lapide uerberentur, quumque ab humo furrexerût, quædam tanquam fi ex infidiis uapulaffent commemorant. Hoc fane pacto illi, quibus primo id malum incidit, decipiuntur. quibus uero familiare & confuetum eft, fimul atque morbus in dignitum impetum dedit, aut inde exortum eft, ufitatos qui adfunt adiutores inclamant, futuramque ab experimento calamitatem profpiciunt, obfecrantque ut membra, unde oritur, conftringant, reflectant, dirigant, quin etiam ipfimet fibi ipfis affecta mẽbra tanquam inde morbum eximentes trahunt uelluntq; atque ita fibimet auxiliantes nõnunquam & nos ad ægritudinis notitiam impulerunt. Quæ uero ex utero prouenit |43| affectio, quum ex menftrui fanguinis, tum feminis genitalis aliarumque uteri humiditatum fupprefsione dignofcitur. hanc autem dolor in imo pectine inguinibusque & dorfo, matricisque graue pondus perpetuo comitantur. quæ autem hæc perpetiuntur mulieres, nõ aliter fenfibus priuantur, fed difcernuntur quod in ultima accefsionis parte per os atque nares fpumarum fluore afficiuntur. Sunt & quæ inteftinorum uitio, nempe lumbricorum in eis exiftentium factum morbum indicant. funt autem fputi defluxus magnus, tenuifque, & lumbricorum aut teretum aut latorum, aut etiam afcaridum exitus. Eius uero, quem coli uitio inteftini fieri Paulus fcripfit, ex antecedẽte morbo notæ facili dignofcuntur. Quòd fi a liene ortum duxerit, his notis deprehẽdetur affectus : nempe fi materia morbum efficiens melancholica fuerit, fi dolor in finiftro præcordio & liene fentietur, fi lienis tumor aliquis, fi præcordium idem rugitu quopiam palpitationeque laborarit, fi corpus denique uniuerfum eiufmodi habitu, nempe melancholico conftabit. Sin a præcordiis, aut uapores comitiale malum conftituentes erunt biliofi, aut nigri, fi biliofi ex præcordiorum inflammatione cognofcentur, & corporis totius colore, nẽpe pallido, aut uirore croceo, aut mentis perturbatione, quæ furorem potius indicet, manuumque ac pedum commotione. fi melancholici, ex timore mæftitiaque, & mortis aut defiderio, aut timore, aliifque compluribus, quæ in melancholia morbo nûcupato fpectari foleant. Quòd fi ab uniuerfo corpore morbus pendeat, iis notis deprehendetur, quæ totius corporis habitum, qualis fit, prænunciant : quarum abûde ab illuftribus medicis facta mẽtio eft. Hæ igitur meo quidẽ animo funt morbi huius comitialis notæ prognofticæ & afsidentes, pathognomenicas uero, quas uocãt, aggrediemur, fi prius eorum notas comitialum hominum, qui funt inuadẽdi, perfcribemus. funt enim qui futura prænofcentes motibus folitis admoniti in domibus fefe continentes tutantur, accefsionem præuenientes, | quam qum fentiunt propinquam effe, locos elingunt, quibus tuto ac fine ulla turpitudine iactentur. Alii uero iftorum ignari publicis in locis cadentes fœdantur, adiûctis etiam externis periculis, quæ affectiones non effe uideantur, loci cauffa præcipites dati, aut in flumina uel mare cadentes, aut in balneis uentris folutione coactii, quemadmodum olim facræ cuidam uirgini obtigiffe nouimus. hæc enim futuram accefsionem ignorans in ignẽ apud quẽ aderat, miferrime cõcidit. An uero comitialibus inuadẽdi percipiant fefe conuellendos effe, & cur furgiant ab hominum confpectu, Hippocrates in commentario de facro morbo abunde demonftrauit, dum ait : Sunt enim qui cognofcût hoc malo fefe corripiendos effe, funt uero ii, qui morbo affueti funt : proptereaq; ex hominum frequentia fugiunt, fi domus ipforum in propinquo fuerit, ad domû fin minus, in locum defolatifsimum, ubi quampaucifsimi ipfos lapfos fint confpecturi, ftatimque fefe obuelant, idque faciunt præ pudore affectionis, non præ timore (quemadmodum multi exiftimant) Dæmonii. ita enim quum ex hoc morbo atque attonito, tum ex melancholia nuncupato, pauere homines confpiciuntur, & delyrent, atque dæmones quofdã uidere fefe exiftiment ipfis infeftos, idque interdum nocte, non nunquam interdiu, quandoque utroque tempore : unde fæpe factum eft, ut ab huiufmodi fpectris multi iam fefe ftrangulauerint, pluresque mulieres quam uiri. eft enim muliebris natura animi magis deiecti ac imminuti. Illud idem & in fternutamento contingere plurimû folet, quando affines ita funt affectus, ut fternutamentû leuis comitialis morbus, comitialis uero ingens fternutamentum effe uideatur : in quibus iidem propemodum cafus, minores tamen in fternutamento, maiores in comitiali morbo fpectari folent. ufque adeo enim tûc faciem deturpamus, ut dum fternutamentum inftat præ pudore affectionis uultum uel manu, uel alio quopiã indumento uelemus, quumque ingens fit fternutamentum, periculum inftat non mediocre, ne ueluti comitiales |44| prolabamur. Quamobrem meo quidem animo ufus inualuit, ut quum quis fternuit, ei falutem dicamus, perinde ac fi timeamus ne comitiale malum incidat, cui affine fternutamentum maxime effe oftenfum eft. etfi Ariftoteles aliam prorfus rationem afferat. At uero pueri primum quidem cadunt, ubicunque tandem contigerit præ inaffuetudine : quum autem fæpius capiuntur, poft quam præfenferint, confugiunt ad matres, aut aliû quẽpiam maxime notum præ timore, atque formidine affectionis : uerecundari enim pueri nondum fciunt. Cæterum quando fermonis ferie ducti comitialium hominû in inuafione turpitudinem oftendere propofuimus, eorum etiam mores in accesfione & poft ipfam quales fint referre non grauabimur. Mores igitur pefsimi infunt, atque inter κακοηθεας, nempe inter morofos pefsimorûque morum homines non in inuafione tantum, fed & extra ipfam numerantur. In inuafione autem quid turpius uideri excogitarique unquam potuit ? nam ueluti tonitru attoniti fulmineque percufsi concidunt. Inter inuafiones etiam uifu fiunt impotentes, apectu graue, quû & facie & moribus antea uenufti effent, oculos contortos, prauasque exiftimationes habent. immundi præterea, imprudentes fuillo more fiunt. &, ut Aretæus inquit, εξανθρωποι γιγνονται, ideft extra hominum mores fiunt. inftantis igitur accefsionis plures funt notæ, quæ cafus potius quàm notæ morbi præfentis funt exiftimandæ : eas tamen prius, quas Hippocrates refert, recenfebimus, quales funt tenues urinæ & crudæ præter morem fine repletione. hæc enim morbi inuafionem fignificãt, tum alia, tum fiquis dolor, aut conuulfio in fummum humerum, aut collum aut dorfum incidat, aut torpor corporis fiat, aut turbulentum infomnium uiderit. quorum plurium cauffas fupra demonftrauimus, reliquas uero Paulus quã breuifsime concinneque recenfuit in hunc modum. In hoc cafu quamprimum inuaferit, ægri concidiunt, conuellunturque : tum impotẽs quædam uox interdum fuboritur, fed peculiaris admodum mali nota eft oris fpuma. | quippe alia communiter aliis quoque morbis eueniunt. Non defunt etiam quibus urina & ftercus præter uoluntatem excernitur, non nullis & genitura. quæ omnia quamobrem fiant, demonftrare tentabo. neque enim de horû omniû caufsis perfecte me loqui, fed pro exercitationis & ftudiorum meorum mediocritate polliceor. Quamprimum igitur morbus inuaferit, ægri cõcidunt conuellunturque ob cerebri atque uniuerfit corporis conulfionem, ita enim nerui ac mufculi contrahuntur, ut mouendi facultas uitietur. Cerebrum uero ufque adeo feipfum quatit, quo excutiat id, quod noxiû eft, ut is, qui hoc malo laborat, neque uideat neque audiat, neque ullo fenfu quicquam percipiat, ac ne confequi quidem pofsit quid factum fit, fi quidem cum memoriæ uiribus ratio quoque oblæditur. quum enim ipfis oculi fint aperti, nihil tamen cernunt animo caligante. Aegroti igitur ob cauffas commemoratas cõcidunt : ita uero conuelluntur, ut non tantum principum animæ functionum noxa, fed & uniuerfi corporis habeatur, id ipfum Hippocrates iam dudum oftẽdit, qui & manus impotentes fieri, oculosque diftorqueri, ac pedibus calcitrare hoc malo captos ait, quorum omnium etiam cauffas retulit his ipfis uerbis. At uero manus impotentes fiunt ac conuelluntur fanguine quiefcente, & dum non diffunditur, ueluti folebat. oculi quoque diftorquentur aere a uenis exclufo, & commouentur, calcitrant autẽ pedibus, quum aer in membris cõclufus fuerit, & foras penetrare non poterit præ pituita, uerû exiliens per fanguinem furfum ac deorfum conuulfionem ac dolorem infert. & propterea fane calcitrant. Habes horum cauffas adiungam etiam aliud, ne quid de quo defideratur relinquam : illud uero eft, Quamobrem uelox difcufsio comitialis conuulfionis fiat, non autem perpetua fit, ueluti in aliis conuulfionum generibus, nempe empro ftotono, epiftotono, tetanoque fieri folet. quæ res quum fupra priore libro ex Galeno fuerit declarata, non eft quod in præfentia rurfus referam. illud tãtummodo |45| dixerim, quo modo ægroti refipifcantur, quoque modo accefsionis uelox difcufsio fiat, hoc autem ex eodem authore collogitur, qui paulo poft ita fcripfit.
Porro hæc omnia perpetitur, quum pituita frigida defluxerit in fanguinem calidum exiftẽtem : perfrigerat enim & fiftit fanguinem. & fi quidem fluxus multus fuerit, ac craffus, ftatim occidit. dominatur enim fanguini per frigus, ipfumque cõgelat : qui fi paucior fuerit, in præfentia quidem dominatur obturans refpirationem, deinde temporis progreffu quum difperfus fuerit per uenas & admixtus fanguini multo exiftenti & calido, fi fic fuperatus fuerit, uenæ aerem fufpiciunt, atq; ita ægroti refipifcunt. Illud præterea non omiferim, quod accefsiones multifariam uariari confpiciuntur, nunc enim quotidianos, nunc tertianos, nunc hemitriteos faciût circuitus : difficile eft enim affectionem hanc in continuationem uenire, quando præuentu mortis interueniente minime continuatio intelligi poteft, fierique etiam nequit, ut iugibus diebus aut fenfibus priuatum, aut motu carentem, aut diuerfo raptu affectum in uita manere ualeat. Lenimentorum quinetiam, (lenimentum uoco temporis illud, quod inter accefsiones quietum intercidit) aliqua pura, uel limpida, aliqua turbata concurrunt, & aliqua latiora, aliqua anguftiora, horum aliqua mediocria : & nunc accefsionum motus longis interuallis confpiciuntur, ut menfium duodecim, nunc anguftioribus plurimum, uel parum, ut eodem menfe uel die frequenter ingruant.• Magnus tamen uir ille Zoar arabs comitialis accefsiones a cæleftibus corporibus fieri, atque a Deo Opt. Max. facultatem, quam influentiam uocat, Lunæ exemplo recipere uoluit : quæ quum fydus nobis propinquior fit, comitialium accefsionum motum fibi fimilem efficit, eodem quo crifes modo fieri uidemus, quæ Lunæ motum infequuntur. Tum impotens quædã uox fuboritur. Rugitum Auicennas nuncupat, atque in eo comitialis morbi genere fieri ait, quod ftomachi uitio procreatur. Hæc igitur uox impotens fonus eft quidam | extraneus ulla abfque harmonia ob difficilem aeris expirationem a mufculis intercoftalibus cõuulfis factus boatus cuiufpiam fimillimus. Quòd igitur uox lædatur non in comitialibus tantum, fed & in aliis affectibus attonito nimirum fopore, catalepfi, & id genus aliis contingere folet, communi fcilicet earum actionum ratione quæ ab impetu & uoluntatis imperio prodeunt, fiue fpinæ partes primæ, fiue fimul cum iis cerebrum quoq; afficiatur. Spirationis præterea ea difficultas hunc affectum confequitur, quam απνοιαν uocant, cuius ea ratione Paulus non meminit, quod eam communem aliis cafum haberet, ueluti dicetur. hanc uero in comitialibus non adeo ualidam, quemadmodum in attonitis intuemur. fieri enim haud poteft, ut animal omni penitus priuatum fpiratione uitam traducere pofsit : quemadmodum priore libro abunde fuit demonftratum. hæc uero affectio quæ απνοιαν efficit, omnibus animantis partibus communis effe uidetur non in comitialibus tantum fed & aliis affectibus, quales funt iam antea commemorati, attonitus nimirum, fopor catalepfis, & id genus cæteri. in his enim omnibus nullus proprius affectus fpiritalia inftrumenta præ cæteris infeftat, nõ magis quàm uocis, aut locutionis, aut progrefsionis inftrumẽta, fed affecto principio omnes quib° uires fuæ, per quas regûtur, ab ipfo fuppeditari confueuerunt, ei confentire neceffum eft. Horum duorum cafuum Hippocrates in cõmentario de facro morbo abunde meminit, cauffamq; quare uox refpiratioque interfecatur breuifsime reddidit per hæc uerba. Quo modo autem hæc fingula perpetiantur, ego narrabo. Mutus quidem eft, quum pituita repente in uenas delapfa fpiritum excluferit, & nõ admiferit neque in cerebrum, neque in uenas cauas, neq; in uentriculos, fed refpirationem occuparit. quû enim accipit homo per os & nares fpiritum, primum quidem ad cerebrum uenit, deinde uero in uentriculum magna ex parte, pars etiam ad pulmonem, & pars ad uenas : ex his uero ad reliquas parteis in uenas difpergitur. & quãtum |46| quidem eius ad uentriculum uenit, perfrigerat : & nihil aliud confert. idem præftat & quod ad pulmonẽ uenit. qui uero ad uenas peruenit aer, confert ad uentriculos ingreffus & ad cerebrum, atque ita fapientã & motum membris exhibet. Quare, ubi fuerit feclufus a uenis aer præ pituita, eumq; non fufceperint, mutum ac defipientem hominem reddût. Hæc eft igitur cauffa cur qui hoc malo capitur, neque uidet auditue, neque ullo fenfu quidquam percipit, ac ne confequi quidem poteft quid factum fit, quando cû memoriæ uiribus ratio quoque oblæditur, atque ob id mutus ac defipiens euadit. Cæterû quæftioni locus fupereft, quû enim fupra fuerit demonftratum comitialem ab eadem cauffa fieri, qua & attonitus morbus, & fopor, cur eft quod in attonito fuperno tantum principio uitatio cerebro fcilicet, ob fpirationis defectum, quæ per thoracis mufculos fieri folet, cor quoque lædatur, atque ob id laborantes præfertim in uehementi attonito morbo pereant, in comitiali uero atque fopore non item. An quòd in attonito mufculi, qui motionis principium a neruis in ipfos a fpinali medulla quæ in ceruice eft, delatis fufcipiunt, thoracem attollere nequeunt, priuatis tûc mufculis facultate mouẽdi, quæ ex cerebro ad ipfos confluere folebat. etenim nifi ad fpirandi functionem ambo fimul iuncta principia concurrere oporteret, potuiffet quifpiam uiuere priuatus interdum fuperno principio, uiolentam enim difficilemque fpirationem uidemus, perinde ac fi uinculo quodam conftrictus thorax attolli prohiberetur. in minore uero attonito morbo comitiali, fopore, catalepfi, lethargo, non ea fequitur fpirationis interceptio : quando neruorum principium non ita afficitur, ueluti in attonito. in comitiali præterea, uti præceptum fuit, finus tantummodo cerebri afficiuntur, non cerebri corpus, accefsio item comitialis fubito foluitur, attoniti difficulter. His igitur omnibus fit, ut neruorû origo in attonito magis afficiatur, quã in comitiali morbo : a qua per neruos ueluti a fonte per riuos defluit thoracis mufculis | noxa, quominus fpirationis munus obire queant. In comitiali igitur omnes mufculorum actiones exoluûtur, fola ea, quæ ad thoracis mufculos fpectat, actione feruata, in attonito uero præfertim uehementi omnes mufculorum actiones in uniuerfum pereunt. Hactenus igitur ifta, ad reliqua pergamus, nẽpe ea fequuuntur, quæ peculiares admodum mali notæ habentur : circa enim accefsionis finem fpectãtur : quales funt oris fpumæ, urinæ & ftercoris inuita egeftio, & genituræ. Spuma igitur ex ore profluit a pulmone : quum enim fpiritus ipfum non ingreditur, feruet, ac fpumefcit, ueluti moriens, quo modo autem illud fiat, uideamus. omnis fpumæ generatio ex duarum commixtione fubftantiarum conficitur, altera fpirituofa, altera humida. fit autem earû mixtio ambabus in multa perfractis, & multis mutuo complexu paruis ampullis ab ipfis effectis. quum uero tenacem habuerit is, qui perfringitur humor, confiftentiam, quo fpiritum circûplectente ampullas generari contingit, non facile diffolubilis, fed ftabilis fpuma perficitur, qualis maxime currentibus equis, uel ira percitis hircis circa os generatur. Ambarum uero fubftantiarum confractionem uel mixtionem facit non nunquam motus uiolentus uel utriufq; uel alterius tantum. non nunquam uero & ingens calor : nifi & hunc dixeris fpumam per motum operari. Cæterum fatius eft tutiusq; duplicem dicere fpumæ generationem effe : uentis quidem uehementibus mare occupantibus propter ictum fortiore : in lebetibus uero caloris ratione. fic itaq; & in corporibus animantium, quum adfunt ex morbo comitiali conuulfiones, motuum uehemẽtia fpumam generare folet, in hircis uero calor, in curfibus autem equorum utraque cauffa uigorem habet. Quum enim continuo per refpirationes aer intro atque extra feratur, tunc faliua in ipfis extenuatur, & aliquid etiam ex pulmone inftar uaporis effertur, quod faliuæ mifcetur, & complicatur, unde factam fpumæ fubftantiam augeri contingit, atque hæc de fpumæ generatione. Hæc uero inter multas peculiaris |47| admodum mali nota eft, ut quæ huic uni ac femper obueniat. Nec mihi fane probatur, quod neoterici fcribunt : nempe in inuafionis fine, bonum, inter eius uero initia malum portendere : præfertim quum antiquorum (quod uiderim) nullus id fcripferit, neque ulla præterea ratione firmari ualeat. quum enim duplex fit fpumæ generatio, ueluti ex Gal. iam præceptum fuit, uera inquã & propria, & quæ communi uoce fpuma nuncupatur : fi ueram accipiunt fpumam, non inter inuafionis tantum initia, fed & in fine malum præfagit, ueluti & in attonito & comitiali cafu fæpenumero intuemur. hanc enim fentiebat Hippocrates dum in aphorifmis ftrangulati dicebat & diffoluti non dum mortui non referuntur, quibus fpuma circa os fuerit. Quod fi communem & quæ ueræ tantum adfimilis eft, accipiunt, eis fane affentimur, fiquidem talis eft, qualem in uinis urinifue, aut faliua quotidie confpicamur. quum enim faliua in ore agitatur, ex motu illo fpumefcit, ampullæque fiunt ac bullulæ circa os apparentes, quæ quum a minori cauffa fiat, bonum propterea portendit. Hanc igitur fpumam ueræ fimillimam & Paulus & alii peculiarem admodum mali huius notam, eamque neque bonum neque malum inter inuafionis initia, aut finem præmonftrare, fed præfentis tantummodo notã effe uoluere. cætera uero iam cõmemorata indicia aliis communiter quoque morbis contingunt. eadem etiam (ni fallor) ex cauffa tres hi cafsus, nẽpe urinæ ftercoris genituræq; inuita excretio ex totius fcilicet corporis conuulfione proueniunt. Hi autẽ quomodo fiant, ei facile conftabit, qui partium, quæ ift hæc perpetiuntur, naturam ufumque probe cognouerit. Meiendi igitur munus non ueficæ, ueluti & defidendi nõ inteftinorum munus effe, uerum ab electione confilioque pendere omnes qui de natura recte aliquid funt commẽti, confitentur, ueficæ n. unicû munus exiftit, ut uidelicet comprehẽdat, at mufculus qui urinæ meatû in circuitu ambit in origine ceruicis ueficæ protenfus inftrumentû eft, cuius opus ab electione excitatur, utpote qui ueficæ | ceruicem ambiens illam ita exacte conftringit, ut nihil a uefica humoris in meatum ingredi queat. Atque fimilem quoque & actionem & ufum habet mufculus qui recti inteftini partem extremam ambit. Proinde quum & ipfi quoque in comitialibus conuellantur, neque urinã uefica, neque aluus ftercora poteft continere, fed præter uoluntatem paucis omnino interuallis utraque excernuntur. Genituræ uero inuita defluxio nõ nifi in his qui præter naturam fe habent fieri poteft, ob retentricis nimirum facultatis infirmitatem, uel ob aliquam difpofitionem, quæ haud fecus quàm naturalis ipfa excretoria facultas parteis mouere pofsit, qualis potifsimum per comitialeis affectus, uel conuulfiones uiolenter irruentes fieri folet. illud enim in fæuifsimis comitialibus inuafionibus confpicatur. quum enim uniuerfum corpus uehementer conuellitur, & cum eo genitales particulæ, propterea excernitur genitura. Hæc uero comitialis illud morbi genus fequi uoluit Auicennas, quod ftomachi uitio produci folet, quod tamen omnino mirandum uidetur, quum potius aliis eius morbi differentiis obuenire uideatur, qualis potifsimum exiftit, qui primogenio affectu a cerebro fieri folet : in eo enim maiorem fieri conuulfionem quotidie confpicamur. Expofitæ funt omnes comitialis accefsionis notæ, cafusue, atque eorum cauffa quæ uero iam peractam accefsionem fequuntur, nempe quo modo ægri refipifcantur, atque eorum quæ in ipfa accefsione facta fuerunt, reminifcantur, exponam. Soporem comitiales fequi Paulus fcripfit, dum enim foporem inter atque ueternum difcrimina ponit, foporem inquit aliquot aliis affectibus fuperuenire, febrium nimirum accefsionibus comitialibus, & reliqua. quem fequi Auicennas uifus eft : quod tamen haud quaquam uerum uidetur. fi enim in fopore immotus infenfibilisque homo remanet, in comitiali uero corpus uniuerfum conuellatur, & propterea moueatur, & quatiatur, quomodo ex comitiali fopor fieri eft exiftimandus ? An quod Paulus meo quidem animo ita debet intelligi ? |48| quod quum quis comitialeis conuulfiones incidit. poft connulfionem illam fæpe temporis fpatio non mediocri immotus infenfilisque remanet, ac ueluti mortuus apparet, quo potifsimum tempore foporem poft comitialeis cõuulfiones fieri Paulus memoriæ prodidit. fiquidem non aderat amplius comitialis accefsio. quo loco admiratione dignus Auicennas uidetur, qui ex iifdem caufsis fieri foporem fcribit, ex quibus capite proprio comitialem morbum fieri fcriptum reliquit. fieri enim interdum ait foporem ex uaporibus caput ferientibus, ab eisque cerebrum conuelli, fenfumque ac motum feu uitio ftomachi feu alterius partis cerebri contractio facta fuerit, in fopore auferri, id quod a ueritate alienum maxime exiftit. fiquidem ex cerebri contractione comitialis fit morbus, non fopor. ex hac enim totum corpus conuellitur, qua conuulfione peracta ac ceffante, corporeque immoto atque infenfili remanente foporem tunc fieri dicendum eft. prius tamen comitialis fit, quẽ poftea fequitur fopor, quo laboratis, qui poft uniuerfi corporis conuulfionem peractam infenfilis immotusq; remanet, atque ueluti mortuus iacet, quamuis nõ dum referatur. Idem tamen quod Paulus, innuebat Auicennas, dum prauæ comitialis accefsionis notas referebat. nam fcripfit his uerbis. Signa uero eius quæ prauior eft, funt difficultas anhelitus & prolixitas agitationis, deinde longitudo quietis poft ipfam. Longa fiquidem quies poft peractum accefsionis motum conuulforium illum nihil aliud effe eft exiftimandû quàm fopor ille quem Paulus comitiali fuperuenire fcriptum reliquit. Quo magis fufpiciendus eft Auicennas, qui hic Paulo confentit, quum alibi aliter fenferit. illud tamen ex malo uerborum Pauli intellectu proueniffe fufpicandum eft, ob corruptam nimirum conuerfionẽ in Arabum linguam : quæ fortaffe effecit, ut Auicennas alucinaretur. quum præfertim conftet eadem alibi ipfum fentire, quæ Paulus fcripfit. Neque mehercule omittendum eft hoc loco, quod Ficinus nofter nunquã fatis laudatus fcriptum reliquit, nẽpe | comitiales non nullos homines, peracta accefsione, dû fcilicet fopore capti funt uaticinari. quo uaticinio ad eadem cauffa facto Herculem Arabefq; multos excelluiffe fcribit, qui eo comitiali morbo capiebantur. quæ res an uera fit, fatis conftabit, fi prius hominis uerba referemus. ita enim ait in Theologiæ Platonicæ de animorû immortalitate libro decimotertio. Sequitur uacatio, quæ fit per fyncopam : ideft per cafum corporis femiuiui quando cordis defectu fpiritus ad membra non mittuntur : & qui in membris funt retrahuntur ad cordis debilitati præfidium. quo in ftatu, perinde ut in fomno, prouenit uaticinium : quo excelluiffe Hercules dicitur, Arabefque permulti, qui comitiali morbo corripiebantur. In quibus uerbis duo errata deprehenduntur : neq; enim uacatio illa ; quæ peracta comitiali accefsione fieri folet, fyncopa dici debet, quando in ea non cor ipfum, ueluti in fyncopa, fed cerebrum eiufque finus in primis afficiuntur. Vtrum uero Hercules uaticinatio claruerit, aliorum fit iudicium, comitiali quidem certe morbo nunquam captum fuiffe legitur. Neque enim tragici poetæ cum græci, tum latini, neq; Ariftoteles ipfe, a quo permulti, perperã eius uerba interpretati, illud ipfum falfo accepere, Herculis comitialis meminerunt. quando nõ Herculeus dicitur morbus, quòd Hercules ipfo laborauit, fed quòd, ueluti Hercules inuictas erat, ita euinci medicamẽtis morbus nequeat, potifsimumque, quum longiquus factus fuerit, in uetuftatemq; defierit. quemadmodum primo libro abunde fuit a nobis demonftratum. Sopore igitur peracto ægroti refipifci incipiunt, quo autem modo illud fiat, Hippocrates in commẽtario de facro morbo abunde demonftrauit. dum enim omneis retulit cafus, qui comitiali obueniunt accefsioni, ftatim inquit, Porro hæc omnia perpetitur, quum pituita frigida defluxerit in fanguinem calidum exiftentẽ : fiquidem perfrigerat fiftitque fanguinem : & fi fluxus multus fuerit & craffus, ftatim occidit : dominatur enim fanguini per frigus, ipfumque cõgelat. quòd fi paucior fuerit, |49| in præfentia quidem dominatur obturãs refpirationem, deinde temporis progreffu, quum difperfus fuerit per uenas, & admixtus fanguini multo exiftenti & calido, fi fic fuperatus fuerit, uenæ aerem fufpiciunt, atque ita ægrotantes refipifcunt. Quum igitur a morbo quiefcunt, ab initio membris fegnes funt, capitis grauitate premuntur, diffoluti funt, languidi, pallentes, animo confternati, ob lafsitudinem morbique uerecundiã cõtriftantur. Expofitum eft breuifsime omne notarum genus comitialium accefsionum : illud fupereft, quod iam unum reftare uideo, nimirum an ægri peracta accefsione, eorum quæ in ipfa gefta funt reminifcantur : eo enim expofito munus promifsi omne confecero. Nihil igitur eorum, quæ ipfis in accefsione contigerunt, reminifcuntur, quando neque uident, neq; audiunt, neque ullo fenfu quidquam percipiunt, ac ne confequi quidem poffunt, quid factum fit, fiquidem cum memoriæ uiribus ratioquoq; oblæditur. Cæterû præftat hoc loco huiufce morbi exemplum ab Hippocrate pofitum libro morborum uulgarium feptimo defcribere, in quo multa eorum, quæ dicta funt cafuum, nobis intueri licebit. Anacheti filio, ait, hæc obtigerunt, hyeme in balneo dû ungeretur, ad ignẽ calefactus eft, ftatim in comitialeis conuulfiones incidit. poftquam uero multæ factæ effent conuulfiones, circumfpexit, non apud fe erat, quum autem in feipfo effet, rurfus poftride mane correptus eft, atque conuulfus, fpuma non ualde. tertia lingua inarticulata, quarta per linguam fignificabat, quinta loqui nõ poterat, fed in principiis nominum hærebat, lingua nõ ualde, & conuulfio fiebat, & extra fe erat. quum uero hæc remitterẽt, lingua uix in fuum ftatum reftituebatur : fexta abftinebat ab omnibus & forbitione & potu, & a nulla amplius affectione capiebatur. Huic igitur comitiales conuulfiones obuenere propter eliquationem a balineo atque igne factam, quam etiam eliquari. aut potius a frigore exprimi, & fupra oftenfum eft, & Hippocrates in cõmẽtario de facro morbo declarauit his uerbis. | Defluit autem & eliquatur pueris maxime, quibus caput fuerit percalefactum fiue a fole, fiue ab igne, fiue etiam derepẽte inhorruerit cerebrum, etiam tûc pituita fecernetur, eliquatur enim & per calorem ac cerebri diffufionem, fegregatur autem a frigore ac concretione & fic defluit. & quibufdam quidem defluxionis cauffa eft hæc, aliis uero etiam ubirepente poft aquilonios flatus aufter flare cœperit, cõpactum ac debile cerebrum, confeftim diffoluit ac laxat, ut pituita redundet, & fic defluxum facit. Defluit etiam & ex ignoto timore : fiquidem timuerint, aut, aliquo uociferante, aut inter plorãdum fpiritum cito reuocare non potuerint, id quod pueris frequenter contingere folet. Quidquid fane horum ipforum contingerit, ftatim horret corpus, & æger mutus factus fpiritum non trahit, fed fpiritus quiefcit, & cerebrum compingitur, & fanguis confiftit, & fic fecernitur ac defluit pituita. & pueris quidem hæ ipfæ cauffæ funt, ut ab initio facro morbo capiuntur. Quod uero apud fe non fuerit, ideft, quod una cû motu ac fenfu ratio quoque læfa fuerit, fupra iam commemoratum fuit. Spuma uero ex ore non ualde prodibat, quod fpiritus non omnino prohibebatur a defluxu pituitæ, quo minus pulmonem ingrederetur. quum enim fpiritus pulmonem non ingreditur, fpumefcit ac ebullit. De inordinato linguæ motu, aliisque cafibus, quibus Anacheti filius capiebatur, fupra abunde perpenfum fuit. quominus huc referre fit operæpretium. Cæterum fatius fuerit arteriarû qualitatem pulfuum in comitialibus conuulfionibus apparẽtẽ perfcrutari, ut ea oîa quæ inftantẽ accefsionẽ ipfamq; iam cõfiftentẽ fignificãt, notas abûde cognofcam°. Gal. igitur in cõmentario de pulfibus ad Tyrones eofdẽ comitialiû & attonitorû pulfus fere uideri fcripfit his uerbis. Επιληπτικων δε και αποπληκτικων οι σφυγμοι παραπλησιοι. οσα ουν περι των επιληπτων ειρησεται, τοσαυτα και περι των αποπληκτων ειρησεσθαι χρει δοκειν επιτεταμενα μαλλον εν μεν δη τω μετριως ενοχλεισθαι, και μηδεπω τησ φυσεως ικανως ιχυροοτερν ειναι το παθος, ουδεν μιαν ευδυλον εσιν ευρειν τροπην εν μεγεθει, και σφοδροτητι, και ταχει, |50| και πυκνοτητι, και σκληροτητι μονον δε ωσπερ τεταμινη καθεκατερον εσιν η αρτηρια, τοις σπομενοις εικοτως. ει δι ιχυρον ειη το παθος, ως βαρυνειν την δυναμιν, ανωμαλιαντε τινα λαμβανει και τασιν ιχυραν, και μικροτερος, και ανυδροτερος γινεται, και αραιος, και βραδυς, μεγαλως δε θλιψαν, και καταβαλον την δυναμιν, ανυδρους, και μικρους, και ταχεις εργαζεται. ideft. comitialium & attonitorû pulfus perfimiles funt, quare quæ de comitialibus exponemus, eadem & de attonitis, fed cumulatius, dicẽda funt : fiquidem dum natura modice turbatur, & nondum affectus adeo inualefcit, nullam eft inuenire mutationem in magnitudine, uehementia, celeritate, frequentia & duricie. folum autem eft cõuulfis intenta iure utrinque arteria. Sin autem genus fit affectus, ut oneret facultatem, inæqualitatem quandam capit ac tenfionem ualidam : ac minor, languidior, rarus, tardusq; efficitur. fi magnopere grauet, & facultatem opprimat, languidos paruos celeresque creat. Hæc igitur omnia quum Arctæus, cõpluraque alia & recte & breuiter retulerit, ea huc referre placuit, ut illius authoris doctrinam experientiã atq; exercitationem in morbis curandis fuam cognofceres. Appropinquantis enim primum accefsionis, mox factæ eiusque finis, & illius quæ iam remiferit notas dilucide affert. ait igitur ad hunc modum. Quum enim accefsio appropinquat, fplendores quidam purpurei, aut nigri, aut omnes una permixti ob oculos in orbem uerfantur ac difcurrunt, ut in cælo iris prætenfa effe uideatur. fœdum odorem fentiunt, aures fonant, iracundi funt, bilis præter rationem accenditur. At in ipfo morbi infultu fenfibus captus homo iacet, manus ipfi neruorum diftentione conuelluntur, crura uero non folû diftracta funt, fed etiam huc atque illuc a tendonibus proiiciuntur. id genus calamitatis iugulatis tauris haud abfimilis eft : ceruis incuruatur, caput uarie diftorquetur : fiquidem non nunquam pronum ceu arcus inflectitur, quandoque pectori maxilla adhærefcit, non nunquam uero in fcapulas refringitur : ueluti his, qui per uim crinibus trahuntur ufu uenit, quando modo in hanc, modo in illam partem | ad humeros admouetur. fic laborãtes magno hiatu hos aperiunt, id ficcum habent, linguam prælongam ut periculum fit, ne aut magno uulnere faucietur, aut penitus abfcindatur. Interdum conuulfione dentes inter fe colliduntur, oculi inuerfi funt, palpebræ cum palpitatione frequenter dehifcunt : quòd fi quando conniuere uelint, palpebræ non committuntur, fed alba oculorum cernuntur ac fub apparent. fupercilia non nunquam ut his, qui ad iram concitantur, in glabellam attrahuntur, non nunquam ad tempora uehementer admodum reuelluntur, ut cutis circa frontem ualde prætenta fit, atque in fuperciliorum medio rugæ euanuerint : malæ rubentes palpitant : labia interdum quidem in acutum claudûtur, interdum uero ad obliqua dilatantur, quandoque in ridentis fpeciem dentibus circûtenduntur. malæ rubent quidem, fed quum morbus increuit, & faciei liuor accedit ceruicis uafa diftenduntur, uox ut in ftrangulatu aufertur : etiam fi uehementer inclames, non fentiunt : eorum uox nil nifi gemitus & fufpirium eft. Refpiratio uero fuffocatio quædam eft, ueluti in his qui læqueo ftrangulantur. Inter initia arteriarum motus uehementes funt, & celeres & parui, in fine uero magni, tardi, & languẽtes, in uniuerfum uero ordine carentes. penis quoque arrectio fequitur. Hæc utique circa accefsionis finem perpetiuntur. Vbi ad mali remifsionem perueniût, tunc fponte urinam reddunt, aluus fluit, non nullis etiam adftrictis comprefsisque uafculis genitura excernitur. Ad hæc os uehementer humidum habent, pituitam multam, craffam & frigidam, eam fi trahas in longum, uelut filum ipfius multitudinem deduces. Porro temporis longitudine & laboris uehementia, quæ intra pectus funt, feruent, fpiritus uero intra coercitus omnia cõcutiet, eorundem quoque & conuulfio & perturbatio fequitur inter refpirandum præterea humores & os nares mundant, fpiritus cum humore effertur : quum uero præcedens ftrangulatio remittit, omnia item remittere. quinetiam ut magnis procellis concitatum mare, fpumã ore |51| profundunt, quando & tandem iamdudû expulfo morbo refipifcunt, & refurgunt. Hæ funt totius accefsionis notæ, aut cafus : quorum plures & potiores ex Paulo declarauimus, qui huic tãquam acuto morbo proueniût. Quòd fi diutius permanet morbus, neque per intermiffiones citra noxam degunt ægrotantes, torpentes, animo abiecti, mæfti hominum afpectum confuetudinemq; uitantes, neque ætate procedente mitiores fiunt, uigilant : per quietem multis formidolofofis imaginib° terrentur, cibum fumere faftidiunt, fumptum male conficiût, decolores facieque plumbea funt : ob ingenii, fenfusque tarditatem ægre difcunt : hebet auditus, aures tinniunt, capiti bombi ueluti quidam infonãt. Lingua in fermone perplexa eft, aut titubat, aut ex ui morbi, aut ob uulnera, quæ tempore exacerbationis accepit. tunc enim ob conuulfionis neruorum motum lingua in ore uariis modis torquetur. Rationem uero ufque eo morbus cõturbat, ac deiicit, ut prorfus denique infatuetur. Hos ego omneis olim cafus in quodã, Pompeio nomine, fpectaui. Habes igitur ea quæ potui colligere, de quibus quidem accuratius dicẽdum & cogitandum fuit. hæc autem omnia erunt tibi quafi indicia fontium illorum, ad quos fi cogitatione perueneris, tum hæc ipfa melius, & multo maiora alia cognofces. quamobrem fi tu quoq; illud idem exiftimas, non erit, opinor, iniqua partitio, fi quum ego comitialem hunc hominem, quem nunc fingo, ut inftitui, apte, diftincteque notauero, tradam eû etiam tibi & curatum, & præferuatum. Illud igitur quod reliquum fupereft, huic fermoni adiûgam, nempe quotmodis comitiale malû terminetur, qui plures quum fint, nempe ætatis mutatio, refolutio neruorum fuccedens, longæ quædã febres, uitiligo in capite enafcens, & pfora uniuerfum corpus depafcens atque abfceffuû eruptio horum omnium caufsas, quoad potero, explicabo. Mutationem igitur ætatis comitialis perfanare dictum iam fuit, Hippocratesque demonftrauit. illud tantum modo addiderim, infantium morbum intra nonum mẽfem | Oribafio eodẽ authore iudicari diffoluique : puerorum uero intra feptimum annum. hic fi in his non finierit tẽporibus cum ipfo laborantem confenefcere, ægreque uitam ducere inter fœditates, ignominias atq; dolores : cû autem qui ufque ad ætatis mutationẽ perfeuerat, fi puella fuerit, per menftruas purgationes, fi puber, per fanguinis fluorem ætatisque mutationem iudicari folere. Sed & tum quofdam abeuntem morbum deformes efficere : pueros quoq; pulchritudinis inuidia perdere, aut manum inutilem reddere, aut faciem torquere, aut fenfum aliquem prorfus auferre. Longæ uero febres fuperuenientes & hunc diffoluunt, fed quæ quartana longior effe poteft ? propterea Hippocrates a quartana inquit capti non admodum conuulfionibus capiuntur, fi uero prius capiantur, & quartana fuperuenerit, liberantur. quo loco illud primum colligitur eam tantum cõuulfionem febrem hanc curare, quæ ex plenitudine nõ quæ ex uacuatione quapiam fieri folet, quando acutifsima hæc & maxime perniciofa exiftit. quum etiam conftet comitialeis conuulfiones non nifi a plentudine fieri. Quæ uero ex plenitudine fit, ab humoribus crafsis frigidisque qui neruofis in partibus funt infarcti. Quoniã uero duplex horum humorum fanatio habetur, excretio nimirû & concoctio, utranque habet quartana : excretionẽ quidem ex rigore, hæc enim fola agitatio craffum excernere humorem idonea eft, coctionem uero caloris febrilis ratione, qui rigorem confequitur. hanc igitur conuulfionem quartana non tantum prohibet, uerum fi anticipauerit, diffoluit. quemadmodum etiam idem author libro morborum uulgarium primo. Galenusque commẽtario tertio, & alibi memoriæ prodiderût. Quo etiam ex loco colligitur, quartanam, quum ab atro tantum fiat humore, fi comitialem morbum curat. illum tãtum fanare, qui ex eodem nigro humore producitur, eumque curatu faciliorem effe, quàm qui ex pituitofo craffoque ac lento humore fieri folet, qui nullo pacto curationem admittit, potifsimum ubi ætatem aliquã adeptus |52| fuerit. idem teftatur Auicẽnas qui ex alio etiã huic morbo quartanam prodeffe ait, nempe ex fudore, quando fudor, quando fudor materiam morbi effectricem diminuit. idem etiã Hippocrates in aphorifmis uniuerfalius tamen pronunciat, febrem conuulfioni fuperuenire, quàm febri conuulfionem melius effe dictitans. hanc enim, quæcûque ea fuerit, quæ ex plenitudine fiat, curari poffe fcribit. fed & clarius fexto moborum uulgarium ait a quartanis correptos magno morbo non capi, quòd fi antea capiantur, & quartana fuperuenerit, liberari. Quod autem comitialis morbus fit magnus, uel nomen ipfum indicat, quando facrum ideft magnum dici demonftratû iam fuerit. An uero in paralyfim finiatur, ueluti & attonitus, non eft admodum perfpicuum. fiquidem Galenus attoniti docens comitialis, foporis, & cathochi difcrimina, comitialem inquit ab attonito differre, quod hic in paralyfim finitur, comitialis non item. Auicennas autem oppofitum fentit. quemadmodum enim ait apoplexia conuertitur ad paralyfim, ita plurimum epilepfiæ cõuertitur ad paralyfim. quæ res an uera fit, & quo modo perfcrutandum eft. An quod rarifsimum eft, comitialeis in paralyfim finiri, illosque propterea Galenus in paralyfim haudquaquàm finiri uoluit ? Auicennas autem, ut qui exactius rem hanc difcufsit, in paralyfim finiri ait, & fi perraro fiat. cæterum neque illud quæftionem dirimit quando quidem Auicennas eodem loco comitiales plurimum finiri in paralyfim uoluit, his uerbis. Et quemadmodum apoplexia conuertitur ad paralyfim, ita plurimum epilepfiæ conuertitur ad paralyfim. Et ftatim poftea. & multoties inquit refoluitur epilepfia ad paralyfim & ad melancholiam. Illud idem & alibi fcripit per hæc uerba. Præterea fit mutatio ex epilepfia & apoplexia & colica : fi igitur multoties, & plurimum epilepfia ad paralyfim conuertitur, non igitur aut raro, aut rarifsime, qui igitur dicendû ? An quòd duplex comitialis morbi materia exiftit, pituitofus nẽpe humor atq; niger ? comitialis illud igitur morbi genus in paralyfim finietur, quod | a pituitofo humore nafcitur, quod uero ab atro, non item. Attonitus igitur quum fæpifsime ab eodem craffo pituitofoque humore progignatur, quod creberrime etiam in paralyfim, ueluti Galenus etiam atque Auicennas una contendunt, finiatur, nulli mirandum fuerit, comitialis uero, ut qui ab atro etiam humore proueniat, in paralyfim non finietur, quẽadmodum Galenus intelligit. quod fi quandoque ad eandem concefferit, non ab atro, fed a pituitofo factus humore finietur. Auicennas igitur dum comitiale malum in paralyfim finiri ait, id, quod a pituitofo conftitutum eft humore, dum uero Galenus idem malum in paralyfim finiri negat, illud fentit, quod a nigro humore producitur. Rarifisime igitur comitialis affectus in paralyfim finietur, attonitus uero frequentifsime, non eft tamen, quin & attonitus in paralyfim etiam non nunquã non finiatur, quando & ipfum ab atro etiam humore prouenire cõpertum eft, a quo nûquam paralyfis fieri folet. ob id igitur Galenus attonitû in paralyfim finiri non femper, fed frequentifsime, ait. Quòd autem hoc ita habeat, Auicẽnas ipfe teftatur, dû eodem in loco ait. Et multoties quidem refoluitur epilepfia ad paralyfim & ad melancholiam : quæ enim a pituita prouenit epilepfia in paralyfim terminatur, quæ uero a nigro humore, non item, uerum in melancholiam trãfit, ueluti Herculis exemplo perfpicum eft, quem & comitialem, & melancholicum fuiffe ferunt. Alius mihi olim oblatus fuit, qui comitialis a puero factus in melãcholiam concefsit, quibus una tandẽ interiit. Sacra itẽ uirgo e Diuæ Claræ familia; cuius fupra meminimus, eodem morbo capta, melancholica facta fuit, quæ in furorem non nunquam agebatur. ego autem, ut ingenue fatear, comitialem nullam accefsionem in paralyfim finitam uidi : quæ fi interdum cuipiam uifa fuerit, nulla propterea contentione uiri illi amplifsimi difsidebût. quando Galenus comitialem accefsionem nullam fcilicet in paralyfim finiri pofse accipiebat. Auicennas autem de comitialis cafus præcedente cauffa fentiebat. quû enim |53| uterque cafus comitialis nimirum atque paralyfis ab eadem cauffa fiat, fieri poteft ut præcedens cauffa in cerebro exiftens, quæ actu adhuc obftructionem non parit, in articulos membraque decumbat, atque paralyfim efficiat. Vitiliginem præterea in capite enafcentem eius nimirum qui hoc malo capi folet, comitialis abolitione prædicere, idemque auferre Auicennas eodem in loco, ex Rufi Ephefii fententia, memoriæ prodidit. fignificare enim ait materierum diffolutionem comitialium, ualetudinemque fecundam portendere : finapifmi fortaffe exemplo, quo fi cutis ruborem contraxerit puftulasque fecerit & cruftas, comitialis affectus diffolutionem parit. quum enim alba uitiligo a lenta pituita contrahatur, fi in capite ex Auicẽna interdum contingat, cerebrum ab eodem humore expurgari, ad cutemque humorem trãfmitti uero quàm fimillimû eft. quo ẽt ex loco colligi poteft comitialis illud mali genus tantum modo a uitiligine curari, quod a pituitofo, a quo etiam uitiligo fieri folet, humore ortum duxerit. Hippocrates uero in fine fecundi Prorrhitici libri uitiligines albas ex Læthalibus morbis fieri fcripfit, qualis eft morbus tabidus nuncupatus. quum uero et comitialis & læthalium morborum numero habeatur, ex eo etiam uitiliginem fieri, & tranfmutari poffe, morbumque propterea comitialem curare nemo ibit inficias. Si uero • pfora corpus uniuerfum afficiatur, eodem morbo captum hominem ab ea curari poffe eft, qui in iure id neget, quando morbos omneis longos præfertim melancholicos facile euinci ab ea poffe conftat Herculis exemplo, qui Herculeo captus morbo ad infaniam peruenit, a qua poftea pforæ prouentu liber euafit. Vnde & apud Suidam ηρακλεως ψωρα. ideft herculea fcabies, adagium legitur, quamuis idem author de fcabie facile folubili iucundaque perperam intelligi adagium uelit : quando pfora non nifi ægre maximaque adhibita diligentia difcutitur, quum lepræ affinis maxime fit, atq; ex atra bile, ueluti & lepra, originem ducat, Paulo authore : qua fortaffe hominem periiffe credendû eft. | Neque mehercule aliud eft quod fragunt fabulæ, nempe ob indutam ueftem Neffæo fanguine imbutã a Deianira uxore fibi dono traditam Herculem obiiffe, quàm quod pfora iniucundifsima illa planeq; immitifsima confumptus fuerit. hunc enim, ut erat melancholicæ temperaturæ, (ueluti iam præceptum fuit) facile in morbum fibi familiarem prolapfum fuiffe exiftimandum eft. id quod Flauus lepidifsime demonftrauit : dum Canidiã ueneficam ita deprecatur.
» Quid amplius uis ? o mare, & terra, ardeo
»    Quantum neque atro delibutus Hercules
» Nefsi cruore.
Quod autem ei dono tradita fit ueftis a Deianira, idem, deteftans alium, inquit,
» Nec munus humeris efficacis Herculis
» Inarfit æftuofius.
Illud autem quod ita fit, uel Ariftotelis teftimonio comprobatur. hic enim in problematis ita fcriptum reliquit : οιον λεγεται τωντε ηρωικων τα περι τον ηρακλεα. και γαρ εκεινος εοικε γενεθαι ταυτης της φυσεως. δι ο και τα αρροσηματα των επιληπτικων απεκεινου πρσηγορευον οι αρχαιος ιερος νοσον, και η πει τους παιδιους εκσασις, και η προ της αφανισεως εν οιτη των ελκων εκφυσις γενομενη, τουτο δηλοι, και γαρ τυτο γινεται πολλοις απο μελανης χολης. συνεβη δε και λυσανδρω τω λακωνι, προ της τελευτης γενεσθαι τα ελκη ταυτα. ideft. ueluti inter Heroas de Hercule fertur, qui eius fuit naturæ, nempe melancholicæ, unde & morbum comitialem ab illo facrum prifci morbum appellarunt. in filios fuos quoque mentis exceffus & ulcerum eruptio quæ ante obitû ipfius in Oeta fuere, hoc idem explicat. id enim in multis a nigra bile confiftit. Contigit autem Lyfandro Lacedæmonio ante mortem fieri hæc ulcera. Quo loco Theodori illius uiri græci doctifsimique halucinatio non fubticenda eft, qui celebre illud Ariftotelis problema uertens trigefimi fexti primû in codicem corruptum incidit, proptereaque Ariftotelis fententiam deprauauit : quum ita græce effet. και η προ τησ αφανισεως αυτου εντη ελκων εκφυσις γενομενη. ubi εν τη pro εν |54| οιτη legit, ita interpretatus. Et eruptio ulcerum, quæ mortem interdum antecedit, quum potius ita uertendum effet. & ante obitum ipfius in Oeta ulcerû eruptio. neque enim de præpofitione, articuloque illo abiuncto fententia ulla dici poteft, ueluti dudum Politianus adnotauit, quæ Herculem temperaturæ melancholicæ fuiffe commonftraret. Ex igitur uerbis colligi facile poteft huiufcemodi pfora Herculem obiiffe, non mehercule facili, fed dira atque maligna. cuius, dum moreretur, uoces Sophocles in Trachiniis explicat.
» Ο πολλα δη, και θερμα, και λογω κακα,
» Και χειρι, και νωτισι μοχθησας εγω.
» Κουπω τοιουτον ουτ α κοιτις η Διος
» Προυθηκεν, ουθ ο συγνος Ευρυσθευς εμοι,
» Οιον τοδ η δολωπις οινεως κορη,
» Καθηψεν ωμοις τοις εμοις, Εριιννυων
» Ηφαντον αμφιβλησρον, ω διολλυμαι.
» Πλευραισι γαρ προμχθεν, εκ μεν εχατας
» Βερωκε σαρκας, πλευμονας τ αρτηριας
» Ροφει ξυνοικουν. εκ δε χλωρον αιμα μο
» Πεπλωκεν οδη, και διεφθαρμαι δεμας
» Το παν, αφρασω τηδε χειρωθεις πεδη.
& reliqua. ideft.
» O multa dicta grauia, perpeffu afpera, quæ corpore exanclato, atque animo pertuli. Nec mihi Iunonis terror implacabilis, Nec tantum inuexit triftis Euristheus mali, Quantum una uecors Oenei partu edita, Hæc me irretiuit uefte furiali infciû, Quæ lateri inhærens morfu lacerat uifcera, Vrgensque grauiter pulmonum haurit fpiritus. Iam decolorem fanguinem omnẽ exorbuit, Sic corpus clade horribili abfumptum extabuit, ipfe illigatus pefte interimor textili. Idem & Seneca in Hercule Oeto clarifsime oftendit his uerbis.
» Heu quis intus fcorpius, quis feruida
» Plaga reuerfus cancer infixus meas
» Vrit medullas ? fanguinis quondam capax
» Tumidi iecur pulmonis, arenteis fibras
» Diftendit, ardet felle ficcito iecur, |
» Totumque lentus fanguinem auexit uapor :
» In membra fecit, abfulit coftis iecur.
» Exedit artus penitus, & totas, malum,
» Haufit medullas, ofsibus uacuis fedet.
» Nec offa durant ipfa, fed compagibus
» Difcuffa ruptis mole collapfa fluunt.
Quod uero & abceffus corpori comitiali innafcentes idem malum difcuttere ualeant, fanumq; propterea corpus euadat, uel ea ratio eft, quæ & pforæ fuit. Cæterum illud eft obferuandum an abceffuum materia eadẽ, quæ & comitialis afectionis exiftat. nã fi diuerfa fuerit, nullam prorfus ad eam abigendam utilitatem præftabit : neque enim quæ uis abfceffuum materia comitiale malum difcutit, fed ea tantum, ex qua malum idem innatû eft : nempe fi materia melancholica mali eiufdem cauffa fuerit, atque ex eadem abfceffus eruperit, recteque fuppurati fuerint. fin minus morbi huius materia melancholica, abfceffuumque pituitofa, aut e contra, illus effet pituitofa, horum autem melancholica, nõ fane comitialẽ difcuterent affectionem. Quamobrem mirandum nulli uideatur, fi fub dubio fcripferit Auicennas his ipfis uerbis. Et apoftemata quando appareat in ipfa fortaffe refoluunt eam, & minuunt materiam eius.
An uero morbus comitialis omnino curatu fit cõtumax uel eius aliquod genus altero deterius habeatur, perfcrutatione non indignum uidetur. Sunt igitur, qui hunc inuictum prorfus effe uolunt : quod an uerum fit, confiderãdum. Celfus id genus mali longû effe ufque ad mortis diem & uitæ, non periculofum : interdû tamen quum recens eft, hominem confumere, & fæpe id fi remedia non fuftulerint, in pueris, ueneris, in puellis menftruorum initium auferre. euinci autem nihilominus quàm alia poffe teftatur Hippocrates, nifi iam præ temporis longitudine inualerit, ut fortius fit medicamentis, quæ adhibentur. quum enim ætatem adeptum fuerit, nõ amplius curati, quandoquidem cerebrum erodi a pituita |55| ac colliquari fcribit. quod autem colliquatur, aquam fieri, & fori cerebrum ambire & circumuellerre, & propterea frequentius ac facilius a morbo hoc capi. eapropter uero diutinum exiftere, quia quod influit uenis tenue eft præ multitudine, ftatimque fuperatur a fanguine, & calefcit. Cæterum nec ifta dubitationem auferunt, quando nulli non ignotum eft initium ueneris in pueris, menftruorum in puellis morbum auferre poffe : id enim temporis eft, quod Hippocrates ante pubertatem appellat. & enim quis quæret an morbus ultra hanc ætatem, & poft uigefimum quintum annum fit curatu facilis : propterea Hippocrates, ipfumque fectatus Galenus dum in aphorifmis, Quibufcunque inquiunt morbi comitiales fiunt, ante pubertatem mutationem accipunt, quibufcunque uero uigefimoquinto anno commoriuntur, dubitationem auferunt. duplicem enim inueniri fcripturam ait Galenus, quarum poftremam codices Lugdunenfes & alii habere uidentur. ita enim græce ait Hippocrates. Τα επιληπτικα οκοσοισι προ της ηβης γινεται μετασασιν ιχει , οκοσοισι δε και εικοσιν ετεων γινεται, τουτεουσι τα πολλα συναποθνη σκει. quam lectionem confirmat Galenus his ipfis uerbis. εσι δε και αλλη τις γραφη τοιαυτι. οισι δε πεντε και εικοςιν ετεον γινεται, και τα πολλα συναποθνησκει, σημαινοντος του τα πολλα, ταυτον τω ως επι το πολυ. ideft. eft autem & alia fcriptum talis. Quibufcunque uigintiquinque annorum fiunt, multum commoriuntur, fignificante uerbo, multum, idem quod plurima ex parte. eundem poftremo fectatus eft interpres ille, qui Hippocratem latine loquentem faciebat. quibus omnibus fit, ut recte colligere ualeamus nullum morbum comitialem effe prorfus curatu contumacem. quicunque enim ultra uigefimum quintum annum protenditur, & fi magna ex parte curari nequit, interdum tamen euincitur. præfertim fi eius accefsiones fuerint leuiores. quam rem Paulus clarifsime demõftrat. Nam fi nõ pubertate, uel menftruorum initio uel puerperio folutus fuerit, uel fi poft hoc tempus remanferit, fæpe inquit ufque ad mortis diem prorogatur, nifi | congruam medici curationem fuerit affequutus. Non eft tamen quin altera morbi huius differentia fit, altera curatu contumacior : nimirum in quibus acutifsimus fit effectus morbus : ftatim enim iugulat, & tam crebris inuafionibus, eorum, quæ accidunt, uehementia. Qui autem fit acutifsimus, Auicennas oftendit his uerbis. Et omnis quidem cauffa epilepfiæ cerebralis fundatur fuper debilitate digeftionis in ipfo : non ergo euacuatur quin aut fit in fubftantia cerebri, aut medulla eius, & eft deterior : aut fit in panniculis eius, & eft leuior. & melãcholica fortis eft deterior, quamuis phlegmatica fit pluries. & fi enim phlegmatica plus accidit, melancholica tamen fortis magis opilat tranfitus fpiritus.
Comitiales præterea affectiones eæ pefsimæ exiftimantur, quæ hydropicis contingunt : ueluti in Coacæ prænotionibus Hippocrates fcriptum reliquit. Cæterum quoniam hæc omnia idem author quodam in loco memoriæ prodidit, ea omnia huc afferre conftitui, ut conftaret num curationem hic morbus affequi, & quo modo ualeat. Ex his igitur porro, inquit, qui comitiali morbo capiuntur, difficilime quidem liberantur hi, quibus a puero contingit morbus, & fimul ad uirilem ætatem peruenit : deinde hi, quibus corpore in uigore ætatis cõftituto factus eft, & fuerit a uigintiquinque annis ufque ad annum quadragefimum quintum. poft hos autẽ, quibus factus fuerit morbus nullam fignificationem præbẽs ex qua corporis parte initium fumat. At quibus ex capite initium fumere uidetur, aut a latere, aut a manu, aut a pede, facilius curatur. Cæterum differunt etiam hæc morbi genera : qui enim a capite ortum ducunt, ex his grauifsimi funt, deinde qui a latere : qui uero a manibus, ac pedibus, maxime fanari poffunt. fed & horû curationem aggredi oportet medicum, qui medendi modum nouit, fi nomines fuerint iuuenes. & laboris amantes : nifi mens mali aliquid habuerit, aut quis fopore attonito fideratus fuerit. nam hæ melãcholicæ mentis cõmotiones non funt conducibiles. Alii uero, qui ad |56| infernas parteis conuertuntur abfceffus boni funt. Longe uero optimi & hi funt, qui fanguinolentifsimi. Quicunque uero fenes apprehendi incipiunt, maxime moriuntur : et fi non pereunt, ftatim celerrimeque per fefe liberantur, a medicis autem minime opem ferunt. At quibus pueris oculi repente diftorti fuerunt, aut maius quoddam malum perpesfi funt, tubercula fub ceruicem oborta funt. aut uocem graciliorem adepti funt, aut tuffes ficcæ diuturnæ adhærent, aut maioribus factis dolor procedit ad uentrem, & non exturbatur : aut in lateribus diftorfiones habent, aut uenas craffas circa uentrẽ uaricofas, aut omentum defcendit, aut teftis magnus factus eft, aut manus tenuis, & impotens, aut pes, aut tibia tota clauda facta eft citra aliam cauffam, his omnibus morbum antea factum fuiffe fcire oportet præ his uniuerfis. Et plurimi, qui pueros educant, fi interrogentur, confitebuntur : quofdam uero etiam res latet, negantque fe fcire quidquam tale factum effe. Sed quoniam fatis uidemur de omnibus huius morbi notis cafibusque dixiffe, & huius uoluminis magnitudo largius procefsit, quæ fequuntur deinceps in tertio libro dice-... (texte manquant).