HIERONYMI GABVCINII
FANESTRIS MEDICI, AC PHILOSOPHI.

DE COMITIALI MORBO.


AD IOANNEM BAPTISTAM FLAVVUM.

LIBRI TRES.



Saepe & multum hoc mecum cogitaui, Flaui doctifsime, boni ne an mali plus attulerit hominibus, qui artem medicam profitentur, dialecticæ facultas, ac fummum rerum naturalium fcientiæ ftudiû. nam & quum detrimenta cõfidero ; quæ ex longa nimis opera laudandarum artium omnium procreatricis huius, ac quafi parentis philofophiæ proueniunt ; & multorum hominum calamitates animo atque interitus colligo ; non minimam uideo per iftiufmodi homines inuectã effe partem incommodorum. cum autem res à noftra memoria ob uetuftatem remotas ex literarum monumentis repetere inftituo ; multos homines ui medicæ difciplinæ, philofophiæ coniunctæ, priftinæ fanitati reftitutos, plurimas ægritudines reftinctas, firmifsimas ualetudines, atque inde fanctifsimas amicitias intelligo facillime cõparatas. Ac me quidem diu cogitatem ratio ipfa in hanc potifsimum fententiam ducit ; ut exiftimem rem medicam fine dialectica atque philofophia parum prodeffe mortalibus ; eafdem uero fine medicinali arte nimium obeffe plerunque, prodeffe nunquam. Quare fi quis omifis rectifsimis, atque honeftifsimis medicæ difciplinæ ftudiis confumit omnem operam in dialectica, atque philofophia ; is inutilis fibi, perniciofus medicus alitur . qui uero ita fe illis armat ; ut non oppugnare medicinæ commoda, uerum pro his propugnare pofsit ; is mihi uir fibi, patriæq;, atque aliis utilifsimus fore exiftimatur, atque is, qui Hippocrateus merito habeatur Ac fi uolumus huius erroris cõfiderare principium ; reperie| mus id uel fcientiarum neglectu, uel earum nimia cupiditate natum, indiesq; auctum. Nam fuit quoddam tempus, quum nulli reperiebantur medici ; & quifque, prout fors ferebat, aut feruabatur, aut moriebatur : deinde experientia quadam ducti nonnulli herbas, aliaq; prompta in depellendis morbis nouerunt : adeo ut medicinam totam in ufu, & experimentis ponerent Hi igitur quum fibi experimentorum tãtummodo notitiam neceffariam effe contenderent ; cauffas eorum obfcuras, qui fierent, effectuum omnino ignorantes in maximum ægrotantes difcrimen perducebant. Hæc alii intuentes, ita corporû rerumq; rationibus innitebantur ; ut dum rerum cauffas rimari cupiebant, interim æger è medio ui morbi tolleretur. Primo enim medendi facultas fapientiæ pars habebatur : ut & morborum curatio, & rerum naturæ contemplatio fub iifdem authoribus nata fit ; fcilicet his hanc maxime requirentibus qui corporum fuorum robora in quieta cogitatione nocturnaq; uigilia minuerant . ideoq; multos ex fapientiæ profefforibus peritos eius fuiffe accepimus : clarifsimos uero ex his Pythagoram, & Empedoclem, & Democritum : ita propter infcitiam, aut nimiam fcientiarum auiditatem cæca ac temeraria dominatrix animi cupiditas medicina ipfa abutebatur. Quo tempore magnus uir ille & fapiens (ut fcis) Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignus, uirq; & arte & facûdia infignis, cognouit quæ materia effet, & quanta ad tuendam ualetudinem, morbosq; curandos oportunitas, fiquis eam poffet elicere, & præcipiendo meliorem reddere. Hic igitur primus ab ftudio fapientiæ difciplinam hanc feparauit ; duoq; inueniendorum medicamentorum inftrumenta pofuit, experientiam nempe & rationem : quibus una coniunctis facilius, quæ quibus morbis medicamẽta efsẽt idonea, poffet intelligi . ita igitur primo fic & nata. & progreffa longius medicina uidetur : & item poftea in maximis morbis cum fummis hominum utilitatibus effe uerfata. Poftea uero quàm commoditas quædam praua uirtutis |2| imitatrix fine ratione officii difciplinam medendi confecuta eft ; tû ingenio freta malitia permultos Theffalios medicos, nempe imperitifsimos aluit ; qui uitas hominum temeritate quadam, peruerfaq; audacia labefactare affueuerunt. Quorum quum quifque ad quemque morbû profligandum fua inuenirent remedia ; quæ fæpe alii improbabant ; multæ (ut fit) controuerfiæ oriebantur ; in quibus quum fæpe à mendacio contra uerum homines ftare confuefcerent ; medendi afsiduitas aluit audaciam : ut neceffario fapientes quique medici propter iniurias, necesq; hominum refiftere audacibus illis, & opitulari fuis quifque neceffariis cogerẽtur . itaq; quum in medendo fæpe par, nonnunquam etiam fuperior uifus effet is, qui omiffa uera medendi ratione methodicû fefe tamen nominabat ; quum effet re uera à methodo alienifsimus ; tanquam afinus ad Lyram ; ne ad audiendam quidem eiufmodi fpeculationem effet idoneus ; ne dum quod rectû effet, ratione inueniret ; fiebat, ut & multitudinis & fuo iudicio dignus, qui medendi difciplinam exerceret, uideretur. Hinc nimirum non iniuria quû ad medendi prouinciã temerarii atque audaces homines accefferãt, maxima, ac miferrima naufragia fiebãt : proptereaq; quum morbi, quos curandos fufcepeant, nullam curationem admitterent ; eorum cauffas ad iram Deorum immortalium referre, & ab iifdem opem depofcere cogenbantur. Quibus rebus tantum odii, atque inuidiæ fufcepit ratio ipfa medendi ; ut olim quotquot aderant, medici ex urbe expulfi fuerint : ingeniofifsimiq; propterea homines quafi ex turbida tempeftate in portum, fic ex feditiofa & tumultuofa medicina fe in ftudiû aliquod traderent quietum, hoc uero à plerifque eorum defertû obfoleuiffe eo tempore uidetur ; quo multo uehementius erat retinendum, & ftudiofius adaugendum, nam quo indignius rem honeftifsimam, & fanctifsimam uiolabat ftultorû & improborum temeritas, & audacia fummo cum hominum difcrimine ; eo ftudiofius & illis refiftendum fuit ; et ægrotantibus confulendum quod Galenum non fugit, neque | Aratæum Cappadocem, neque horum (ut uere dicam) difcipulos Paulum Aeginatum, & Aetium, neque alios permultos ; quibus in hominibus erat fumma uirtus, & fumma uirtute amplificata authoritas. cum quibus ego libenter fentire foleo quòd eorum me non authoritate folum, quæ fumma eft, uerum etiam rationibus, atque exemplis ita tueri pofsim, ut nullam prætera cuiufquã reprehenfionẽ extimefcam. Quare meo quidem animo nihilominus medicinæ ftudendum eft : etfi ea quidam priuatim, & publice peruerfe abutuntur : fed eo uehementius, ne mali magno cum detrimento bonorû, & cõmuni omnium pernicie plurimum pofsint : quum præfertim hoc unum fit, quod ad omneis omnium hominum fexus, ætates, tempora maxime pertineat : hoc tuta, hoc honefta, hoc illuftris, hoc eodem uita iucunda fiat . nam hinc plurima ad ciuitates, oppida, caftella, uillafq; commoda ueniunt : hinc ad ipfos, qui eam adepti funt, laus, honor, dignitas confluit. Sed quorfum hæc tã multa : ut oftende rem nullum plane morbum facrum effe ; nullumq; præcãtationibus auferri poffe ; pro quo abigendo imperitifsimi quidã, planeq; impudentifsimi, quû nihil aliud haberent, fæpe illis uti uidentur : medicinæq; difciplinam philofophiæ coniûctã omneis fere morbos curare ; modo de salute non defperarint, qui eos patiuntur ægrotantes ; & medicum nacti fuerint, qui infita quadam mẽtis acie, qua rerum omnium uim naturamq; uiderit, experientia quoque comprobarit . hic enim inuictos fere morbos euincere ; fin id minus, faltem edomare, mitioresq; reddere poterit. Quos inter quum fuperioribus annis comitialis morbus curandus mihi fufciperetur ; (is enim curatu longe difficillimus erat in homine, qui uigefimum quintum annum iam prægreffus fuerat ;) huius difciplinæ ope depulfus eft : quum non defuiffent, qui omnino curari eum non poffe dicerẽt : alii qui eius cauffam in Deos refunderent ; abigiq; propterea haudquaquã poffe affirmarent, nifi præftigiis quibufdam, præcantationibusque uterentur. alii contra effent, qui mira quædam huic malo |3| remedia idonea fefe habere prædicarent ; quum alioqui imperitifsimi haberentur, & effent ; adeoq; propterea impudentes audacesq; fierent ; ut omnia audẽtes nõ mediocri hominum effent detrimento. Haec igitur omnia quum non femel mecum cogitarem, diuq; animo uoluerem ; fi forte quod iam non natura modo atque exercitatione, uerum etiam artificio quodam comparaui, id omne ad comitiale malum curãdum coniicerem, atque ita eos, qui aliter fentiunt, ab eorum fententia pro uirili dimouerem, & ad ueritatem reuocarem : hæc, qualiacunque fuerint, in commentarium quoddam redegi. Sed mihi quum de comitiali morbo uellem aliquid fcribere ; tu occurebas dignus eo munere ; quo uterque noftrû communiter certior fieret medicæ difciplinæ maiorem adhibendã effe fidem, quàm quæ à multis adhibetur . ea enim quum difficillimos quofque morbos tum edomet, tum depellat ; fi non femper comitialẽ, non tamen raro ipfum euincere certo fcimus. Nunquam igitur fatis digne laudari poterit medicina philofophiæ coniuncta ; cui qui pareat, omne tempus ætatis fine moleftia pofsit traducere : Hunc igitur librû de comitiali morbo ad te mifimus ; in quo æquabili & temperato orationis genere ufi fumus : & propterea in eo quietum difputandi genus perfpicies. fequimur enim in eo tum medicos, tum etiam peripateticos ; non ut interpretes, fed ut folemus, e fontibus eorum iudicio, arbitrioq, nostro quantum, quoque modo uidebitur, hauriemus. Placet igitur, (quoniam omnis difputatio de comitiali morbo futura eft ;) ante definire quid fit comitialis morbus fi prius, quod fit, quotque modis dicatur, demonftrabitur. Quamquam enim uereor ne nimius in hoc genere uidear, tamen omnes ueteres philofophi medicique maxime noftri ad incunabula accedût. Comitialis igitur morbus is dicitur ; quod qui ad illo corriperẽtur, in comitiis potifsimum deprehendi folebant : comitiaque ; quo die quis prolapfus effet, interrumpebantur. Hinc comitiales homines, qui eodem capiuntur, & comitialiter aduerbium : ita enim | apud Ariftotelem, Pliniumque legere perfæpe folemus. Hunc græci, in primisque Ariftoteles ipfe επιληψιαν uocarunt, quafi comprehensionem, aut detentionem, fiue obturationem ; quòd uidelicet ægroti rerum obliuifcantur, & fenfus eorum detineantur : neque enim audire, aut uidere, aut intelligere prorfus, aut meminiffe alicuius poffunt ; fed omni deftituti fenfi iacent mortuis non difsimiles . propterea qui huiufmodi morbo capiuntur ; επιληπτικοι. i. epileptici nuncupantur ; unde επιληπτιζω comitiali morbo laboro Plutarchus dixit. Hippocratis præterea tẽpeftate επιληψια απο του επιλαμβανεσθαι dicebatur ; id eft à correptione : ita enim ftolidi medici ueteres fuere ; ut crederent επιληπτους ab aliquo Dæmone corripi ; qua poftmodum correptione quaterentur. Hunc & alio nomine ιερον νοσον uocabant : quòd non humana ope tolli poffet, fed diuina : aduerfus quos multa in cõmentario de facro morbo fcripfit Hippocrates ; multaq; eorum figmenta, fabulasque aniles deridebat ; quæ fane nunc referre fubpuduit. Sunt qui facrum alia ratione dictum uelint ; nimirum quod cerebrum, in quo uitium fit, facrum, templumque fit multorum philofophorum iudicio partis animæ in corpore natæ ; fiue quòd facram contaminet animam ; aut quòd, qui eum paffus eft, fubito cõcidit, ob magnitudinem nimirum affectionis : fiquidem Græcia facrum pro magno ufurpat : ut quum facrum of dicit ; facrum mare, facrum domum ; uel ut Tragicus poeta, facram noctem, hoc eft magnam : & nautæ qui facram anchoram appellant ; nempe maximam, ac ualidifsimam ; quam tum mittunt, quum extrema laborant difcrimine. Sunt qui facrum .i execrabilem dictum putant : quod cû, qui illo laborat, ueluti dira quadam pefte infectum deteftantur. Neque fane mirum ; quando & beneualentibus tanquam fcelefti, & abominabiles non folum ftomacho comitiales fint, fed & timori . unde Plinius ait hunc morbum defpui fuetum ; perinde ac fi contagione ipfos eflet inuafurus. Hinc Plauto facerrimus homo, fceleftifsimus dicitur. Maiorem hunc Celfus propter graui- |4| tatem nuncupat, ufus uoce latina. Herculeus item dicitur : nimirum quòd Herculi familiaris fuerit, aiuntq; uel propter immenfos labores, uel immittente Iunone in hunc incidiffe : vel quòd, ut ille inuictus, ita hic nulla medicorum ope fuperatur ; potifsimum ubi ætatẽ adeptus fuerit : elephantiafis exemplo ; quod quum nullus fere maior fit, atque ualentior ; Herculeus itidem morbus nuncupatur Aretæo authore. etfi Ariftoteles quem fequi Galenus uifus eft, non herculeum, quod ipfo Hercules laborauit ; fed facrum potius ab eo dictum fcribit ; nempe magnum atque inuictum, Herculis exemplo ; qui ut inuictus erat ; ita morbus uinci nequiret : uel ut alii fentiunt ; dictum ab Hercule facrum ; quia Hercules inter facra numina, deosque colebatur. Vnde Theodori Gazæ erratû emanauit, qui Herculeum ab Hercule dictum ab Ariftotele morbum fuiffe uoluit : quum ne uerbum quidem Ariftoteles dixerit ; fed de fuo Theodorus addiderit . ita .n. græce Ariftoteles. οιον λεγεται των τε ηρωικων τα περι τον Ηρακλεα και γαρ εκεινος εοικε γενεσθαι ταυτης της φυσεως : δι και τα αρρωσηματα των επιληπτικων απ εκεινου προσηγορευον οι αρχαιοι ιεραν νασον. i. ueluti inter Heroas de Hercule fertur : ille etenim eius fuit naturæ : unde & morbum comitialem ab illo, facrum prifci morbum appellarunt. Sunt qui Diuinum appellant ; quòd diuinam animæ partem difcruciat. Lunaticus quoque quibufdam dicitur ; quod eum, qui interlunio natus eft ; hoc malum fere pati compertum fit : aut quod qui cadunt pleniluno, periculofius eodem capiantur ; ueluti Ariftoteles memoriæ prodidit : aut quòd flagitiofis hominibus à Luna immitatur. παιδιων denique νοσημα vocant ; quòd illorum quoufque ad pubertatem accedant ; peculiaris, tantæque familiaritatis exiftit ; ut propter hanc cauffam non nifi poft feptimum diẽ pueris olim nomina imponerentur, quos plurimum ante hunc interire Ariftoteles tradit ; tanquam faluti iam puerorum magis credamus : quum alioqui conuulfione per morbum comitialem plurimum exciperentur : & præcipue corpulentiores, & lacte uefcentes copiofiore | & crafsiore : ueluti tertio libro dicetur. Huius etiam puerorum comitialis conuulfionis Hippocrates in commentario de aere, aquis, & locis meminit ; dum conuulfiones ait infantibus euenire, fufpiriaque, que arbitrantur puerilem efficere, & morbû effe, in qua oratione plane patet illi uerbo puerilem fubaudiẽdum effe affectum ; ut talis fit eius fermo ; quem puerilem arbitrantur affectum efficere ; atque facrum morbum effe. Caducum etiam morbum Marcellus medicus uocat. hæc autem labes uulgo puerorum mater appellatur ; quã Q. Serenus ita defcribit.
» Et fubiti fpecies morbi, cui nomen ab illo eft,
» Quod fieri nobis fuffragia iufta recufet,
» Sæpe etenim membris atro langore caducis
» Confilium populi labes horrenda diremit.
» Ipfe deus memorat dubiæ per tempora Lunæ
» Conceptum, talis quem fæpe ruina profudit.
Principio igitur quærendum eft, quid fit comitialis affectio : nimirum an fit morbus, an potius cafus, quum .n. præter naturã παθος fit ; alterutrû effe neceffe eft ; id quod ex eius, quæ in ipfa affectione confpiciuntur, notis facile deprehendi poteft : fiquidem qui hoc fymptomate capiuntur, in terram prolabuntur, quatiuntur, motuq; ac fenfu deftituuntur : quæ omnia cafum potius, quàm morbum effe demonftrant : ueluti poftea declarabitur. Comitialis igitur affectio fymptomatis nomen potius, quàm morbi exiftit : fi quando tamen comitialem morbum dici deprehendes ; morbum υπερ τη παθεοσ, nempe pro affectione, quæ fymptoma etiam fignificat, dictum effe exiftimato, fat eft Hippocratẽ, Galenumq;, fymptoma effe uoluiffe : fub quo fignificato methodum etiam hanc curatricem trademus. Eft igitur comitialis morbus affectus principes cerebri functiones, ratiocinatricem nempe, atque memoratricem, fenfusque oblædens cum uniuerfi corporis conuulfione, ideft neruorum ac mufculorum ad fuam originem inuita retractione, non perpetua, uerum temporaria : ita enim pafsim illum |5| Galenus defcribit. Quòd autem cerebri facultates omnes lædentur ; ex iis ; qui in inuafione, & pofteam fpectantur, cafibus liquido conftat, cuiusce rei cauffa eft cerebri finuum noxa, nempe obftructio ; in quibus animales tum facultates tum fpiritus confiftunt ; quibus facultates eædem ueluti inftrumentis quibufdam propriis deprauate untuntur, neque enim ab obftructis illis uis ulla ad cæteras corporis parteis tranfundi poteft : quo fit ut comitialis homo fenfuque & motione à uoluntatis imperio prodeunte neceffario priuetur ; unde ftatim prolabitur. Quòd fenfu quouis etiam priuetur externo, nimirû & interno, experientia cõprobatur : quãdo neque uidet, neq; audit, neq; ullo fenfu quidquã percipit, ac ne cõfequi quidem poteft quid factum fit, fiquidem cum memoriæ uitibus ratio quoque oblæditur peracta & enim inuafione nihil omnino aut ratiocinatur, aut imaginatur ; atque ueluti ftatua marmorea nihil eorum ; quæ in ipfa inuafione peracta funt ; memoratur. Quoniam uero facultates iftæ non eodem perpetuo modo noxam percipiunt, fed diminute plerunque fuas obeunt actiones, corrupte nõnunquam, interdum omnino auferuntur, non omnes eodem modo lædi conftat : fiquidem motricis munus facultatis corrupte obitur ; quando motus eius inuoluntarius ac præter naturæ imperium, & dum fieri non debet, abfoluitur. fenfilis uero munus non corrumpitur modo, fed & aufertur : nihil enim ftatim poft inuafionem comitialis animãs fentit . motricis igitur munus facultatis corrumpitur, fenfilis omnino aufertur : uniuerfum præterea corpus conuellitur, dum nerui, mufculique ad fuam originem, nempe cerebrum, retrahuntur : ut, quod noxium in cerebri finibus continetur, natura expellat. eft enim inuoluntarius naturæ motus a cauffa præter naturã factus : ueluiti in ipfa inuafione quotidie fieri experimur. uidifti ne unquam comitialem accefsionem fine partium uniuerfi corporis neruorumque ac mufculorum contractione fieri ? hac nimirum mufculorum ligamenta, fibræque a neruis orta, neruiq; a fpinali medulla, atque ea a cerebro | fi quando æqualiter retrahuntur ; neruorum principii id genus contractiones effe dicamus : quando eius motum nerui omnes confequuntur. Ea autem ratione neruorum ad fuam originem inuita contractio temporaria, nõ perpetua exiftit, propterea quòd cerebri motus pro uoluntatis imperio dirigitur, fitque à natura ui quadam irritata, ut excutiat quod noxii in eius finibus continetur. Dices fortaffe, etfi locus huius fymptomatis cerebrù effe certo fciamus : neque enim aliter cafus effet corporis uniuerfi, fi principium non pateretur cerebrum nimirum : nihilominus tamen, quum plures cerebri partes habeantur, in quanam potifsimum fiat, tibi perfcrutandum eft . aut enim in cerebri medulla membranifue, aut uafis, aut potius in eius finibus fiet. illam autem finus tantum effe ex eo deprehendi poteft, quòd quum repente fiat comitialis cafus, ftatimq; diffoluatur, in eius laxiore, ampliore, paratioreq; parte fieri perfpicuû eft. nulla autem latior eius habetur pars, quæ & excrementa recipere, atque excutere ualeat, quàm finus ipfi . in his igitur comitiale malû fiet : ueluti tertio de locis affectis Galenus clarifsime demõftrauit, inferiusq; clarius oftendetur. Sunt qui ea ratione ducti, quòd is affectus difficillime euincitur, imo infuperabilis fere exiftit, ob iram quandam diuinam hominibus immitti contendunt, malumque hoc, ueluti & alia permulta, ad Deorum irã fuiffe relatum, & ab eifdem opẽ depofci folitam, ueriq fimile effe inter non nulla auxilia aduerfæ ualetudinis plerifque tum eam fecundum contigifse ob bonos mores, quos neque defidia, neque luxus uitiarant : Homerumq; uetuftifsimum citant authorem, qui peftẽ Græcia exercitum inuafiffe ob Apollinis iram cecinit : idemque & de Hercule aiunt, qui ob irã Iunonis nouercæ herculeo ab ipfo nuncupato morbo ipfa ita permittente correptus fuit, Hippocratemque ab eodem accepiffe ferunt, dum in prædictionibus, in hanc plane fententiam tradidit : Et fi quid in morbis diuinum habetur, illius quoque edifcere prouidentiam oportet. quod tamen ita falfum |6| eft ut nullo fuo libro Hippocrates cauffam ægrotationis in Deos refundat : quando Galenus nil aliud Hippocratem per Diuinum uoluiffe ait, quàm aeris nos ambientis conditionem : cuius tum in aphorifmis, tum in libro de aere, aquis, & locis, tum de morbis uulgaribus abunde meminit, ea enim omnia prædictiones eorum funt, quæ nos ob circumflui aeris caufsã infeftant. Quin & in commẽtario de facro morbo multa quoque ab eo funt fcripta ad eorum obftirpandam fufpitionem, qui Deum morbos immittere contendunt. Non igitur comitialem putandum eft diuinum haberi morbum, ueluti neque aliorum quenquam : quum fi cæteris diuinior effet, omnibus eadem pacto morbum fieri, neque difcrimen biliofos interatque pituitofos temperamento homines fieri oporteret, quemadmodum neceffario facimus : pituitofis enim natura oboritur, biliofis uero nõ accidit. Comitialis igitur hic affectus ex iifdem caufsis oritur, quibus & cæteri, ab accedentibus nimirum ac decedentibus, ueluti frigore, fole, uentis, & quæ ab his trãfmutantur, & nunquam quiefcunt. Hæc autem diuina funt Hippocrati. Quamobren nequaquam hunc affectum ab aliis feiungere, neque cæteris diuinorem putare, fed omnes hoc pacto diuinos, omneisque humanos exiftimare oportet. Hominum enim inexperientia & admiratio effecit, ut huius affectus naturã, & cauffam diuinã effe exiftimarint : quû enim nulla fere re cæteris morbis fimilis fit, eius tum naturam, tum cauffam haudquaquam cognofcẽtes, diuinatatem ipfi adfcripferunt. Sed præftat, hiftoriam hoc loco non indignam fane, quam recenfeamus, fubfcribere, ex Cœlio Rhodigino excerptã, in qua fictam hanc diuinatatem facile pofsis agnofcere, fiquidem Magmed, feu Maumeth dicatur is, qui magnã orientis partem religione pernitiofa implicuit, uti proditum eft, huic erat affectioni obnoxius. id cum animaduertiffet uxor, & eo nomine plurimum indignaretur, ac rogaret fubinde quid effet in re. Define, inquit, mirari : morbus abeft : fed cum aduentantis numinis uim pati | nequeam, mente collabor, ac ftupent membra. Communis eft hæc prophetarum affectio : quorum me effe unum fcias uelim. Hac fraude mulier delinita, quòd odiffe cœperat aduentus atrocitate, commenti uerfutia, ut diuinum fufpicere uirû coacta eft. quæ illuc denique prorupit fraus, ut moriẽs illum ex affe heredem inftituiffet. quæ res potentiæ quam mox indeptus eft amplifsimam, exordia præbuiffe narratur. nulla igitur ratione ceteris diuinior eft, atqui nec ipfe diuinus : nifi ob eam fortaffe rationem diuinus dici cœptus fuerit, quòd diuinã animæ partem, nẽpe ratiocinatricem uiolet, quemadmodum Apuleius in prima defenfione dictum eum fuiffe exiftimauit. Quemadmodum enim fternutamentum facrum dictum eft, quòd e capite membrorum præcipue omnium diuino unde cogitatio eft, fuum ducit principium. ita & hunc facrum diuinumque dici par eft. ufque adeo enim affines funt affectiones, ut comitialis ingens fternutamentum, ipfumq; leuis comitialis exiftimetur, Ariftoteles authore. Nunc quoniam quibus nominibus uocaretur, & quid effet, dictum eft, reliquum eft, ut oftẽdatur quæ, quot eius differentiæ habeantur. Comitialis igitur morbi duo prima funt genera : aut enim uitium hoc fit capite perfefe laborante, aut aliunde uenit : fi aliunde, aut quum caput lege quadam confortii a uentriculo oblæditur, aut quum a parte aliqua, cui id forte fortuna accidit, uitium incipit : quod deinde eo afcenfu cerebrum petit, ut illud iam confurgens ægrotus plane fentiat. quibus omnibus illud commune ineft, quod cerebrum uel primario affectu, uel alterius partis cõfortio afficitur, melancholiæ exemplo : hæc enim uel ipfomẽt affecto, uel aliis confentiente cerebro fieri folet, utraq; namque pafsio bifariam in lædendo cerebro fefe inuicẽ imitatur : hæc enim nigro, illa uero fubalbido, pituitofo inquam crafsoque, aut etiam nigro humore in ipfo loco exiftẽte, aut potius generato ; uel fimili in uniuerfo corpore redundante, qualis potifsimum in cerebro continentur, arcem cerebri conuellunt. Affectus uero cerebri per |7| aliarum partium confortium in melancholia, alteram tantum differentiam ponit Galenus, qui ftomacho confentiente fieri folet, & quem flatulentum & a præcordiis hypochondriacum appellat, ob inflammata circa ftomachum præcordia prouenientem, quæ modo auram quandam maligniorem, modo fubftantiæ humoris partem ad cerebrum furfum tranfmittant. In comitiali uero morbo duos pofuit modos, alterum ex ftomachi, ex alterius alterum partis confortio, in qua affectus incipit fuborientem : uaporibus deinde in ea parte, uel propinquis ad cerebrum adeo clam confurgentibus, ut eos dum fe attulunt, ægrotus non minus animo intelligat, quàm corpore fentiat : atque hunc modum raro fieri : illum uero, qui ipfomet per fefe affecto cerebro fieri dictus eft, plurimis obueniffe memoriæ prodidit. Eius uero, qui ftomachi uitio fit ; quatuor cauffæ numerãtur : quibus omnibus una ingruẽtibus maximum inde affectum oriri neceffe eft, nempe fi ftomachi affectus ualidus fuerit, fi ftomachus ipfe fit exacto, delicatioresq fenfu ; fi cerebrum, neruiq; fi cor, & quæ ab eo arteriæ imbecilla fuerint, ita enim propter ftomachum comitialis conuulfio fieri poteft, confentiente principio tum in cerebro tum in neruis. Hic uero affectus per id exemplum oftenditur, quod grammatici cuiufdam a Galeno proponitur, hic .n quoties uel nimis uehementer doceret, aut cogitaret, aut inediam fuftineret, aut irafceretur ; comitialiter conuellebatur, nempe ftomachi uitio, ut qui fenfu maximo præditus effet, ac deinde confortii quadam lege & totû cerebrum, & corpus uniuerfum conuulfione concutiebatur. alios quoque conuulfione per morbum comitialem ftomachi uitio correptos, uidiffe ait : quum aut probe non concoxiffent, crudiq; fuiffent, aut uini & quidem meracioris plurimû ebibiffent, aut ubi uenereis immodice operã dediffent. Has igitur fortaffe ob cauffas correptum bis hoc morbo fuiffe in rebus agendis C. Iulium Cæfarem, frequentiq; capitis dolore uexatum tradunt : nimirum quòd cerebrum confortii lege a ftomacho afficiebatur | ob uehementeis animi curas, quibus maxime detinebatur : aut fi mauis ob rei ueneræ nimium ufum, cuius appetens fuiffe maxime fertur : legifti ne quãdoque apud Hippocratẽ ex Democrito θην συνσουσιαν ειναι μικρον επιληψιαν ut mirari definas C. Iuliû Cæfarẽ Dictatorẽ rerûq; potitum illud infortunii ob eas, quas modo habui, rationes fuiffe perpeffum, ob quas etiam, & alias permultas magnos & ingenio & rerum geftarum gloria excellentes uiros eodem laboraffe. Hoc autem morbo Cordubæ primum, ut fertur, correptus non mollitiei occafionem ex ipfa fecit ægritudine, fed ex militia ægritudini remedium comparauit. Indomitis nanque uiarum difficultatibus, uictus parcitate, afsidius uigiliis, & durifsimis laboribus aduerfus morbum dicimans inuictum ac infuperabile tutatus eft corpus. His proxime diebus adolefcens quidam quotidiana febre correptus, mihiq; curandus oblatus, quum magnam crudi humoris copiam una cum oris uentriculi, quod ftomachum proprie uocant, offenfa, uel excruditatibus, uel alia quapiam occafione congefsiffet, inter accefsionis initia fyncope capiebatur : fuccedente uero tempore in comitialeis conuulfiones prolabetur : inter quas & ceruix ad dorfum trahebatur, oculi diftorquebantur, osq; in latus contrahebatur, rigoresq; corripiebatur, fpuma circa os effluente, qua peracta accefsione & fyncope deficiebat. Quæ uero fint eæ corporis partes, a quibus cõfortii lege morbus hic producitur, Galenus refert, dum fe puerum uidifle commemorat, qui comitiali conuulfione ex cruris confortio laborabat. audierat enim ex puero narrante affectum a crure initium fumere, mox illinc recta afcendere per fæmur, & imminentes illi lumbos, ac per latera ad ceruicem, donec ad caput perueniret : quod quû primum tangeret, ipfum haudquaquam fibi conftare : qui interrogantibus medicis, quibus cum ad rectam ipfius curationem ueftigandam Galenus conueniffet, quale id effet quod ferebatur ad caput, nihil habuit, quod refponderet : hic autem annum ætatis fuæ decimum tertium |8| agebat. Alium præterea uidiffe adolefcentem refert mentis compotem, qui fatis poterat & fentire quod fiebat, & alteri enarrare, eodem morbo laborantem : hic autem dicebat, ueluti auram quandam frigidam effe id, quod afcendebat. Quid quòd Alexander Trallianus idem propemodum uidiffe refert ? Sed placet exemplum quoddã referre, quod ipfe uidi. Magdalenæ, quæ apud ædes Diui Marci habitabat uirgini ætatis fuæ annum agenti uigefimum quartum, pes palpitare ex pollice dextro uehementer cœpit : hæc autem palpitatio illinc recta afcendebat, uti referebat, per crus, færmur, lumbosq : illi imminenteis, ac ceruicem, donec ad caput perueniret, quo primum contacto defipere uidebatur : poftea ftatim conuulfione correpta concidebat, fpuma ad os facta : hæc autẽ ita crebro illi obueniebant, ut tandem moreretur. Hippocrates autem libro morborum uulgariû fecundo. Timonectis inquit filio fere bimeftri puftulæ in cruribus, & coxis & lumbis ac imo uentre, & tumores ualde rubicûdi. his autem fedatis conuulfiones & comitiales fiebant fine febribus multis diebus &, mortuus eft. Paulus uero tum a cruris, tum manus digitis contagionem nafci poffe dicebat. Infuper uifus eft (inquit) quandoque prouenire id genus uitii in quadam muliere ab utero ; quo tempore utero geftaret, quod a partu edito ceffauit, illud ipfum Auicennas matricis præfocationem appellat, fimileq; comitialibus effe, quum tamen alibi comitialis fpeciem morbi effe uelit : quæ res facit, ut fibi inconftans in fcribendo uideatur : quum tamen fibi optime conftet : comitialis enim mali fpecies ab affecto utero lege confortii, & uuluæ ftrangulatus effe diuerfa fane ratione dici poteft : qua enim cerebrum afficitur, comitialis morbi genus (ea enim ratione dicitur uuluæ ftrangulatus, quod idem uitium affectum uterum confequitur, quod & in comitiali conuulfione folemus intueri) quæ uero in utero materia continetur, eiufdem affectus, eius nimirum, ftrangulatus nuncupatur, primo igitur loco ea ratione comitialis morbi genus effe dixit, quod confortii | quadam lege ab eodem cerebrum afficitur : quum halituofi fpiritus ab eodem ad cerebrum fublati idem ita inficiunt, ut comitialium cafuum congeries fequatur. altero uero, ut qui proprius erat locus uteri morbos recenfendi, uteri ftrangulatum comitiali tamen morbo perfimilem effe, non autem comitialis morbi genus dicit. dum enim fecundo loco præfocationis ut uocat matricis, duas effe fpecies ait, quarum alteram morbum officialem, materialem alteram nuncupat : fecundam comitiali accefsioni perfimilem effe oftendit per hæc uerba. Et fecûda eft ægritudo materialis cû eo, quod facit procedere materiam retentam ad duo membra principalia, ex uapore malo uenenofo : quare accidit res, ficut epilepfia, & fyncopis. Qua igitur morbus eft, ut inquit, officialis .i qua uterus conuellitur uuluæ proprie ftrangulatum, qua uero materialis eft morbus, ideft qua facit procedere uapores uenenatos ad cerebrum, comitiale malum dici contendit. Paulus uero comitialibus fimilem effe uteri fuffocationem uoluit, nimirum qui iuxta circuitum, ueluti comitialis, mouetur. Genus igitur comitialis morbi uteri ftrangulatum, & proprium morbum effe hoc modo exiftimandum. Similem profecto comitiali affectum hunc fecit Hippocrates libro de morbis muliebribus infcripto, dum uteri ftrangulatus cauffas, & cafus referens. Quædam, inquit, etiam dẽtibus frendunt, & faliuæ ad os fluunt, & fimiles funt his, qui ab herculeo morbo detinentur, iifdem propemodû cafibus ex uteri ftrangulatu prouenientibus affectam mulierem noui, quæ ita frequenter in comitialeis conuulfiones, fyncopamq; prolabetur, ut perfæpe ueluti mortua deploraretur : hoc autem quum plures annos id genus uitio laboraret, nulloq; adhibito medicamento depelleretur, excreto tandem e uulua nigro quodam humore, & craffo præter omnium fententiam incolumis euafit. Ex coli etiam dolore comitiales affectiones fieri poffe Paulus uoluit, dum ait. Puto autem colicum affectum, qui etiam incrudefcit, ex huiufmodi contrahi humoribus : ut qui ab Italiæ |9| regionibus inceperit, in aliis autẽ multis Romanæ Reip. locis peftifere cuiufdam luis contagio fimul groffetur. quamobrem in morbum comitialem, aliis in artuum refolutionem fenfu incolumi, non nullis in utraque tranfiit, ac eorum, qui in comitialem morbum inciderunt, plures interiere : ex illis uero, qui in paralyfim, non pauci euaferunt, tanquam cauffa, quæ ipfum tantam erit, per crifim finita. hunc fequutus eft Auicennas, qui omnia ex Paulo defumpfit. Ex inteftinis præterea comitiales cafus ob Lumbricos ea occupanteis fieri & Paulus. & Auicennas, & ipfe etiã non femel obferuaui, fcripfiq. in quodam libello, qui me imprudente & inuito excidit, & peruenit in manus hominum. Poteft & a liene, præcordiisq; illud mali genus fieri, quod & Auicennas oftendit, & ftatim etiam explicabitur. Sed, quod mirandum magis uidetur, a uertebris fpinæ, & ab humerali offe comitiales interdum conuulfiones factas fuiffe, & a toto demû corpore idem author teftatur, quod quomodo fiat, ex eo patet, quod Galenum femper fere fequi author ille uifus eft : in arte autem medicinali ita fcriptum reliquit. ολον δε του σωματος η εξις επ εκεινων λεγεται μαλισα των μοριων, οσα θεωμενοις υποπιτες μυε δε εισιν αυτοι πασι τοις οσοις περιβεβλημενος. i. Totius uero corporis habitudo in illis maxime dicitur partibus, quæ primæ oculis fubiiciuntur ; funt uero hæc, mufculi, qui omnia ambiunt offa. Hæc autem Auicennas exponere dum uoluit, Illud autem, inquit, quòd nocet cum uapore malæ fubftantiæ & qualitatis, eft in toto corpore etiam, ita ut fit in digito pedis, & manus, per quæ uerba non a ftomacho tãtum, uifceribusq; aut internis corporis partibus uapores prauos caput petere, uerum etiam ex partibus externis, in quibus totius corporis habitus deprehenditur, a toto igitur corpore corruptos uapores caput officiẽtes comitialis morbi cauffam effe de partibus extrinfecis, mufculis nimirum toti corpori adiacentibus intelligendum eft : etfi Gentilis ille Fulginas uir, acerrimi indicii, aliam eius loci expofionem afferat : fit etiam plærunque, (uti Afclepiadi pla- | cuit,) percuffu, atque diuifura membranarum, quæ cerebrum regunt, aut nimio timore. Sed quæres fortaffe, & mehercule non inepte : (quum comitialis affectus fymptoma fit, atque fymptoma omne morbum confequatur, ut propterea επιγγυνεμα , i. morbum fuccedens dictum etiam fuerit,) an eodem perpetuo in loco, quem morbus occupat, reperiatur, an potius alium morbus, fymptoma alium inuadat locum : fiquidem duorum alterum fequi neceffe fit, ut fi eadẽ corporis parte, in qua morbus refidet, fymptoma etiam fiat, falfa fit Galeni diuifio in treis illas comitialis huius mali differentias. nam tertia illa quæ confortii quadam lege ab aliqua corporis parte fieri dicitur, omnino aufertur, in qua morbus aut in pedis pollice, aut crure, aut aliubi effe creditur : quum tamen fymptoma in cerebro fieri uideamus : aut fi non eodem penitus corporis loco & morbus & fymptoma infideant, falfum erit, quòd huius fymptomatis morbus fit femper cerebri finuum obftructio. An quod utrûque uerum eft, nempe & quod morbus, & fymptoma eundem locum occupant, & Galeni de comitiali morbo in treis illas differentias, aut fpecies diuifio optima eft ? Nam quocunque modo fiue primogenio in capite, fiue confentiente ftomacho, aut alia quauis corporis parte contagionem impertinente fiat, quum ueluti quædam aura frigida cerebrum petat, has omneis differentias obftructio femper cerebri confequitur. Quo autem modo illas omneis comitetur, ea ratione deprehendi poteft, quod obftructionis quum plures habeãtur cauffæ, huius, qua de agimus, duæ effe exiftimantur : altera quum craffi lentiq, tum humores, tum uapores cerebri finus obftruunt : quorum primi eius obftructionis funt cauffa, quam comitialis cafsus primario cerebri affectu confequitur : uapores uero eam quæ ftomacho confenfiente fit, conftituunt, ueluti in oculorum fuffufionibus eft uidere . altera uero quum cerebri finus coalefcunt, et contrahuntur ob læfionem nimirum, quam uicinæ partes contagẽ ipfis impertientes inferunt, ut fcilicet |10| contagem illam a fefe depellant : ueluti in uera conuulfione a quapiam re nocente facta quotidie apparet, in qua ligamenta tendinesq : ab acri quapiam qualitate læfi coarctantur, & retrahuntur. hanc igitur etiam differentiam obftructio pariet : etfi enim qualitas noxia, aut contages quæpiam latens, aut manifefta fuerit, quæ cerebrum afficiat, femper eius finus coarctabuntur, retrahenturq; ut a feipfis expellant, quod noxium eft, femperq. hoc modo obftrui dicentur .ex quorum demum conftrictione cerebrû calidius fiet, eiusq; facultates, atque in primis expultrix unitæ qualitatem noxiam illam, quæ femper frigidior eft, ualidius expellunt, atque difcutiunt, indicio funt eius inuafiones, quæ quum a noxia illa, cõtagiofaq; qualitate irritante fiant, eas non nifi per longa fieri interualla & Galenus & experientia uoluere. unde & Auicennas fere ulla abfque conuulfione fieri, quibus & quietem magis conuenire, quàm motum, reliquit fcriptum. Ac de comitialis morbi differentiis quidem fatis dictum uidetur, deinceps ad eius cauffas ueftigandas tranfeamus.
Multiplex igitur morbi huius cauffarum genus exiftit, externarum & internarum : harum uero duæ primæ habẽtur, effectrices nimirum, & præparantes, effectricum itidem duæ numerantur, altera quæ primogenio in capite fieri folet, altera, quæ lege quadam confortii, uel a ftomacho, uel ab alia quauis corporis parte enafcitur, cerebrumq; afficit. Præparantes autem (ut uocant,) duæ, nempe temperatura, & ætas, quas poftea pertractabimus, externarum uero cauffam genus in fex numero partitur, in eas fane fine quibus animans nec uiuere, nec effe poteft, quarum libro tertio hiftoriam referemus.
Internæ igitur comitialis huius mali effectrices cauffæ tot numero habentur, quot noftri corporis humores exiftunt : duæ tamen proximiores habẽtur, quarum altera humor eft uel pituitofus, uel niger : primus enim quû cerebro peculiaris maxime fit, in eo plurimum uiget ob temperaturæ utriufque fimilitudinem : nullam præterea mordacitatem habet, atque ob crafsitiem non facile | dilabitur, ut in cerebro coacta, ex molli, qua prædita eft, fubftancia facile in comitiali inuafione excutiatur : quæ fi lentorem quoque præter crafsitiem interdum obtineat, fæuiores cafus parit : ueluti fecundo libro clarius commonftrabitur. Melancholicus autem poft pituitofum fecundas obtinet parteis : fiquidem & multus nonnunquam in capite progignitur ob uehementeis animi curas, ac perturbationes, litterarumq; ftudia : propter quæ fanguis peruritur, atque in atram bilem definit.
Quibus fit, ut pueris, fenibus, frigidisq; natura temperamenti frequentius uitiû oboriatur, crafforumq; atque frigidorum humorum purgatione curetur, uictuq; calido, ac ficco, cæli ftatu, locisq; ficcioribus, quemadmodum poftea demonftrabitur. Effectrices uero internæ per cõfenfum cauffæ duæ habentur, nempe fpiritus quædam fubftantia aut qualitas, quæ alteratis per continuationem partibus cerebrum pertingentes afficiunt, fiue a ftomacho, fiue ab alia quauis corporis parte proueniat. Hunc Græci & recte συμπαθειαν, nos cõfenfum dicimus, nempe ob aliena incommoda affectus quidam : quû fcilicet pars quæpiam corporis ab alia afficitur, quæ ex feipfa incolumis eft, alieno tamen affectu, partis .f uicinæ cõdolefcit atq; afficitur .ueluti ex Ariftotele clarifsime colligitur, qui περι φυσιογνωμ. Δοκειδεμος, inquit, η ψυχη και το σομα συμπαθειν αλληλοις, και η της ψυχης εξις αλλοιομενη αλλοιοι την τησωματος μορφην. i. Videtur autem anima & corpus compati mutuo, & animæ habitus alteratus alterat una corporis formam. Hoc igitur confenfu cerebri finus afficiûtur, dum uel a ftomacho uapores, uel ab alia quauis corporis parte fimplex quædam prauaq; qualitas confurgens adipfos deferentur. Cæterum author ille commentarii de flatibus atque de facro morbo, fiue is Hippocrates, fiue quiais alius fuerit, oppofitum omnino fubfcripfit, unam enim tantem huius mali cauffam effe contendit, nempe aerem ipfum nos ambientem, qui plurimus per omne corpus uniuerfo fanguini permifcetur. tunc enim permultæ fiût obftructiones omnifariam per |11| omnes uenas, hic igitur aer quum in crafsiores & pleniores fanguine uenas prodierit, progeffusq, diutius maneat, prohibet fanguinis curfum, atque alio quidem loco confiftit, alio lentius, alicubi adhuc tardius penetrat, qua fane inæqualitate tranfitus fanguinis per corpus facta omnigenæ inæqualitates per uniuerfum corpus contigunt : uniuerfum enim corpus undequaque contrahitur, ac conturbatur, nimirum corpore parteis fuas ad tumultum, & conturbationem fanguinis fubminiftrante : continguntq; ex fanguinis peruerfione totius omnino corporis fubuerfiones, eo enim, quo corripiuntur a morbo, tempore neque fentiunt quidquam, neque audiunt quæ dicuntur, neque uident quæ fiunt, neque ullos aliquos dolores percipiunt, fic nanque aer conturbatus fanguinem turbauit, ac confpurcauit. Quapropter ftatus ipfi uere huius morbi, ueluti & attoniti, ftuporis, & fyderationis, & id genus aliorum omnimodæ cauffæ exiftunt cæteraq. omnia, quæ cauffæ uideri queãt, uel hos adiuuant, uel poft hos in corpore morbos progignunt. Quod autem in uenas etiã fpiritus copiam inducimus, nemo non probat. hæc nanq; corporis noftri refpirationes exiftunt, aerem in feipfas attrahentes, & in reliquum corpus ac uenulas deriuantes ; refrigerantq. ac rurfus dimittunt. neque enim fpiritus confiftere poteft, sed curfum ac deorfum procedit. etenim fi alicubi conftiterit, ac interceptus fuerit, illa pars impotens fit, ubi conftiterit. cuius rei fignum hoc eft, quum enim defidenti aut decumbenti uenulæ compreffæ fuerint, ut fpiritus a uena non difcurrat ; ftatim torpor occupat. & reliqua. Minus fortaffe id mirum, quam quod Ariftoteles in cõmentario de fomno atque uigila fcriptú reliquit hic .n. unam etiam huius mali cauffam effe contendit, fpiritus nimirum halituofos plurimos furfum delatos, eofdemq; & fomni cauffam effe ; atque comitialem propterea morbum fomno quam fimillimum effe memoriæ prodidit. quum enim fomni tẽpore multæ a cibis potibusq; fiant exhalationes (túc enim altrix animæ facultas maximè ui | get,) exigue autem & paucæ uigilia, uerifimiliter ait illos, qui comitialibus funt conuulfionibus obnoxii, nocturno tempore ab illis potius tentari, & quû dormiût magis, quàm quum uigilant, ita enim fcribit. σημειονδε, το υπερβαλλειν το μεγεθος τ ανω ωρος τα κατω κατα την ωρω την ηλιαν. δια το ε π ταυτα γινεσθαι την αυξησιν, δια ταυτην δε την αιτιαν και επληπτικα γινονται. οmu;οιον γαρ ο αυτος επιληψει, διο και συμβαιει πολλοις η αρχη του παθους τουτου καθευδουσι. και καθευδυτετες μεν ,αλιακονται, εγρηγοροτες δου. i. huiufce autem rei fignum eft, quòd fupernarum partium magnitudo in prima ætate infernas excedit, quia ad illas fit accefsio : & hãc etiam ob cauffam comitialem morbum incurrere foleat. Porro comitialis morbi fimilis eft somnus : quamobrem plerisq; huius morbi initium dormientibus accidere confueuit. & fane dormientes tentãtur, uigilantes non minime. Quum igitur & in eo morbo, & in fomno plurimi elati uapores caput oppleãt, atq; a fuperfluente cerebri frigiditate cõpacti rurfum deorfum ferantur, hinc inde Euboici more Eurypi fluctuantes uenas fane replẽt, illasq; tumentes efficiunt . neceffe eft enim quum fuperne inferneq; nullo ferantur ordine ; fibi plane occurrere & obftare, iccircoq; ab illis repletas uenas æftuare, & refurgere, in altumq; erigi, atque excrefcere : quibus fane turgentibus fpiritum ipforum nullo negocio uiæ meatusq; obfepiuntur, & coarctantur, in primisq; ipfa afpera arteria, quam πορον, id eft fpiritus meatum & tranfitû appellat, qui per illam ad cor refriger andum tranfmittûtur : hac autem obfepta neque infpiratio neque refpiratio fieri facile poffunt, unde & comitiales morbos & attonitos fieri contigit. Hunc imitari Auerrhous in collectaneis uifus eft, qui perfuafus ex eo, quod morbi a crafsis leneis ac frigidis humoribus facti diutini funt : comitialis uero morbi accefsio fit breuior, (cito enim accedit, ftatimq; fere recedit :) eius cauffam uapores noxios femper effe contendit . cuius uerba propterea referam, ut uideas quàm enixe Ariftotelis uerba, fententiamq; femper tutatus fuerit, ait igitur ad hunc modû. |12| Et illud quod fignificat nobis, quod non fit propter humiditatem nerui, nec propter ipfius infufionem, eft propter fubitam ipfius diffolutionem : & de necefsitate eft, quod humor faciens hoc, fit fubtilis, eo quòd paroxifmus eius cito tranfit, ficut fit in ægritudinibus acutis. Sed quia uidemus pro maiori parte, quòd qui patiuntur hanc ægritudinem, funt frigidi & humidi ficut pueri, aut frigidi & ficci ficut fenes : & uniuerfaliter quia hæc accidẽtia apparent fuper frigidos, pro maiori parte fignificat quòd cauffa ægritudinis eft humor groffus. Sed cõtra dicit nobis hoc, quod humor groffus non cito diffoluitur, fiue difcurrat per ftrictos meatus, fiue perlatos, ficut dicit Galenus : quia'diffolutio non eft aliud quàm dominatio naturæ fuper humorem ipfum decoquendo, ut retineat quod eft conueniens nutrimento, & aliud expellat. & hoc non fit in humore groffo, nec in eo quod eft groffus, nifi longo tempore : ficut teftatur experentia in ægritudinibus. & nos uidemus quod cito diffoluitur hic humor. Et ob hoc dicendum eft quod hæc ægritudo non fit nifi propter fumum, qui generatur in ipfo cerebro, uel in alio morbo, quod ipfum ei tranfmittit : ficut dicit Galenus de iuuene illo, qui fentiebat quòd quafi quidam fumus factus afcenderet ab uno mẽbro ad cerebrum, & quando perueniebat illuc cadebat epilepticus. & hoc accidens eft fufficiens ad probandum quod cauffa huius ægritudinis eft uentofitas fumofa. Sed ifta fumofitas neceffario communicat humoribus frigidis & humidis : & ifti humores funt ifti uento ut materia : & propterea curatur hoc ægritudo euacuãdo illos humores. Sunt & qui unã tantum in omni comitialis morbi genere cauffam ftatuunt, non tamen aut cum authore libri de flatibus, atque de facro morbo, aut cum Ariftotele, Auerrhooq, conueniunt, eamq; uenenatam effe qualitatem quampiam, quæ totius fubftantiæ inimicitia cerebrum acriter feriat : quum tamen author libri de flatibus non uenenatos fpiritus, fed aerem nos ambientem. Ariftoteles uero habitus illos, qui ex cibis proxime fumptis ad | caput efferuntur, qui & fomni cauffæ exiftimantur, effe contendant. illamq; experimentis quibufdam tutari adnituntur, obferuatum enim ipfis alinquando fuiffe aiunt e fummo capitis uertice, in quo fub pericranio uitiatus humor uenenatusq cohercebatur, uaporem manifefto fenfu intro fubire, qui comitialem concitaret accefsionem, atque hanc poftea cauftico medicamento curatã : ut proculdubio exiftimandum fit intus, uel circum menynges ; uel circum cerebri fubftantiam uitium contineri ueneni ceraulum : cuius ex interuallis impetu facto comitialis accefsio fufcitetur, aperto enim comitialis philofophi cuiufdam, qui decefferat capite, qui uehementiffimo, eoq; fere perpetuo dolore uix digitum lato circa fynciput torquebatur, deprehendiffe aiunt crafsiorem menyngem ea fede caluæ ofsi adhærefcere pauculo humore putr interiecto. in altero in cerebri fubftantia humorem fætidifsimum, eumq. perexiguum contineri, utriufque tamen uentriculos & meatus omnis humoris, omnisq; obftructionis expertes. Multos præterea uidiffe aiunt comitiales inde euafiffe, quod in curanda lue uenerea dum unguentis ex hydrargyro illinerentur, nonnihil in aurem, & in cerebrum penetraffet, in hifrum cerebri finus humore multo impleri & obfteui, fed ipfos corrupti hydrargyri pernicie lacefsiri uolunt. Talem igitur & in omni comitialis morbi genere cauffam exiftimandam dicunt : atque fiquid interdum putridi humoris ineffe deprehenditur, non ex ea ipfa putredine, fed ex uenenata quam cõcepit, qualitate hoc mali fufcitari. itaque quocunque corporis in loco is fuerit, uenenatum illic uaporem in cerebrum fublatum, id ipfum menyngasque totius fubftantiæ inimicitia acriter ferire. efferri autem ex interuallis haud fecus atque in febribus intermittentibus, & in rabie, & in aliis plærifque morbis, quorum eft ftata recurfio. cerebrum proprii ueneni offenfa interdû ab omni mentis fenfuumq; functione prorfus uacare ueluti & cor in fyncope interdum fcipfum, uniuerfumque corpus quatiens adniti offenfam non aliter quàm cor |13| palpitans executere. Galenus uero cunctis aduerfatus uelocem ait morbi huius difcufsionem craffum humorem fpiritus meatum in cerebri finibus obftruentem hunc maxime affectum peperiffe, neruorum principio feipfum quatiente quo excutiat id quod noxium eft. A craffo igitur humore hanc fieri affectionem argumento eft, quòd & fubito fit, & foluitur confeftim. nam fubitariam meatuum obftructionem a craffo lentoq; humore fieri conftat. etenim breui tempore fieri nequit uti uel cerebrû, uel tenuior ipfius membrana ad tantam perueniat ariditatem, ut corio fimili quidpiam perpeti poffe uideatur. Accedit ad hæc, ut is, qui fic laborat, neque uideat, neque audiat, neque ullo fenfu quidquam percipiat, ac ne confequi quidem pofsit quid factum fit, fiquidem cum memoriæ uiribus ratio quoq; oblæditur. Ex his igitur omnibus plane conftat in cerebro uitium confiftere, impediente humore animalem fpiritum, qui in finibus eius continetur quominus exire pofsit. Cæterum dicam ego fane quod fentio : quum enim fæpenumero iftorum amplifsimorum uirorum diffenfum uiderem, eorumq; rationes contemplatus fuiffem, medicis magis quàm philofophis in morbi huius cauffa ueftigãda adhæfi, atq; inter eos Galeno magis, quam authori illi de Flatibus libri, fiue is Herodotus quifpiam, fiue alius fuerit : neque enim, ut mihi uidetur, eorum rationes ufque adeo ualidæ exiftunt, ut eis affentiamur. & fi enim perfefe ueræ funt, non omnis tamen huiufmodi generis cauffa effe poffunt, neque enim eius, quod a parte aliqua corpus enafcitur. Nam quamuis frigidus quidam aer ab aliqua corporis parte confurgens cerebrum afficiat, non aer nos ambiens, neq; plane innoxius, fed fpiritus quidam hablituo fus ueneno perfimilis, qui neruos ita afficit, ut ad fuam originem nẽpe cerebrû inuiti retrahuntur, cerebrumq; una conuellatur, unde & comitialis affectio neceffario fieri folet. Eius uero generis morbi, quod lege quadam confortii a ftomacho fit, aer extrinfecus cauffa effe non poteft, fiquidem a uaporibus a ftomacho ad cerebrum | confurgentibus, eiusq; finus opplentibus fieri iam dictum eft. Quod autem neque eius etiam quod primogenio affectu in cerebro enafcitur, uel ea ratio eft, quod ita comitialem hominem ueluti non comitialem morbus inuaderet, omnesq; eodem morbo animantes nedû homines corriperentur : quando ita natura comparatû eft, ut aerem infpiremus, aereq; et nutriamur & uiuamus. cunctis enim animantibus aer uenas ingreffus fanguinem exagitaret & confpurcaret. Nec quidquam fane facit, quod aiunt, aerem ipfum huius mali cauffam effe tantum, quum in crafsiores ac pleniores fanguine uenas ingreffus diutius manferit : fiquidem permultos uidemus plurimo fanguine refertos homines, quorû uenas neceffario aer ingreditur, neq; tamẽ comitiales effe. Nõ igitur huius magis quã alterius morbi cauffa effe poteft aer extrinfecus uenis interceptus : qui fi morbum hunc nõnunquam cõmittit, non ut uenas ingreffus fanguinem pertubãs, fed ut extrinfecus capiti imbecilli obueniẽs pro fui qualitate uel humores pituitofos auget, qui morbi huius cauffa exiftunt, uel eofdem fundit, ac liquat, uel quidpiam aliud molitur, quod morbum committit : ueluti in tertio libro fufius dicetur. Quibus omnibus fit, ut non Hippocratis liber ille, fed alterius potius cuiufuis fit adiudicandus, ueluti recte fentit Galenus. Non igitur aer extrinfecus huius tantum morbi, fed & multorum, aut potius omnium, neq; una perpetuo eiufdẽ cauffa fuerit. Quæ uero ab Ariftotele de comitialis affectionis cauffa refertur, quum non in uniuerfum uera fit, & a Galeno diu confutata fententia, omittetur. quo fit, ut non omnino uerum fit, quod & ex ea fequitur, nimirû comitiale malum nocturno potius tempore, quàm interdiu fieri, quum oppofitum quottidie experiamur : atque omnes, quicûq; de eo morbo funt aliquid commẽti, interdiu potius eo affici homines quàm nocte fcripferint. malum enim illud uniuerfalius Ariftotelem accepiffe cõftat : quum fi quod noctu ingruat, ephialthes potius nuncupetur (incubonem Latini, Plinius noctis |14| ludibria fupprefionesq. nominarunt) quàm comitialis morbus, quæ enim comitiales interdiu, eadem ephialthici dormientes noctu perpetiuntur : eftq; ueluti comitialis morbi nuncius, qui fi diutius fefe prorogauerit, crebroq; homines per noctem opprimat, grauius aliquod malû præfagit : qualia funt attonitus morbus, infania, comitialis, quum primû in caput huius uitii cauffa ferri cœperit, quod genus morbi nõ minus docte quã appofite Virgilius ita defcripfit.
» Ac ueluti in fomnis oculos ubi languida prefsit
» Nocte quies, nequicquam auidos extendere curfus
» Velle uidemur, & in mediis conatibus ægri
» Succidimus, non lingua ualet, non corpore notæ
» Sufficiunt uires, nec uox nec uerba fequuntur.
Eft autem & crapula & cõtinua ftomachi cruditas, à quibus exhalationum non modica quantitas caput opplet, huius mali cauffa : quæ quum per fomnû magis fiant, magis etiam nocte ingruet morbus. Non igitur comitialis primum morbi cauffa fuerit ea, quæ ab Ariftotele traditur, fed ephialthici. Quod autem ad Auerrhoum attinet, eius rationes nihil fere ualent, quando crafsi humores pituitofi nigri ue cito cerebri finus obftruere, citoq; ex cerebri contractione motuq; concufsiuo excerni ex ipfis dimoueriq; ualeat, quamobrem nõ femper ex craffis humorib° accefsio uel recefsio morbi fuit diuturna. quin imo quòd cito fiat comitialis accefsio, & cito decedat, ex eis apud Galenum indicatur . neque enim ab inæquali intemperie, neque ab humore tenui fieri poffe comitiale malum apud eundem conftat : quando intemperies cito decedere, & humor tenuis cito obftruere nequeunt : quemadmodum Auicennas etiam teftatur : potifsimumq; quum morbus hic ex humorû fiat obftructione : id quod facile cognofcitur, quum, peracto motu totum quatiẽte hominem, temporis momento nullo tû motu tû fenfu remanet ægrotus : quæ res non nifi ex obftructione fieri poteft. Illud autem quod ait Galenus, nẽpe quod cerebri intẽperies non eft comitialis mali cauffa | & origo, quum neque ftatim fiat recedatq; ftatim, non eft utcunque intelligendum, fed de ea tantum, quæ fine materia exiftit ueluti Auerrhous fentiebat. neque enim hanc ftatim fieri, factamq; nõ illico recedere uidemus : neque ab hac etiã inuafiones fieri confpiciuntur, quum alioqui femper fierent : fed intemperiem cû materia huius mali cauffam effe fentiebat, ueluti cauffam (ut fic dixerim) difponentem fi quidem in omni comitialis cafu ex cerebri intẽperie frigida & humida facto pituita progignitur, quæ comitialis mali huius præcedens cauffa exiftit. Intemperies igitur cum materia, id eft, quæ pituitofum in cerebro progignit humorem, comitialis accefsionis cauffa eft. Quùm uero non proprio affectu, fed confortii quadam lege ab aliquo uifcere cerebrum conuellitur, qui comitiali uitio laborant, citra perpetuam cõuulfionem ueluti faliendo per interualla quatiuntur, neque diutius infenfiles immotique permanent, quemadmodum iis, qui primogenio cerebri affectu laborant, folet obuenire : quum non adfit tunc cerebri neque cõtractio neque obftructio. Non igitur, meo quidem animo, comitialis morbi cauffam uapores femper effe exiftimandum eft : quando Galenus eius nos differentiam docet qui ex primario cerebri affectu, & eius, qui per aliarum partium affenfum fieri folet. Quæ uero ab Ioanne illo Fernelio, uiro fane in naturæ abditis affectibus exercititafsimo doctifsimoq; fcribûtur, ut quæ experimentis potifsimum, atque iis perfæpe fallacibus cõftent, quæq; Galeni rationes non demoliuntur, his telis confodiam. primumq; omnia iam ab ipfo cõmemorata huiufce mali exempla ad id comitialis morbi genus referri cõtendo, quod a parte aliqua corporis enafcitur, quum tamen cõftet & a craffo lentoque humore, atque a ftomachi noxa (ueluti iam præceptum fuit) fieri poffe. Neque enim cuiquam mirandum uideri debeat, fi uitiatus uenenatusq; humor fub pericranio coactus uapores intro tranfmiferit, qui comitialem concitarit accefsionem : fiquidẽ humor ille uitiofus potuit ibi uel cafu percufsioneue |15| aliqua progigni, qui putrefactus comitiale malû accerfierit, aut, fi mauis inibi per feipfum genitû fuiffe, ueluti in aliis corporis partibus fieri folet, (quemadmodum infra ex Hippocrate commonftrabitur,) ad eam comitialis mali differentiã reducetur, quæ a parte aliqua corporis enafcitur : neque propterea una perpetuo comitialis mali cauffa fuerit. Idem & de philofophi illius mortui morbo comitiali, ueluti & de tertio exemplo dicendû uidetur. Quod uero permulti comitiales euaferint, quod in curanda lue illa uenerea unguentis ex hydrargyro paratis ufi fuerint, fi forte in aurem & in cerebrum nõnihil penetraffet, non eft quod Galeni fententiam deftruat : quando ad eandem huius mali cauffam referre par eft, nemo enim non fcit uenenatam hydrargyri qualitatem in caufario potifsimum corpore non comitialem tantum accefsionem, fed & attonitum morbum excitare poffe : neque propterea in omni alio comitialis morbi genere cauffam eandem effe exiftimandû eft. Quod autem iidem propemodum cafus in hoc morbi generi fequantur, ueluti in eo, quod primogenio affectu in cerebro, nimirum in eo, quod a craffo lentoque humore fieri folet, non eft quod quis magnopere miretur : quando in comitiali cõuulfione, & quauis facta fuerit cauffa, iidem femper cafsus fpectari folent. alioqui nõ effet comitialis accefsio, fed aliud potius conuulfionis genus. Quis enim non nouit conuulfionem eam comitialem, quæ a parte aliqua corporis enafcitur, nimirum quæ a uenenata qualitate fieri folet, ex interuallis efferri haud fecus atque in febribus intermittentibus, & in rabie ? & in aliis plerifq; morbis quorum eft ftata recurfio ? cerebrumq; propii illius ueneni qualitate ab omni mẽtis fenfuumq; functione prorfus uacare, feq. ipfum atq; uniuerfum corpus quatiens adniti offenfam excutere ? Quod uero & a dæmone iidem epropemodum cafsus fieri pofsint, quum naturæ limites egrediantur, non fecum magnopere contendimus, qui cauffas tantum morbi huius naturaleis exquirimus. Cæterum, quoniam | comitiali morbo ex proprio cerebri affectu conftituto eadem perpetuo curandi ratio eft adhibenda, fiue humores crafsi cerebro impacti, fiue uapores a cibis exhalantes, aut etiam noxii quidam halitus proxima eius cauffa habeantur, nihil ad rem facit huius controuerfæ quæftionis determinatio, quum enim medicus circa ea uerfetur quæ fenfu percipiuntur, quumq; nullum plane manifeftum habeat indicium in comitiali morbo ex primario cerebri uitio conftituto,quod noxii quidam habitus eius cauffa effe debeant, dicat neceffe eft eûdem affectum ab humoribus crafsis frigidisque ueluti a proximiori eius cauffa produci . quemadmodû & Galenus enixe contendit. Dubitationem tamen facit Auicẽnæ authoritas qui prima tertii canonis parte morbû hunc inquit non ex pituitofo tãtum ac nigro, quemadmodum Galenus uoluit, fed ex omni fieri poffe humore, nempe fanguineo, ac biliofo. quæ res tamen authori eius libri qui de facro infcribitur morbo repugnat : hic enim biliofis nunquã contingere poffe teftatur. An quod authoris uerba funt mature fpectanda ? neque enim, uti fonant funt accipienda . conftat uero apud probatos quofque medicinæ authores humores omneis in uenis una permixtos effe, omnefque propterea fanguinis nomine nuncupari, nõ mehercule fimpliciter, fed quadam additione, nempe uel fanguine pituitofum, biliofumue aut nigrum, aut etiam fincerum . certo enim fcimus comitialis morbi materiam humorem effe pituitofum, qui in uenis producitur Galeno authore . qui enim in uentriculo inteftinisq; congeritur, nõ pituita uere, fed aut latius defumpto nomine pituita, aut mucofa potius materia nuncupatur. Id ipfum de nigro humore dici par eft : quando fanguini commixtus (fex enim fanguinis eft) aut fanguis niger, aut melãcholia fanguinea nominatur. Auicennæ igitur uerba ita exponemus, quum enim comitialem morbum inquit ex omnibus fieri humoribus, non ex omnibus proprie, fed iis una permixtis intelligit. neque enim Galenus Auicennæ diffendit : quum enim |16| idem malum ex pituitofis aut nigris tantum humoribus fieri ait, haud fane negat bilis aliquid uel flauæ aut nigræ illis poffe commifceri. quinimoidẽ fcyrrhi œdematisq; exemplo alibi fæpe comprobauit. hi enim quum ex craffis ac frigidis enafcantur humoribus, interdum tamen & fcyrrhum inflãmationis participẽ, eryfipelatisq; pro franguinis aut pallidæ bilis cû pituitofo nigroue humore cõmixtione & exuberantia nuncupamus. Quod fi quis a fincero etiam fanguine comitiale malûfieri uelit, fciat illud perraro fieri : quando nunquam ferè uenas egreditur : qui fi interdum permanet, finusq; cerebri obftruat ftatim putrefcit, fpiritusque animales inficit, fæuifsimosq; propterea cafus parit, fenfuque omni, ac motione priuatur animans : quem fi natura expellere nequeat, mors illi proxima eft. Biliofus itẽ humor quum tenuis maxime fit, ut parteis cerebri laxiores minime occupet, hunc etiam cafum parere nequit : ueluti quarto de caufis pulfuum libro Galenos nos admonet, fed alium inuadit locum : nempe cerebri membranas, diuerfosq. a comitiali morbos producit, ut igitur craffus pituitæ humor, ita niger quoque comitialem morbum efficere folet : ubi fcilicet in cerebri finibus retinetur, fiue is medius fit, fiue poftremus : id quod Hippocrates clarifsime demonftrat fexto morborum uulgarium libro his ipfis uerbis. Melancholici magna ex parte comitiali morbo afficiuntur : & contra morbo comitiali laborãtes melancholici : atque horum utrumuis magis accidit prout uel in hanc, uel in illam partem morbus repit. fi enim in corpus, comitiales, fi uero in mentem, melancholici efficiuntur. Quem locum exponens Galenus hoc fermone primum quidem, inquit, declarauit quod nõ femper . fed magna ex parte horum affectuum alter in alterû tranfit : quippe non folum nigra bilis, uerum etiam pituita (uti iam præceptum fuit,) morbum comitialem cõmittit. Affectus igitur comitialis quem nigra bilis conftituit, in melancholiam morbum nuncupatum tranfit : qui uero a pituita partus eft, in aliam affectionem | permutatur, melancholiã uero haudquaquam efficit. Sunt qui comitialis huius mali ex nigro humore cõftituti Ariftotelem eo problemate meminiffe uelint, quo quærit cur eft, quod qui illuftres aliqua in re olim extitere, omnes melancholici fuere, ubi complureis claros uiros refert, quos inter Herculem cõmemorare, quem melancholicum, & comitiali correptum morbo fuiffe dicunt. quod an uerum fit, aliorum fit iudicium. neque enim uerbum ullum, ut mihi quidem uidetur, Ariftoteles pofuit, ex quo idipfum, quod ifti cõtendunt, extricare poffimus. Illud tantummodo afferuerim, quod, fi quo tandem comitialis morbi genere captum Herculem fuiffe uelint, eo fane laboraffe, cuius Hippocratem fexto morborum uulgarium libro meminiffe, & quem ex nigro humore conftitui dictum fuit ; atque propterea ad illud infaniæ perueniffe, quam μανειαν græci uocant, Ariftoteles εκσασιν nuncupauit, quafi mentis exceffum, & furorem : quando ipfum liberos fuos interimentem fingunt tragici poetæ, & quem ueratro ab Anticyræo purgatum fuiffe proptereaq; cõualuiffe Hippocrates tradit, quẽ Nicearchus triftem infaniæ pœnitẽtiæ miro quodã artificio depinxit. Cambyfem quoque huic malo obnoxiû quofdam fibi maxime familiares per infaniam occidiffe, Herodothus authore eft. Hoc eodem comitialis morbi genere captum C. Iulium Cæfarem, fortaffe poffumus coniectari, etfi paulo antea alias illius morbi cauflas retulerimus. quum enim extremo tempore animo linqui, atque etiam per fomnium exterreri foleret, qui cafus melancholicis in primis obueniunt, comitialiterq; prolaberetur, melancholicæ hominem temperaturæ fuiffe exiftimandum eft. C. item Caligulam puerû comitiali morbo laborafse fcribunt hiftoriæ, qui quum mentis poftea ualetudinem fenfiffet, eiufdem temperaturæ, cuius & alii permulti clarifsimi uiri iam commemorati, fuiffe uero quamfimillimum eft. Francifcum quinetiam Petrarcham hoc eodem morbo captum ferunt : ob animi fortaffe curas & bonorum litterarum ftudia, quibus |17| maxime deditus fuerat. Virginem ego olim quandam Diui Philippi e Diuæ Claræ familia, Mathiã nomine, comitiali morbo ex nigro humore facto laborantem uidi : quæ ad illud tandem infaniæ peruenerat, ut & reliquas uirgines ueluti ingẽti quodam furore percita perfequeretur, poftea comitialiter prolaberetur. Hic autem non funt illi recipiendi, qui ex huius Ariftotelis loci uerbis perperam acceptis puerorum comitiale malum ab atro tantum humore prouenire contendunt : neque mehercule rationi confentaneum eft ex unico fere Ariftotelis uerbo falfo accepto medicorum illuftrium placita fubuertere . fiquidem frequentius a pituitofo minus frequenter a melancholico fieri humore fæpenumero uidemus : unde & pueris familiare maxime fore dixerunt, quòd fane natura humidiores feipfis iuuenibus effent. Quòd autem Ariftoteles non idem dicat, quod hi homini impingunt, neque puerorum comitialis mali meminerint quidem, clarifsime conftat, fiquis græca ipfius uerba confiderabit : ita enim ait . και η περι τοοσ παιδασ εκσασις. quem locum Theodorus ille Gaza, uir apprime doctus, & uerba reddere latina græcis folitus, conniuentibus oculis præteriit, ita interpretatus. Puerorum quoque mentis motio hoc idem explicat. quæ res quantum ab authoris fententia fit aliena, nemo non probat. Quum enim illic exempla fubiiciat Ariftoteles Heroum, qui melancholia laboraffe dicuntur, primumque de Hercule agat, fuiffe illum nimirum tali habitudine, fignis, argumentisque collegit iftiufmodi, quòd & comitialis morbus facer ab eo antiquis dictus fit, & filios occiderit uecors, & furens, ut in Senecæ tragœdia tractatur & antequam obiret, ulcerum eruptione laborarit : idemque de Lyfandro Lacedæmonio proxime ante obitum genus id nimirum ulcerum emerfit. Quum igitur ita fefe res habeat, mirandû eft hic de pueris mente motis in mediis agi Heroibus : quando nulla magis ætas ab atra hac bile, quam μανειαν dicimus, quàm puerilis abeft. Nõ igitur comitialis morbus, quo pueri plurimum capiuntur, ab atro tantum | humore, quin potius a pituitofo. neque illud Ariftoteli adfcribendum, quod ne fomniauit quidem : quum alioqui fibi ipfi aduerfus effet, qui in commentario de fomno & uigilia unam perpetuo comitialis mali cauffam effe contendit, nempe uapores ab affumptis cibis exhalãtes, qui pituitofi potius, quàm melancholici effe uifuntur. Theodori autem conuerfio, Pontanusque hunc fecutus, etfi mihi difficultatis afferebat multum, confultus tamẽ græcus codex nefcio quid lucis mihi attulit, dû tamen mitioribus interdum litteris laxandi animi gratia operam darem, atq, in Angeli Politiani mifcellanea inciderem, nefcio quo pacto caput, cuius infcriptio eft, qui uir Theodorus Gaza, quantumque tamen lapfus in Ariftotelis problemate uerfo, mihi occurrit legendum. quod quum auidifsime legerem, Deus bone quantum iucunditatis mihi attulit : ut ex qua lectione quod iam antea animo conceperam, id totum mihi ipfa demonftraret. Non igitur Ariftoteles pueros comitiali morbo laborare, aut, ut Petrus απονος etiam inquit, ftupore, fiue quod ipfe ait congelatione ab atro tanto humore proueniente intelligit : quinimò neque quod morbo laborent iftiufmodi ex eius uerbis colligi poteft. εκσασις enim nempe mẽtis motio, ut Theodoro placet, feu potius pauor, aut fi maius mentis exceffus, uti Diuus Hieronym°, non ita comitiali morbo conuenit, ueluti melancholiæ morbo nuncupato : quando eius notæ propriæ funt pauor & mæftitia Hippocrate authore : qui morbus quum ab atra nonnunquam fiat bile, furorem, græci μανειαν uocant, efficit, quo Herculem laboraffe dictum eft. etfi rectius timor, non pauor diceretur : fiquidem φοβος pauorem proprie fignificat, qui pueris plurimum folet obuenire in fomno, terribiles nẽpe per fomnum imaginationes, ueluti conftat ex Hippocrate & Galeno libro aphorifmo tertio. utroque tamen in loco φοβος dictione accipit Hippocrate pro pauore, & pro timore. Siquis tamen εκσασις pro folitario accipiat, ueluti Diuum etiã Hieronymum interdum accepiffe conftat, neque illum |18| reiicimus : quandoquidem qui melãcholiæ, aut etiam furore capiuntur, folitudines amant : quemadmodum & de Bellerophonte tradit Ariftoteles ex Homero : qui melancholiæ correptus loca perfequebatur deferta : ita enim ait Homerus.
» Ητοι καππεδιον το αληιον οιος αλατο
» Οθυμον καθεδων πατον ανθρωπων αλεεινων.      ideft.
» Qui mi fer in campis mœrens errabat aleis;
» Ipfe fuum cor edens, hominus ueftigia uitans.
Quod autem εκσασις furorẽ, nempe μανειαν fignificet, uel Ariftoteles ipfe ftatim oftendit his uerbis. ετιδε τα περε Αιαντα, και βελλεροφοντην ωνο μεν εκσατικος εγενετο παντελως, ο δετας ερημιας εδυοκε . ideft. Item & in Aiacẽ, & Bellerophontem, quorum alter omnino furens factus eft, alter loca perfequebatur deferta. Vtraque tamen expofitio, nempe ea, quæ Diuo Hieronymo adfcribitur, & poftrema, quæ Ariftotelis ipfius exiftit, quum utrique exemplo altera enim nimirum prima Bellerophonti, Aiaci poftrema,) optime conueniat, recipienda, Theodoriq; reiicienda. Quod autem ad Pontanum tuum, quem tantopere facis. attinet, nulla cauffa eft, ut hominem fequar : fiquidem in eudem fere, quo Gazes, errorem lapfus fuit. Hæc autem propterea ita nuda tibi expofui ; quòd apud quem hæc fcriberetur oratio cernerem : nunc cõplectatur quod propofui, breui : fi n. omneis huius morbi cauffas explicare uoluerim, eam etiam perfequar, cuius Hippocrates in Prorrhetico meminit, fiue is Hippocratis liber, fiue Theffali Draconifue eius filiorum fuerit, his ipfis uerbis. Sanguinis eruptiones, quæ ftatis tẽporibus fiunt, fiticulofæ difficiles, ac exoluentes, fi fanguinem non effuderint, in comitialem morbum finiunt. Quibus uerbis illud plane fentit : quòd quibus euacuatio confueta retenta fuerit, his ex plenitudine morbi fieri foleant : manante nimirum ipfo ad eas corporis parteis, quæ retentis excretionibus propinquæ funt : uel ad eas, quæ imbecilliore exiftût. fi enim fanguis e naribus ftatis quibufdam temporibus effluere folitus fupprimatur, | capite oppleto neceffe eft cerebri finus obftrui, atq; ita comitiales accefsiones fieri : præfertim fi aut pituitofior fanguis, aut nigrior fuerit. Illud idem & in Hæmorrhoidum fupprefione cognofcitur : quum enim per has uenas materia fæculẽta, atque melancholica ftatis quibufdam temporibus excerni foleat, fi fupprimatur, interdum ad capitis uenas ueluti ad locum imbecilliorem a natura propellitur, qua cerebri finus obftructi comitialem, aut melancholicum morbum nuncupatum pariunt, ueluti fi ad pulmonum uafa nõnunquam deferatur, tunc uafe aliquo difrupto tabes accerfi neceffe eft. Sed par eft eam etiam perfequi huius mali cauffam, quam Aftrologi referunt : in primisque Ptolomæus αποτελεσματων libro tertio . quam eo libentius hic infere placuit : ut fciremus Aftrorum etiam motus ad morbos tum progignendos, tum etiam profligandos cõferre plurimum . id quod quum autorum placitis, tum experientiæ etiam cõfentire & nos fatemur, & T. Gallius Victor, neceffarius meus, uir quum in omni doctrinæ generæ, tum uel in mathematicis egregie doctus, acerrimique iudicii nõ femel obferuaffe, illudque iis antea prædixiffe, quorum intererat, acriter affuerat. Huius enim uiri tanta ingenii felicitas, tanta eft doctrina, ut magis, magisque in dies & laudanda fit morum honeftifsimorum eius fuauitas. & admirandum ingenium. Sed iam Ptolmæum adoriamur : qui græce ita loquitur. Επιληπτικοι μεν γαρ ως επι το πολυ γινονται, οτος της [*] , και του [*] ασηνδετων ωσπερ ειπομεν ωρος αλληλωνοντων, η τω ανατολικω οριζοντι τον μεν & quæ fequuntur proxime, quæ fi conuertantur, hanc fententiam haberunt. Epileptici namque plerunque funt, qui Luna Mercurioque nec aut inuicem colligatis, aut cum orientali finitore Saturni quidem ftellam interdiu, Martis uero noctu cardinalem habent, quæ fuperiore e loco figuram defpiciat. & reliqua. Laborabit igitur morbo comitiali, efficieturque epilepticus is, (ut in uniuerfum dicam.) in cuius genitura Luna horofcopum tenens, aduerfum fefe, atque in occafu conftitutos habuerit pariter |19| Saturnum, atque Mercurium. Neque enim Luna Saturnusque propter humorum maiora incrementa cerebrum tantum uitiabunt, quo e uitio natus is comitiali morbo laborabit : uerum etiam ingenium obtundent : ueluti in multis ufu ueniffe compertum eft comitialibus hominibus : corrupto nimirum Mercurio, uitiatifq; mẽtis inftrumẽtis, quam fedem in capite fuam habere iam dictum fuit. Quo circa idem hic natus futurus eft etiam lentus, ignauus, ftultus, fatuus. Quid quòd eodẽ quoq; morbo laboraturus creditur, qui in lucẽ prodiens hinc Martem, illinc Saturnum folidis e fignis atque ex oppofitis locis inuicem aduerfantes expertus fuerit : alterû fcilicet ab ortu, alterum ab occafu fiue ab imo alterum atque alterum a culmine. Eundem etiam morbum progignent, ubi in tropicis conftituti fignis eadem fibi radiatione aduerfabuntur, quodq; tropica figna maioris is fint prærogatiuæ, morbus ipfe fanari uix poterit. Sed par eft eas etiam perfequi huius mali cauffas, quæ a parte aliqua corporis enafcuntur, cerebrumque pertingentes conuellunt : ut perfectam morbi huius cauffarum fcientiam habeamus. Eft igitur quoddam comitialis morbigenus, quod a parte aliqua corporis enafcens, cerebrumq; pertingens conuellit, quod raro fieri dictum fuit. Fit autẽ ueluti Pelopi claro olim uiro . Galenique magiftro placet, aut quia qualitas quædam alteratis per cõtinuationem partibus, aut quòd fpiritus quædam fubftantia trãfmittitur. Neque mirandum eft adeo ualidam uim ineffe humori, qui in affecta præter naturã parte progignitur, ut perniciofarum ferarum uenenis pofsit comparari. Quis enim crederet uel Scorpionum, uel phalangiorum ictibus totum corpus uehementi adeo mutatione affici, nifi fæpenumero illud contingere uideremus ? præfertim minimam quandam rem feris in ipfum demittentibus. Pelopi itaque placuit fieri poffe uti in corpore fimilis aliqua effentia progignatur non accedẽte cauffa extranea : quæ ubi neruofam quampiam partem occupauit, per cõtinuas parteis ad neruorum ufque principium uim fuam | tranfmittit : fiue illud per alterationem, fiue fpiritali effentia fiat, ueluti aura ad ipfum elata. Fieri igitur Pelops dicebat quum ex icta parte per totam ipfam celeriter diftribuatur ueneni uis ; eam inde eodem rurfus contactu in fingulas fubditarum ei partium recipi ; mox ex illis in alias continuas, atq; iterum ex his quæ afficiuntur, in alias : quumque ad dominantium partium aliquam peruenerit, tum mortis periculum homini inftare, quominus mirandum effe ait, fi ab ignobili aliqua corporis parte tãtus morbus oriri pofsit. Quam autem ob rem in id gen° uitiis lege confortii factis comitiales fiant cõuulfiones eft perfcrutandum. quum enim per eiufmodi confortiû uifum aliquando fuerit laborantem uehementi fine conuulfione cõcidere, fimulque per interualla breuibus quibufdam motionibus concuti, probabile uifum eft Galeno, quemadmodum fingultum fieri cernimus affecto uẽtriculo ofculo, ita hoc quoque uitii euenire. id quod patet ex eo, quod fi quis facilem habet ftomacho fenfum, cum fingultus illico inuadit, fi piperis aliquando immodicam quantitatem ingefferit. Proinde exiftimãdum eft fimilem aliquem cerebro motum contingere, qualis ftomacho interdum a quapiam re infeftato folet obuenire quippe quum ciborum mole grauatur, aut ubi corruptis cibis mordicus infeftatur, tum fingultu affici confpicitur. Atque acrem quoque humorem non fingultum modo, fed & cõuulfionem per uinuerfum corpus fæpenumero efficere uidemus, deinde uomitu eiecto eo quod morfum inferebat illico quiefcere, quominus mirandum eft fi neruorum principiû huiufcemodi commotione quatiatur, ut a fe expellat quidquid fuerit illud quod a parte primum affecta ad ipfam affertur. Dubitationem tamen efficiunt Galeni uerba, qui materiam huius mali lege cõfortii facti referens aliquam dicit prauam fubftantiam aliqua corporis in parte procreari, ut ueneni tum uires tum qualitates æquet, atque eiufmodi uitia ita a corruptione quæ in corpore fieri poteft producantur, uelut a lethalis cuiufpiam ueneni potione fieri quotidie |20| uidemus : quod tamen naturæ alienû maxime uidetur : quû nullum in animante agẽs reperiatur ; quod humores ita afficiat, ut putrefactionem in eis ueneno quàmfimillimam pariat, quum præfertim natiuu calor omneis corporis partes tueatur. An quòd humor aliquis in aliqua plerunque caufarii potifsimum corporis parte externa maxime cõcluditur, ut a naturali calore deftituatur, qui poftmodum putredinem ufque adeo ingentem fufcipit ut ueneno proximus uideatur. Neque enim ut uenenum primo fuæ naturæ ortu, fed longo ordinis progreffu atq; mutatione talis euadit. Vt enim ex uaria humorum putredine, fiue ea intẽperie fiue aliis ex caufsis orta fit, diuerfi generis febres excitantur, ita fane ex putredine longius progreffa, uel alia cæciore ex cauffa corruptionem quandam in nobis fponte gigni uidemus, quæ non modo ueneni uires æquet, fed & ipfa tota uenenû fit. atque ita fyncope grauis admodum & periculofa plerunq; fit ex concreto fanguinis grumo maxime fi uel in uentriculo uel inteftinis : deinde fi in pectore, aut uefica putrefcat, fit que ea cum pulfu paruo, refpiratione difficili extremorum frigore, & fudore frigido, fuborta interdum febre. Non admodum difsimiles etiam cafus traduntur & a concreto putrefcenteque lacte gigni, extremum pedem aliquando fideratum uidi fine cauffa quapram externa, fine tumore aut rubore confpicuo, oborto primum dolore immanifsimo mox fenfum atque motum periiffe, partem totam liuore contabuiffe, exulcerationem fœdam infequutam, quæ acerrima medicamenta caufticaque atque ignem demum admitteret, ita ut totum pedem abfcindi neceffe fuerit. In uteri porro ftrangulatu plærunque mulier fine motu fine fenfu quafi extincta iacet cum pulfu obfcuro paruoque eatenus, ut interdum ne percipi quidẽ pofsit, cum animi defectione & difficili fpiratione, quæ non modo pectus opprimit, fed & fauces quafi manu prehenfas præcludit. Hunc aut tam fæius cafibus comitatum tradit Galenus uel a fupprefsis menftruis, uel a cohibito femine proficifci, quod uitiatum | maiorem quàm menftrua uim & noxam corpori infert. At quum non ipfa corrupti feminis fubftantia, fed uapor duntaxat in cordis cerebrique finus fublatus iftorum fit author, quis non illum uaporem multoque magis uitiatum femen, unde is prodiit, cenfeat uenenatæ qualitatis conditionẽ ac uim obtinere ? Hanc fane cauffam, quæ mole parua maximas folo contactu alterationes infert, recte Auerrhous in collectaneis demonftrauit, dum uteri cafus referens ita fcribebat. Et ego dico quod non eft impofsibile quod generetur in corporibus malis, & eorum fubftantia humor unus fimilis ueneno, & potifsimum in hoc membro, eo quòd locus eft & conceptaculum fuperfluitatem corporis, quæ paratæ funt recipere corruptionem. Cæterum dices, neque illud auferre dubitationem : quoniam etfi humor ille corruptifsimus in corpore progignitur, mirandum omnino uidetur, eundem tãdiu latitare, quin ftatim uenenatæ potionis exemplo mortem inferat. Verum enimuero Galenus illud optime declarat, dum enim Prorrhetici author fcribit, Perniciofa fine fignis leuantia mortem indicant : ideft quum morbi lethales atque perniciofi funt, ægrotique leuius aut recte habere uidentur non præcedente noxiorum humorum aut. cõcoctione aut uacuatione, nota futuræ mortis exiftit. Etfi enim (inquit Galenus) perniciofi illi humores latitare uidentur, cõtinue tamen deteriores fiunt, quoufque ad tantam perniciem deueniant, ut repente fubinde hominem perimant. quẽadmodum exemplo eft canis rabidi uirus, quod quum diu latuerit, repente poftmodum interimit. ita enim inquit. Nam cauffæ aliquæ eorum, quæ in corpore procreantur potentia uirtuteque tum uirus rabidorum canum, tum lethalia ea medicamenta nempe uenena repræfentant : quæ etfi in affecto loco nullum protinus nota dignum pariunt cafum, poft quatuor tamen uel fex menfes, uel longinquiorem temporis tractum hominem perimunt, fcimus enim nonnullos & a cane rabido cõmorfos, qui poftea tum aquas formidarunt, tum a morfus |21| initio poft duos, uel treis, uel quatuor, uel multo plures menfes interierunt. Noui fane & quemdam, qui exacto anno eum incidit affectum quem υδροφοβον uocant. et paulo poft ita profequutus eft. Non eft igitur abfurdum ut talis in corpore paulatim progenitus fit humor qualis eft & rabientium canum, & tractu temporis longiore corrumpentium medicamentorum, ideft uenenorum, quæ poft longum tempus interimunt. Clarifsime igitur ex his Galeni uerbis conftat talem in corporibus humorem poffe progigni, quale uenenû exiftit, qui poft temporis interuallum hominem perimit. Illud autem nulli mirandum uideatur, quum tot eduliorum aduftiones, tot putredines humano in corpore fieri quotidie uideamus, totque animi perturbationes, ex quarum diuerfarum mifcella id genus uenena progigni creduntur. Quam rem Empyrici quidam malefici imitati, ex uariarum rerum putrefcentium mixtura uenenorum quædã genera lethalia admodum parant. fiue igitur extrinfecus accedens, fiue intrinfecus factum uenenum hoc animãti obfuerit, nẽpe quum indicibilis quædã praua qualitas a forma quã uocant fpecifica producta, uel humoris uel uenenati cuiufuis animãtis folo contactu partem quampiã alterat, quæ alterata uicinã fibi inficit, atq; hæc aliã, quoufque ad cerebrum tandem pertingat, ingentes ac fæuifsimos cafus parit, comitialem, fyncopam, mortemque nonnunquam infert. Cur igitur, dices, materia illa uenenata corporis eam partem non lædit, in qua refidet & procreata eft ? An quod pars illa etiam, minus tamen oblædit : hæc enim familiaritatem quandam cum ea contrahit, ob quam minus oblæditur, ueluti exemplo funt cum aliæ permultæ corporis partes, tum in primis bilis ueficula, quæ quum feruentifsimû recipiat humorem, ob familiaritatem tamen, quam cum bile calidifsima habet, minus ab ea peruritur ac proritatur. An etiam quod pars illa eam a fe materiam depellit, quominus ullo ab ea nocumento afficiatur. Cæterum quæras hic cur eft quod quemadmodum in homine & cane | perniciofus admodum humor ifte procreatus mortẽ progreffu tẽporis infert, qui uero inferis, quæ morfu ictu uenenum eiaculantur, exiftit, non idem efficere cõpertum eft. An quòd non eadem ratio eft perniciofi humoris in homine & cane facti, & eius qui in uenenatis fœris reperitur qui enim in homine & cane perniciofe noxius eft humor a natura deftitutus eft, ut qui corpus nedum alere aut agere, uerum potius corrumpere poteft. qui uero uiperarum uenenatarumque ferarum eft, non modo iis noxius non eft, uerum & alit eas & auget : quum natura compararatum fit, ut, quod uni eft alimẽtum, alteri uenenum exiftat : fcorpii exemplo hic enim ictu in nos facto, uenenum illud eiaculatur, nosque interficit : econtra uero hominis faliua ieiuni in primifque biliofi fcorpium pernecat. ut multa interim alia omittam, quæ idipfum oftendere poffent : quorum in commentariis de locis affectis Galenus abunde commeminit. Cæterû quando fermonis ferie ductus longius quàm fortaffe opus fuerat digreffus fui, ad inftitutam difputationem redeundû effe operæ pretium facturum exiftimaui. Quare locus in quo id genus procreatur affect°, qui qualisq; effe debeat confideretur. Cerebrum uero illum effe & fupra iam dictum fuit, & Galenus nullibi non demonftrauit, craffo nimirum ac frigido humore magna ex parte animalem fipiritum qui in uentriculis eius continetur, impediente quominus exire pofsit. Nos autem ea ratione idem afferimus, quòd quum omnes corporis partes in comitiali cafu æqua lance quatiantur & conuellantur, fenfuque ac motione priuari confpiciantur, cerebrumque corpori uniuerfo mouendi fentiendique facultatem fuggerat, ipfum primum affici, neque totum cerebrum, fed eius tantummodo finus male habere ex eo deprehenditur, quòd repentinus prolapfus citaque excufsio non nifi in eius parte laxiore amplioreque fieri poteft. cerebri autem nulla capacior pars quæ uias ampliores uafaque latiora ad recipienda excutiendaque excrementa habeat, quam finus ipfi confpiciuntur. Quamobrem recte fane |22| Galenus tertio de locis affectis libro comitiale malum cerebri finuum tantummodo affectionem effe memoriæ prodidit. An uero cerebri finus omnes lædantur : quum digna ueftigatione res habeatur, perquirenda eft. Actuarius in eo quem de actionibus & operibus animalis fpiritus fcripfit commentario comitiale malum communis fenfus affectionem effe uoluit, ueluti & attonitum & catalepfim & coma. communis enim fenfus actiones lædi in id genus affectibus perfpicuum effe ait. quæ res Galeno non probatur, qui ueternum ait & uigiliã fenfus tantum communis affectus proprios effe, non autem comitialem conuulfionem aut attonitum aut catalepfim aut coma quemadmodû Actuarius fentiebat. An quòd idem ambo diminute tamen Actuarius, clarius uero Galenus dicunt ? quum enim fenfus exteri omnes in comitiali cõuulfione lædantur, anteriorem cerebri partem affectam effe non eft quod quis magnopere miretur. In hac aût cõmunem fenfum refidere nemo non probat. Quoniã uero præter fenfuum exterorum læfionem memoria quoq; & ratio oblæduntur, uniuerfumque corpus conuellitur, omnes cerebri finus una affici neceffe eft. Nõ igitur fenfus tantum communis in comitiali conuulfione, fed & ratio memoriaque afficiuntur. Propterea Galenus tertio de locis affectis libro dicebat, eû qui ita laborat, neque uidere neque audire neque ullo fenfu quidquam percipere, ac ne confequi quidem poffe quid factum fit, fiquidem cum memoriæ uiribus rationem quoque oblædi neceffe effe. in quarto uero eiufdem nominis libro, in fopore inquit anteriorem, in catoche uero & catalepfi pofteriorem, in comitiali atque attonito morbo utranq; partem uitiari. nec fieri poteft quin omnes cerebri partes læfe uitientur, quando in eo morbo totum contrahitur cerebrum, quemadmodum antea oftenfum fuit. Quo etiam ex loco colligitur horum trium morborum differentia, quum ab eadem cauffa proueniant : fiquidem omniû frigidus, craffus, aut omnino lentus humor cauffa eft : quorum medius comitialis exiftit, conuulfionem | afferens uniuerfo corpori, uerum in refolutionem neruorum non finitur in fopore. prætera & comitiali morbo finus magis cerebri corpus minus, in attonito uero utraq; affici folent. in hoc etiam fpirationis munus oblæditur, in comitiali nequaquam. Dices fortaffe, fi illud tãtum comitialẽ inter atque attonitum morbum difcrimen exiftit, ut in comitiali cerebri finus corpus minus, in attonito uero utraque afficiantur, neceffe erit omnem attonitum morbum quidam comitialis antecedat, quod omnes cerebri finus repente & affatim impleri nequeant, quin prius modice leuiterque obftruantur. At contra fieri deprehendimus, attonitum nempe primo repenteque inuadere, quem nullus præuenerit comitialis affectus. Quin etiam fi in comitiali frigidior pituita cerebri finus meatusque femper obftruit, eo per acceffionem dum neruorum principium (ut inquit Galenus) feipfum quatit difcufso, non aliis præterea accefsionibus laborabit : atqui nihilominus recurrunt, aut fi femper alius & alius humor per accefsiones influat, qui fieri poterit, ut quum quis terque quaterque primario affectu corruit, quales non paucos uidere licet, tam multus tamque craffus humor fuccrefcat ? quænam ea fcaturigo, unde toto uitæ curriculo dimanet, & in meatus incurrat ? An quod attonitum nullus comitialis morbus præcedit, fed hominem repente inuadit, fuffocatque ? ea fane ratione quod in attonito craffus ille lentusque humor principes cerebri fin° una uice & cumulatim ita replet, ut omnes corporis particulæ, quibus fentiendi mouendique facultas a cerebro fuggeritur, motum fimul ac fenfum amittant : quas inter & mufculi thoracis exiftunt, quorum actio omnino deperditur, qua ablata perire una refpirationem neceffe eft. Vnde cordis quoque temperamentum neceffario diffoluitur : quo tandẽ fit ut etiã animalis ipfius neceffarius fequatur interitus. neque mehercule ob aliud attonitos mori contingit, quàm quod fpiratione priuati funt. Illud autem comitiali in morbo non apparere nemo non probat : neq, enim |23| principes cerebri finus cumulate, neque ita confertim replentur, alioqui eius accefsio non cito diffolueretur : ueluti antea dictum fuit. Multæ autem recurrunt comitiales inuafiones, pluribusque in dies homines capiuntur, quòd femper alius atque alius humor per accefsiones influit, fuccrefcitque.quo modo autem fuccrefcat, Hippocrates in commentario de facro morbo abunde demonftrauit : ftatimque infra declarabitur. Dices etiam fortaffe Galenum fecum pugnare, fiquidem inter initia quinti libri de locis affectis comitiali morbo tentatos, ueluti & fopore, & catalepfi, atque lethargo, uiolenter ac uix refpirare fcriptum reliquit his ipfis uerbis, quum tamen priore eiufdem argumenti libro clarifsime dixerit in iifdem affectibus refpirationem feruari naturalem . ισως ην τις ιξ ων ημεις ευπορησαμεν αι τιων, δι ην καρδια βλαπτεται παθοντος του εγκαιφαλου κατα τας μεγαλας αποπληξιας εκ τουτων αυτων ευπορησει καθετερον προπον ευρειν την αιτιαν δι ην εν ταις μικροτεραις αποπληξιαις, καταληψεσιτε και καροις, επιληψιαιστε και ληθαργοις ουκ απυλλιται το παχον ουτως ζωον. ευρησει δε και τουτο θεασαμενοσ οπως αναπνεουσιν εν τοις ειρημενοις παθεσιν οι παχοντες. οψεται γαρ οτι βιαιωστε και μογις ως υποδεσμου τινος ειργομενου διασθιλλεσθαι του θωρακος. ideft. Ac fortaffe cauffas quas nos attulimus, cur affecto cerebro in magnis apoplexiis cor lædatur, eafdem aliquis fequuntus alio inuenire modo poterit cauffam, quamobrem in minoribus apoplexiis catalepfibusque & caris & epilepfiis & lethargis. minime qui fic afficitur perit. Neque fane minus id reperiet, cõfiderans quonam modo in dictis affectibus refpirent laborantes, uidebit enim uiolenter id illis cõtingere, quafique uinculo quodã adftrictus attolli prohibeatur thorax. uerba autem ex quarto libro hac funt. οτ αν δε ανατετραμεου τινος ος ι μεση κοιλια θλιφθη καρος καταλαμβανει τον ανθρωπον, ανευ του σπασθηναι και δυχερως αναπειν, ων το μεν επιληψιας το δε της αποπληξιας εσινιδιον . ωσπεργε και καρου, και καταληψεως, η καταφυσιν αναπνοη σωζομενη. αλλο μεν καρς κεκλεισμενων γιγεται των βλεφαρων, η καταληψις δε ανεωγοτων. Hoc eft. quum in ofsis peruerfione finus comprimitur medius hominem | caros corripie fine conuulfione, & fpirandi difficultate, quorum alterum morbi proprium eft comitialis, alterum attonei. quemadmodum fane cari & catalepsis fpiratio naturalis conferuata illo tamen difcrimine, quod in caro occlufæ palpebræ confpicuuntur, in catalepfi uero adaperte. Vides igitur ut fuperioribus uerbis in comitiali morbo præter carum & catalepfim & lethargum fpiratio difficilis ac uiolenta appareat, quam tamen fequentibus uerbis naturalem in iifdem affectibus feruari clarifsime docuit. Ego uero (ut ingenue fatear) quum nulla mihi fupperteret ratio qua difsidium hoc diluerem & in qua mihi ipfe fatisfacerem, proptereaque permultos Galeni ftudiofos uiros confulerem, neque quifpiam quid afferret, uitam mihi effe acerbam putabam. tandem in hanc fententiam ueni (ueluti tu Flaui optime teftis es, quam tibi uel probandam uel improbãdam iamdudum fcripfi) ut Galenus in quarto de locis affectis libro hos omnes affectus propriis quibufque notis inuicẽ diftinctos nobis defcripferit, atque ita fere depinxerit, ut nulla alterius mixtura alter uitietur. Hac igitur ratione comitialis morbus fopor catalepfis fine ulla prorfus fpirandi difficultate notantur : nimirum quoties nullus his admifcetur alius affectus cuius accefsione confufiis fpectentur notis neceffe fit. Quod autem ita fefe res habeat, uel omnes hi morbi teftantur, nempe fopor catalepfis, comitialis, attonitus, quorum una eademq; humoris habetur cauffa, frigidus fcilicet humor, craffus, ac lentus. atque in quo fiunt, locus idem effe creditur, nẽpe caput, ea tantû inter fefe difsideat differentia, quod anteriorem alius capitis magis occupat partem, pofteriorem alius : quemadmodum alius cerebri finus, corpus alius magis infeftat. Quum igitur tanta fit locorum uicina, facilis profecto in alienum locum humoris tranfitus fiet, aut faltem difficile non erit, ut parteis fibi quifque proximas lege quadam confortii trahat. eadem mehercule ratione qua comitiales melancholicos plerunq; ueluti econtra melancholicos comitiales fieri ex Hippocrate |24| iam fupra didicimus. Ad eundem etiam modum qui comitialibus fæuifsimis accefsionibus capiuntur, credendû eft ut facile capi attonito morbo ualeãt : quo tempore morbi utriufque confundi quoque notas uerifimile eft. At quum foli uigent, neque alter alterum inficit morbus, tunc comitialem nulla fpirandi offenfa confequitur, qui fi fæuior fiat, eo cafu & fpiranda difficultatem contrahere facile poteft, ac nihilominus tamen comitialis nomine continetur, etfi minus fincerus purufq;. Hoc igitur modo Galeni locus quinto de locis affectis eft accipiendus, ubi comitialem non purum illum atque fincerum morbum, fed quem aliæ quædam morbi alterius nempe attoniti notæ admixtæ adulterent, accipiebat, & quem fuperiore libro propiis notis circumfcriptum definiebat. Dicet fortaffe quifpiam, comitialem cafum conuulfio quædam quum perpetuo fequatur, quæ nam comitialem inter ueramque conuulfionem erit differentia : (de eo enim comitiali cafu mihi fermo eft, qui primogenio, non de eo qui lege confortii fieri folet, in quo per interualla quatitur animans) An quod & fi Paulus comitialem propriamque conuulfionem eandem effe uult, latius conuulfionis uocabulum fumpfiffe uidetur ? quum uera & propria cõuulfio comitialis cafus nec effe nec dici pofsit ? ea igitur ineft differentia comitialẽ inter cafum uerãq; cõuulfionẽ, quod hic cû cõuulfione, nẽpe motu cõuulforio a natura. uera aût cõuulfio præter naturã fieri folet : fiquidẽ in uera conuulfione mufculorû ligamẽta neruiq; uiolenter, neq; pro uolûtatis imperio, cerebri uero finus a natura retrahuntur, ut quod noxiû in ipfis continetur excernatur. Quod autem res ita habeat, ex eis etiã cõftat comitialibus inuafionibus, quas ulla abfque conuulfione fieri & Galenus & Auicennas memoriæ prodiderunt. Dices etiam nequid intactum omittatur, quum eadem propemodum comitialis, uertiginisque cauffa habeatur, eundem morbum utrunq; effe quis exiftimabit : utriufque enim inter alias plerafque cauffa eadem locusq; idem affectus habetur, obftructio | nimirum in cerebri finibus præfertim anterioribus facta ab humoribus frigidis crafsis ac lentis, eofdemq; lædentibus, ut cogi cõftringiq;, atque noxias materias expellere cogantur. Neque mehercule iniuria, quando affines iftæ adeo funt affectiones, ut ambæ una effe uideantur : differunt tantum, quod leuior in uertigine, quàm in comitiali malo fit obftructio, in quo omnes corporis partes conuelluntur : illam autem ob fimilitudinem την μικραν επιληψιαν ueteres olim medici nuncuparunt. Hac igitur tanta illorum affinitate interdum factum eft, ut inter medicos alioqui fpectatæ uirtutis & exercitatiõis uiros ambigeretur utra effet affectio, an uertigo an comitialis : ita utriufque cafsus inuicem conueniunt. fed hactenus ifta. Nunc quoniam quòd in principe maxime corporis parte, nempe cerebro, comitialis morbus fiat, dictum eft, reliquum eft ut oftendatur an acutus fit morb° an diutinus habetur. quãdo altera ex parte diutinus & propterea falubris exiftimatur (nam ad ultimum uitæ diẽ ægrotantes plerunque comitatur) altera uero non acutus tantum, ideft periculo obnoxius, fed & breuis effe confpicitur : quum crebræ adeo quandoque fiant acceffiones, atque adeo uehementes, ut corpus uniuerfum cõuulfum breuifsimo tempore pereat. Accedit his quod diuerfi diuerfa fentiût ac uolunt : Hippocrates enim diutinum ; Celfus non, præterquàm quod longum effe, ad mortis ufque diem & uitæ nõ periculofum etiam effe uoluit. Galenus item longos inter morbos enumerat, eiufq; longi temporis initia effet dicit : cuiufmodi & articularis morbus & coxendicum & renum dolores exiftunt : Sed nec clarius fexto aphorifmorum libro dum aphorifmum exponeret, Quibufcunque uenæ fectio aut purgatio cum medicamento conuenit : his uerbis. κατα δε τον αυτον τροπον αιματος ◊τυσιν, επληψιαν, μελαγχολιαν, αποπληξιαν, ναι αλλα τοιαυτα χρονια παθηδια της ειρημενης κετωσεως επι τολλων ανθρωπων επαυσαμεν. Ideft eodem modo fanguinis fputum comitialem morbum, atram bilem, atque apoplexiam, aliofque id genus diutinos affectus in compluribus |25| euacuatione iam dicta perfanauimus. Liquet autem, quòd qui diutini habẽtur, ea carent acutie, quã qui breues funt & acuti plurimum habere uidentur. Acutus etiam ob id dicitur morbus, qui præterquàm quod celeriter iudicatur ftatim etiam magnitudinem habet. quinto tamen aphorifmorû libro Galenus & Auicennas quarti Canonis prima parte comitialem acutû effe morbum uoluere : quorû alter, non acutû tantum, fed & peracutum effe, fcriptum reliquit. Præterea, quum acutum morbum fequatur febris acuta & continua, comitialis uero atque attonitus morbi fine febre fiant, qui fieri poteft ut inter acutos reponãtur ? ita enim fæpe morbi acutiem defcripfit Galenus quû alibi, tû uel maxime in tertio in prædictiones Hippocratis commẽtario, dum ait. ουσης και αλλης ου σμικρας αποριας κατα σπερμα. το γαρ οξυ νοσημα μετα μεγεθους τινος νοειται, και συνεχειας πυρετου. το γαρ τος μη τοιουτον, ειγε και και περι την ιδ. ημεραν, η και θαττον λυθειη, της αυτης προσηγοριας ουκ αξιουμεν. Ideft : quum alia præterea fuboriatur in hac re dubitatio non parua. etenim acutus morbus magnitudine quadam intelligitur, & febris afsiduitate, quum quod minime tale repertum fuerit, etiam fi diebus finiat, quatuordecim, aut his etiam citius, eodem non cenfeatur uocabulo. Quid igitur dices, in tanta authorum uarietate fententiarum dicendum : An quod comitialis morbus & grauis, ut uocant, & debilis attoniti exemplo, qui uero grauis acutus & propterea breuis exiftit ? & qui debilis, diutinus, atque ea ratione periculo uacare creditur ? Acutus igitur grauisque dicetur, fi paucioribus atque iis percrebris accefsionibus, & eorum uehementia, quæ in eis contingunt, hominem perimit. interdum enim ita crebræ fiunt comitiales accefsiones, ut, peracta uix prima, altera fubfequatur, atque ideo iugulant hominem : quemadmodum Paulus memoriæ prodidit. illud uero plurimum pueris cõtingere folet. comitialis morbi huius generis meminit Hippocrates in conmẽtario de facro morbo his ipfis uerbis. & quicunque quidem parui pueri hoc malo capiuntur, ut plurimû | pereunt, fi multus defluxus contingat, isque humidus exiftat : uenæ. n. tenues exiftẽtes pituitã præ crafsitudine ac multitudine fufcipere nequent, fed perfrigeratur, ac cõgelatur fanguis, & fic moriuntur. fi uero modica exiftẽs pituita in utrafq; uenas defluxerit, aut in alterius partis, fuperuinût nota ex morbo impreffa relicta. aut. n. os conuellitur, aut oculus, aut ceruix, aut manus, & reliqua. Diutinus uero propterea exiftit, quia quod influit uenis, tenue eft præ multitudìe, & ftatim fuperatur a fanguine, ac calefcit : atq; ita finitur accefsio : quæ poft modû candẽ ob cauffam redit. Qui igitur diutinus eft, cû periculo uacare perfpicuû eft : qui uero breuis acutiẽ quandam habere illum conuenit : qua cito laborãtes interimat attoniti exemplo. Hoc igitur huius morbi genus audiebat Galenus ; quo fi mulier utero gerens caperetur ; læthale fibi effe, de eodem etiam & Auicennas loco fupra commemorato fentiebat : quod & Paulus clarifsime oftendit ; acutifsimum enim fore interdum & tãcrebris accefsionnibus, & eorum, quæ accidunt uehemenẽtia : quamobrem ftatim iugulare uoluit. De alio uero & Celfus, & Galenus neminerunt : qui etfi, longus eft ; quû tamen penitus infedit, quod ad difficultatẽ attinet, acuto par eft. An etiam quod quantum attinet ad fæuitiẽ inuafionum breuis peracutufq; quantum ad morbi cauffam diutinus dici debet ? Quod uero comitialis, atq; attonitus acuti habeantur morbi, quum tamen fine febre confpiciantur, nulli mirandum uideatur : quando Galenus pro authorû diuerfitate fentẽtiarû diuerfis in locis diuerfas fectatus fuerit opiniones. Quum enim in acutorum catalogum attonitum, comitialẽ rigorem, id genufq. alios fine febre morbos recipit, Archigenis placitis adhæfit, quum uero illos tantum acutos effe dicit, qui cum febræ eaq; continua ægrotos inuadunt, Hippocratem fectatus eft. Illud autem ex Galeni ipfius uerbis colligitur, dum in fine librorû de diebus decretoriis ita fcriptum reliquit. του γαρ οξιος νοσηματος, ως ο μεν Αρχιγενης υπεγραφετο του διασυντομων κυνδυνωδους, ωσδ'ιπλοκρατους ελεγε του μετα |26| πυρετου συνεχους γιγνομενου, συμβεβηκος ηξ αναγκης εσαι το ταχεως κρινεσθαι. κατα μεν γαρ το της κινησεως ειδος οξυ πρσηγορευται. QuŻ enim morbi acuti, quẽadmodum fane Archigenes defcribebat, ii fint, qui periculum breui tẽporis mora afferût, ut autem Hippocrates dicebat, qui febre non deftituuntur, inde accidat neceffe eft, ut cito quoque iudicentur : acutum enim ob motus modum ita uocatum fuiffe conftat. Quoniam uero rari funt acuti morbi quibus febres nõ adfint, quales iam commemorati, attonitus inquam, comitialis, tetanus, rigorem uocant, cholera, atque cæteri id genus morbi exiftunt, factum eft, ut qui plurimum eueniunt, de iis in uniuerfum autores pronûcient, proptereaq; acutos morbos febrem infequi continuam dicant, quod fcilicet non temere multi reperiantur, qui abfque febre infefti fint. Vt tamen terminum quendam acuto, diutinoque conftituamus, ea funt infpicienda, quæ Celfus ipfe perfcribit. fiquidem eoufque acutus fuerit morbus, donec quatuordecim dies tranfierint, quos ubi excefsit, acuti uim depofuit : at fi manet, curandus iam ut longus eft. Cæterum dicet fortaffe quifpiam Auicennæ uerba dubitationem ea ratione afferre, quod comitialis morbus longus quum fit, atq; omnis, quicunque is fuerit, affectus quatuor habeat tempora, cum, qui diutinus fit, longiora quod habeat, quam qui breuis fuerit, neceffe eft. Quæ res ex Galeno etiam patet, qui dum primo de crifibus libro uniuerfalia morborum tẽpora ex ipforum conftitutionibus & forma docere nos inftituit, comitiale malum longi temporis initium habere commemorat his uerbis. καυσος μεν γαρ και πλευριτης, και περιπνευμονια, βραχυχρονιον εχουσιτην αρχην : επιλεψις◊δε, και ισχιαδες, και αρθριτηδες, και νευφριτεδες πολυχρονιον. ideft. Nam febris ardens, & lateralis morbus, & inflammatio pulmonis breuis temporis principium habent : morbus autem comitialis, articularis, & coxendicum & renû dolores longi temporis. Auicennas autem principium in omni morbo inueniri, uerum quandoq; occultari uoluit, ueluti in febre fynocho nuncupata, comitiali, & attonito. | quæ res & rationi & authoritati aduerfari uidetur : quando eius initium ufque adeo longum eft, ut nõ occultû modo effe nequeat, fed omnibus potius innotefcat. An quòd non eadẽ dicunt authores ifti, proptereaq; nõ inuicem pugnat ? fiquidem alter de uniuerfo totius morbi principio, alter de particulari nimirum accefsionis initio loquitur. cui enim notum eft totum accefsionis in comitiali morbo principium ? fiquidem, quum incipit accefsio, ita ftatim fubit incrementum, ut in confiftentia effe uideatur, ueluti in fynochi febris omnibus differentiis nos licet intueri : non eft tamen ob id dicendum carere principio. quatenus enim ex artis medicæ ufu exiftit, principio caret comitialis affectus, licet re uera habeat. Galenus uero totius & uniuerfalis morbi principium accipiebat, quod diutifsime perdurat. Dices Auicennam non de particularis accefsionis, fed uniuerfalis morbi principio loqui. An etiã quòd & fi uterq; uniuerfale principiû audit, & profecto principiû habet comitialis affectus : nihilo tamẽ minus quatenus ex ufu medico fuerit, habere nõ uidetur ? dum enim incipit, per accefsiones incipere uidetur : qui etfi per totum uitæ fpatium hominem per interualla diftorqueat, non tamẽ toto hoc uitæ curfu, quo quis eo laborat, eius tẽpora metiri ualemus. quandoquidem accefsiones interdum uehementiores, deterioresq;, imbecilliores nõnunquam, & minori cum periculo, cum ordine quãdoque aliquo, exordinatæ perfaæpe fieri folent, prout melius, deteriufue ægrotus habet circa uictus tum rationem, tum ambientis nos aeris ftatum, tum locorum, tum temporum mutationem. quibus omnibus fit, ut morbi huius tempora exacte cognofci nequeant, quandoque enim incremẽtum fufcipere, in ftatu quandoque effe, proptereaq; extremos labores afferre, fæpifsime inclinationem oftendere ob rationes commemoratas morbus uidetur, nullumq; aliud huius morbi tempus nifi principium, illudque non nifi eo pacto, quo hic docet Auicẽnas, nimirum primæ accefsionis initium poffumus coniectari. ufq; |27| adeo enim breue fefe nobis oftendit, uti uix percipiatur. Neque mehercule quifquam eft, qui huius affectionis initium totum uere cognofcat, incrementumue, aut confiftentiam, aut demum inclinationem, nifi fortaffe quum iam ætatem fuerit morbus adeptus, & confirmatus, eum iam principium excefsiffe, incremẽtumque fufcepiffe, aut etiam ad confiftentiam perueniffe dicamus. Quòd autem ita fefe res habeat, clarifsime Galenus ipfe in cõmentario de totius morbi temporibus his ipfis uerbis perfcribit. Cognofcere autem, inquit, morbos interdum aperte licet, alinquando obfcure, uel etiam prorfus diu ignorantur, hinc quidam ftatim ubi uigent, inuadere uidentur, quod ex eorum numero eft, quæ fieri nequeunt. Neque enim fynochos febris protinus a uigore quandoque inuafit, uerum a primo infultu ufque ad perfectifsimum uigorem horis uel quatuor uel tribus, quod minimum eft, peruenit : inde prorfus æqualis fibi permanens continue ad iudicium properat. Sed neque repente adeo inuadentem uigentem απωπληξιαν dixeris, quoniam tale exacte non eft. fed breui tẽpore, & principium, & afcenfum percurrit, non tamen caret principio, neque ftatim perfectifsime inuadit, quemadmodum nec comitialis morbi accefsio. Nullus fiquidem tam fubito fymptomate capitur, ut ii, quibus ceruix detruncatur, quanquam horum quoque fectio primum aliquod tempus habet, & fecundum, & tertium, & quartum, ut fi chirurgus rem quãpiam diuidat. At enim fi uis, concedamus fine temporis fpatio comitialem, attonitamque concidentiam fieri, καταπτωσιν uocant, hæc autem cataptofis fymptoma eorum eft. morbus autem non eft, uerum corporis aliqua difpofitio dicenda : ficut oftensum eft. etfi uel genitæ ipfius, uel increfcentis notam nullam habeamus. An etiam quod quum totam hominis uitam inuadat, eius tempora pro ætatum ægrotantium uarietate metiemur, & diuerfa effe dicemus ? principiumque illud ætatis tempus nûcupabitur quod ab infantium ad puberum ætatem, nimirum ad | decimumquartum annum ufque pertingit, incrementum, quod ad hoc tẽpore ad uigefimumquintum annum, quo potifsimum morbi huius mutationes fieri uel ad bonum malumue creduntur : quo etiam tempore fi non mutatur, præterquam quòd ad finem ufque uitæ ægrotus perfequitur. plurimum etiam ultra hoc tempus cõmoriuntur. atque hinc rectæ confiftentiæ ratio colligitur : fiquidẽ a uigefimoquinto ad trigefimumquintum ufque protrahi iudicanda eft, quod tempus iuuentuti adfcribitur. quæ quum minus hoc malo affici deberet, biliofa quum fit, & nihilominus afficiatur, tunc maius periculum hac ætate conftantibus imminet : quando non abfq; cauffa, eaque ingenti fieri exiftimatur. Huius igitur morbi confiftentia huic ætati, cæteris uero fequentibus inclinatio adfcribetur, nempe conftitutæ primoque fenio. Quod autem res ita habeat, uel Hippocratis teftimonio comprobatur, qui in commẽtario de facro morbo hæc fcripta reliquit. Senes uero non occidit, fi accedat, neque diftorquet, nã & uenæ funt cauæ, & fanguine calido refertæ : quapropter neque fuperare poteft pituita, neque perfrigerare fanguinem, uti congelet ipfum : fed ipfa fuperatur, ac fanguini commifcetur, atque fic uenæ aerẽ fufcipiunt, & fapientia contingit, fignaque prædicta minus inuadunt propter fortitudinem. Quòd uero per fenes his ætatibus conftitutos Hippocrates intelligat, uel eo conftat, quod fupra puerorum, fenum ftatim poftea commeminit. propterea quum dicat in his ætatibus pituitam a fanguine uinci, neceffario illas intelligit, non ultimum fenium, in quo pituita excrementitia plurimû abundat : cui fi morbus hic accedat, propterea affectos occidit, aut leuiter fideratos efficit : quia uenæ ipfis funt euacuatæ, & fanguis modicus eft, & tenuis, & aquofus, quemadmodum idem author eodem in loco abunde declarauit. Huic etiam Paulus fuffragatur, qui fenes minime. decrepitosque hoc malo capi fcribit. His igitur omnibus fit, ut præ caloris innati inopia, non tantum ob affectum, quo correpti uidentur. feniores moriantur, pro |28| ptereaque morbi confiftentiam in hac ultima ætate reponendam non effe perfpicuum eft. Verû hactenus ifta. Nûc an omnes ætates comitiali malo & quæ quibus magis minufue infeftentur, deinceps dicendum uidetur. Cõmuniter igitur hæc affectio frequens eft in pueris, & magis eo tempore, quo dentium natiuitates habentur. id quod Hippocrates in commentario de Aere, aquis & locis confirmat . dum conuulfiones inquit, & anhelationes pueris contingere, quæ morbus puerorum, & facer effe putantur : quemadmodum & Ariftoteles libro de fomno ac uigila fcriptum reliquit. In eo uero qui de facro morbo Hippocrati adfcribitur, non pueris tantum, fed & fœtu adhuc in utero exiftente fieri uoluit, quo etiam in loco morbum hunc ait poft uigefimumquintum annum non amplius homines corripere, præterquam paucos, aut nullum, nifi a puero fuerit connutritus. Tertio uero aphorifmorum libro inuenibus cõtingere fcribit : quem Paulus fecutus, occupat, inquit, hoc morbi genus maxime pueros, eosque adhuc paruulos, deinde adolefcentes ac iuuenes, minimes fenes, ac decrepitos. Quæ res quomodo habeat, perfcrutanda eft. quum mirandû omnino uideatur, quomodo Hippocrates comitiale malum iuuenibus obuenire uoluerit, quando alibi non modo quòd puerorum familiare fuerit, uerum quòd etiam ex hac cauffa puerilis morbus nuncupatur, & quòd ætatis mutatione curatur. Sed & in quibufdam iuuenibus comitiale malum fieri, quod prius non erat, nemo non nouit, propter uitæ rationem haud probe feruatã, quã in iis, quæ defumuntur, admittunt, & in aliis, quæ ab ipfis aguntur, operibus, & quòd humi decumbunt, foliq; fefe exponunt, & imbribus, atque id genus aliis per multis. Cæterum hi morbi non multi funt : quamobrem & propter hæc talia iuuenes ex accidente ægrotabunt, non primum, neque ætatis ratione. Sed & alius fupereft fcrupus, fiquidem Hippocrates fecundo aphorifmorum libro, Quicunque inquit iuuenes comitiali morbo laborant, mutatione maxime ætatis, & temporum, & | locorum, & uictuum liberantur. ubi iuuenes comitialibus corripi ait, mutationeque tum ætatis, tum temporum, tum locorum, tum uictus liberari. In commentario uero de facro morbo affectionem hanc inquit poft uigefimum annum non amplius homines detinere, uifi a pueris fuerit affectio connutrita. Conftat autem iuuenum ætatem a uigefimoquinto anno ad trigefimum, uel trigefimumquintum perdurare in qua non nifi ex accidente, rarifsimeque morbum hunc fieri contingit. quo modo igitur iuuenes ait hoc morbo corripi ? aut quo modo poft uigefimum annum nullum hoc morbo affici, nifi a puero inceperit ? Quinto præterea aphorifmorum libro, τα επιληπτικα inquit οκοσοισι προ της ηβης γινεται μετασασιν ισχει, οκοσοισι δε πεντε και εικοσιν ετεων γινεται, τουτεοισι τα πολλαξυναποθνησκει. ideft : Quibufcunque morbi comitiales fiunt ante pubertatem mutationem accipiunt. quibufcunq; uero uigefimoquinto anno, commoriuntur. Si igitur iuuentutis ætas a uigefimoquinto ad trigefimumquintum annum perdurat, atque hoc loco dicat, quòd qui uigefimoquinto anno comitialiter laborant, commoriuntur, non iuuenes igitur ætatis mutationes hoc malo liberantur : quum qui uigefimum annum prægrefsi fuerint, hoc morbo non capiuntur, nifi a puero fortaffe fuerit connutritus, & quæ in uingefimoquinto anno fiunt, hæc mala hominem perimunt. An quod interpretis id potius, quàm Hippocratis uitiû exiftit ? fiquidem græce ita ait. των επιληπτικων τοισι νεοισιν απαλλαγην αι μεταβολαι μαλισα της ηλικης, και τωνωρεων, και των τοπων, και των βιων ποοιεουσι. quo loco uerbum νεοισιν Leonicus, uir alioqui eruditifsimus, & græcis literis & latinis, fcriptorumque ueterum literate peritus iuuenibus eft interpretatus, quum potius, uel nouis, ideft nuper natis, nempe infantibus, aut etiã ephœbis interpretari fatius fuiffet : illud enim inter alia νεος fignificat Hefychio authore. atque hoc pacto Hippocrates fibi conftaret, resque ipfa optime haberet : alioqui difficile admodum eft hominem tutari, quum alibi comitiales ante pubertatẽ factos ætatis mutatione |29| & ipfos mutari dixerit : qui fi uigefimoquinto anno, nempe in iuuentute fiant ; curari non poffunt. Quòd autem uera fit ea lectio, in qua non iuuenes, fed infantes aut pueri ephœbiue legitur, Ariftoteles oftendit, qui in problematis quærens cur animantium uel uni homini, uel maxime oculi deprauantur, ita græce ait. Δια τιτων ζωων ανθρωπος η μονον, η μαλισα διασρεφεται, η οτι η μονον, η μαλισα επιληπτον εν τη νεοτητιγινεται. ideft. An quòd homo uel folus, uel maxime morbo capitur comitiali in puerili ætate : Illud idem etiam probat Leonicenus. hic enim Galeni uerba libro aphorifmorum quinto interpretatus, in quibus huius fententiæ meminit, ita conuertit. Quod igitur in alia parte aphorifmorum dicit, Quincunque morbo comitiali laborãt, fi pueri fuerint, mutatione maxime ætatis, & regionum, & uictus, & locorum liberantur. uerba enim fi pueri fuerint, omnem auferre ambiguitatem uidentur. Sexto quinetiam morborum uulgarium libro & Hippocrates, & Galenus comitiales infantium morbos una cum pubertate quandoque mutationes habere uoluerunt. quo loco notandus eft Hippocrates, qui eos infantes nuncupauit, qui ad pubertatem ufque procefferunt, non eos tantum qui modo nati effent, uel qui ad quintum fextumue annum perueniffent. Sed & clarius Oribafius dum aphorifmum quinquagefimum exponit, iuuenes, inquit, Hippocrates appellat a decimoquarto anno ad uigefimum ufque tertium, non autem uigefimumquintum attigerint. Puerilis igitur ætas, & adolefcentia, & quæ pubertatis nomine nuncupatur, comitialibus afficietur, iuuenilis uero non nifi ex accidente. An uero & fequentes ætates hoc malo capiantur, idem author per ea uerba declarat : quicunque uero uigefimoquinto anno commoriuntur, non mehercule quòd ftatim poft uigefimumquintum annum cõmoriantur, fed quòd morbus ita diutinus & familiaris fequentibus fit ætatibus, ut cum eo, qui ita laborant, commoriantur. Cauffam autem cur hoc fiat, oftendit Hippocrates in cõmentario de facro morbo his ipfis uerbis. Quum enim | inquit, ætatem adeptus fuerit morbus, non amplius curabilis eft : cerebrum enim eroditur a pituita, & colliquatur : id uero quod colliquatur, aqua fit, & foris cerebrum ambit, & circum alluit : & propterea frequentius, ac facilius morbo hoc capiuntur. illud autem mirandum fortaffe uideatur : & enim fi res ita habet, Hippocrates fibi ipfi diffentiet plurimum locis iam commemorabis, & fexto morborum uulgarium libro : quo loco morbos connutritos in fenecta finiri, & quod magis eft, per concoctionem, & refolutionem, & rarefactionem difcuti fcriptum reliquit his ipfis uerbis. Morbi connutriti in fenecta relinquût & per concoctionem, & folutionem & rarefactionem. Quòd autem comitialis morbus diutinus fit & connutritus, quius nouit. (ita enim eos appellauit morbos Hippocrates, qui longo tempore hominum corpora infeftant.) An quod non de omnibus cõnutritis morbis Hippocratis fermo exiftit : neq; enim id contingere cernitur : neque ipfum latet clare in aphorifmis dicentem. Senes quàm iuuenes plerûnque rarius ægrotant, quicunque uero ipfis diutini morbi contingunt, fæpius commoriuntur. Quum igitur in hoc fermone, fæpius, addiderit, neq; in uniuerfum protulerit quosq; fcilicet diuturnos morbos fæpius commori afferens, aperte indicat fefe non nullos ante fenum mortem diffolui cognofcere. Qui nam igitur fint ifti, quemadmodum etiã qui nam ante mortem non abeuntes, in aphorifmis ipfe patefecit fic fcribens. Raucedines atque grauedines in ualde fenibus non concoquuntur. Quum igitur hic frigidorum morborum memininerit, qui in fenecta non cõcoquuntur, quos inter comitialis & attonitus numerantur : conftat & ipfum credere quofdam ex calidis in feniori ætate poffe diffolui, etfi rari admodum fint : ut calidæ cephalæ, eterocranii nuncupati dolores, & renû calidi affectus, & articulares dolores, quicunque ex ualde calida cauffa oriuntur. Verus igitur eft Hippocratis fermo de frigidis morbis nuncupatis, qui neque concoqui, neque diffolui, neque per rarefactionem difcuti in fenectute |30| poffunt. Inter omneis uero ætates puerilis maxime huic malo obnoxia eft : a quo etiam ut plurimum cõmoritur. huic enim ob naturalem intemperiem fieri folet, quum abunde cerebrum humidum fuerit, aut ob errores : quod medicam alioqui curationem expetit. Porro quum ex humiditate ortum habet, ftatim infantes arripit : definit uero ætatis mutatione, uel nullo noftro negotio, ueluti poftea dicetur. Et proinde quibus pueris non ftatim prima ætate dum infantes funt, fed eius progreffu fuboritur, perfpicuum eft aut ex prauo uictu, aut ex externa quapiam cauffa originem habuiffe : in quibus non eft expectãda mutatio, fed potius expedit, quæ iam in ipfis facta eft, curare morbofam affectionem. His igitur fi diutius morbus protrahatur, eos ad ultimum uitæ diem comitatur. fenes uero non occidit affectus, fi accedat, neque diftorquet. At uero antiquifsimis fi accidat, ipfos occidit, aut leuiter fideratos efficit. quemadmodum idem author eodem in loco memoriæ prodidit. Clarifsime uero fecundo Prorrhetici libro illud idem oftendit per hæc uerba. Ex his porro, qui a facro morbo capiuntur, difficilime quidem euadunt, quibus a puero cõtingit morbus, & fimul ad uirilem ætatem peruenit : deinde hi quibus corpore in uigore ætatis conftituto factus eft, & fuerit a uingtiquinque annis ufq; ad annum quadragefimumquintum. Poft hos autem, quibus factus fuerit morbus, nullam fignificationem præbens ex qua corporis parte initium fumat. Et ftatim poftea. Quicunq; inquit, fenes apprehendi incipiunt, maxime moriuntur : etfi non pereunt, ftatim, celerrimque per fefe liberantur : a medicis autem minime opem ferunt. Verum enim uero dubitationem inferunt Hippocratis uerba : quando feniores dicunt, nempe decrepitos hoc malo affici : quibus tamen Paulus refragatur, hoc morbi genus dicens feniores minime atq; decrepitos occupare. An quod Hippocrates nulli diffentit ? neque enim a Paulo. fed ambo idem dicunt : Non enim decrepitorum comitialum malum effe, uerum fi externa interdum quapiam | cauffa decrepiti comitialiter laborant, eos maxime cõmori ait. Paulus uero, ut qui proprium ætatum morbum referebat, fenes minime atque decrepitos occupare comitiale hoc malum memoriæ prodidit. Ac de ætatibus quidem fatis dictum uidetur : deinceps ad temperamenta tranfeamus, nimirum quæ huic morbo obnoxia, fexusque fuerint. Hæc autem non admodum cognitu difficilia fuerint ei, qui morbi huius materiẽ abûde cognouerit. quum enim duæ, uti iam præceptû fuit, materiales ut uocant, cauffæ habeantur, nempe pituitofus, nigerque humor, propterea pituitofa melãcholicaque temperamenta hoc malo capientur : minime uero biliofa, ueluti neque fanguinea, nifi fortaffe lege quadam confortii a ftomacho, aut alia quauis corporis parte afficiantur : quemadmodum fuit antea demonftratû : homines tamen magis, quam fœminas illud mali occupare & Celfus & experientia nos cõmonent. cur autẽ hoc ita habeat, ea ni fallor, cauffa reddi poteft, quam Ariftoteles in commentario de fomno & uigilia retulit. anguftia nempe, & tenuitas uenarum, quæ circa cerebrum funt : fiquidem deftillationum cauffas oftendens, quæ a cerebro plerunque fiunt, pluuiæ exemplo, ita inquit. ωσπερ ουν το απατιτμιζον υγρον υπο τες του θερμοτητος, οταν ελθη ης τον ανω τοπον δια την ψχυτητα αυτυ κτα ψυχεται, και συσαν καταφερεται γενομενον παλιν υδωρ, ο τως εν τη αναφορα το θερμου θη προσ τον εγκεφαλον ημεν περισωματικη αναθυμιασις, φλεγμα συνσααται, διο και οι κατρος φαινονται γιγνομενοι εκ της κεφαλης. ηδε τροφιμος και μη νοσωδης καταφερεται συνισαμενη και καταψυχες. προς δε το καταψυχεσθαι, και μη δεχεσθαι ραδιωσ την αναθυμιασιν συμβαλλεται. και η λεπτοτης και η σενοτης των περι τον εγκεφαλον φλεβων. i. Quemadmodum igitur a folis calore exhalãs humidum quum ad fuperiorem peruenit locum illius algore frigefcit, compactumq; deorfum fertur, denuoq; fit aqua : ita in calidi a fenfu fœculenta quædam exhalatio in pituitam coalefcit. quamobrem deftillationes fieri animaduertûtur. altrix autem & non morbofa concreta inferne delabitur, calidumq; refrigerat. ut autem refrigerari pofsit, |31| & non facile exhalationem recipiat, nonnihil fane confert tenuitas & anguftia illarum, quæ circa cerebrû funt, uenularum. Quibus ex uerbis potifsimum ultimis facile cauffa deprehenditur, propter quam mulieres uiris minus comitiali morbo laborant, fi quidem tenuitas & anguftia uenarum cerebri facit, ut uapores humoresq; minus fpiritus meatum in cerebri finibus obftruant. Verum illud intereft quòd quæ fœminæ hoc malo capiûtur, magos offenduntur. Quæ res ex Raze Auicennaq; patet : quorum uterque mulierum comitiale malum infantiumq;, atque omnium, quorum paucus eft fanguis, & quibus uenæ arctæ exiftunt, magis perniciofum effe memoriæ prodiderunt. fimili profecto ratione, qua ufus eft Ariftoteles in problematis. hic enim quærens cur eft, quòd per æftatem magis aduerfa ualetudine laboretur, per hyemem uero magis, qui laborant, emoriantur : calorem ait qui per hyemem intus ob corporum denfitatem coercetur, parum adiuuare, nec laborem operum qui amplius per id tempus fufcipitur, excrementa humorum poffe concoquere, ideo ualidam effe morbi originem neceffe effe : quod quum ita fit, perniciofum morbum urgere rationi confentaneû effe. Quum igitur mulierum temperatura hyemis temperiei perfimilis, frigida inquã & humida fuerit, eaque ex Celfo magis huius mali caufsis refiftat, fi quando tamen eodem corripiantur mulieres affectu, ingentes eiufce mali cauffas iis adeffe fufpicandum eft, proptereaque periculofiorem morbû producere, id quod uiris ufu uenire non folet, ob eorû temperaturam æftate quamfimillimam, calidam nimirû ac ficcam, corporaque eorû rariora & magis refolutioni obnoxia. Fœminæ igitur uiris minus comitiali malo capientur, fi quando tamen ipfas inuadat, magis offendi perfpicuum eft. explicatis igitur his, quæ proxime dicta funt, nunc ad reliqua progrediar, meque ad meum munus penfumque reuocabo, nimirum quibus anni tẽporibus, cœlique ftatu comitiales conuulfiones potifsimum fiant. Inter omnia igitur anni tempora, in quibus | comitialis morbus graffari poteft & folet, Autumnum ac uer maxime numerari author eft Hippocrates, in Autumnoque in primis hac ratione fieri contendit, quòd inæqualis maxime quum fit ob fubitam ad cõtraria mutationem facit, ut iis qui naturam habent ad hunc affectum procliuem, eo maxime capiantur. Nam fere meridianis temporibus calor nocturnis atque matutinis fimulque etiam uefpertinis frigus eft. nihil autem adeo comitiales accefsiones, quam eiufmodi uarietas temporis aptum eft producere. Accedit etiam quod autumnus morbis, qui ex corruptione fiunt, adfimilis eft, & propterea, qui in autumno comitialis morbus fit, ex humorum corruptione plurimum prouenire uerifimile eft, Galeno atque Auicenna authoribus. Cur autem uere, quod temperatifsimum faluberrimumq; anni temporum habetur, fieri etiam dicatur, mirandum omnino uideri non debet. Nam illud ipfum plane uere cõtingit, quod in exercitatione fieri uidemus. Etenim hæ quoque falubres funt, uerum fi hominem pituita refertum uolueris ad exercitationem perducere, aut ei morbum comitialem, aut attonitum efficies exercitatione : aut fi hæc mala nõ eueniant, periculû imminet ne difrupto aliquo in pulmone uafe, in morbum incidat curatu contumacem. nam tempus id periclitatur, ne proxime accedat ad plethoricam difpofitionem propter humorum, qui hyberno tẽporis frigore concreuere, fufionẽ. Autumno igitur primum ob humorum corruptionem, uere poftmodum ob eorum fufionem fieri par eft. An uero & aliis anni temporibus, nempe hyeme, aut etiam æftate fiat, age, fi placet, uideamus. Conftat fane hyeme pituitam progigni, proptereaque in ea uertigines & attonitos fieri morbos Hippocrati placuit. Quod autem uertigines comitialẽ præcant morbum, Galenus eodem in loco, ipfumque fequutus Auicennas teftãtur, quo loco Galenus inquit. De uertiginibus autem quid attinet dicere, quæ proximæ funt morbis comitialibus, & his quos attonicos uocãt ? Hyeme igitur comitialis fiet, minus tamen hoc tempore, |32| ueluti adhuc minus æftate. Qua uero temporum cõftitutione ac cæli ftatu, ex tertio colligitur aphorifmorû ubi ait Hippocrates. Νοσηματα δε εν μεν τησιν επομβριησιν ως τα πολλαγινεται, πυρετοιτε μακροι, και κοιλιης ρυσιες, και σηπεδοες, και επιληπτοι, και αποπλητος. ideft. In pluuiarum multitudine magna ex parte fieri febres longas comitiales & attonitos. quum enim comitialis ex pituitofo progignatur humore, atque in pluuiarum multitudine frigidiores & magis pituitofi fiant humores, nil obftat in tali temporum conftitutione, nempe frigida & humida, aut etiam calida & humida hoc malum procreari, procreatumque augeri, quam rem clarifsime in cõmentario de facro morbo oftendit Hippocrates, nam frcipfit his ipfis uerbis. In quo uero a puero augmentum cepit, & cõnutritus eft, in eo per confuetudinem facit, ut in mutationibus uentorum patiatur, & ut plurimum facro morbo capiatur, præcipue auftrali atque humida aeris conftitutione, & liberatio difficulter contingit. Cerebrum enim humidius quàm ex natura fit, & præ pituita inundat, uti defluxiones quidem frequentiores fiant, non amplius autem pofsit pituita excerni, neque cerebrû reficcari, fed porrigatur, & humidum exiftit. Paulo uero poftea, cæterum ait in mutationibus uentorum propterea facro morbo corripi cenfeo, maxime quidem auftrinis, poftea uero etiam aquiloniis, deinde etiam reliquis uentis. hi autem funt qui ualidifsimi ex ipfis exiftunt, & interfe tum ftatione tum uiribus maxime contrarii. Etenim Aquilo cõpingit aerem, & turbidum ac nebulofum excernit, & illuftriorem pellucidum ac efficit. eodem modo & alii uenti omnes ex mari & aliis aquis proficifcentes : ex omnibus enim rebus, atque adeo ex ipfis hominibus humiditatem ac tenebrofitatem excernunt. Quapropter faluberrimus omnium uentorum Aquilo exiftit. Aufter autem contraria huic operatur : primum enim incipit aerẽ compactum liquare ac diffundere : quapropter etiam nõ magnus ftatim fpirat, fed primum lenis ac lentus eft, quoniam aerẽ ftatim fuperare non poteft, qui prius denfus | eft & compactus, fed temporis progreffu ipfum diffoluit. Idem porro hoc etiam operatur in terram, mare, fluuiosque ac fontes & puteos, & quæ ex terra nafcuntur, & quibus humor ineft. Eft autẽ in omni in alio plus in alio minus. omnia autem hæc uentum hunc fentiunt, & ex fplẽdidis tenebrofa fiunt, & ex frigidis calida, & ex ficcis humida, & quæcunque in domibus uafa iuxta terram funt cum uino aut alio quopiam liquore, ea omnia auftrum fentiunt, & formam in aliam fpeciem tranfmutant. Solem uero & Lunam & fidera multo hebetiora, quàm ex natura funt, reddit. Quum igitur his etiam, quæ adeo magna funt & ualida, in tantum dominetur, & corpus fentire faciat, ut ex horum uentorum alterationibus tranfmutetur, neceffe eft ab auftris quidem folui ac humectari cerebrum, & uenas laxiores reddi : ab aquiloniis uero flatibus quod fanifsimum eft in cerebro compingi : quod uero morbofifsimum ac humidifsimum eft excerni ac forinfecus circum alluere : atq; ita defluxus in horum uentorum mutationibus fuccedere. Hoc modo morbus hic fit & floret tum ab accedentibus, tû a decedentibus. Huc etiam fpectat, quod ait Auicennas, feptẽtrionalibus comitiale malû minime obuenire, quia fint introrfum fani, & calore exuperãti. quòd fi eueniat, atrox effe : quia cauffa fit præpotens. Hæc igitur omnia huc tibi relata funt, ut uideres quãti fit faciẽdus cœli ftatus in morbis tû cognofcendis, tû ẽt curãdis. de quo permulta idẽ author in cõmentario de aere, aquis, & locis differuit. Nunc, ut inftituimus, proficifci ordine ad reliqua pergamus, nimirû an cæteræ præter hominẽ animãtes comitiali morbo capiantur, & quæ, & an hæreditarius morbus uideatur, et fit. Multas igitur animãtes hoc malo obnoxias effe nemo non probat : an uero omnes non item Ariftoteles enim homines uel folum, uel maxime hoc morbo capi in puerili ætate folere fcriptû reliquit. Hippocrates uero in commẽtario de facro morbo oues caprasque comitiale malum fentire in primisq; capras ait. dum enim affectionem hanc ex calida potifsimum |33| atque humida aeris intemperie fieri docet, illud ouium exemplo caprarumque oftendit his uerbis. Cognouerit autem hoc ipfum quis maxime ex ouibus hoc malo captis, & præfertim capris : hæ nãque frequentifisme hoc morbo corripiuntur, fi enim caput ipforum diffecueris, cerebrum reperies humidum effe, ac fudore refertum, & male olens. fic uero res fefe habet & in homine. Hunc fequutus Auicẽnas uidetur, fed & clarius Zoar arabs humiditatem inquit hanc oriri in anteriori parte cerebri. ita enim fcribit. Scias quòd humiditas fubtilis, quæ oritur in cellula anteriori cerebri, & circa ipfum eft immenfi fœtoris, & ex illo intellectus perturbatur, & nõ poteft infirmus caput fuum fuftinere, & nõ loquitur nifi cum difficultate magna : & quando interrogatur de aliquo, tarde ac pigre refpondet, & cum perturbatione, & pro maiori parte nõ intelligitur, & eft abfque intellectu. Et ego meo tempore uidi quendam cui fuperuenit hæc ægritudo, & nulla medicina ei prodeffe potuit, & mortuus fuit inde. & hæc ægritudo fæpe accidit ouibus, & illa ouis quæ habet hanc ægritudinem a paftoribus dicitur Matronia. Ariftoteles uero oues inquit equosque iifdem fere morbis corripi, quot & quibus homines capiuntur. Magifter tamen olim meus Ioan. Baptifta Theodofius oues hoc morbo non tamen omneis, fed iuniores tantum capi dictabat, fefeque per multa tum iuniorum tum antiquiorum ouium capita fecuiffe, atque in iuniorum tantum fyncipite cauitatem quandam reperiiffe, in qua gallinaceum ouum abfcondi, facile potuiffet aqua purifsima quodam cum lentore oppletam, cerebriq; menynges eo in loco liuentes uidiffe. dicebat itẽ, oues dum morbo illo caperentur ingyrum uolui plures per gyros, tandemque concidere nec poffe refurgere, feque ipfas agrege feparari, neq; gregatim, ut aliæ, uerû ab aliis feorfum per lapidis iactum pafcere. eandem præterea cauitatem aqua plenam duobus in hominibus uidiffe commemorabat. Idem & Plutarchus rerum natura haud quaquam imperitus capram fcilicet præter cæteras | animantes comitiali morbi tentari refet : proptereaque ueteres facerdotes ea, uehementer ut morbida abftinuiffe, quando guftantibus, aut tangentibus modo aliquid morbi eius affricetur, cuius cauffam afferût meatuum anguftiam, quibus obfeptis fæpifsime includatur fpiritus : quod arguat uocis tenuitas. Nam qui eo affectionis genere tentantur, fimilem capellæ uocem edunt. Cæterum non ouibus tantum caprisque, uerum etiam iumentis omnibus malum hoc, aut quippiam huic perfimile lethale tamen obuenire, nempe ex Rhododendri cibo, quum permulti in primisque Plinius, tum uel maxime Strabo memoriæ prodiderunt hic enim clarius oftendit his uerbis. ην δετι ομοιον τη δαφνη φυτον, ου το γευσαμενον των ιποζπυγιων απεθνησηε μετα επληψιας και αφρου. ideft. Erat arbor lauro fimilis, qua guftata iumenta omnia cum fpuma in morem comitialis mali emoriebantur. id quod & Alexandro macedonum regi res in India gerẽti conftitit. Solæ præterea auium coturnices hoc malum patiuntur Plinio authore, cauffam ipfe affert his uerbis. Coturnicibus ueneni femen gratifsimus eft cibus, quã ob cauffam eas damnauere menfæ, fimulque comitialẽ propter morbum defpui fuetum, quem folæ animãtium fentiunt præter hominen eadem fere Iulius Solinus in Polyhiftore. Auicennas autem coturnices inquit ea ratione dãnari, qua cõuulfionem & tetanum pariunt, non mehercule quod ueratro uefcantur, ueluti Plinius & Galenus uoluere, fed quod in earû fubftãtia fit hæc facultas cõuulforia, quæ res & Razæ & Auerrhoo îprobatur, quû alimentû a coturnicib° defumptû probi fucci effe cõtendant, ueluti tertio libro fufius demõftrabitur. Albertus aût ille Magn° cognomẽto, Pafferes ẽt inquit comitialiter prolabi fi hyofciami potifsimû femẽ, quo maxime oblectãtur, comedãt. id an uerû fit, alii iudicent : nolo .n. in hac re mult° uideri, ad illud potius pergamus, quod unû reftat, nẽpe an comitialis morb° fit hereditari°. illû .n. hæreditario quodã iure in pofteros fuccedere nulli mirandum uideri debet, cum multi & patres & auos habuerint comitiales, in quibus femen erat uitiatum : atq; ideo natis uehementiorem fecerunt capitis imbecillitatẽ. Illud |34| ipfum oftẽdit Hippocr. qui dû libro de facro morbo oftẽdit malû hoc nulla re diuinius cæteris effe, fed eandẽ quã alii habent morbi naturã habere, & cauffam unde finguli progignãtur, nihil prohibere ait quî ueluti ex pituitofo pituitofus, ex biliofo biliofus, ex tabido tabid° gignitur : cuius parẽtes hoc malo capti fuerint ẽt pofterorû ac ne potû aliquis ab eo tẽtetur. Semẽ. n. genitale ab oib° corporis partib° procedere ait, a fanis fanû, a morbidis morbofum. Quòd uero ita res habeat, idem in cõmentario de aere aquis & locis oftendit. hic. n. cauffam referẽs cur nõnulli oblõgis capitib° nafcerẽtur, μακροκεφαλους uocat, circa mæotim paludẽ habitãtes, femẽ inquit genitale in cauffa fore, quod quû, ab oîb° corporis partib° emanet, a fanis fanû a ualetudinariis ualetudinariû, fiatq. ut ex caluis calui nafcãtur, ex cæfiis cæfii, & plurimum diftort° diftortû ferat : atq; eadẽ fit circa reliquas formas : nihil prohibere ait uti ex non macrocephalis macrocephali producãtur. Eadẽ igitur rõ exiftimãda eft, quod comitialis hic morbus hæreditario quodã iure in pofteros fuccedat, quæ & de podagra laborãtib° : fiquidẽ & hæreditariû morbû eandẽ ob rõnẽ & Galenus & Auicẽ. uoluere quãdo inter cauffas podagrã cõftituẽtes femẽ uitiatû interferunt. Expofui fere ut potui, quæ maxime ad hãc difputationem pertinere arbitrabar : dixi n. de noîe. aut potius noîb° & an a Deo fieret : oftẽdi eius oîa genera cauffasq; omneis ex quib° oriretur dixi de loco, in quo morb° hic fieret, & an acut° effet an falubris, & propterea an diutinus effet an breuis. expofui quæ morbi tempora, quæ temperamenta, qui fexus huic malo obnoxia effent. præterea quibus anni temporibus, quo cæli ftatu tẽporûq. cõftõne fieret : oftendiẽt an cætera præter hominẽ animantes idẽ malû paterentur : demum an hæreditario quodam iure in pofteros fæuiret. quæ oîa haud noua quidem tibi effe arbitrabar, fed uoluntati tuæ parui.
Harum tamen omnium rerum doctrina ipfa uulgaris eft, ufus autem grauifsimus. Quamobrem quoniam de comitiali morbo fi non funt omnia patefacta, at certe fatis multa cõmonftrata, finem huic difceptationi faciemus.