ORUS APOLLO


De notis Hieroglyphicis

Per Bernardino Trebatium Vincentinum

Latinitate donatus.







Ad Michaelem BRALLONIUM
Eminentissimi Doctoris Medici
BRALLONIS Primogenitum,
Angeli Epigramma.

Multa brevis profert animalia picta libellus
Pro pelusiacis ad sua sensa notis.
Sunt hic naupliadae volucres, sunt noctua, passer,
Est apis actaeo nobilitata favo
Est hic tardigradus cancer, taurusque, canisque,
Et quae perpetuis instrepit usque sonis
Polypus, ac aries, crocodilus, & upupa, cornix,
Atque aquila ausoniis bellica principibus
Se quid picta mihi ? nihilum spirantia vitae,
Ut quibus est picto vita negata opere,
Falleris, & coeca decernis mente figuras
Nec recto pergit tibia clauda pede
Nam tua flammivomum pallas si suderit ignem
Aeternos vivent effigiata dies
Unde patrem medicae sectaferis artis alumnum
Qua declamatas suscitat ille animas.

Haec faciebat Angelus M.D.XXI.



CHUONRADO PEUTINGER
Augustano Juriconsulto, Bernardinus Trebatius Vincentinus. S. D.
En Orum latinum, si modo id sum consecutus, exhibeo tibi patrone optime sit enim haec tui verissima appellatio. Nam ut omittam dicere de hominibus, patronus es Reip. literariae debet tibi omne genus scriptorum, siquidem sic omnium es studiosius ut omnes habere velis, conquiras undique nonulli multos annos desiderati nunc demum tua opera legantur. Historiarum vero feries omnis per te explicatur, ac habent in te vivum exemplar. Antiquitas ipsa nullo magis gaudet alumno. Romani autem Cesares quem alium malint curato rem ? non tibi eorum gesta cognovisse satis eos ipsos signatos omnes in Chartis, aere, argento solido auro demonstras, Et quidem vivi non potuerunt, mortui adepti sunt, ut eodem tempore, & juvenes, & senes, & in omni aetate quales fuerint conspici possint. Sed & ipsi Romani duces, quod non secundo perierint tibi acceptum referunt, tu eorum epigramata colligis undecumque & jam vetustate collapsa, dimidiata fere, restituis, ac das, ut postquam in marmore nequeunt, in Chartis legantem. Sed quid ego haec de te atque aliis melius aliquem narrabo. Quin graeci ipsi, si quis inferis sensus, tibi bene praecantur, nam cum jam desint ex eorum genere quem legant, curas tu ut a latinis legi possint, optarem vel hac causa patere mihi graecorum penetralia, ut satis tuae possem facere voluntati, debeo enim tibi omnia eum ob benevolentiam, tum ob merita multa, tu mihi viso tum, omnia amicitiae, vel antiquissime officia prostitisti, domo me suscepisti, petenti omnia tribuisti, multa etiam ultro obtulisti, idque nullis meis in te meritis. Quod & si in omnes itidem humanum es & liberalis, me tibi tamen plus coeteris debere sentio. Verum in praesenti, qui memorem ostendam habeo nihil propter eum, & hoc quicquid est libelli, quem, quam non ingratum tibi fore sentiam, transtuli majori voluntate, quidem facultate, nam & adhuc in hac lingua peregrinor, & est libellus ejusmodi, ut ne a Graecis quidem ipsis totus legi possit. Inerunt & quem fortasse nugatoria ac frigida videantur, quem tamen ego non omisi, non enim censoris, sed interpretis fungebar officio, nec animus fuit ita religiose vertere, ut verbum verbo redderem, quid enim ineptius ? Latinis enim, non graecis laboravi. Quantum aiunt effecerim, tu facillime judicabis & statues an ejusmodi sit opusculum, ut ei in tua refertissima bibliotheca locus esse debeat. Vale decus patriae, ac meliora si deus annuerit, aliquando expectes, Augustae XII. Calen. Maias anno M.D.XV.



Ori Apollinis Niliaci
ORI APOLLINIS NILIACI
Hieroglyphica,
Per Bernardinum Trebatium Vincentinum a Graecis translata.



Quomodo Aevum significant.
Aevum significantes Solem & Lunam describunt, eo quod sint hi planetae aevi elementa, aevum aliter scribere volentes serpentem pingunt, caudam reliquo corpore tegentem. Eum vocant Aegyptii Ureum, id est, basiliscum, quo quidem aureo formato deos circumdant. Aevum autem dicunt Aegyptii per hoc animal significari, quoniam cum sint tria genera Serpentum, coetera quidem moriuntur, hoc solum est immortale, hoc & quod libet aliud animal solo spiritu afflans, absque morsu interimit. Unde cum vitae & necis potestatem habere videatur, propter hoc ipsum deorum capiti imponunt.

Quomodo mundum.
Mundum scribere volentes Serpentem pingunt, suam ipsius caudam devorantem, distinctum variis squamis, per quas mundi astra figurant. Et gravissimum quidem hoc animal est pro magnitudine, quemadmodum terra, est etiam lubricum & in hoc aquae simile, ac singulo quoque anno pellem una cum senio exuit. Secundum quam rationem & in mundo annuum tempus mutationem faciens juvenescit. Quod vero pro cibo corpore suo utitur, significat id quamcunque divina providentia generantur in mundo, haec omnia in eumdem diminutionem pati.

Quomodo Annum.
Annum significare volentes Isidem, hoc est, mulierem pingunt, hoc ipso etiam deam significant.
Est autem apud Aegyptos Isis astrum eorum lingua Sothis, nominatum, Graecorum vero astromyon, quod et caeteris astris videtur dominari, aliquando majus, aliquando minus apparens, et nunc quidem clarius, secus alias. Ad huc etiam in ejus ortu omnia quae proximo anno futura sunt, provideri solent. Qua ex re non immerito annum appellarunt Isidem. Et aliter annum describentes, palmam arborem pingunt, eo quod haec sola praeter aliarum naturam ad Lunae ortum ramum unum emittit. Ita ut duodecim ramis annus integer perficiatur.

Quomodo mensem.
Mensem scribentes ramum pingunt aut Lunam inversam. Ramum quidem ob eam, quae in palma arbore dicta est causa Inversam vero lunam, quoniam, ut dicunt, cum statim oritur quindecim restant partes, ad hoc ut cornibus in superiorem partem diductis appareat. Cum vero occultatur, triginta dierum expleto numero in partem inferiorem cornua declinat.

Quomodo annum insequentem.
Annum insequentem significantes quartam partem arvi describunt. Est autem arvum mensura terrae cubitorum centum, volentes autem annum dicere, quartum dicunt, quoniam, ut perhibent, ab ortu astri, quod sothidem vocant, ad alium ortum interest diei pars quarta. Et esse annum solis dierum trecentorum, et quinque supra sexaginta. Unde quarto quoque anno diem superfluum aegyptii adnumerant. Quater enim pars quarta diem complet.

Quid significent scribentes aquilam.
Cum volunt deum significare, aut altitudinem aut depressionem, aut excellentiam, aut sanguinem, aut victoriam Aquilam pingunt Deum quidem, eo quidem sit avis haec foecunda & longaeva. Et ad hoc quod videtur simulacrum esse solis, cum praeter coeterum volatilium naturam intentos oculos teneat in radios solares. Unde & medici in oculorum medelam herba ab Aquila dicta utuntur, & solem tanquem dominum visus aliquando Aquilae forma depingunt. Altitudinem, quoniam coetera quidem volatilia, cum velint in altum ascendere, oblique feruntur cum non possint in directum volare. Sola autem Aquila in altum recta fertur. Depressionem, quoniam eodem modo coetere aves oblique, ad terram feruntur. Aquila sola recta descendit. Excellentiam quoniam Aquila coeteris volatilibus praestare videtur Sanguinem, quoniam, ut dicunt Aquila non aquam, sed sanguinem bibit. Victoriam, quoniam videtur reliquas aves omneis superare. Si cui enim congressa vinci se sentiat, resupinat sese, ac dirigit ungues, alias ac dorsum ad terram versa, atque hoc modo pugnat avis vero inimica, cum hoc facere nequeat, facile in fugam vertitur.

Quomodo indicant animam.
Et pro anima Aquila ponitur ex nominis interpretatione. Vocatur enim apud Aegyptios anima Baieth, hoc autem nomen divisum, animam significat & cor, enim bai anima, eth vero cor. Cor vero apud Aegyptios est ambitus animae unde nomen ipsum sonat, quasi cordatam animam. Qua ex re Aquila ejusdem naturae cum anima, ut plurimum aquam non bibit, sed sanguinem, quo & anima nutritur.

Quomodo martem et venerem.
Martem & venerem scribentes duas aquilas pingunt, marem, quem Marti comparant & foeminan, quam veneri. Et hoc ideo quia reliqua animalia non semper mari ad omnem mixtionem parere volunt. Aquila vero, semper, Ter decies enim in die compressa postquam surrexerit, si mas vocet, denuo accurrit, quapropter cum maxime sit in Venerem prona, Aegyptii eam Venerem vocant. Et propter hoc etiam Aquilam Soli dicarunt, quia solem imitata terdenum numerum coeundo complet. Aliter Martem & Venerem scribentes, geminas cornices pingunt, marem & foeminam, quoniam hoc animal duo ova parit, ex quibus marem & foeminan generari oportet. Si autem eveniat, quod raro evenit, ut duo mares generentur, aut duae foeminae, jugati mares cum foeminis alteri cornici non admiscentur. Itidem neque foemina alteri mari, verum dissociati Soli degunt. Ideo unicae Cornici occurentes augurant futurum, ut viduali vita sibi vivendum sit.

Quomodo nuptias.
Cum nuptias significare volunt, geminas cornices pingunt, ob eam quae supradicta est causa.

Quomodo unigenitum.
Unigenitum significantes, aut generationem, aut patrem, aut mundum, aut hominem Scarabeum pingunt. Unigenitum quidem, quoniam pro se generatur hoc animal non conceptum a foemina, hujus enim solius generatio talis est. Cum libuit mari, procreare, excremento bovis inuento, ex eo pilulam conficit rotundam, ad coeli similitudinem, quam innixus tergo rotat ab ortu occasum versus, ad orientem Solem ipse respiciens, quo ad rotunda effecta mundi forman acceperit. Sol enim ab oriente in occidente fertur. Iterum rediens in orientem. Contrario vero motu fertur astrorum cursus ab occidente in orientem, hanc igitur pilula desodiens relinquit octo & viginti dies, tot enim diebus Luna duodecim signa, quam sunt in Zodiaco, metitur, & sub ea proficiunt animantum Scarabeorum genius nono aiunt & vigesimo die pilulam aperiens in aquam, projicit, hoc enim die putat conjunctionem fieri Solis & Lunae, & mundi insuper generationem, qua aperta in aqua animalia prodeunt, quae sunt Scarabei generationem, propter eam quam dicta est causa. Patrem quem a solo patre ortum habet Scarabeus. Mundum, quam similem figuram generationis habet cum mundo. Hominen autem, quoniam in ea specie foemina non invenitur. Sunt autem Scarabeorum tres formae. Prima feliforma & lucida, quam ob simulitudinem Soli dicarunt, ferunt enim marem felem oculorum pupillas varia re ad cursum Solis, oblongae enim fiunt mane ad ortum Solis, rotundaeque deveniunt circa meridiem, obscurantur autem occidente sole. Unde & in urbe Solis dei statua est feliforma. Et habet Scarabeus digitulos triginta, ob triginta dies mensis, in quibus Sol oriens suum perficit cursum. Secundum genus bicorne et tauriforme est, & Lunae consecratum a quo & in caelo taurum ascendentem, Lunae esse volunt Aegyptii. Tertia species habet unum cornu tantum, & propriam formam, quam Mercurio dicatam putaverunt. Sicut & Ibis avis esse dicitur.

Vulturem scribentes quid significent.
Matrem scribentes, aut visum, aut terminum, aut praecognitionem, aut annum, aut misericordiam, aut Palladem, aut Junonem, aut duas dragmas Vulturem pingunt. Matrem quidem quoniam in hoc avium genere mas non invenitur, eorum vero generatio fit hoc modo. Cum vult concipere Vultur genitale vas ad Boream aperit, & sic perstat diebus quinque in quibus neque edit, neque bibit, & hoc modo foetum concipit, sunt & alia genera Vulturum, quae non ad ventum concipiunt, quorum generatio ovorum ad cibum, non etiam ad foetum procreandum utilis est. Visum, quoniam inter coetera animalia acutius prospicit, in ortu enim solis ad occasum respiciens, & in occasu ad ortum, ex longo in intervallo prospicit quod edat. Terminum, quoniam futuro bello, locum terminat septem diebus praeveniens praecognitionem, ob dictam causam, & quoniam ad eam partem respicit, in qua altera pars inferior futura est inhians occidentorum majori parti. Unde solebant antiqui reges speculatores mittere, qui renunciarent, quam in partem versi respicerent Vultures, Annum, quoniam trecentos sexaginta quinque dies, quibus perficitur annus, dividit haec avis hoc modo. Centum & viginti dies in terra manet, nec se unquam humo tollit, pullorum curam gerens, eosque nutriens, ducentos & quadraginta seipsum curat, neque nutriens, neque concipiens. Tamen m ad aliam conceptionem se preparans quinque reliquos dies, ut dictum in concipiendo consumit, Misericordiam, quod per absurdum fortasse videatur, cum animalium nulli hoc animal pareat, tamen ob hanc causam ita posverunt, quoniam totis diebus centum, quos enutriendis pullis impartitur, fere nunquam evolat, ac si quando cibus, quo ftus enutriat desit, ne fame conficiantur vulnerato sibi foemore, sanguinem fuggendum praebet. Palladem et Junonem, quoniam videtur Aegyptiis pallas quidem superius coeli hemispherium sibi vendicasse, Juno vero inferius. Unde et absurdum putant coelum masculino gene notari, cum generatio Solis & Lunae, & reliquorum syderum foemino opere perficiatur, & Vulturum genus ut dictum est, est tantum foemininum, ob quam causam hujus sexus coeteris avibus vulturem regem adscribunt, quo quidem Vulture, ne in longum protrahuntur fermo, quamcunque deam designant. Matrem insuper significare volentes vulturem pingunt, est enim mater foeminei sexus Duas autem dragmas picto Vulture notant, quoniam apud Aegyptios unitas sunt duae dragmae. Unitas autem principium est omnis numeri, non immerito igitur duas dragmas significare volentes Vulturem scribunt cum & mater & principium, quem admodum unitas esse videatur.

Quid Astrum Scribentes Significent.
Deum significantes, aut fatum, aut quinquenarium numerum astrum pingunt. Deum quidem, quoniam divina providentia omnis stellarum, ac totius mundi motus conficitur. Videtur enim sive Deo nihil penitus posse consistere. Fatum, quoniam constat ipsum ex stellarum motu.
Quinquenarium vero numerum, quoniam cum sint plura in coelo astra ex eis quinque sola mota, totius mundi dispensationem conficiunt.

Cynocephalum Scribentes Quid significent.
Lunam volentes significare, aut orbem terrarum, aut literas, aut iram, aut natationem, Cynocephalum pingunt. Lunam quidem, quoniam hoc animal varie afficitur ad cursum lunae quando enim Luna Soli juncta non apparet, tunc mas Cynocephalus neque videt, neque comedit tristis est autem oculos in terram dejectus, tanquam Lunae raptum lamentetur. Foemina vero, praeterquem quod non videt, & eodem modo quo mas afficitur fluxum sanguinis emittit ex naturalibus. Unde in sacris & in haec usque tempora nutriunt Cynocephalos, ut per eos pateat Solis & Lunae conjunctio. Orbem terrarum, quoniam dicunt duo & septuaginta esse climata mundi hos autem diligenter nutritos in sacris ac curatos non mori, quemadmodum coetera animalia, uno, die, verum singulo quoque die partem earum defunctam sepeliri a sacerdotibus, reliquo corpore adhuc pristinam naturam retinente, & sic deinceps fieri usque ad secundum supra septuagesimum diem, & tunc denique totum mori. Literas, quoniam innatae sunt lierae Cynocephalis apud Aegyptios. Unde cum primum advectus est in templum, Cynocephalus apponit ei sacerdos tabellam, stilum ac attramentum, periculum faciens, an sit ex genere a literis non abhorrente & inscribit. Iram, quoniam animal hoc supra coetera animalia iracundum est. Natationem vero, quoniam reliqua animalia, si natationem frequentent, sordida ac squalida fiunt, solus cynocephalus quo vult enatat, nullis unquem foedatus sordibus.

Quomodo Novam Luna Significent.
Novam lunam scribere volentes, iterum Cynocephalum pingunt, stantem, et pedes anteriores in coelum tollentem, habentemque regale signum in capite, hac figura scribunt Cynocephalum eum nova Luna apparet, tanquam deo gratias agat, quod Luna praeter vecta Solem, luceat et ipsa, nec lumen Solis impediat.

Quomodo Aequinoctia Significent.
Aequinoctia quae bis in anno contingunt, significare volentes Cynocephalum sedentem pingunt, hic enim tempore aequinoctii per singulam horam duodecies in die mingit, hoc idem facit & noctu. Qua ex re non sine ratione in hydrologiis Cynocephalum sculpunt Aegyptii, & ex membro faciunt aquam defluere, quoniam ut ante dictum est, duodecim horas mingendo significat, ne autem foramen per quod exit aqua in horologium, latius sit aut angustius (utrumque enim rationem horarum impediret) extrema ipsius depilata cauda ad hujus crassitudinem, ferream fistulam in hunc usum parant, atque hoc placuit eis sic facere non sine ratione, quem admodum nec in aliis rebus, & quia etiam in aequinoctiis solus ex omnibus animalibus duodecies latrat in die per singulas horas.

Quomodo Animum Iram aut Furorem Significent.
Animum, iram, aut furorem significare volentes Leonem pingunt, caput magnum habet hoc animal, & oculorum pupillas ignitas, corpus rotundum, & pilos radiis similes, ad imitationem solis. Unde & sub solio Solis Leonem pingunt, demonstrantes ipsius ad Solem similitudinem.

Quomodo Fortitudinem.
Fortitudinem significantes Leonis anteriores partes describunt, eo quod haec membra latiora habeat reliquo corpore.

Quomodo Vigilantem.
Vigilantem aut custodem scribentes, caput Leonis pingunt, quoniam Leo, cum vigilat, habet oculo clausos, cum vero dormit, tenet referatos, quod quidem vigiliae signum est. Unde non immerito ad sacrorum claustra apponunt Leones tanquam custodes.

Quomodo formidolosum Hominem.
Formidolosum significantes, eodem utuntur signo cum sit hoc animal inter coetera fortissimum omnibus occurens timorem incutit.

Quomodo Nili inundationem.
Nili inundationes significantes (vocant autem Nilum, Num, quod lingua nostra idem est quod novum) alinquando Leonem pingunt, aliquando tres hydrias, Leonem quidem quoniam cum sol intrat Leonem maximas inundationes facit. Tres vero hidrias & neque plures, neque pauciores, quoniam triplex causa inundationis assignatur. Una quidem ipsa Aegyptia terra, quae aquam ex se generat, altera oceanum refluit enim oceanum inundationis tempore per Nilum. Tertia causa fiunt Imbres, qui plurimi sunt per tempus inundationis ad partes Australes Aethiopiae. Quod autem Aegiptus aquam generet potest hoc modo cognosci, in coeteris enim Climatibus mundi inundationes sunt hiemali tempore ob continuos & immodicos imbres, sola autem Aegyptus media in orbe terrarum, quemadmodum in oculo pupilla, aestate gignit sibi Nili inundationes.

Quomodo Aegyptum scribunt.
Aegyptum scribentes, acerram ardentem pingunt, & desuper cor, indicantes quod quemadmodum cor zelotyci continue uritur, sic & egyptus ob caliditatem continue, quae illic sunt animalia, procreat.

Quomodo hominen non peregre profificientem.
Hominem non peregre profificientem significantes caput Asini pingunt, quoniam neque historias audit, neque eos qui peregrinati sunt, sentit.

Quomodo tutellam.
Tutellam scribentes, duo hominum capita pingunt, maris unum intro aspiciens, alterum foemina extra, sic enim dicunt nullum demonem posse invadere, quoniam & sine literis, duobus capitis seipsos custodiunt.

Quomodo embrionem, id est imperfectum hominen.
Embrionem significantes, Ranam pingunt, quoniam hujus generatio ex fluminis limo perficitur. Unde est videre interdum semiperfectam, Ranam ex parte quidem animal, ex alia vero parte terrestre quidam, ita ut flumine deficiente, deficiat & ipsa.

Quomodo orationem.
Orationem scribentes, linguam pingunt, & vulneratum oculum, primas partes sermonis linguae dantes, secundas oculis, sic enim praefectae animae oratio consistit, cum ad ipsius motum conformatur. Aliter orationem significantes linguam pingunt, et subter manum orationis primas attribuere visi linguae ? secundas vero manui, tanquam linguae volitat perficienti.

Quomodo taciturnitatem.
Taciturnitatem significantes, numerum scribunt M.XXXXV. qui numerus est annorum trium, constituto anno ex diebus CCCLXV. Intra quidem tempus cum non loquatur infans significatur, & si linguam habuerit, illi tamen vocem defuisse.

Quomodo patens quid.
Patens quid significare volentes, Leporem pingunt habet enim oculos hoc animal semper apertos.

Quomodo vocem remotam.
Vocem remotam significare volentes, quae apud Aegyptios vocatur uaee, vocem aeris scribunt, id est, tonitruum, quo neque gravius quicquam sonat, neque vehementius.

Quomodo voluptatem.
Voluptatem significantes XVI. numerum scribunt, hinc enim incipiunt homines Veneri indulgere et generare.

Quomodo coitum.
Coitum significantes numerum XVI scribunt geminatum, qua ei filii sunt ex voluptatibus, coitus vero ex geminis voluptatibus maris scilicet & foeminae, propter hoc secundum numerum XVI adjungunt.

Quomodo antiquam stirpem.
Antiquam stirpem significare volentes, papyrorum fasciculum pingunt, per hoc significantes primos cibos, cibi enim aut nationis nullus, principium invenerit.

Quomodo gustum.
Gustum significare volentes gutturis principium pingunt, omnis enim gustus ad hoc usque servatur, dico autem perfectum gustum, gustum vero imperfectum cum volunt significare linguam in dentibus pingunt, his enim omnis gustus perficitur.

Quomodo animam diu in vita durantem.
Animam diu durantem aut inundationem scribere volentes, Phoenicem avem pingunt. Animam quidem, quoniam prae caeteris animalibus longissima est huic vita. Inundationem vero, quoniam signum est Solis Phoenix, quo nihil in toto mundo majus est ad omnes enim ascendit, omnes praescrutatur Sol.

Quomodo eum qui fero a peregrinatione redeat.
Eum qui fero a peregrinatione redeat cum scribere volunt, rursus Phoenicem avem pingunt, haec enim post quingentesimum annum, cum jam est morti propinqua, in Aegyptum remeat, ac si praeveniat ante obitum curatur mystice ab Aegyptiis & quaecum que aliis sacris animalibus tribuunt, haec, & Phoenici omnia debentur gaudet enim Sole maxima Phoenix, in Aegypto praecipue, ut pote illic vehementi. Unde & illus calore dicunt inundare Nilum.

Quomodo cor.
Cor cum volunt indicare, Ibidem pingunt, est enim hoc animal Mercurio dicatum, omnis cordis & rationis domino, & Ibis ipsa majus quam pro magnitudine corporis cor habet de qua sermo est plurimus apud Aegyptios.

Quomodo peritiam.
Peritiam indicantes coelum pingunt rore pluens quoniam quem admodum ros in omneis plantas dicidens mollit eas, quae habent hujusmodi naturam ut molliri queant, alias vero nequaquam, quae suapte natura durae sunt, sic & peritia omnibus hominibus se praebet, ac eam ingeniosi tanquam rorem imbibunt, obtusi vero hoc facere non possunt.

Quomodo aegyptiacas literas.
Aegyptiacas literas scribentes, aut sacrum scriptorem, aut finem, atramentum & cribrum & juncum pingunt. Literas quidem, eo quia omnia apud Aegyptios scripta his perficiscuntur. Junco enim scribunt non alia re appingunt autem cribrum quoniam hoc primum instrumentum ad conficiendum panem ex Junco fit, Indicant enim omnem, qui victum habeat, literis operam daturum, qui vero non habeat diversae arti vacaturum . Unde apud ipsos peritia Sbo vocatur, quod interpretatur cibi plenum. Sacerdotem, sive sacrum scriptorem, quoniam hic necem & vitam dijudicat, est enim apud sacerdotes liber, qui vocatur sacra ambris, perquem indicant de aegroto, victurus sit an moriturus. Finem autem, quoniam qui literas didicit, tranquillum vitae cursum assectus est, liberatus omnibus humanae vitae calamitatibus.

Quomodo iterum sacrum scribam.
Scribam iterum significare volentes, aut prophetam, aut splenem, aut odoratum, aut risum, aut sternutationem, carnem pingunt. Scribam quidem, quoniam eum qui debeat esse perfectum scriba, oportet multa meditari, ad latra re omnes quodammodo, aggrestem esse nemini, gratificari, quemadmodum prophetam. Splenem, quoniam levissimum splenem canis habet, & ex eo mors est illi, & rabies aliquando. Et ministri canem curantes, cum est moriturus, ut plurimum splenitici fiunt. Odoratum vero, risum & sternutationem, quoniam qui plane sunt splenetici neque odorare, neque ridere, neque sternutare possunt.

Quomodo Hominem qui sit Magistratus.
Magistratum scribentes, iterum canem pingunt, cui addunt regiam stolam nudae figurae appositam, quoniam quemadmodum canis, ut ante dictum est, in deorum simulachra nitentis oculis prospicit, sic & magistratus antiquis temporibus in nudum regem prospiciebant, cuijus gratia vendicant sibi regiam stolam.

Quomodo Sacrum Pallium Ferentem.
Sacrum pallium ferentem cum volunt significare, domus custodem pingunt, eo quod custodiatur ab illo pallium, quemadmodum a custode domus.

Quomodo Horoscopum id est Eum qui computat Horas.
Horoscopum significare volentes, hominem pingunt, horas comedentem, non quem horas comedat homo, hoc enim impossibile est, sed quem in horas homines cibum parent.

Quomodo ignorantiam.
Ignorantiam scribentes ignem, & aquam pingunt, eo quem his duobus elementis omnis corruptio fiat.

Quomodo Scelestum hominem aut Odium.
Scelestum autem & odium significantes piscem pingunt, eo quem hujus usus execretur & interdicatur in sacris, destruit enim quodcunque reperit omnis piscis, nec suo quidem generi parcit.

Quomodo Os.
Os scribentes Anguem pingunt, Anguis enim nullo alio membro pollet praeterque ore.

Quomodo virum fortem & temperatum.
Virum fortem eumdemque temperatum significare volentes taurum integre valetudinis pingunt, habet enim hoc animal membrum calidissimum, adeo ut vaccae junctus sine ullo motu semen emittat. Quod si quando a naturali loco deviet, & in aliam corporis partem membrum intendat vulnerat vaccam praepotenti illius intentione, sed & temperans est, nam post conceptum vaccae nunquam cum illa coit.

Quomodo Auditum.
Auditum scribentes, tauri auriculam pingunt, bos enim postquam concipere appetit (appetit aunt non longiori tempore quidem tribus horis) tunc mugit quam maxime ponet, in quibus si non taurus adcurrat, naturam claudit usque ad aliud determinatum tempus, hoc aunt raro accidit, audit enim taurus etiam si longius absit & intelligens eam appetere accurrit ad coitum, faciens hoc solus ex coeteris animalibus.

Quomodo Foecundum Penem.
Penem foecundum significantes hircum pingunt, non autem taurum, nam hic post annum integrum tantum coire incipit. Hircus vero post septimum diem ab ortu coit, & quanquam invalidum, & sterile semen emittit, coit tamen citius caeteris animalibus.

Quomodo Peccatum.
Peccatum significantes, Orygem animal pingunt, quoniam apparente Luna, si ad eam respiciat, clangorem emittit, neque adorans eam, neque benedicens hujus autem rei signum manifestum est prioribus enim pedibus effodiens terram caput abscondit, tanquam aegre ferat, ac nolit aspicere Lunae ortum, hoc idem facit oriente Sole. Quamobrem antiqui reges horoscopo ortum sibi nunciante, animali huic affidentes, per hoc medium, tanquam gnomonem quemdam, exacte de ortu perquirebant. Et sacerdotes hunc solum ex volatilibus comedunt, quoniam inimicitiam quamdam in deam exercere videtur, nam si in solitudine aliqua nactus sit fontem, postquam biberit, aquam turbat, ac pulverem, aut lutum pedibus immittit. Et hoc facit ea de causa, ut inutilis fiat aqua coeteris animalibus, adeo scelesta & odiosa putatur Orygis natura, hoc enim impie facit cum ipsa dea omnia generet, omnia que nobis toto mundo utilia adaugeat.

Quomodo Interitum.
Interitum significantes Murem pingunt, hic enim omnia degustans coinquinat, ac inutilia reddit, eodem signo utuntur, cum judicium significare volunt, pane enim multo, ac adversi generis simul posito, optimum quemque feligens comedit. Unde & optimi panis judicium in muribus esse putatur.

Quomodo Impudentiam.
Impudentiam significantes, Muscam pingunt, ea namque abacta continue nihilominus redit.

Quomodo notitiam.
Notitiam cum volunt significare, Formica pingunt novit enim haec tutas sibi parare latebras, ad haec praeter morem coeterum animalium in hyemem sibi cibum parans non deviat a suis latebris, verum recta ad ipsas pergit.

Quomodo filium.
Filium scribere volentes, Chinalopiam pingunt, est enim hoc animal maxime pullorum amans. Et si quando insequatur se venator, & una pullos, sponte venatoris praeda fit, si modo possit sic faciens servare pullos, quam ob causam visum est Aegyptiis id animal filio comparare.

Quomodo dementem.
Pellicanum avem marinam pingentes, dementem significant, haec enim avis cum possit in altioribus locis, quemadmodum coetera volatilia, deponere, hoc non facit, verum humo defossa in scrobe ova parit. Quod scientes aucupes locum bovis stercore circum linunt, ac ignem supponunt. Pelicanus autem viso summo, volens suis alis ignem extinguere, non modo non extinguit, sed potius illarum ventilatione exsuscitat. Unde combustis alis, facile fit aucupum praeda, quamobrem cum filiorum causa periclitetur, nefas est sacerdotes vesci Pellicano, Ex Aegyptiis multi comedunt putantes illum non judicio, verum natura, & in filios pietate subire discrimen.

Quomodo gratitudinem.
Gratitudinem scribentes, cucupham avem pingunt, sola enim haec coeterorum animalium parentibus jam senio confectis gratiam refert, in quo enim loco ab eis nutrita est, in eo loco nidum illis conficit ac pennas velit, cibumque sufficit, quousque renatis pennis per seipsos jam parentes cibum parare possunt, unde divina sceptra Cucupha insignunt.

Quomodo injustum & ingratum.
Injustum & ingratum significantes, ungues geminos hippopotami curvatos pingunt, hic enim cum adoleverit periculum facit, an jam patre fortior evaserit, & siquidem pater caedit locum illi impartitur, ac permittit vivere pro patre vero matris connubia appetit, si vero non assentiatur pater eum coire cum matre interimit ipse patrem, jam superior viribus, sic enim scribunt geminos Hippopotami ungues curvatos admodum, quod cum homines vident, & qua ratione id facere cognoscunt, proniores fiunt ab beneficia conferenda.

Quomodo iterum Ingratos erga Promeritos.
Ingratos erga promeritos significantes columbam pingunt, mas enim valentior factus patrem suum expellit, ac ipse cum matre coit, purum autem hoc animal esse videtur, etenim orta peste, & hac infectis omnibus soli columbas edentes illae si perdurant, quam ob causam tali tempore nihil aliud regi in prandio, praeter columbas apponunt, hoc idem contingere dicunt deorum ministris, scribitur etiam bilem hoc animal non habere.

Quomodo impossibile.
Rem, quae fieri nequeat, significantes hominis pedes scribunt deambulantes in aqua. Aliter, hominem deambulantem sine capite, impossibile utrunque, unde non absque ratione id in eum usum assumunt.

Quomodo regem pessimum.
Regem pessimum significantes anguem pingunt ad mundi figuram, cujus extremam caudam ori conjungunt, nomen vero regis ponunt in media plicatione, putantes per id intelligi dare regem totius dominum, nomen autem Anguis est apud Aegyptios Mesi.

Quomodo Regem custodem.
Aliter regem custodem significantes Anguem quidem pingunt vigilantem, verum pro regis nomine custodem ponunt, hic enim custos est totius mundi, oportet autem regem praecipue esse vigilantem.

Quomodo Regem victorem.
Regem mundi domitorem significantes, adhuc Anguem pingunt, & in medio ipsius maximam domum.

Quomodo populum regi obsequentem.
Populum regi obsequentem significantes, Apes pingunt, solum enim hoc ex animalibus regem habet quem reliqua apium multitudo consequitur ac illi paret, quemadmodum regi homines.

Quomodo regem in parte dominantem.
Regem non totius dominum, verum in parte dominantem significare volentes, dimidiatum serpentem pingunt, per animal regem significantes. Quod vero dimidiatum pinxerint non totius imperatorem intelligi dant.

Quomodo omnium victorem.
Omnium victorem cum volunt significare ad hunc integrum serpentem pingunt.

Quomodo fullonem.
Fullonem scribentes geminos hominis pedes in aqua pingunt, hoc enim a Mercurii similitudine indicant.

Quomodo rapacem, aut foecundum, aut insanum.
Rapacem, aut foecundum, aut insanum significare volentes Crocodilum pingunt, est enim foecundum animal Crocodilus, & si quando a petita rapina, prohibeatur in seipsum iratus furit.

Quomodo ortum.
Ortum significantes geminos oculos Crocodili pingunt, hujus enim oculi maxime lucent.

Quomodo occasum.
Occasum indicantes Crocodilum inclinatum pingunt, est enim hoc animal rotundum, & promiscue parit.

Quomodo adumbrant tenebras.
Tenebras indicantes caudam Crocodili pingunt, non enim prius vincit, et ad internitionem redigit animal quidem petit, quam cauda verberatum impotens reddiderit, in hoc enim praecipue membro est fortitudo Crocodilo, cum sint autem alia signa in Crocodili natura haec in primo libro dicta sufficiant.
 

FINIS PRIMI LIBRI.



ORI APOLLINIS NILIACI

De notis hieroglyphicis liber

Secundus Bernardino
Trebatio Vincentino
Interprete.




In secundo tractatu reliquorum tibi veram rationem tradam, quae autem nec in aliis exemplaribus ullam habent rationem ea primum subjunxi.


Qui significent cum Stellam scribunt.
Stellam scribentes aliquando deum significant, aliquando noctem, aliquando tempus, aliquando animam hominis masculi.

Quid cum pedes hominis pares et firmatos.
Hominis pedes pares & firmati Solis cursum significantes in hyemali tropico.

Quid cum hominis cor gutturi appensum.
Cor hominis gutturi appensum, boni viri buccam designat.

Quid cum digitum scribunt.
Hominis stomachum significat digitus.

Quid cum penem manu compressum.
Penis manu compressus hominis temperantiam significat.

Quomodo morbum significant.
Papaveris flores hominis morbum significant.

Quomodo ile Hominis.
Ile hominis cum volunt significare os pingunt, quod spinam dicunt, putant enim aliqui sperma inde ferri.

Quomodo firmitudinem et securitatem.
Coturnicis os pictum, firmitudinem & securitatem significant, etenim non ere patitur hujus animalis os.

Quomodo concordiam.
Duo homines insignia magistratus induti, concordiam significant.

Quomodo turbationem.
Armatus vir & sagittans turbationem significat.

Quomodo Commensurationem.
Hominis digitus commensurationem notat.

Quomodo desponsatam Mulierem.
Corpus solare bipartitum cum astro desponsatam mulierem desinat.

Quomodo ventos.
Elevata Aquila in ortum tendens ventos significat, aliter in aere aquila alas extendens ventos notat.

Quomodo ignem.
Fumus in coelum ascendens, ignem designat.

Quomodo opus.
Maris cornu pictum, opus significat.

Quomodo ultionem.
Foeminae vero cornu pictum, ultionem significat.

Quomodo impium.
Imago dimidiata tamen umbilico tenus hominem ostendens, cum gladio, impium significat.

Quomodo ver.
Equus fluvialis, ver significat.

Quomodo longaevum.
Longaevum significantes, Cervum pingunt, singulo quoque anno cornua germinat cervus.

Quomodo aversionem.
Lepus aut canis aversus, aversionem significat.

Quomodo caedem aut sanguinem.
Crocodili vespa volans, Crocodili nocivum sanguinem significat, aut caedem.

Quomodo mortem.
Nycticorax mortem significat, noctu enim de improviso aggrediant pullos, quemadmodum de improviso mors supervenit.

Quomodo Amorem.
Laqueus amorem significat.

Quomodo Antiquissimum.
Orationes, folia, & signatus liber, antiquissimum designat.

Quomodo obsidionem.
Scala obsidionem significat, ob acclivatatem.

Quomodo Rudem, aut musam, aut parcam.
Septem elementa in duobus digitis contenta musam, aut rudem, aut parcam significant.

Quid linea lineae super imposita significet.
Linea lineae superimposita, lineas decem planas significat.

Quid significent Hirundinem pingentes.
Patrimonium magnum relictum filiis significare volentes, hirundinem pingunt, haec enim moritura seipsam in luto pervoluit, ac pullis latebras parata.

Quid significet columba nigra.
Mulierem viduam & sic permanentem usque ad mortem cum volunt significare, columbam nigram pingunt, haec enim post maris interitum semper sola degit.

Quid significet ichneumon.
Virum debilem, & qui aliorum auxilio egeat significare volentes, Ichneumonem pingunt, hic enim si anguem inimicum videat, non statim aggreditur, sed prius vocatis aliis ex sua specie, sic firmior praesidio, angui fit obviam.

Quid significent origano.
Formicarum defectum cum volunt significare, origanum pingunt, abeunt enim formicae herba hac posita in loco qua transeunt.

Qui scorpione & crocodilo.
Inimicum inimico congressum significare volentes, scorpionem & crocodilum pingunt, hi enim mutuo se interimunt, si autem alterum victorem significent, qui videlicet inimicum suum sustulerit, crocodilum pingunt, aut scorpionem, & siquidem eum qui propere occiderit, crocodilum pingunt, si vero eum qui tarde scorpionem, est enim tardi incessus scorpio.

Qui mustella significent.
Mulierem viraginem cum volunt significare mustellam pingunt, haec enim habet maris testiculum tanquam ossiculum.

Qui porco.
Hominem perniciosum cum volunt significare porcum pingunt, talis enim porci natura.

Quomodo iram immensam.
Iram immensam adeo, ut irato febrem incutiat volentes significare leonem pingunt catulos suos cauda flagellantem, & leonem quidem, ob iram, catulos vero flagellatos, quoniam horum ossa inter se collisa ignem emittunt.

Quomodo senem musicum.
Musicum senem cum volunt significare cygnum pingunt, hic enim senescens canit quam suavissime.

Quomodo virum coeuntem cum uxore.
Virum coeuntem cum uxore cum volunt significare geminas cornices pingunt, haec enim coeunt eodem modo quo homines.

Quid significent cantharum coecum scribentes.
Hominem qui solis ardore valetudinem contraxerit, & ob eam causam decesserit cum volunt significare cantharum coecum pingunt, hic enim radiis solaribus ob coecatus deficit.

Quid mula significent.
Mulierem sterilem cum volunt significare mulam pingunt, haec enim ideo est sterilis, quia matricem habet obliquam.

Quomodo mulierem significent quae infantem foeminam peperit.
Mulierem quae infantem foeminam peperit significare volentes taurum pingunt in sinistram partem respicientem, si vero marem taurum iterum pingunt ad dextram conversum, taurus enim post coitum si ad sinistram descendat foeminam generasse creditur si vero ad dextram marem.

Quomodo vespas significent.
Vespas cum volunt significare, equi cadavere pingunt, ex hujusmodi enim cadavere plurimae vespae generantur.

Quomodo mulierem quae abortivum fecerit.
Mulierem quae abortivum fecerit, cum volunt significare equam scribunt quae lupum prefferit. Equa enim abortivum facit non modo si lupum calcaverit, sed etiam si ipsius vestigia attigerit.

Quomodo hominem seipsum curantem ex oraculi responso.
Hominem ex oraculi responso seipsum curantem cum volunt significare, picam pingunt lauri folium ore tenentem, haec enim cum aegrota est lauri folium in nidum immittit, & ita convalescit.

Quomodo multos culices.
Multos culices provenientes cum volunt significare, vermes pingunt, ex his enim generantur culices.

Quomodo hominem non habentem per se bilem sed ab alio commotum.
Hominem non habentem naturaliter bilem, verum ab alio commotum cum volunt significare columbam pingunt arrecta posteriora habentem, in illis enim bilem habet.

Quomodo hominem tute urbem habitantem.
Hominem tute urbem habitantem significare volentes aquilam lapidem portantem pingunt, illa enim lapidem unguibus elevatum portat in suum nidum, ut illo depressus nidus firmiter maneat.

Quomodo hominem debilem, qui alio insequente aufugiat.
Hominem viribus imbecilem qui insequentem aufugiat significare volentes otidem avem & equum pingunt, evolat enim illa viso equo.

Quomodo hominem ad proprium patronum confugientem neque adjutum.
Hominem ad proprium patronum confugientem, neque adjutum cum volunt significare passerem & noctuam pingunt, passer enim aucupem fugiens, ad noctuam procurrit, apud quam aeque tamen laborat.

Quomodo hominem debilem aufugientem tamen.
Hominem imbecillem aufugientem tamen cum volunt significare, vespertilionem pingunt, vespertilio enim quamvis non habeat pennas evolat tamen.

Quomodo mulierem lactantem, et bene nutrientem.
Mulierem lactantem significare volentes, turturem pingunt, ea enim ex volatilibus sola dentes & mammas habet.

Quomodo hominem saltatione gaudentem.
Hominem saltatione gaudentem, & tibiis cum volunt significare turturem pingunt, capitur enim haec ad tibias & saltationem.

Quomodo hominem mysticum.
Hominem mysticum significare volentes cicadam pingunt, haec enim non ex ore obstrepit, verum perscapulas sonum emittens aedit dulce carmen.

Quomodo regem solitarium neque errata miserantem.
Regem solitarium & qui lapsis nulla errata condonet, cum volunt significare aquilam pingunt, haec enim in locis solitariis nidum habet, & altius quam coetera volatilia volat.

Quomodo instaurationem diuturnam.
Instaurationem diuturnam significare volentes phoenicem avem pingunt, quando enim haec nascitur instauratio fit rerum, nascitur autem hoc modo, cum moritura est phoenix projicit seipsam ad terram, & ex projectionis impetu, vulnus accipit, ac ex cruore de illo vulnere nascitur alia phoenix, haec autem postquam pennae concreverint una cum matre in Solis urbem, quae urbs est in Aegypto, proficiscitur illic autem mater moritur statim ad ortum solis, post cujus interitum redit pullus in propriam patriam, unde digressi fuerant, Sacerdotes autem Aegypti defunctam sepeliunt.

 Quomodo parentis amatorem.
Parentis amatorem significare volentes ciconiam pingunt, haec enim a parentibus enutria non separatur ab illis verum ad ultimam usque senectutem permanens parentibus victum sufficit.

Quomodo mulierem virum oderit.
Mulierem quae virum oderit ac insidias illius vitae tendat, & in coitu tantum adulantem cum volunt demonstrare viperam pingunt, ipsa enim in coitu mari juncta os in os inferit, post coitum vero interimit illius caput morsu amputans.

Quomodo filios matri insidiantes.
Filios matri insidiantes cum volunt significare viperam pingunt, haec enim non ex naturali loco, quemadmodum coetera animalia, verum parentis utero rupto sic in lucem prodit.

Quomodo hominem in accusatione convinciis confectum, ac languentem.
Hominem in accusatione convinciis affectum, ac languentem significare volentes basiliscum pingunt ille enim vicinos sibi serpentes solo sibilo interimit.

Quomodo hominem igne combustum.
Hominem igne combustum significare volentes salamandram pingunt, ipsa enim utroque capite interimit.

Quomodo hominem coecum.
Hominem coecum significare volentes talpam pingunt, haec enim neque oculos habet, neque aliter videt.

Quomodo hominem extra domum se continentem.
Hominem extra domum se continentem cum volunt significare formicam, & pennam vespertilionis pingunt, hujus enim alis ad nidum repertis formica non ingreditur.

Quomodo hominem sibi ipsi damna inferentem.
Hominem sibi ipsi damna inferentem cum volunt indicare, castorem pingunt, hic enim venatoribus insequentibus testiculos suos demordens, abjectos relinquis.

Quomodo patrem, qui invitus filio haereditatem reliquerit.
Patrem quomodo inviso filio haereditatem reliquerit significare volentes, simiam cum alia parva simia insequente pingunt, parit enim semia geminos, ex quibus unum diligit admodum, alterum vero odit, quem igitur amat ore gestans interimit, quem vero odit, post se habet, ac illum reliquum nutrit.

Quomodo hominem suum dedecus occultantem.
Hominem suum dedecus occultantem, cum volunt significare, simiam pingunt, haec enim cum urinat, urinam suam occulit.

Quomodo hominem acuti auditus.
Hominem acuti auditus significare volentes, capram pingunt, haec enim et auribus & quadam parte gutturis audit.

Quomodo instabilem.
Instabilem aliquem, neque in eodem statu permanentem, verum modo fortem & audacem, modo imbecillum et timidum, cum volunt significare hyaenam serpentem pingunt haec enim modo mas, modo foemina fit.

Quomodo superiorem ab inferiore victum.
Superiorem ab inferiore victum significare volentes, duas pelles pingunt, hyaenae unam, alteram pardi, hae enim pelles si simul ponantur, pardi quidem pilos abjicit, hyaenae vero non.

Quomodo hominem qui inimicum suum vicerit.
Hominem qui inimicum suum vicerit significare volentes hyaenam ad dextram conversam pingunt, victum autem indicantes rursus hyaenam ad sinistram conversam pingunt, ipsa enim inimico insequente, si ad dextram partem se convertat interimit inimicum, si vero ad sinistram intermitur ipsa.

Quomodo hominem injectas sibi difficultates intrepide ferentem.
Hominem injectas sibi difficultates ad mortem usque intrepide ferentem significare volentes, hyaenae pellem pingunt, si quis enim hyaenae pelle succintus medios feratur in hostes, a nullo laeditur, & intrepide praeterit.

Quomodo hominem inimicum suum praevenientem.
Hominem inimicum suum pravenientem, ac minimo damno se a periculis eximentem cum volunt significare, lupum pingunt extrema amputata cauda, hic enim cum jam sit a venatoribus indagandus pilos abjicit, & extremum caudae.

Quomodo hominem pericula ex occulto timentem.
Hominem ex occulto pericula timentem significare volentes, lupum & lapidem pingunt, lupus enim neque ferrum timet, neque hastam, sed tantum lapidem denique si quis lapidem projiciat, hoc verum periculo comprobabit, & ex projectu lapidis vulnere facto gignitur lupo vermes.

Quomodo hominem igne castigatum.
Ominem igne castigatum, & hoc indicare volentem, cum volunt significare, leonem & faces pingunt, nihil enim magis timet leo, quem faces ardentes, neque ulla alia re eaque, ac his do mari creditur.

Quomodo hominem aegrotum, ac seipsum curantem.
Hominem aegrotum ac seipsum curantem cum volunt significare, leonem pingunt simiam vorantem, hic enim si febricet, vorata simia convalescit.

Quomodo hominem novissima calamitate castigatum.
Hominem novissima calamitate castigatum significare volentes, taurum pingunt caprificio illigatum hic enim cum mugit si de caprifico ligetur, redditur mansuetus.

Quomodo hominem dubiae temperantiae.
Hominem dubiae & instabilis temperantiae significare volentes, taurum pingunt genu dextro ligatum, sic eum non coit, assumitur autem taurus semper ad temperantiam significandam, quippe qui post conceptum foeminam non adeat.

Quomodo hominem oves et capras perdentem.
Hominem oves & capras perdentem significare volentes, animalia ipsa pingunt Conizam pascentia haec enim conizam edentia moriuntur siti enecta.

Quomodo hominem comedentem.
Hominem comedentem significare volentes, Crocodilum pingunt os apertum habentem.

Quomodo hominem rapacem & pigrum.
Hominem rapacem & pigrum significare volentes crocodilum pingunt cum Ibis penna in capite, hunc enim si Ibis penna tangas imobilem reddes.

Quomodo mulierem semel tantum enixam.
Mulierem, quae semel tantum peperit, cum volunt significare leae nam pingunt, haec enim non concipit secundo.

Quomodo hominem natum deformem.
Hominem primo deformem natum, qui postea, formosus evaserit significare volentes, ursam praegnantem pingunt, haec enim conversum sanguinem ac duratum parit, postea fotum digerit in duas partes, ac lingua lingens perficit.

Quomodo hominem fortem, & conducentium indagatorem.
Fortem hominem, ac utilium indagatorem significare volentes, elephantem pingunt cum proboscide, hac enim ille olfacit, ac intercidentia consequitur.

Quomodo regem fugientem insipientem.
Regem insipientiam fugientem significare volentes, cervum & arietem pingunt, fugit enim cervus cum arietem videt.

Quomodo regem nugatorem fugientem.
Regem hominem multarum nugarum fugientem cum volunt significare, elephantem pingunt cum sue, fugit enim elephas audita voce suis.

Quomodo hominem celerem quidem incursu, sed sine causa fugientem.
Hominem celerem in cursu, verum sine causa fugientem significare volentes, cervum & viperam pingunt, fugit enim cervus visa vipera.

Quomodo hominem de sua sepultura solicitum.
Hominem de sua ipsius sepultura curam habentem significare volentes, cervum pingunt suos ipsius dentes infodientem, sepelit enim cervus qui sibi exciderunt dentes.

Quomodo hominem qui ad justam aetatem vixerit.
Hominem qui ad legitimam aetatem vixerit significare volentes, cornicem pingunt, vivit enim haec centum aegyptiacos annos annus autem apud Aegyptios est quatuor annorum.

Quomodo hominem malitiam suam tegentem.
Hominem malitiam suam tegentem, nec ab aliis cognosci promittentem, cum volunt significare pardum pingunt, venatur enim pardus & insequitur coetera animalia ex occulto ac sigillatim, nec pernicitatem suam cognosci finit, ut minus caveant ab eo animalia, quae insequitur ad pastum.

Quomodo hominem adulatione deceptum.
Hominem adulatione deceptum significare volentes, cervum pingunt, cum tibicine, demulcetur enim cervus cantus modulamine, ac sic quodam modo oblitus sui capitur.

Quomodo praecognitionem abundantis vindemiae.
Praecognitionem abundantis vindemiae significare volentes upupam pingunt, ipsa enim si canat ante quam vites germinent, futura vini copia significatur.

Quomodo hominem cui uvae pastus nocuerit.
Hominem cui comesta uva nocuerit, & qui ob id seipsum curet significare volentes, upupam pingunt, & Adiantum herbam. Upupa enim uva pasta laesa inventum adiantum in os immittit, ac sic convalescit.

Quomodo hominem caventem sibi ab inimicorum insidiis.
Hominem sibi caventem ab inimicorum insidiis cum volunt significare gruem vigilantem pingunt, grues enim seipas custodiunt tota nocte pervices vigilias facientes.

Quomodo pedicationem.
Pedicationem significare volentes, geminos mares ex perdicibus pingunt, illi enim amissis foeminis invicem coeunt.

Quomodo senem inedia enectum.
Senem inedia enectum significare volentes, aquilam pingunt, cum curvato rostro, illi enim senescenti incurvatur rostrum & ea de causa inedia absumitur.

Quomodo hominem inquitum semper et iracundum.
Hominem inquietum semper & iracundum, ac nec quidem dum comedit quiescentem cum volunt significare, cornicem cum pullis pingunt. Cornix enim dum pullos pascit semper est in cursu.

Quomodo hominem coelestium gnarum.
Hominem coelestium gnarum significare volentes, gruem volantem pingunt, haec enim ita alte volat, ut nubes videat & tangat.

Quomodo hominem alienantem proprios liberos ob paupertatem.
Hominem alienantem proprios liberos ob paupertatem cum volunt significare aquilam praegnantem pingunt, illa enim parit tria ova ex quibus eligit unum, duo reliqua frangit, hoc aunt facit, quia tunc temporis ungues mutat, & hac de causa non potest tres eodem tempore pullos alere.

Quomodo hominem tardum in movendis pedibus.
Hominem tardum in movendis pedibus significare volentes, Camelum pingunt, ille enim solus ex aliis animalibus crura in eundem incurvat, & ex hoc habet appellationem.

Quomodo hominem impudentem & acuti visus.
Hominem impudentem & acuti visus significare volentes, ranam pingunt, haec enim sanguinem non habet nisi tantum in oculis, eos autem qui illic sanguinem habeant impudentes vocant, unde Homerus ebrius canis oculos habens, & cor cervi.

Quomodo hominem qui se movere nequeat.
Hominem qui multum tempus se movere nequeat, postea vero movendi se vires consequantur, cum volunt significare ranam pingunt, pedes posteriores habentem, ranae enim nascuntur sine pedibus, qui tamen procedente tempore subcrescunt.

[- - - - - - -]
Hominem hominibus sui generis imperantem significare volentes, Carabum & polypum pingunt, superant enim carabi polypos, ac primas tenent.

Quomodo hominem junctum mulieri.
Hominem junctum mulieri significantes, conchas pisces pingunt, ipsae enim in conchis genitae paulo post in ipsis conchis mutuo junguntur.

Quomodo hominem qui semet ipsum non curet.
Hominem qui seipsum non curet, verum a propinquis curetur significare volentes, concham & cancrum pingunt, adhaeret enim cancer conchae & vocatur pinnophylax, id est conchae custos, hiat autem concha cum esurit, in eam igitur hiantem cum pisciculus intraverit, pungit cancer ungula concham, haec vero admonita concham claudit, & hoc modo venatur pisciculos.

Quomodo hominem cibum evomentem.
Hominem cibum evomentem, ac rursus immoderate comedentem significare volentes, Musipulam aquaticum animal pingunt, haec enim ex ore parit, postea vero natans foetum deglutit.

Quomodo hominem cum alienigenis coeuntem.
Hominem cum alienigenis coeuntem significare volentes, Myram nam piscem pingunt, haec enim e mari egressa viperis admiscetur, ac stati ad mare recurrit.

Quomodo hominem ob caedem punitum.
Hominem ob caedem punitum significare volentes turturem laqueo captam pingunt, haec enim de tenta abjicit quam habet in cauda spinam.

Quomodo hominem aliena comedentem intemperanter.
Hominem aliena comedentem ac deinde sua consumentem significare volentes, polypum pingunt hic enim si desint sibi cibi, ex suis capilamentis edit.

Quomodo hominem pulchra appetentem.
Hominem pulchra appetentem, ac pro his ultro mala subeuntem, cum volunt significare, sepiam pingunt haec enim si videat sibi insidias tendi, aquam turbat profuso ex aluo atramento, atque ita piscatorem fugit.

Quomodo hominem libidinosum.
Hominem libidinosum significare volentes, passerculum turria num pingunt, hic enim & ira concitus, et abundanti spermate vexatus septies in hora coit, abundanter sperma emittens.

Quomodo hominem eumdem tenorem vitae servantem.
Hominem eumdem tenorem vitae servantem significare volentes lyram pingunt, haec enim eumdem sonum continuat.

Quomodo hominem, qui ab insipientia resipuerit.
Hominem, qui ab insipientia resipuerit, ac inde modum suae vitae habuerit, significare volentes fistulam pingunt, haec enim maxime convertit ac retinet hominem, et in memoriam redigit ea, quae animo obsequens perpetravit, & habet haec sonum maxime compositum.

Quomodo hominem aequale unicuique distribuentuem.
Hominem aequale unicuique distribuentem significare volentes, struthiocameli pennam pingunt, hoc enim animal habet undique allarum pennas aequales.

Quomodo hominem laboriosum.
Hominem laboriosum significare volentes, manum hominis pingunt, haec enim omnia opera perficit.

 
Ori Apollinis Niliaci Hieroglyphyca,
Bernardino Trebatio Vincentino interprete.
Finis.