HIPPOCRATIS COI LIBER
DE MORBO SACRO,

IANO CORNARIO
Medico Physico interprete.

Non genuinum Hippocratis, sed memorabilis tamen viri, hunc librum Galenus esse dicit, tum quod ad dictionem, tum quod ad sententiam attinet. Hippocratis autem neque dicendi modum, neque sententiarum acumen, in ipsoesse.


De morbo sacro appellato sic se res habet. Nulla re videretur mihi aliis divinior esse morbis, neque sacratior. Verum naturam habet quam etiam reliqui morbi, unde sit. Homines vero naturam & causam eius divinam esse putaverunt, prae inexperientia & admiratione, propterea quod reliquis morbis nulla re similis est. & per inopiam quidem quod non cognoscunt, divinitas ipsi conservatur. Per abundantiam vero & parabilem modum sanationis medentur. Exolvuntur enim aut expiationibus aut incantamentis. Si vero propter admirationem divinus censetur, multi morbi sacri erunt, & non unus : quemadmodum ego demonstrabo etiam alios nihil minus admirabiles, neque minus monstrosos, quos nemo sacros esse censet. Primum etenim febres quotidianae, & tertianae, & quartanae, nihil minus mihi sacri effe videntur, nec minus à deo fieri que hic morbus, etiamsi nihil admirabile habeant. Deinde video insanos homines & delirantes à nulla manifesta caussa, & multa & simul importuna facere, vidique multos in somno plorare ac vociferari, alios vero suffocari, alios alios exilire & foras fugere, atque ita delirare donec expergiscuntur, postea autem etiam sanos esse ac sapientes velut prius, esseque ipsos pallidos ac debiles, atque haec non semel, sed saepe, aliique multi sunt ac omnigeni morbi, in quibus singulis recensendis in longum sermo extenderetur. Caeterum qui primi hunc morbum sacrum effe pronunciaverunt, tales homines mihi fuisse evidentur, quales etiam nunc sunt magi & expiatores & circulatores, & quidam arrogantes, qui se vehementer pios esse simulant, & amplius quid scire. Hi itamque consilii ac mentis inopiae abvelantes ac praetexentes divinitatem, quum nihil haberent quod exhibitum prodesset, ut ne manifesta fieret ipsorum ignorantia, sacram hanc affectionem esse prononunciarunt, & rationibus idoneis collectis, curationem constituerunt sibriipsis securam, expiamenta offerentes & incantamenta, & à balneis abstinere jubentes, & cibis multis ac ineptis ad hominum aegrotorum esum, velut ex marinis quidem à mullo, & melanuro, mugilisque ac anguilla, hi enim pisces opportune haberi possunt. Ex carnibus vero à caprina, cervina, suilla, ac canina. Hae enim carnes maxime alvum turbant. Ex volucribus autem, à gallo & tuture ac otide, insuperque ab his quae robustissimae esse censentur. Ex oleribus à mentha, allio, accepa. Nihil enim acre infirmo conducit. Pallium praetera nigrum habendum non esse praecepere. Niger enim color mortalis est. Neque in caprina pelle decumbendum esse, neque eandem gestare oportere, neque pedem supra pedem habendum esse, neque manum supra manum. Haec enim omnia curationis impedimenta esse. Omnia aunt haec divinitatis gratia apponunt, velut amplius quid scientes, & alios praetextus proferentes, quo si sanus aeger evadat, ipsis gloria & dexteritas adscribatur, sin moriatur, in tuto positae sint ipsorum excusationes, habeantque praetextum quod non ipsi sint in caussa, sed dei. Neque enim medicamentum aliquod edendum aut bibendum exhibuerunt, neque balineis incoxerunt, ut ipsi in caussa esse videri posint. Mihi autem videtur nullum ex his qui mediterranea Africae inhabitant sanum esse posse, propterea quod caprinis pellibus ac carnibus utuntur, quum neque stratum, neque pallium, neque calceamentum habeant, quod non sit caprinum. Non enim alia ulla ipsis sunt pecora, praeter capras & boves. Si autem haec admota & comesta morbum augent, & non comesta sanant, non est sane deus alicuius autor aut caussa, neque prosunt expiamenta, sed edulia sunt quae & sanant & laedunt. Numinis vero vis dissipatur. Sic igitur mihi videntur hi qui hoc modo hos morbos curare aggrediuntur, neque sacros ipsos putare, neque divinos. Ubi enim prae talibus expiamentis ac tali curatione transmutatur, quid vetat etiam prae aliis artis similibus illis, & discedere ab hominibus & accedere. Quare non deus autor est, sed aliquid humanum. Quisquis enim lustrationibus & magicis incantamentis talem affectionem abducere potens est, is etiam aliis artibus abduxerit, & ex hac ratione divinitatis opinio penitus pessum it. Talia itaque dicentes ac excogitantes, amplius quid se scire simulant, & homines decipiunt, proponentes his lustrationes ac purificationes, quum verba ipsorum magna ex parte se ad deum ac daemonium extendant. Atqui mihi sane non de pietate verba facere videntur, velut ipsi putant, sed potius de impietate, & quod dei non sunt, pietasque ac divinitas ipsorum impia est ac scelesta, velut ego docebo. Si enim & lunam abolere, & solem obscurare, tempestatemque ac serinitatem facere, pluvias item ac siccitates, & mare sterile itemque terram, & alia huiuscemodi omnia, se scire profitentur, sive ex sacrorum mysteriis, sive ex alia quadam professione aut meditatione, hanc potentiam jactent, qui talia studio habent, impii sane mihi esse videntur, & deos non esse putare, neque si sint, aliquid posse, neque ullum aliquod etiam extremum malum prohibere. Quod quum faciant, quomodo non ipsis infesti sint. Si enim homo incantamentis ac sacrificiis utens, & lunam abolebit, & solem obscurabit, & tempestatem ac serenitatem faciet, non utique ego horum aliquid divinum esse putaverim, sed humanum, si sane divinitatis potentia ab humana voluntate superatur, & in servitutem redacta est : fortassis autem haec non hoc se modo habent, sed homines victus indigi multa & omnigena moliuntur & evariant, tum in alia omnia, tum in hunc morbum, in singulis affectionis speciebus caussam deo adscribentes. Non enim semel, sed saepius eorundem mentionem faciunt. Siquidem enim capras imitentur, & si balatum edant, & fredant, & si dextris partibus convellantur, Matrem deorum caussam esse aiunt. Si vero acutiorem & concitatiorem sonum emmittant, equo assimilant, & Neptunum autorem esse dicunt. Si vero etiam aliquid stercoris emittant, quod saepe quibusdam contingit prae morbo coactis, Hecates enodiae appellatio additur. Si autem tenuiorem & densiorem vocem edant, velut aviculae, Apollo Nomius, id est pastor, si vero spumam ex ore remittant, ac pedibus calcitrent, Mars caussam habet. Quicunque porro pavores noctu ingruunt, timoresque ac deliria, & exsaltationes electo, terroresque ac fugae foras, Hecates insidias esse dicunt, & heroum insultus, expiamentis utuntur ac incantamentis, & scelestissimum ac impiissimum, meo sane judicio, faciunt numen. Expiant enim morbo correptos sanguine, itemque aliis sceleribus inquinatos, aut injustos, aut ab hominibus intoxicatos, aut qui scelestum aliquod facimus perpetrarunt, quos contraria his facere oportebat, sacrificare nimirum ac precari, & ad templa progressos diis supplicare. Nunc vero horum quidem nihil faciunt, verum expiant, & alia expiamenta terra occultant, alia in mare projiciunt, alia ad montes deferunt, ubi nemo attingat, neque conculcet. Oportebat autem ea templa deferre ac deo contribuere, si quidem deus est autor. Non tamen ego puto hominis corpus à deo inquinari, sordidissimum scilicet a purissimo. Verum etiamsi contigat ab alio inquinari. Deus itaque est qui maxima ac sceleratissima peccata purgat ac purificat, et liberatio nostra existit, ipsique terminos templorum ac delubrorum diis designamus, ut nullus qui non purus fit eos transcendat, & ingressi respergimur, non velut qui inquinenur, sed si quod etiam prius scelus habemus purificemur. Et de expiationibus quidem sic feres habere mihi uidetur.
Hic vero morbus nulla re divinior reliquis mihi esse videtur. Sed naturam habet, quam etiam alii morbi, & caussam unde singuli gignuntur. Naturam autem & caussam, ab eodem deum fieri, a quo etiam alia omnia. Et sanabilis esse mihi videtur nihilo minus que alii, nisi iam prae temporis longitudine invaluerit, ut fortior fit medicamentis quae adhibentur. Incipit autem velut etiam alii morbi secundum genus. Si enim ex pituitosus, ex bilio biliosus gignitur, & ex tabido tabidus, & ex splenico sive lienoso lienosus ? quid prohibet ut cuius pater & mater hoc morbo correpti fuerint, etiam posterorum ac nepotum aliquis corripiatur ? Semen enim genitale ab omnibus corporis partibus procedit, a sanis sanum, a morbidis morbosum. Aliud porro signum magnum est, que nihilo divinior reliquis fit morbis : pituitosis enim natura oboritur, biliosis vero non accidit. Atqui si divinior est reliquis, similter omnibus morbum hunc fieri oportebat, & non discrimen facere inter biliosis ac pituitosos. Sed enim ipsis cerebrum autor est & caussa huius affectionis, velut etiam aliorum maximorum morborum. Quo vero modo, & ex qua caussa fiat, ego manifeste docebo. Cerebrum hominis duplex est, quemadmodum etiam aliis omnibus animalibus. Medium autem ipsius dividit membrana tenuis. Quapropter non semper eandem capitis partem dolet, sed particulatim utram vis, aliquando vero totum. Sed & venae in ipfum tendunt ex universo corpore, multae & tenues, duae vero crassae, altera ab hepate, altera de liene. Et quae quidem ab hepate venit, hoc modo se habet. Altera quidem venae pars deorsum tendit, per partes ad dextram, juxta ipsum rhenem ac lumbum, ad internam femoris partem, & descendit in pedem, & vocatur vena cava. Altera vero sursum tendit per venas dextras ac pulmonem. Finditur autem & in cor, & in bracium dextrum. Reliquum vero sursum fertur per claviculam in dextram cervicis partem, ad ipsam cutem, ut conspicua fiat. Juxta aurem vero occultatur. Atque hic finditur, & crassissima quidem ac maxima & cavissima ipsius pars, in cerebrum definit, alia vero pars in aurem dextram, quae sane venula tenuis est, alia autem in oculum dextrum, alia in ipsum nasum. Atque sic quidem venae ab hepate habent. Tendit autem & a liene vena in sinistra sursum ac deorsum, velut ab hepate, verum tenuior & imbecillor. Caeterum in has venas etiam spiritus copiam inducimus. Hae enim corporis nostri respirationes sunt, aerem in seipsas trahentes, & in reliquum corpus ac venulas derivantes, refrigerantque ac rursus dimittunt. Non enim possibile est spiritum stare, sed procedit sursum ac deorsum. Si enim alicubi constiterit ac interceptus fuerit, impotens redditur illa pars ubi constiterit. Cuius rei signum hoc est. Quum enim desidenti aut decumbenti venulae compressae fuerint, ut spiritus a vena non discurrat, statim torpor occupat. Et de venis quidem reliquis sic habet. At vero morbus ipse fit in pituitosis, in biliosis vero non. Incipit autem fieri in foetu adhuc in utero existente. Purgatur enim & florescit cerebrum, velut etiam aliae partes prius quam gignantur. In hac autem purgatione, si quidem probe ac moderate purgatum fuerit, & neque plus neque minus quam oportet defluxerit, hic foetus sanissimum caput habebit. Si autem amplior colliquatio a toto cerebro facta fuerit, morbosum caput augescens foetus habebit, & sonitu plenum, & neque solem, neque frigus tolerabit. Si vero ab una aliqua parte colliquatio contigerit, aut ab oculo, aut ab aure, aut vena aliqua simul gracilis facta fuerit, ille sic asticitur qualiter sane colliquatio contigerit. Si vero purgatio non contigat, sed in cerebro spissetur ac cogatur, sic necesse est foetus pituitosos esse. Et quibuscunque quidem pueris existentibus erumpunt ulcera in caput, & in aures, ac reliquum corpus, & qui salivosi fiunt ac mucosi, hi ipsi progressu aetatis facilibat, & qui sic purgati fuerint, comitiali sive sacro morbo fere non apprehenduntur. Qui vero mundi sunt, & neque ulcus ullum, neque mucus, neque saliva ulla prodit, neque in uteris purgationem fecerunt, talibus periculum imminet, ut ab hoc morbo corripiantur. Si porro ad cor progressum fecerit defluxus, tremor apprehendit & anhelationes, & pectora corrumpuntur, aliqui vero etiam incurvi fiunt. Quum enim descenderit pituita frigida ad pulmonem aut ad cor, perfrigeratur sanguis. Venae autem violenter perfrigeratae, ad pulmonem & cor assiliunt, & cor tremore concutitur, ut prae hac necessitate anhelationes incidant, & spiratio cervice erecta. Non enim spiritum suspicere potest, donec id quod influxita a sanguine fuerit superatum, & calefactum in venas fuerit diffusum. De inde & tremor & anhelatio sedatur, sedatur aunt prout copia eius fuerit. Si enim amplius influxerit, tardius, sin minus, citius. Et siquidem densiores ac crebriores fuerint defluxus, crebrius comitiali morbo corripitur, sin minus, rarius.
Haec itaque perpetitur homo si ad pulmonem ac cor fluxus processerit. Si vero ventrem, profluvia alvi apprehendunt. Si vero ab his viis exclusus fuerit, & in venas quas dixi defluxum fecerit, mutus fit & suffocantur, & spuma ex ore effluit, & dentes constringuntur, & manus convelluntur, & oculi distorquentur, & nihil spiunt, aliquibus etiam stercus inferne fecedit. Atque haec fiunt aliquando in sinistra, alinquando in dextra, alinquando utrinque. Quomodo vero singula haec perpetiatur ego narrabo. Mutus quidem est, quum pituita derepente in venas delapsa, aerem excluserit, & non admiserit neque in cerebru, neque in venas cavas neque in ventriculos, sed occuparit respirationem. Quum enim accipit homo per os & nares spiritum, primum quidem ad cerebrum venit, deinde vero in ventriculum magna ex parte, pars etiam ad pulmonem, & pars ad venas. Ex his vero reliquas partes in venas dispergitur, & quantum quidem eius ad ventriculum venit, perfrigerat, & nihil aliud confert. Idem praestat & quod ad pulmonem venit. Qui vero ad venas pervenit aer, confert ad ventriculos ingressus & ad cerebrum. Atque sic sapientiam & motum membris exhibet. Quare ubi fuerit exclusus a venis aer pra pituita, eumque non susceperint, mutum ac desipientem hominem reddunt. At vero manus impotens fiunt ac convelluntur, sanguine quiescente & dum non diffunditur velut solebat. Oculi quoque distorquentur aere a venis excluso, & commoventur. Spuma vero ex ore prodit ex pulmone. Quum enim spiritus non ingrediatur in ipsum, spumescit & ebullit velut moriens. Stercus vero subit dum violenter suffocatur. Suffocatur autem, hepate & ventre sursum ad septum transversum irruentibus, & stomacho ventris concluso. Irruunt autem, quum tantum spiritus in os non ingreditur quantum solebat. Calcitrat autem pedibus, quum aer in membris conclusus fuerit, & foras penetrare non poterit prae pituita, verum exiliens per sanguine sursum ac deorsum, convulsionem ac dolorem inducit, & propterea sane calcitrat. Porro omnia haec perpetitur, quum pituita frigida defluxerit in sanguine calidum existentem. Perfrigerat enim & sistit sanguinem. Et si quidem fluxus multus fuerit ac crassus, statim occidit. Dominatur enim sanguini per frigus, ipsumque congelat. Si vero paucior fuerit, in praesens quidem dominantur obturans respirationem. Deinde temporis progressu quum dispersus fuerit per venas, & ammixtus sanguini, multo existenti ac calido, si sic superatus fuerit, venae aerem suspiciunt, atque aegri resipiscunt. Et quicunque quidem pueri parvi hoc morbo corripiuntur, utplurimum moriuntur, si multus fluxus contingat, isque humidius existat. Venae enim tenues existentes pituitam prae crassitudine ac multitudine suscipere non possunt, sed perfrigeratur sanguis, & sic moriuntur. Si vero modica existens pituita in utrasque venas defluxum fecerit, aut in alterius partis, supervivunt, nota ex morbo impressa relicta, aut enim os convellitur, aut oculus, aut cervix aut manus, ubicunque sane vena pituita repleta superata fuerit & gracilis reddita. Hanc itaque venam necesse est debiliorem esse, & hanc corporis partem laesam defectuosiorem. Verum ad longuis tempus plerunque prodest. Non enim amplius morbo apprehenditur, si semel notam impressam susceperit. Quapropter necessario etiam reliquae venae affliguntur, ac partim simul gracilescunt, ut aerem quidem suscipiant, pituitae autem defluxus non amplius similiter illabatur. Debiliora tamen similiter membra esse verisimile est venis afflictis. Quibuscunque autem imperfectis & valde modica pituita defluxerit, & ea in dextras partes, hi citra notae impressione supervivunt, verum periculum est ne morbus connutriatur ac simul augescat, si non his quae commoda sunt curentur. Pueris quidem igitur sic fit hic morbus, aut quam proxime huic modo. Seniores vero non occidit fi accedat, neque distorquet. Nam & venae sunt cavae, & sanguine calido refertae, quapropter neque superare potest pituita, neque perfrigerare sanguinem ut congelet ipsum, sed ipsa superatur, ac sanguini cito ammiscetur, atque sic venae aerem suspiciunt, & sapientia contingit, signaque praedicta minus invadunt propter fortitudinem. At vero antiquissimis si hic morbus accedat, propterea ipsos occidit, aut leviter sideratos facit, quia venae ipsis sunt evacuatae, & sanguis modicus est ac tenuis & aquofus. Si igitur multum defluxerit, & hyemis tempus fuerit, occidit. Suffocat enim respirationes, & sanguinem congelat, si in utranque partem defluxus fiat. Si vero in alteram tantum, leviter sideratum facit. Non enim potest sanguis pituitam superare, quum tenuis fit frigidusque ac modicus, sed ipse superatus congelatur, ut impotentes fiant illae partes juxta quas sanguis fuerit corruptus. Ad dextras autem magis defluit que ad sinistras, quia venae caviores & pluresque in sinistris. Ab hepate enim tendunt & liene. Defluit autem & eliquatur pueris maxime, quibus maxime, quibus sane caput fuerit percalefactum, sive a sole, sive ab igne, sive etiam derepente inhorruerit cerebrum, etiam tunc pituita secernetur. Eliquatur etenim per calorem ac cerebri diffusionem, segregatur aunt a frigore ac concretione, & sic defluit. Et quibusdam quidem defluxionis causa haec est. Aliis vero etiam ubi derepente post aquilonares ventos auster stare coeperit, compactum ac debile cerebrum derepente solvit ac laxat, ut pituita redundet, & sic defluxum facit. Defluit insuper & ex ignoto timore, si quidem timuerint aut aliquo vociferante, aut inter plorandum spiritum cito revocare non potuerint, id quod pueris frequenter contingere solet. Quicquid sane horum ipsorum acciderit, statim horret corpus, et aeger mutus factus spiritum non trahit, fed spiritus quiescit, & cerebrum compingitur, & sanguis consistit, & sic secernitur ac defluit pituita. Et pueris quidem hae ipsae caussae sunt, ut a initio a sacro morbo corripiantur. At vero senibus hyems infestissima est. Quum enim ad multum ignem senex caput & cerebrum percalefecerit, deinde in frigore versatus fuerit ac inhorruerit, & ex frigore ad temporem accesserit, & ad ignem desederit, idem hoc patitur, ac sic a morbo sacro apprehenditur juxta praedictum modum. Periculum vero multum est ut & vere patiantur idem hoc, si caput fuerit insolatum. Minime aunt aestate, non enim fiunt repentinae mutationes. Postque vero viginti anni praeterierint, non amplius hic morbus corripit praeterque paucos aut nullum, nisi ex puero connutritus fuerit. Venae enim plenae sunt, & cerebrum compactum est, & acerbum ac rigidum, quare non defluit in venas : si vero defluxerit, sanguinem non superat multum ac calidum existentem. In quo vero a puero augmentum cepit ac connutritus est, in eo per consuetudinem facit ut in mutationibus ventorum patiatur, & utplurimum morbo sacro corripiatur, praecipve australi ac humida aeris constitutione. Et liberatio difficulter contingit. Cerebrum enim humidius quem ex natura fit, & prae pituita inundat, ut defluxiones quidem frequentio res fiant, non aunt amplius possibile fit pituitam exercini, neque cerebrum resiccari, sed perrigatur & humidum existit. Cognoverit aut hoc ipsum quis maxime ex ovibus hoc morbo correptis, & praesertim capris. Hae enim frequentissime corripiuntur. Si enim caput ipsarum dissecueris, reperies cerebrum humidum esse, & sudore refertum, ac male olens. Et in hoc nimirum cognosces quod non deus corpus affligit, sed morbus. Sic vero se res habet etiam in homine. Quum enim aetatem adeptus fuerit morbus, non amplius curabilis est, cerebrum enim eroditur a pituita ac colliquatur. Id vero quod colliquatur, aqua fit, & foris cerebrum ambit ac circumalluit, propterea frequentius ac facilius a morbo hoc corripiuntur. Propterea vero diuturnus est morbus, quia id quod influit venis tenue est prae multitudine, & statim superatur a sanguine ac calescit. Quicunque vero iam assueti sunt morbo, praecognoscunt se corripiendos, & ex hominum frequentia fugiunt, si dominus ipsorum in propinquo fuerit, ad domum : sin minus, in locum desolatissimum, ubi quem paucissimi ipsos lapsos sint visuri, statimque se obvelant, idemque faciunt prae pudore affectionis, non prae timore, velut multi putant, daemonii. At vero pueri primum quidem cadunt ubicunque tandem contingerit prae inassuetudine. Quum autem saepius a morbo corripiantur, posteaque praesenserint confugiunt ad matres, aut ad alium maxime notum, prae timore ac formidine affectionis, verecundari enim pueri nondum sciunt. Caeterum in mutationibus ventoru propterea morbo sacro corripi censeo, maxime quidem austrinis, postea vero etiam aquilonaribus, deinde etiam reliquis ventis, hi autem sunt qui fortissimi ex ipsis existunt, & inter se tum statione, tum viribus contrariissimi. Etenim aquilo conpingit aerem, & turbatum ac nubilosum excernit, et illustriorem ac pellucidum facit. Eodem modo etiam alii omnes venti ex mari ac aliis aquis proficiscentes. Ex omnibus enim rebus, atque adeo ex ipsis hominibus humiditatem ac tenebrositatem excernunt. Quapropter saluberrimus omnium ventorum aquilo existit. Auster autem contraria huic operatur. primum enim incipit aerem compactum liquare ac diffundere, quapropter etiam non statim magnus spirat, sed primum lentus ac lenis est, quoniam aerem statim superare non potest, qui prius densus est & compactus, sed temporis progressu ipsum dissolvit. Idem porro hoc etiam in terram operatur et in mare, fluviosque ac fontes & puteos, & quare ex terra nascuntur, & in quibus humoris inest. Est autem in omni, in alio plus, in alio minus. Omnia aut haec ventum hunc sentiunt, & ex splendidis tenebrosa fiunt, & ex frigidis calida, & ex siccis humida. Et quecunque in domibus vasa juxta terram sunt cum vino aut alio quopiam liquore, ea omnia austrum sentiunt, & formam in aliam speciem transmuttant. Solem vero & luna ac sydera multo hebetiora quem ex natura sunt reddit. Quum igitur etiam his quae adeo magna sunt ac fortia intantum dominetur, & corpus sentire faciat, ut ex horum ventorum alterationibus transmutetur, necesse est ab austris quidem solvi ac humectari cerebrum, & venas laxiores reddi, ab aquilonis vero flatibus, quod sanissimum est in cerebro compingi, quod vero morbosissimum ac humidisissimum est excerni, & forinsecus circumvallere, atque sic defluxus in horum ventorum mutationibus succedere. Hoc modo hic morbus sit & floret, tum ab accedentibus, tum a decedentibus, & & nullatenus difficilior aut cognitu aut curatu est quem alli, neque etiam divinior aliis. Porro expedit homines nosse, que ex nulla alia nobis parte voluptates contingunt, & laeticiae, & risus & lusus, quem ex cerebro. Itemque moerores & anxietates tristitiaeque ac ejulatus & querelae. Et hoc sapimus maxime ac intelligimus, & videmus & audimus, & cognoscimus turpia & honesta, mala & bona, jucunda & injucunda, partim consuetudine discernentes, partim utilitate percipientes. Eodem voluptates & injucunditates pro opportunitate dinoscimus, & non eadem nobis placent. Eodem & insanimus & deliramus, & terrores & timores nobis accedunt, partim noctu, partim interdiu, & insomnia, & errores intempestivi, & curae inanes, & ut non noscamus adstantes, & desuetudo, & inexperientia. Atque haec omnia perpetimur a cerebro, quum sanum non fuerit, sed aut calidius quem ex natura fiat, aut frigidus, aut humidis, aut siccius, aut aliud quid perpetiatur praeter naturam, & consuetudinem. Et insanimus quidem prae humiditate. Quum enim humidius fuerit quem pro natura, necesse est moveri. ubi vero movetur affectio, necesse est neque visum quiescere, neque auditum, sed alias aliud videre & audire, & linguam talia dicere qualia semper ac singulis vicibus viderit ac audierit. Quanto vero tempore cerebrum quieverit, tanto etiam homo sapit. Fit aunt corruptio cerebri a pituita & bile. Utriusque cognitio sic contingit. Qui enim a pituita insaniunt, quieti sunt, & non vociferatur neque tumultuantur. Qui vera a bile, vociferatores sunt & malefici, & non quieti, semper aliquid intempestivum facientes. Si quidem igitur assidue insaniunt, hae ipsis sunt caussae. Si vero terrores ac timores accedant, a cerebri transmutatione id contingit, transmutatur autem dum calescit. calescit autem prae bile, ubi ad cerebrum impetum fecerit ex corpore per venas haematitidas hoc est sanguinarias appellatas. & timor adest donec rursus redierit in venas ac corpus, deinde quiescit. Angitur aunt homo & inquietudine multa jactatur intempestive, dum cerebrum perfrigeratur, & praeter consuetudinem compingitur. Hoc vero a pituita perpetitur, ab hac aunt affectione etiam obliviosus evadit. Noctu vero clamat & vociferatur, quum derepente cerebrum percalefiat. hoc aunt perpetiuntur biliosi : pituitosi enim non percalefiunt : quum sanguis multus ad cerebrum pervenerit et efferbuerit, venit aunt per venas praedictas : Quum contigerit ut homo videat insomnium horrendum, et in timore fuerit, velut etiam si vigilet, tunc magis facies ignescit, et oculi rubescunt, quum timuerit, et mens mediatur aliquid mali operari, si etiam in somno patitur. Ubi vero expergefactus fuerit, & resipuerit, atque sanguis rursus in venas praedictas dispersus fuerit, quiescit. Et propterea judico cerebrum vim plurimam in homine habere. Hoc enim est nobis eorum que ab aere fiunt interpres, si sanum fuerit. Sapientiam aunt ipfi exhibet aer. Oculi vero & aures & lingua, & manus & pedes, qualia cerebrum statuit ac cognoscit, talia subministrant. Sapientia enim toti corpori contingit, prout aere participarit. Ad intelligentiam vero internuncius est cerebrum. Quum enim homo spiritum in seipsum attraxerit, primum quidem ad cerebrum pervenit, & sic ad reliquum corpus aer dispergitur, relinquens in cerebro suum ipsius vigorem, & quicquid prudens ac sapienta praeditum fuerit. Si enim in corpus primum perveniret, & posterius in cerebrum, relicta in carnibus ac venis dinotione ac judicio, ad cerebrum calidus iam existens perveniret, & non sincerus ac purus, sed ammixto humore a carnibus et sanguine, ut non amplius exacte sincerus esset. Quapropter dico cerebrum intelligentiae ac prudentiae internuncium ac interpretem esse. Caeterum praecordia alias fortuitum nomen apud graecos per consentudinem habent, quum phrenes a sapientia dicta videantur, revera autem non, neque ex natura. Neque ego sane novi quam vim habeant praecordia, ut sapiant & intelligant, praeterque si homo ex improviso nimio gaudio perfundatur, aut tristitia afficiatur, tunc sane exiliunt & anxietatem exhibent prae tenuitate & quo distenta sunt maxime in corpore, & ventriculum non habent ad quem suspiciant aut bonum, aut malum allabens, sed ad utrisque his turbantur, propter naturae debilitatem. Nam nullo sane prius sentiunt ex his quae in corpore insunt, sed frustra hoc nomen & causam habent. Quemadmodum quae ad cor sitae sunt aures appellantur, quum nihil conferant ad auditum. Porro dicunt quidam quo corde sapimus, & quo hoc eft quod angitur, & quod curam gerit. Verum hoc non ita se habet, sed convellatur quidem velut praecordia, & magis etiam propter easdem caussas. Ex homini enim corpore venae ad ipsum tendunt, & conclusiones habet ut sentiat, si quis dolor, aut collectio homini contingat. Necesse est enim & dum angitur, in horrere corpus ac distendi, & si quis nimio gaudio perfundatur, idem pati. Quapropter cor quidem & praecordia maxime sentiunt, sapientia tamen minime participant, sed omnium horum cerebrum caussa est. quemadmodum igitur etiam prudentiam ac aerem omnium primum ex his quae in corpore insunt percipit cerebrum. Sic etiam si qua mutatio fortior in aere contingat, prae temporibus anni, etiam ipsum a seipso diversum redditur in aere. Etenim cerebrum propterea primum sentit, quia etiam morbi in ipsum iruunt cutissimi, & maximi, ac praecipve lethales, & qui difficilem judicationem habent apud inexpertos. Hic vero morbus sacer appellatus, ex iisdem causis oritur, a quibus etiam reliqui, ab accedentibus nimirum ac decedentibus, velut frigore, sole, ventis, quae & transmutantur, & nunquem quiescunt. Haec autem sunt divina. Quare nequaquam hunc morbum ab aliis discriminare oportet, neque reliquis morbis diviniorem putare, sed omnes divinos omnesque humanos. Naturam autem unusquisque habet & vim in seipso, & nullus nec auxilii nec remedii expers est, & plerique his ipsis curantur, a quibus etiam nascuntur. Alterum enim alterius nutrimentum est, alterius vero pernicies ac afflictio. Hoc itaque Medicum nosse oportet, & temporis occasionem in singulis pernoscere, quod alterum quidem per alimentum absoluet & augebit, alterum vero detrahet & minuet. Oportet aunt tum in hoc morbo, tum in reliquis omnibus, non augere morbos, sed festinare ut ipsos exteramus, id quod adversissimum est morbo exhibendo, non quod amicum & familiare. A familiari enim & consueto floret ac augescit, ab adverso vero & hostili perit & dissipatur. Quisquis autem talem mutationem in hominibus novit, & humidum ac siccum facere potest hominem, calidum item ac frigidum per diaetam, hic utique & hunc morbum sanaverit, si occasionem eorum quae conferunt pernoscet, citra expiamenta ac incantationes, citraque omnem aliam huiuscemodi machinamentorum absurditatem.