GALENI
PRO PUERO EPILEPTICO CONSILIUM
(Ed. Kühn, 1826)
|
Cap. I. Ego te, Caeciliane, existimabam ad morbum filii tui nostris subsidiis haudquaquam indigere : nam qui jam ipsum
vidit et tecum Athenas iterum navigaturus est, Dionysius, quae deceat idoneus est et praesens facere, et rursus discedens
ad habitudinem morbi consentanea documenta relinquere. Ergo autem, qui nunquam hunc puerum vidi, forsan multum decipi possem,
quum neque a principio, qualis fuerit ante morbum ipsius natura, neque nunc qualis fuerit ante morbum ipsius natura, neque
nunc qualis in morbo sit cognoverim, sed a vobis hoc tantum audierim, epilepticas ipsi fieri accessiones. Verum quum me
negligentem magis quam veridicum duceres, si scriptum subterfugerem, quod nunquam antea feci, id nunc moliri non moleste
facio, ut tibi rem gratam faciam, scribendo quaedam medicinalia praecepta pueri epileptici, in quibus necesse est medicae
artis imperitum decipi et aberrare circa mensuram vel circa tempus utendi. Demonstratum enim a nobis est in aliis libris,
quod non contingit quempiam recte mederi ne minimis quidem morbis, nedum adeo magnis, ut est epilepsia, nisi methodum aliquem
medendi noverit. Atqui Dionysius mihi jam communicavit et mecum consideravit de tota pueri curatione, ac priusquam tu me
haec documenta conscribere sis adhortatus ; sed illi meam sententiam facile manifestavi, quum intelligeret omnia quae dicerem,
nihil obaudiret, ceu methodi curativae valde peritus. Tecum vero neque quomodo sermonem instituam novi ; nam accuratus in
eo distinctionibus multis indiget et obscurior est quam imperito homini conveniat ; concisus autem et manifestus haud quaquam
accuratus esse potest. quapropter subverebar tibi documenta conscribere, quamvis rem tibi gratam facere percuperem, existimans
mihi simile quippiam eventurum, quale Phidiae utique accidisset, si, postquam Palladis simulacrum absolvit, quispiam illum
coëgisset separatim digitum, manum, pedem, nasum, aures singulasque corporis partes effingere. Ego vero methodum medendi
tanquam quoddam simulacrum in pluribus commentariis a nobis scriptum fuisse arbitror, quae non modo imperitos homines, sed
ne medicos quidem quoscunque juvare non potest. Quoniam autem tu cogis me de parte una artis curativae sermonem facere citra
aliam compagem, tuae cedo voluntati et pareo atque documenta scribo quae tibi sufficient ; satis pareo atque documenta scribo
quae tibi sufficient ; satis enim est medicae artis inexperto non magnum aliquid et irremediabile in medicorum praeceptis
committere, praecipue cum didiceris legitime versari in his commentariis. Eruditis illis medendi methodi negotium scriptum
est, tibi autem et aliis, qui nonnullarum rationalium artium scientes estis, medicinae autem ignari, arbitror, fortasse
nonnihil utilitatis et in his commentariis proveniet.
Cap. II. Conabor autem quantum fieri poterit manifestissime enarrare, quanam utens puer victus ratione non parum
juvetur et ab accidentibus quotidie ipsum inopinate inadventibus minime laedatur. Convenit igitur quantum fieri potest haec
observare. Equidem puerum necesse est interdum occurrere magis frigoribus, immensis caloribus, ventis validis, balneis malis,
cibariis caput tentantibus, rotarum obvoluntionibus, corruscationibus praeterea et tonitruis et vigiliis et crudatibus,
tristitiaeque etiam et iracundiae et lassitudini atque aliis hujuscemodi rebus, a quibus, ut summatim dicam, corpus vehementer
moveri et perturbari solet, atque in reminiscentiam morbi referri et ad generationem paroxysmi deduci. Haec igitur convenit
multo ante caveri. Etsi quandoque his praecedentibus paroxysmus succedet, tunc ab omni penitus motu oportet illum removere
et domi continere et victu valde tenui illum nutrire, donec a paroxysmi labore corpus liberetur. Quis autem sit tenuis victus,
quamvis arbitrer te cognoscere, tamen si ea quae sequuntur perlegeris, aliquid etiam de ipso percipies. Tempus itaque est
ut ego documenta jam aggrediar.
Cap. III. Accedente vere (nam morbos quae reverti solent, quodam modo tunc moveri contingit) puerum purgandum affirmo
mediocri purgatione. Huic autem purgationi Dionysius praesens moderabitur et quae opus erunt imperabit, accurate cognoscens
quonam modo ad purgationem corpus praeparare oporteat et quo uti debeat medicamento, quave quantitate et in quo tempore
; nam de his inter nos saepe consultum est. Quare Athenis praesentem habes Dionysium, sed nihilominus cum ipso mentem simul
et consilium habes meum. Post purgationem autem quum recesserit Dionysius et puer Athenis remanserit, hanc oportet ipsum
victus rationem observet. Quum a cubili mane surrexit, antequam ad praeceptorem accedat, moderate deambulet gressu non admodum
frequenti ; posthac autem usque ad palaestrae tempus disciplinis vacet quibus asuevit : quum primum autem ab illis discesserit,
ubi rursus deambulaverit, sic ad paedotribam accedat. Hunc autem praedotribam, si quem alium ex iis, qui puero praesunt,
multum oportet esse prudentem ; sed talem invenire difficile est, praesertim quum electio fieri debeat ex hominibus ineruditis
et inaris, non minus animam quam corpus hebetem et crassam habentibus. Non igitur tanquam parvum hoc te fugiat ; neque cuivis
e populo pueri curam tradas, probe cognoscens quod summa curationis in hisce duobus versatur, in usu a me tibi dati medicamenti
et in exercitii modo ; caetera vero omnia ad haec praeparatio est quaedam. Paedotribam igitur hunc tecum simul Dionysius
eliget. Sint autem ipsi exercitiorum scopi, quibus ad quantitatem quidem, ut puerum, antequam defatigetur, cessare faciat,
nec non ut universum corpus calefaciat et mediocriter evacuet. Ambo autem in eodem tempore contingent ; quod quum enim sufficienter
evacuatur et quantum jam satis supervacueum est, corpus incalescit, tunc si quis ab exercitio cessaverit, quiescet antequam
in defatigationem incurrat. Exercitium vero ab hoc tempore ultra, in solida jam agit membra et corporis habitum colliquat
; accumulat autem colliquamenta in articulis maxime et musculis ; hincque sequitur facultatis lassitudo, postea ulcerosus
sensus, quum aliquam corporis partem movere tentaverit, et hoc est ipsa lassitudo. Non solum igitur paedotribam prudentem
esse oportet, sed etiam mediocris exercitii expertum, ne citius quam par est puerum ab exercitio cessare faciat, secuturam
timens lassitudinem ; neve satagens calefacere et prorsus quod superflui est evacuare, in lassitudinem puerum ducat. Mediocritum
igitur exercitiorum in quantitate hujuscemodi sunt scopi : in qualitate vero, ut corroborentur omnes corporis partes et
maxime caput et ventriculus et hujus praecipue quod ori circumstat. Ut autem quispiam istud assequi possit, nunc dicam.
Primo quoniam exercitia vehementia caput replent, ab his abstinere praecipio. Secundo si quando his uti necesse fuerit,
capite erecto, quae infra sunt moveantur et ex his maxime crura. Tertio a parvis et tardis motionibus incipiat paedotriba
et sic ad vehementiores et celeriores motus ita deveniat : nam subito ab intensis exercitiis incipere non solum imbecillibus,
sed etiam robustis corporibus summe periculosum est. Considerare praeterea oportet, quod fricationes exercitii loco habentur,
maxime in corporibus imbecillibus ; imo saepenumero solae, modo recte fiant, aliarum motionum vicem supplent. Opus autem
est primum manibus molliter cum sidone a supernis partibus ad infernas delatis corpus ad rubedinem deducere, initio a brachiis
et manibus facto atque ad pectus et ventrem de venire ; subinde etiam crura multum fricare convenit, ut si quid ex supernis
partibus illuc fuerit derivatum, commode adsumatur ; postremo ad caput deveniendum est, nam statim a principio ad ipsum
accedere periculosum ; corpore enim adhuc pleno existente, ad id quod primo calefacit superfluitates attrahuntur. Ultimo
igitur loco post alias corporis partes caput confricari oportet, ut nunc diximus, absque oleo : quum autem et oleum applicare
libuerit, nihil prohibet capitis fricationem simul cum aliis fieri membris, ut unus caput fricet, duo alii pectus et ventrem
et totidem alii crura. Sic autem et post exercitia, imo vero magis tunc omnia simul confricentur membra : ita enim celerius
ad quietem corpus deducitur et minus refrigeratur. Oportet autem si de quapiam alia re, de hac ipsa magnam curam habere.
Non lavari autem ut plurimum convenit, neque statim post exercitium palaestram exire, sed postquam plane quieverit spiritus
et ab exercitiis commotio prorsus cessaverit : atque tunc etiam sindone caput multum fricare convenit et saepenumero pectine
uti.
Cap. IV. Post haec autem ad prandium eat, et ante ipsum aliquid ex iis, quae ventrem molliunt, assumat, vel olus,
vel salsamentum, vel ptisanam, vel olivas cum tertia parte panis ; reliquas vero duas in coenae tempus seponat cum valentioribus
obsoniis. Quae autem hujusmodi existant paulo post dicentur, si prius enarravero ex olerum genere omnia, quae absque laetione
sumi possunt. Ex oleribus nec a lactucis, nec a malva, nec a atriplice, nec a blito prorsus illum prohiberi jubeo ; non
tamen idem semper copiat, verum alias aliud moderate. Ex eodem etiam est genere beta et brassica ; oportet enim ex iis quippiam
moderate gustare. Porrum quin etiam interdum et apium et smyrnium degustare conferet ; et de horariis fructibus quicunque
non sunt penitus crudi aut suapte natura difficile coquuntur : ii namque et sua ipsorum excrementa et aliorum etiam esculentorum
retinere consueverunt. Ergo et mora et quae praecocia nominantur et ficus et si qui sunt ejusmodi notae, sine molestia descendunt
; et quae cucurbita dicitur, nihil ab oleribus ventrem mollientibus differre videtur ; item pepones cucumerini, nam qui
tales non sunt pravi sunt. Maturae etiam uvae aliquantulum quandoque puero concedi potest ; mala vero et pyra raro et in
parva quantitate degustet ; et haec ipsa non solum ut in arbore sua sint bene cocta ; sed etiam domi servata ad maturationem
recte pervenerint. Scire autem oportet eadem poma, quae recenter a matre sunt decerpta et quae domi deposita reservantur,
permultum inter se differre nullamque inter se simulitudinem habere. Possunt autem conservari poma pyraque, nec non plurimi
etiam alii fructus et pruna, quae vocantur Damascena. Ficus etiam, quas carycas vocant, ex hujuscemodi sunt genere
; et ex arbore palma dactyli, quorum comestionem penitus illi non interdico, sed opportune et moderate illis uti permitto
; assidue autem et multum illis uti minime velim. Atque ut semel concludam, quicunque mali succi sunt cibi, vel alvum astringunt,
vel inflant, vel difficulter concoquuntur, si assidue vel plus quam conveniat assumantur, non solum huic morbo, sed omnibus
etiam aliis nocere solent. Atque hucusque sermo de diaetae modo protractus, aliis etiam quam plurimis morbis conveniens
erit. Hujusce autem morbi peculiaris et proprius est, ut caveamus ab iis praecipue esculentis, quae pituitam generant. Unde
in cibariis, quae tametsi in aliis non obsint, viscosos aut frigidos aut crassos humores generant, haudquaquam esse immorandum
censeo. Hujusmodi autem sunt atriplex et blitum et malva, quos sane ut gustet non prohibeo, assiduum autem eorum usum vehementer
damno. Ex hoc genere sunt et cucurbitae multoque magis cucumeres et poma et pyra et demum quaecunque humorem pituitosum
gignunt, aut viscosum aut crassum, vel quaecunque sunt in genere pessimorum esculentorum, quales sunt qui vulgo appellantur
fungi : ab iis enim omnino abstinere consulo, quemadmodum et a rapis et a quibunscunque radicibus, quae mandi solent ; crassos
enim habent succos et male concoquuntur, exceptis quibusdam, quae acrimoniam quandam et caliditatem in se habent, quemadmodum
sunt dauci et raphani ; sed ex raphanis haudquaquam illum degustare prohibeo, verum quodam intercedente spatio ; a dauco
autem abstinere condiscat magisque etiam a rapis. In esculentorum autem usu abundent illa, quae acria sunt et facultatem
incidendi habent, dummodo insigniter non sint mali succi odoremque habeant, qui caput tenet ; quorum ex genere sunt quaecumque
per caliditatem replent caput, quemadmodum vinum et sinapi et petroselinum et daucus et cepe et smyrnium ; haec enim ultra
modum aestuantia sunt et malos humores generantia. Sinapi vero licet conveniat ad humores crassos incidendos, tamen ab eo
abstinendum est, quoniam caput tentat. In oxymelitis autem usu secure confidat, etiamsi quotidie sumere velit. Potest autem
cappares ex illo comesse et parva quaedam salsamenta oleo modico superinfuso, ut concinnetur obsonium ; quod profecto hujuscemodi
affectionis veluti medicamentum quoddam reputari potest, praecipue si sit acetum scillis conditum, hoc omnes vulgo jam scilliticum
vocant ; quod ego si quippam aliud in hoc casu sane laudo ; horum vero alterutrum singulis diebus assumere contenderim,
dico autem vel cappares vel salsamenta oxymelitis condita. Si vero puer oxymel bibere velit, id sit in promptu et ante praeparatum,
et non ex tempore ex utrisque crudis confectum ; quo autem modo ipsum praepare oportet, paulo post recensebimus ; caeterum
plurima aqua commisceatur, nam quod sic factum est suavius reditur, ac hieme quidem calidum accipiatur, aestate vero non
prohibebitur etiam plerumque frigidum sumi, si et veliementes fuerint calores, et ipse vehementer sitiat, potuique frigido
assueverit antea ; nam inter alia sitim egregie sedat oxymel non valde dulce, praesertim si aquae frigidae misceatur. Mihique
non semel contigit puerum a comitiali morbo penitus liberasse, non immutata pristina victus ratione, quum post primam purgationem
oxymel sumere eoque uti medicamento jussissem. Verum quoniam neque filii tui naturam novi, nescioque quantum virium is sibi
adsciveri morbus, et ipse assistere nequeo, divinare haudquaquam possum, quam paucissimis indigeat remediis, melius mihi
videtur de omnibus sermonem facere. Igitur post exercitium in prandio oxymelite, ut dictum est, utatur, et quibusdam oleribus
et olivis et nucibus et ficubus cum siccis tum recentibus ; verum non simul quotidie omnibus, unum enim sit et simplex quod
assumat ; sed ut victus ratio variari possit, de omnibus verba feci. Eodem etiam tempore, ut dictum est, si desideraverit
puer, alii etiam fructus concedi illi possint ; quum alioqui ab ipsis melius sit abstinere, non solum morbi illius curandi
causa, sed ad integram etiam totius valetudinis incolumitatem, quemadmodum vides nos ferme ab omnibus horariis fructibus
abstinere. Sed enim philosophis salubris victus praecepta non conscribimus, ut quod mihi perquam optandum erat non solum
ad hujus affectus curationem, sed ad universam pueri tui vitam. Est igitur illi concedendum, ut palam et tempestive eos
comedat fructus, quicunque magni non fuerint nocumenti, ne clam et intestive illos comedens magis laedatur : qui enim palam
ab aliqua re quam valde appetunt prohibentur, ii quum data est facultas plus nimio ingurgitare se consueverunt. Quamobrem
pueris ego plura esculenta concedere soleo ex iis, quae non valde nocent, ut tempestive et palam illis moderate utentur
potius, quam, ut diximus, propter vehemens desiderium furtim ex his et voraciter assumere festinent. Atque haec de cibi
ratione sufficienter sint dicta.
Cap. V. Post cibum autem ubi paululum temporis intermiserit, priusquam ad studia disciplinarum accedat, leviter deambulet
censeo ; et rursum ut id ipsum a studiis rediens ante coenam faciat, sane consulo ; quo tempore duas reliquas panis portiones,
quas reservaverat assumat, item aliorum unumquodque sic, ut dictum est, carnes quidem ex omni fere avium genere praeter
palustres ; ab omnium autem quadrupedum esu praecipue abstineat. Quod si quando illis uti necessitas fuerit, domestici quidem
suis extremitatibus et stomacho vescatur, sylvestris vero carnibus universis bene uti potest : haedorum quin etiam carnes
degustet et nonnunquam leporum etiam. Carnes autem omnes sint vel simpliciter conditae, vel sine nidore assae. Simpliciter
condiuntur, si aquae incoquantur, anethum, porrum, sal et oleum continenti. Quonam autem modo sine nidore recte assetur
caro, clibanum, quod apud me vidissi, exemplo tibi esse potest. Ex marino autem genere crusta intecta quidem omnia noxa.
Ex piscibus vero optimi sunt petrosi ; sumere etiam poterit pelagicos. Ex cartilagineo autem torpedo fere sola convenit.
Ex leguminibus ptisana quidem praecipue est ; hanc sequitur lens, alica et pisum ; caetera mala. Et ut universaliter dicatur,
quaecunque lentum et crassum generant succum et flatulenta et excrementitia sunt et coctu difficilia, prout ante dicebamus,
maxime sunt cavenda. Ostrea etiam et cartilaginea et squamis carentia, praeterea bulbi et cochlea et casei et fungi bovinaeque
carnes et ova in aqua durata, quae difficilis sunt coctionis, imo crassos his utentibus generant humores. Alica vero et
carnes suillae bonum quidem generant sanguinem, sed viscosum. Palustria autem omnia excrementosa sunt. Legumina vero omnia
flatulenta sunt, et praecipue fabae et ciceres ; ptisanaque non diligenter cocta flatulenta est, quamobrem bene coquere
illam oportet, vel ea non uti ; lens quoque bene decocta flatum omnem deponit ; verum illa non assidue crebrove uti oportet,
quoniam humorem generat crassum. Caeterum ad victus quotidiani rationem haec praecepta abunde sufficiunt.
Cap. VI. Medicamento autem ex scilla, quod tibi tradidimus purgatione praemissa, quodque primo vere fieri jussimus,
singulis diebus secure filius tuus utatur, priusque ad palaestram accedat ; nam nisi valde magnus fuerit morbus et contumax,
sperandum sane est quadriginta diebus hoc medicamento illum perfecte cessaturum, ut jam innumeros nulla ellebori opera curavi.
Verum post purgationem prius quam hoc utatur medicamento semel aut bis absinthium sumere oportet. Oxymel autem, id certe
acidissimum, quod ad mellis proportionem quartam aceti habet partem ; dulcissimum vero octavam excipit : aliae autem intermediae
mensurae quanto ad extremorum alterutrum appropinquant, tanto aciditatis aut dulcedinis participant. Oportet autem ipsum
penitus decoquere, ita enim mixta accurate in unum ambo deveniunt, et acidae facultatis vehementia, quae in aceto est retunditur,
et quod in melle flatulentum est reprimitur : spumam enim illius sane qui decoquit prorsus auferet. Nec me praeterea latet
in Graecia et in plerisque insulis oxymel etiam ex favis confici, quo etiam tibi secure uti licet, puero praesertim aestivo
tempore Athenis degente. Minime autem ad me pertinet declarare, quando dulcius id aut acidius vel dilutius aut meracius
exhibere oportet ; neque in aliis particuliaribus immorari meum est, sed illius qui et praesens fuerit et curandum corpus
quotidie inspexerit et de humorum habitu recte conjectari poterit. In crassis enim et viscosis humoribus acidiori
et meraciori oxymelite utendum est ; in iis autem qui hujusmodi non fuerint, dulciori et diluto magis. Eodem etiam
modo reliqua quae dicta sunt omnia, pro quotidianis corporum constitutionibus commutare et variare convenit, quemadmodum
et omnibus aliis morbis. Quapropter si quis methodi medendi ignaro et inexperto innumera etiam praescripserit documenta,
haudquaquam illum sufficientem efficiet medicum non modo non maximorum morborum, sed ne minimorum quidem. Istud enim ego
saepenumero palam ostendi, quum inveterata ulcera malasque oculorum affectiones ad sanitatem redegissem iisdem sane medicamentis,
quibus plerique ante me usi nihil profecerant. Et profecto temporis opportunitas in usu cujusque, ut Hippocrati placuit,
post quantitatem ad vires accurate accomodatam reliquum utilitatis adfert ; nam medicamenta potius sunt auxiliorum materia
quam auxilia, quemadmodum id etiam ab excellentibus asserveratur medicis. Et ut mens quidem unde exordium sumsit finem accipiat
sermo, haudquaquam fieri posse ut minimum quippiam quod ad artem pertinet pertractare valeat is, qui artis penitus sit ignarus,
sed illi semper astantis periti opus esse. Verum quaoniam plerique scillae succum male excipiunt, tibi discere postulanti
quomodo id ego facio, sermoni ipsius confectionem adjungam. Vas accipio, a quo extractum fuerit mel, meliterium id Graeci
vocant, in quo scillam conjicio manibus prius illam in exiguas discerpens particulas ; postea bene apto operculo illud obturans,
extrinsecusque pelle circumdans et diligenter colligans in loco quopiam meridiem spectante colloco, qui a borealibus omnino
non perfletur ventis. Id autem facere soleo ea anni tempestate, in qua caniculam exoriri omnes asseverunt Graeci : quadraginta
autem hujuscemodi sunt dies, viginti quidem ante, totidemque post exortum ; paulatimque in iis diebus vas illud ad solem
convertere soleo, ut ex omnibus similiter partibus incalescat. Transacto postmodum praestituto temporis spatio, vas illud
aperiens, in illo reperire soleo scillae partes alixis similes, succumque ex illis in vasis fundo quendam defluxum, quem
colligens quam optimo melle concinno. Hujus singulis diebus cui dare voluero, cochlearis pleni mensuram praebo, pueris quidem
minoris, adultis vero majoris. Quin etiam scillae ipsius carnes accurate contundens, illasque cum melle dissolvens et conterens,
ex illis cochleare unum, ut dictum est, praebere consuevi ; quod sane quoad vires et efficaciam secundum a praedicto locum
obtinet. Caeterum quicunque scillam in aqua elixantes illam postea conterunt, illus procul dubio vires dissolvunt ; quemadmodum,
qui istud ipsum ex aceto faciunt, medicamentum quidem validum admodum conficiunt, verum nervis non innoxium.