FICINUS Marsilius Theologia platonica, De Immortalitate animorum duodevigenti libris (1489) LIBER TERTIUSDECIMUS |
Quantum anima corpori dominatur, a multis ostenditur signis, ac primum ab affectibus phantasiae.
Hactenus divinitatem animae rationibus demonstravimus, deinceps vero signis idem pene similiter confirmabimus. Phantasiam
quatuor sequuntur affectus : appetitus, voluptas, metus ac dolor. Hi omnes quando vehementissimi sunt, subito corpus proprium
omnino, nonnumquam etiam alienum afficiunt. Quantos ardores vel cupiditas vindictae ciet in corde vel libido voluptatis
in iecore, immo et in pulsu ! Ex cuius mutatione cognovit medicus Erasistratus Antiochum esse amore Stratonicae captum.
Rursus cupido nocendi frequenti intuitu quam perniciose pueros aliosque quoslibet molliores fascinat ! Quam manifeste
praegnantis mulieris aviditas tenerum foetum inficit rei cogitatae nota ! Quam varios filiis suis gestus figurasque parentes
et quantum sibi dissimiles imprimunt propter vehementem rerum diversarum imaginationem qua dum coeunt casu aliquo afficiuntur
! Quo fit ut dissimiliores sint admodum inter se homines figura gestibusque et moribus, quam quaevis inter se in quavis
specie bruta. Quam saepe malefica voluntas exsecrationibus suis et veneficiis vulgo fertur nocuisse hominibus, et brutis,
et plantis ! Adde quod glutones nonnulli epulas quasdam avidius cogitantes salivam suam simili quodam sapore inficiunt.
Pueri quoque et gravidae mulieres propter nimiam vetiti cibi vel potus aviditatem liquescunt, diffluunt, dilabuntur. Haec
et similia permulta efficit appetitus. Laetitia quoque vehemens non minora. Haec perimere subito potest corpus et saepe
morbo levare. Nonne Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus obiere repente uterque accepto tragicae victoriae nuntio
? Mater viso filio e Cannensi pugna redeunte subito expiravit. Quid contra dolor possit, nullus ignorat. Molestia quinetiam
tetri cuiusdam spectaculi gustum inficit et provocat nauseam solo aspectu. Pueri nonnumquam et grandiores cum amaran potionem
offerri vident alicui, statim sentiunt amaram in ore salivam, quam vehemens movit imaginatio. His nonnumquam tali quadam
cogitatione alvus quoque laxatur. Et quod mirabile est, nonnulis stupefiunt dentes et aspectu aliquo, et auditu. Quid
misericordia, quae dolor quidam est, nonne miserantis corpus ita nonnumquam afficit male, ut corpus alterius videt affectum
? Quod declarant ii qui sanguinis humani aspectu statim spiritu deficiente labuntur, et ii quibus dolet cubitus dum vident
aut audiunt alterius cubitum vulneratum. Quid metus ? An non saepe altis e fenestris in terram despicientes prae formidine
caligamus e contremiscimus, quandoque etiam ruimus ? Pallent repente timentes, sicut et verecundi rubent. Timore subito
trepidat cor, arrectae stant comae, vox faucibus haeret, deficit quoque vita vel morbi diuturni sequuntur. Nonnumquam
vero morbos quosdam curat metus, ut singultum et quartanam febrem. Quando autem metus vehementissimus cum vehementissima
aviditate concurrit, nonnumquam effectus mirabilis provenit. Hinc, ut est apud Herodotum, cum Craesum regem quidam ex
Persis interficere vellet, filius Craesi antea mutus propter ingentem tum mortis paternae timorem tum clamandi cupiditatem
subito solvit linguam ac magna voce clamavit : « O vir, ne interficias Craesum ». Inde vocalis est factus.
Quamobrem affectus ilii quatuor corpori penitus dominantur, cum illud undique mutent. Sunt gutem hi motus ipsius animi.
Nam quantum animus bonum quippiam iudicat aut malum, tantum cupit, gaudet, timet et dolet. Unde sequitur naturam corporis
animae motibus penitus subiici. Hinc fit ut vultus humanus tum inclinationum animi perspicua signa, tum affectuum singulorum
indicia certissima prae se ferat. Illa quidem soli Physiognomi, haec etiam vulgares intelligunt. Quis non facile agnoscat
cupientem, timentem, iratum, gaudentem animum et moerentem ? Hinc accidit rursus, ut solus homo rideat, solus et lachrymetur,
ex eo quod animi motus plurimum in corpus habent imperium.
Ex hoc autem, quod rationalis animae motibus omnino corpus subiicitur, duo quaedam coniicimus. Unum, quod anima haec forma
excellentissima est ac per se subsistens, quia non dominatur corpori forma illa, quae per corpus existit. Alterum, quod
corpus humanum animae suae cedit facillime. Non cedit facile, quod propter abundantiam terrae solidum est et durum. Ideo
corpus nostrum, si ad caetera animalia comparetur, quam minimum terrae, et illud quidem subtile possidet, sublimiorum
elementorum quam plurimum, quocirca caelestis est animae receptaculum. Cui quidem rei documento esse potest, quod viri
ingeniosiores saepenumero moiles came sunt, graciles, valetudinarii, corpusque illorum quam minimis ipsorum motibus plurimum
variatur, quod de Aristotele, de Pyrrhone, Speusippo, Carneade, Chrysippo, Plotino legimus. Quod in Timaeo sensit Plato
cum diceret Deum potuisse tam solidum hominis corpus facere, ut ab externis minime laederetur, sed voluisse mollius facere,
quo esset speculationi paratius, quasi non ad hanc habitationem, sed ad caelestem speculationem simus progeniti. Addit
etiam animi potentissimi motiones proprium corpus et resolvere et dissolvere. Quod non in affectu solum, verumetiam in
speculationis intentione contingat. Scribit et in Charmide Magos illos animae corporisque medicos, Zalmoxidis Zoroastrique
spectatores, abitrari omnia corporis tum bona tum mala ab anima fluere in ipsum corpus, quemadmodum oculorum qualitas
fluit a cerebro, cerebri qualitas a toto corpore. Atque ut impossibile est oculos curari, nisi curetur cerebrum, et cerebrum
curari, nisi corpus totum, ita corpus totum, nisi anima bene valeat, non posse bene valere. Valetudinem vero animae curari
Apollineis incantationibus quibusdam, id est philosophicis rationibus. Socrates praeterea narravit vulgatum esse apud
Thraces eos medicos tali quadam curatione nonnullos homines servare immortales consuevisse. Tantum est animae in corpus
imperium, tanta potestas. Magica haec opinio videtur cum illa Hebraeorum Christianorumque sententia consentire : Adae
primi parentis animo prius quidem sano sana fuisse omnia ; deinde vero infirmo infirma omnia evasisse.
Caeterum de nostris motibus hoc est diligenter animadvertendum, quod aliqui incipientes a corpore non penetrant ad animam,
alii penetrant, aliqui incipientes ab anima non redundant in corpus, alii vero redundant. Primi huiusmodi sunt, quando
temperatissimus aer corpori circumfusus, licet aliquo modo corpus moveat, tarnen neque caloris praebet nobis sensum neque
frigoris. Secundi sunt, quando ita movet ut aliquid sentiamus. Tertii sunt, quando mens tranquille aliquid speculatur
aut phantasia leve aliquid modice intuetur, ex iis namque cogitationibus corpus non agitatur. Quarti denique, quotiens
seu mens sive phantasia vehementius sese confert ad aliquid, aut noxium valde, aut utile multum iucundumque existimat.
Tunc enim corpus aliquid patitur.
Profecto, quando per animi affectum motus aliqui in corpus redundant, non per vim corporis, sed per animi imperium in
corpus videntur descendere. Corpus enim vim non habet agendi atque accipit subito motus illatos ab animo, nulla intercedente
mora. Nam subito pallescit vultus animo metuente et per animi agitationem dumtaxat expallet. Quando vero, calefacto nimium
corpore, anima id aegre fert, perturbatio huiusmodi non prius accidit animo, quam et passionem corporis senserit et noxiam
iudicaverit. Sentire et iudicare actus est animi. Itaque per suum actum proprie, non per corporis violentiam animus perturbatur,
ideoque seipsum movet, non movetur a corpore. Quod ex hoc plane conspicitur, quia ex vehementiore cogitatione animi et
affectu semper agitatur et corpus, neque potest illi corpus obsistere ; ex passione vero et cruciatu corporis non necessario
animus de suo statu deiicitur. Diogenes Cynicus nudus glaciem nivemque hieme, aestate ardentes calcabat arenas atque interim
ridebat et iocabatur ; Polemon Academicus rabidissimos canum morsus dum sentiret, ne expalluit quidem. Anaxarchus Abderites
philosophus a Nicocreonte Cypri tyranno iussus est in saxum concavum coniici ferreisque malleis caedi. At Philosophus
poenam corporis negligens inquit : « Tunde, tunde Anaxarchi vasculum, Anaxarchum ipsum nihil terres ». Iussit
tyrannus ilii praecidi linguam. Tunc ille praecisam mordicus in tyranni faciem conspuit. Aliique innumeri, maxime omnium
Christi martyres talia fecisse commemorantur.
Ex quibus apparet non per corporalem naturam, sed per animae ipsius iudicium passiones corporis posse in animam penetrare.
Iudicium vero non semper naturam sequitur corporis. Variatur quippe iudicium ad coniecturarum varietatem etiam simili
corporis complexione manente, saepe etiam manet idem complexione mutata. Constat igitur animum corpori per se obesse,
ipsum vero nisi a seipso laedi non posse. Laesio vero quae a seipso infertur, controversia quaedam est potius quam pernicies.
Nihil enim a seipso perimitur.
De Philosophis.
Animam nostram corporis esse dominam ab affectibus phantasiae satis narravimus. Coepimus quoque idem partim a rationis
affectibus indicare. Hanc vero partem diffusius prosequamur. In hac parte ponimus Philosophantes, Poetas, Sacerdotes,
Praesagos et Prophetas.
Epimenidem Cretensem annos quinquaginta dormisse aiunt, id est, ut opinor, a sensibus vixisse semotum, similiterque decem
latuisse Pythagoram, Zoroastrem vero viginti. Socrates, ut scribit Plato, a solis ortu usque ad solem alterum orientem
inconnivens, immobilis, iisdem vestigiis et ore atque oculis in eumdem locum directis cogitabundus et abstractus a corpore
stabat. Plato cum frequenter contemplationis intentione longe secessisset a corpore, tandem in ea ipsa abstractione a
corporis vinculis decessit omnino. Eius discipulus Xenocrates singulis diebus integram horam abstrahebatur a corpore.
Archimedes Syracusanus geometricis figuris intentus, tumultuosum excidium pereuntis patriae et imminentem supra caput
hostem non sentiebat. Porphyrius, Plotini discipulus, scribit Plotinum saepe solitum solvi a corpore, mutare vultus, tunc
mira quaedam invenire, quae postea scriberet. Quater autem affuisse se asserit iis Plotini miraculis, seipsum vero, cum
ageret octavum et sexagesimum aetatis annum, a numine correptum semel inter contemplandum affirmat. Multis annis ante
istos idem fecisse Heraclitum et Democritum legimus. Utrique in solitudinem secesserunt. Alter intentione studii subtristis
videbatur aspectu, alter cum mentem a sensibus avocare coepisset et impediretur ab oculis, sese excaecavit. Quid multa
? Quicumque magnum aliquid in quavis arte nobiliori adinvenerunt, id fecere praecipue, quando digressi a corpore in arcem
animi confungerunt. Hinc Plato scribit in Phaedro Philosophorum mentes praecipue alas quibus ad divina volatur recuperare,
quia videlicet semper divinis incumbant. Et alibi quidem divinos, alibi vero Dei filios nominat, quia quodammodo renascantur
ex Deo. Ob id scribit Aristoteles omnes in qualibet arte viros excellentes melancholicos extitisse, sive tales nati fuerint,
sive assidua meditatione tales evaserint. Quod ego ob eam causam arbitror evenire, quoniam humoris melancholici natura
terrae sequitur qualitatem, quae numquam late sicut caetera elementa diffunditur, sed arctius contrahitur in seipsam.
Ita melancholicus humor animam et invitat, et iuvat, ut in seipsam se colligat. Rursus, anima si frequenter ita ipsos
in se spiritus colligit, propter continuam agitationem, partibus humorum subtilibus resolutis, complexionem corporis multo
magis terream efficit quam acceperit, praesertim cum habitudinem corporis se colligendo reddat compressiorem. Talis autem
est terrae natura.
Mitto quod talis quoque est natura Mercurii atque Saturni, per quam, dum spiritus in centrum colligunt, animi aciem quodammodo
ab alienis ad propria revocant sistuntque in contemplando et ad contra rerum conferunt penetranda. Neque tarnen planetae
vel humores eiusmodi tamquam efficientes causae id operantur, sed vel praebent occasionem vel impedimenta repellunt, animus
autem ipse et invitatus et expeditus talia perficit.
Magnum certe est mentis imperium, quae virtute sua a compedibus corporis solvitur. Ingens opulentia mentis, quae quotiens
pretiosos Dei et naturae cupit thesauros, non ex terrae visceribus, sed ex proprio eruit sinu. Maxime vero in illis apparet
quantum corpori ratio dominatur, qui cum flagitiosam adolescentiam egerint, ante ipsam senectutem subito vel inspirante
Deo vel homine exhortante ita mores mutant, ut ex intemperatis temperati vel continentes evadant. Quod statim fecisse
Polemon traditur eodem die quo audivit Xenocratem de pudicitia disputantem. Idem Diogenes cum audiret Antisthenem disserentem
de libertate. Solet natura quicquid longo tempore inolevit, non aliter quam longo tempore abolere. Habitum igitur diuturna
consuetudine roboratum momento labefactare non naturae corporalis est, sed excelsioris atque divinae.
De Poetis.
Praterea, Poetas considera quos Democritus et Plato divino quodam furore correptos affirmant. Hoc ostendunt prae caeteris duo Platonis dialogi, Phedrus et Ion. Cuius quidem rei tria affert signa. Primum, quod artes singulas singuli homines sine Deo longo vix tempore assequuntur, legitimi vero poetae, quales fuisse vult Orpheum, Homerum, Hesiodum, Pindarum, omnium artium suis operibus certa quaedam indicia et argumenta inseruerunt. Secundum, quod multa furentes canunt et illa quidem mirabilia, quae paulo post defervescente furore ipsimet non satis intelligunt, quasi non ipsi pronuntiaverint, sed Deus per eos ceu tubas clamaverit. Tertium quod non prudentissimi quique et ab ineunte aetate eruditissimi optimi evasere Poetae, verum insani potius aliqui, qualem fuisse constat Homerum atque Lucretium, aut rudiores, qualem se fuisse testatur Hesiodus et quales extitisse Ionem et Tynnicum Chalcidaeum scribit Plato, qui praeter artem subito in rebus poeticis mirandi prodierint. Addit ineptissimos quosdam homines a Musis ideo corripi, quia divina providentia declarare vult hominum generi non hominum inventa esse praeclara poemata, sed caelestia munera. Cuius illud affert signum in Phaedro, quod nullus umquam licet diligentissimus et in omnibus artibus eruditus excelluit in poesi, nisi ad haec accesserit ferventior illa animi concitatio, quam sentimus quando
Veniamus ad sacerdotes.
De Sacerdotibus.
Divum Paulum Theologum tres caelestium hierarchiarum caelos in divina abstractione animi conscendisse scripta eius, gesta
discipuli monstrant. Gallilei quoque nonnulli olim subito inspirante Deo ex piscatoribus summi evasere theologi. Sacerdotes
multos ante horum tempora instinctu daemonum solitos debacchari et mirabilia quaedam effari omnis testatur antiquitas.
Cornelium sacerdotem castissimum scribit Aulus Gellius Patavi mente motum fuisse, eo tempore quo Caesar et Pompeius in
Thessalia confligebant, adeo ut et tempus et ordinem et exitum pugnae videret. Plinius quoque tradit Harmonis Clazomenii
animam relicto corpore vagari solitam et multa ac vera e longiquo nuntiare, donec cremato eo inimici eius, qui Cantaridae
vocabantur, remeanti animae velut vaginam ademerunt. Idem facere consuevisse scribit Maximus Tyrius platonicus et Herodotus
animam Aristei Praeconesii. Aurelius Augustinus refert sacerdotem Calamensem solitum se suo arbitratu a corpore advocare,
praesertim cum querula harmonia demulceretur. Iacebat, inquit, simillimus mortuo, sine anhelitu et, cum ureretur et secaretur,
non sentiebat. Experrectus autem dicebat se nihil praeter ipsam melodiam et voces loquentium in ipsa abstractione sensisse.
Quod significat animam illam nihil tunc operari solitam in corpore, cum nullus esset motus aut sensus tangendi aut anhelitus,
aliquid tamen in seipsa agere, cum harmoniam ante auditam excogitaret vocesque perciperet. Atque et Cornelius ille et
Harmon et Aristeus, quos supra narravi, cum se a corpore abstulissent, nihil vidissent remotius quam antea, nisi anima,
cum a corpusculo isto eximitur, viveret liberior et latius vagaretur, nec Calamensis anima se sua sponte abstulisset a
corpore et semota egisset aliquid, si corporis sui pedissequa fuisset omnino.
Haec his Platonis verbis in Phaedro confirmari videntur. Divinis inquit, meditationibus qui recte utitur perfectisque
mysteriis semper imbuitur, perfectus revera solus evadit. Ab humanis autem studiis segregatus divinoque numini semper
inhaerens, vulgo capitur I quasi extra se positus, sed ipse Deo plenus vulgus latet.
De Fatidicis et Prophetis.
Diximus de Philosophis, Poetis, Sacerdotibus, iam de Fatidicis Prophetisque loquamur. Longior esse cogar, si Augures,
Aruspices, Auspices, Mathematicos, Magos commemoravero. Horum quidem opera peritissimas indicant mentes. Mentes vero divinas
illa prae caeteris praesagia indicant, ut in Phaedro vult Plato, quia sine arte et consilio fiunt, qualia sunt quae de
Diotima vate et Socrate et Epimenide Plato refert, quae de Sybillis Varro una cum Platone, quae de Pythiis oraculis historici
narrant et philosophi pene omnes confirmant, praesertim Platonici, quae de somniis experiuntur omnes, quae de divinis
Prophetis tradunt Hebraei. Horum omnium mentes tunc maxime loca plurima circumlustrabant et tria in unum tempora complectebantur,
quando se a corpore secernebant. Ergo quando animus hominis omnino erit seiunctus a corpore, omnem, ut est apud Aegyptios,
comprehendet locum et omne tempus. Immo vero iam pene est talis animus suapte natura ubique et semper, qui ut multa loca
et remotissima circumspiciat atque ut totum recolat praeteritum tempus et futurum anticipet, non cogitur extra se progredi,
sed relicto corpore in se reversus, id prorsus assequitur, aut quia natura sua ubique est et semper, ut arbitrantur Aegyptii,
aut quia cum in naturam suam se recipit, statim numini coniungitur omnes et locorum et temporum terminos comprehendenti.
Caeterum quo via praesagium cadat in animum, si placet, altius repetam. Tres rerum ordines ad humanam animam pertinere
videntur : providentia, fatum, natura. Providentia est series mentium, fatum, series animarum, natura, series corporum.
Principio sub Deo mentes ilias omnino solutas a corpore ponimus secundum Platonem, quos vocat Dionysius angelos purissimos,
scilicet intellectus. Addimus inferiorem mentium graduni, earum scilicet quae iam corporibus uniuntur et quasi quidam
angeli videntur esse, obtinentes quodammodo gradum infimum angelorum, quorum in numero sunt animae omnes rationales, sive
mundi, seu mundanarum sphaerarum, syderum, daemonum atque hominum. Tertio loco sunt globi caelorum, elementorum, humorum.
Proinde angelorum caput Deus est, quia radium suum rerum omnium creandarum rationibus praeditum per angelos omnes demittens,
gradatim format omnes, ita ut in singulis universam describat mundi figuram. Neque solum sublimes illos intellectus angelosque
purissimos sic exornat, verumetiam per illos tamquam medios in mentes quoque rationalium animarum quasi quosdam infimos
angelos radium eumdem traducti, iisdem praeditum rationibus. Huiusmodi rerum dispositio lexque divina inscripta mentibus
providentia nuncupatur.
Sequitur fatum. Animae quippe rationales non modo vim illam habent intelligendi, per quam angelicae sunt et in ordine
providentiae numerantur, verumetiam vim illam vivificam rectricemque corporis, quae alit corpus in corpore, sentit corporalia
per corpus, movet corpus per locum regitque in loco, quam vim idolum, id est simulacrum rationalis animae Platonici nuncupant.
In hoc idolo insunt semina motionum et qualitatum omnium quae in corpore explicantur ab anima. Omnes animae rationales
tum nostrae, tum quae supra nos sunt, vires illas habent intelligendi. Habent et has vivificas rectricesque corporum facultates.
Sequitur natura. Nam in quolibet corpore animato est certa quaedam eius affectio sive complexio efficax atque vitalis,
quam virtus animae suae vivifica corpori tribuit. Hanc volunt esse Platonici naturam corporum, quasi quoddam vestigium
animae in corpore sive umbram, quam Proculus esse vult una cum divisione corporis divisibilem seminibusque plenam vitamque
corporis ab animae vita manantem.
Resumamus in hunc modum. Omnes mentes, sive sublimes et super animas sint, sive inferiores et inditae animabus, ita invicem
connexae sunt, ut ab earum capite Deo incipientes longa et continua serie procedant, ac superiores quaelibet inferioribus
radios suos dispertiant.
Videamus quid hinc oriatur. Quando quis caput summum recti ligni humi iacentis digito pulsat, usque alterum ligni extremum
pulsatio vel levissima resonat. Idem in chorda fit tensa, cuius si apex tangatur tota tremit et sonat. Si tendas aequo
intervallo duas in lyra fides altera pulsata, tremit et altera. Si duas lyras ad eamdem intentionem fidium temperes, sonante
altera, altera reboat. Quorsum haec ? Ut intelligamus hinc ex omnium mentium mutua et invicem temperata connexione idem
fieri ut scintillae primarum in medias, mediarum in infimas usque refulgeant et a postremis per medias in sublimes iterum
reflectantur. Harum connexionem hanc mutuam scintillarumque infusionem a superioribus ad inferiores continue demanantem
providentiam appellamus.
Mittamus mentes in praesentia, accipiamus idola, id est simulacra animarum. Caput omnium sit idolum animae mundi, huic
connectantur idola duodecim animarum duodecim, sphaeras duodecim agitantium. Quoniam vero in qualibet sphaera plures sunt
animae, harum idola ad unum idolum unius communisque animae, quae totam illam regit sphaeram, religentur. Atque ita omnia
animarum rationalium idola mutua quadam conspiratione ex uno pendent idolo summo, ita ut nutus quilibet idoli primi in
media et mediorum in infima transeant, et semina rerum omnium corporalium a primis idolis, idolis sequentibus inserantur.
Conspirationem huiusmodi seminumque traductionem fatum esse arbitrabamur.
Eadem ratione per corpora procedamus. Complexiones sive affectiones, sive naturae duodecim sphaerarum duodecim uni et
summae naturae ipsius mundanae materiae copulentur. Singulae vero naturae singulorum corpusculorum sphaerae cuilibet adhaerentium
ad naturam sphaerae suae universalem similiter referantur. Atque haec dependentia series naturalis cognominatur, in qua
naturarum superiorum instinctus in naturas inferiores transfunditur. Ita omnes mentes tamquam lumina ad unam mentem tamquam
lumen, omnia animarum idola et simulacra ad unum universalis animae idolum, omnes naturae corporum quasi animarum umbrae,
proprie ad communem naturam unius corporis, quasi umbram unius animae reducantur. Anima nostra per caput suum, id est
mentem, superioribus mentibus nectitur, per vim infimam, id est idolum quo regitur corpus, cum idolis animarum superiorum
conspirat, per naturam corporis sui, cui idolum se insinuat, conciliatur naturis corporum mundanorum, quas natura huius
corporis sequitur. Ergo iis quasi tribus rudentibus toti machinae colligamur, mente mentibus, idolo idolis, natura naturis,
non aliter ac foetus in alvo toti corpori materno per continuata ligamenta connectitur ; unde et animae maternae et corporis
et spiritus materni ipse quoque per animam suam, corpus et spiritum percipit passiones.
Anima igitur per mentem est supra fatum in solo providentiae ordine tamquam superna imitans et inferiora una cum illis
gubernans. Ipsa enim tamquam providentiae particeps ad divinae gubernationis exemplar regit se, domum, civitatem, artes
et animalia. Per idolum est in ordine fati similiter, non sub fato. Siquidem animae nostrae idolum natura sua cum supernis
idolis concurrit ad formandum corpus atque movendum. Per naturam quidem corpus est sub fato ; anima in fato naturam suam,
corpus mens super fatum in providentia est ; idolum in fato super naturam, natura sub fato supra corpus. Sic anima in
providentiae, fati, naturae legibus, non ut patiens modo ponitur, sed [et] ut agens. Ideo Plato in libro de Republica
decimo, virtutem animi, inquit, non esse servilem daemonem vitae ducem, ac rursus vitae fortunam eligi a nobis, non nos
a daemone vel fortuna. Culpam eligentis esse, non Dei. Zoroaster quoque ita praecipit
id est : « Ne tu augeas fatum ». Quasi in tuo arbitrio sit cedere fato atque non cedere.
Cum vero ex tribus illis partibus astringamur partim rerum ordini, partim non astringamur, ex quarta praecipue solvimur
nostrique sumus omnino. Haec ratio est, quam inter mentem animae caput et idolum animae pedem mediam collocamus. Mens
enim animae inest non quantum anima proprie est, sed quantum angelica et a supernis mentibus occupata. Idolum quoque illud
animae, id est rectrix potentia corporis, non est animae purae officium, sed animae iam vergentis ad corpus. Verum ratio
interponitur, vis quaedam verarum propria animarum, per quam in universali conceptu a principiis rerum ad conclusiones
temporali sucessione discurrunt, effectus resolvunt in causas, causas iterum in effectus deducunt, discurrunt etiam conceptu
particulari ad discursionis universalis exemplar. Sed in prima ipsa et universali discursione ratio intellectualis vocanda
est ; in discursione particulari ratio cogitatrix et opinatrix. Mens autem illa, quae est animae caput et auriga, suapte
natura angelos imitata non successione, sed momento quod cupit assequitur, immo habitu quodam, et ut vult Plotinus, actu
simul continet omnia. Ac merito post mentem hanc animae stabilem angelos imitantem sequitur ratio mobilis animae propria.
Huius pedissequae sunt vires illae sentiendi brutae, quae sunt in idolo, phantasia scilicet confusa, quae instinctum sequitur
naturalem, imaginatioque quinque sensuum congregatrix. Idoli pedissequa est natura. Mentem nostram soli cuidam nostro,
rationem solis huius lumini, idolum luminis huius radio, naturam radii reflexioni, id est splendori, et ut rectius loquar,
umbrae Platonici comparant. Atque ut ad vim revertar rationalem, saepe eam aiunt ita se ad mentem habere, ut sermonem
ad animam se habere videmus, et in motu perpetuo liberoque versari. Denique facultas illa rationalis, quae propria est
animae verae natura, non est ad aliquid unum determinata, nam libero motu sursum deorsurnque vaga tur. Primus enim motus
est, qui in propria animae natura locatur, cum ipsa sit essentia tertia, cuius virtus est per se mobilis. Primus autem
motus non hic motus est aut ille, non huc solum fertur aut illuc, sed communis motus est, et tamquam fons motionis perfluit
liber, paribusque in omnem partem momentis prolabitur. Quamobrem licet per mentem, idolum, naturam quodammodo communi
rerum ordini subnectamur, per mentem providentiae, per idolum fato, per naturam singularem universae naturae, tamen per
rationem nostri iuris sumus omnino, et tamquam soluti, modo has partes, modo illas sectamur. Quandoque ratio menti cohaeret,
ubi surgit in providentiam, quandoque idolo obsequitur et naturae, ubi fatum suo quodam subit amore, dum sensibus confisa
huc et illuc rerum sensibilium occursu distrahitur, quandoque omissis aliis in seipsam se recipit, ubi aut res alias perquirit
argumentando, aut indagat semetipsam. Usque adeo vis haec media propriaque animae, et libera est, et inquieta. Et quando
aliquid in nostra incurrit extrema, puta in mentem, idolum vel naturam, fieri quidem potest ut anima statim illud quoquomodo
percipiat, non tamen prius animadvertit se illud percipere, quam in potentiam transeat mediam.
Cum enim potentia media sit, per quam nos homines sumus, immo et quod ipsi sumus, quod pertinet ad eam, evidentissime
ad homines pertinet. Movent saepe colores aut voces oculos sive aures, confestim visus et auditus suum explent officium,
hic videt, ille audit, nondum tamen animus et videre se et audire animadvertit, nisi media nostri potentia sese ad haec
intendat. Quod patet in his qui obvios sibi non comprehendunt, dum aliud quippiam attentius cogitant. Sic mentes superiores
movent semper nostram mentem illius annexam ; impulsum tamen huiusmodi ideo non advertimus, quoniam vis media per inferiora
circumvaga a superioribus se divertit. Eadem ratione idola animarum superiorum pulsant semper idolum nostrum, hunc [tamen]
nos influxum haud agnocimus, quando pars illa media aliud quicquam firmius speculatur. Similiter corporum ampliorum naturae
continue lacessunt corporis nostri naturam [et] hunc instinctum saepissime ratione cadem nequaquam advertimus.
Huius rel exemplum habemus in corpore. Saepe enim nulla re lacessiti, nobiscum subirascimur. Nullis malis turbati nuntiis
aut portentis territi torpescimus, meremus et trepidamus, nullis bonis permulcti gestimus ipsi nobiscum et canimus. Haec
unde? Causam certe novam habent tam novi effectus. Haec utique est varia pro variis temporibus affectio corporis, sive
in felle vel iecore crocea bilis exestuet, seu bilis ferveat atra in splene, seu ciaro sanguine cor abundet. Huiusmodi
corporis affectiones atque naturae, quia proximae sunt vivificae potentiae quae idolo continetur et continet ipsas, eam
variis incitant pulsibus, dum occasionem praebent, ut illa, et aliter, et obnixius operetur in complexione corporis vivificanda
quam soleat. Huiusmodi operatio reddita concitatior vim sentiendi, quae eodem idolo continetur, tactum praesertim titillat
sensim pungitve latenter eiusmodi idoli phantasiam, ceu per naturae indigentiam pungitur stomachus. Punctio illa et titillatio
latens ad mediam animae partem non transit quando illa in aliud inhiat, transit autem quando vacat. Tunc per rationem
cogitatricem repente subirascimur quodammodo vel moeremus, vel gaudemus. Ratio intellectualis haec advertit, unde assentitur
quandoque, quandoque etiam consiliis et remediis haec fugit et fugat.
Summatim his saepe pulsamur affectibus longo ordine a naturis universalibus per propriam in nos descendentibus, et unde
nobis ingerantur penitus ignoramus. Si ita est, cur non etiam mentes superiores menti nostrae coniunctae semper eam pulsent.
Quem impulsum nos minime advertamus, quando pars media nostri ita est suis actibus occupata ut usque ad eam non transeat
mentis influxus. Ea vero vacante, quid prohibet angelicam aliquam rationalibus viribus cogitationem irrepere, licet unde
surrepat non videamus ? Quod indicant illi qui absque praeceptore ex sola vacuae rationis intentione aut etiam tranquillitate
saepe multa et praeclarissima, etiam dum non inquirerent, repererunt, quasi sua sponte solis lumen in serenum aerem subito
se transfundat. Ac licet dispositio mundi, quae tota simul est in mentibus rationibusque supernarum animarum inscripta,
perenni quadam continuatione tota simul nostrae menti se offerat, temporalis tamen mundanorum seminum vicissitudo sicut
paulatim in idolis naturisque illarum animarum sibi ipsi succedit, ita simili quadam successionis continuatione per omnium
animarum idola omniumque corporum naturas descendit usque ad idolum animae nostrae et corporis nostri naturam, ut ecce
ratio pluviae cras futurae hodie regnat in animarum caelestium idolis caelorumque naturis. Eadem per elementalium animarum
idola elementorumque naturas demanat, qousque idolum animae nostrae simulque naturam pulset humorum. Pulsatio idoli nostri
fit ab idolis, naturae nostrae pulsatio ab illis naturis et idolo nostro. Quando mentium ille influxus rationem nostram
sortitur otiosam sive menti vacantem, ipsi aliquid ostendit eorum, quae ad universalem aeternarum rerum cognitionem seu
mundi gubernationern pertinent, ut vel Dei legem et ordines angelorum vel saeculorum restitutiones et regnorum mutationes
praevideat. Quando idolorum naturarumque instinctus rationem omnino et phantasiam offendit vacuam, aliquid sibi portendit
eorum quae ad temporum vicissitudines elementorumque turbationes attinent, ut futuram praevideat pluviam, terrae motus
atque similia. Qua via istud ? Vis illa supernorum idolorum pluvias inductura ad pluvias praefigurat caelorum rotas, hae
aerem humefaciunt, aer udus pituitam movet nostram, humorem scilicet aqueum, pituita spiritum, ex ea praesertim parte
qua et ipse est aqueus. Siquidem spiritus cum sit vapor sanguinis et in sanguine quatuor insint humores, in spiritu sunt
quatuor humorum elementorumque virtutes. Igitur virtus illa spiritus aquea a pituita irritata vivificam animae nostrae
instigat potentiam ex ea parte qua aquaticorum semina vis vivifica possidet. Vis haec suscitat eas imagines quae in vacante
phantasia rationeque sunt ad pituitam pertinentes, ut subito cogitemus flumina, imbres, angues, anguillas, pisces atque
similia. Eodem pacto vis supernorum calores et aestus procreatura congruis mediis choleram, id est bilem, in nobis et
cholericum spiritum movet, hic virtutem vivificam, haec igneas imagines in phantasia rationeque latentes, ut incendia
imaginemur rubeosque colores et flavos.
Septem vacationis genera.Verum quando ita vacamus ut huiusmodi advertamus influxus ? Septem sunt vacandi genera : somno, syncope, humore melancholico, temperata complexione, solitudine, admiratione, castitate vacamus.
Αγγελε μελλοντων θνητοις χρησμωδε μεγιστεid est : Nuntie futurorum mortalibus vaticinator maxime. Accedis ad animas somni quiete demulctas, easque compellans suscitas mentem. Sententias numinum beatorum eis per somnum subinseris. Silens silentibus animis ventura praenuntias, his inquam animis, quorum mens divino cultu rectissime utitur.
Ησνχια γαρ υπνου γληκερου σιγηλλος επελθων
Προσφωνων ψυχαις θνητων νοον αυτος εγειρεις
Και γνωμας μακαρων αυτος καθ' υπνους υποπεμπεις
Σιγων σιγωσαις ψυχαις μελλοντα προφωνων
Οισιν επ' ευσεβιησι θεων νοος εσθλος οδευει
Ab artium et gubernationis industria.Caetera animalia vel absque arte vivunt, vel singula una quadam arte, ad cuius usum non ipsa se conferunt, sed fatali lege trahuntur. Cuius signum est quod ad operis fabricandi industriam nihil proficiunt tempore. Contra homines artium innumerabilium inventores sunt, quas suo exsequuntur arbitrio. Quod significatur ex eo quod singuli multas exercent artes, mutant, et diuturno usu fiunt solertiores, et quod mirabile est, humanae artes fabricant per seipsas quaecumque fabricat ipsa natura, quasi non servi simus naturae, sed aemuli. Uvas ita pinxit Zeuxis, ut ayes ad eas advolarent. Apelles equam ita pinxit et canem, ut praetereuntes equi hinnirent, latrarent canes. Praxiteles in quodam Indorum templo Venerem marmore adeo venustam expressit, ut vix a libidinosis transeuntium conspectibus tuta et pudica servaretur. Archytas Tarentinus columbam e ligno mathematica disciplina fecit, libravit, inflavit spiritu adeo ut volaret. Egyptii, ut tradit Mercurius, deorum statuas construebant tales, ut loquerentur et irent. Archimedes Syracusanus aeneum caelum fecit, in quo omnes septem planetarum motus verissime conficiebantur ut in caelo, et ipsum volvebatur ut caelum. Mitto Aegyptiorum pyramides, Romanorum Graecorumque aedificia, metallorum officinas et vitri. Denique homo omnia divinae naturae opera imitatur et naturae inferioris opera perficit, corrigit et emendat.
Quatuor hominis dotes in artibus.In humanis artibus quatuor animi nostri emicant dotes excellentissimae : facilitas ad percipiendum velocissima, memoria amplissima ac penitus indelebilis, sagacissima praedictio futurorum, verborum usus innumerabilium.
Ab effectu miraculorum.
Non solum vero in formanda et figuranda per rationem artis materia, sicut diximus, mens humana ius sibi divinum vendicat,
verumetiam in speciebus rerum per imperium transmutandis, quod quidem opus miraculum appellatur, non quia praeter naturam
sit nostrae animae, quando Dei fit instrumentum, sed quia cum magnum quiddam sit et fiat raro parit admirationem. Hinc
admiramur quod animae hominum Deo deditae imperent elementis, citent ventos, nubes cogent in pluvias, nebulas pellant,
humanorum corporum curent morbos et reliqua. Quae palam facta fuisse quibusdam saeculis apud varias nationes poetae canunt,
narrant historici, non negant excellentissimi quique philosophi nostri, praesertim Platonici, testantur theologi veteres,
Mercurius in primis et Orpheus, posteriores quoque theologi verbo et opere comprobarunt.
Miraberis forsitan si miraculorum rationes exquiram. Sed audi. In primo libro disputatum est essentiam tertiam esse sub
angelo et super totam mundi materiam, a numine formari, formare materiam, accipere quidem formas spiritales a numine,
dare vero materiae corporales. In tertio quoque libro constitit essentiam tertiam nihil esse aliud quam rationales animas
tam nostras quam nostris superiores. Hinc efficitur apud Platonicos sectatoresque Avicennae, ut omnis rationalis anima
per essentiam suam atque potentiam super totam sit mundi materiam, totam movere possit atque formare, videlicet quando
ad haec Dei fit instrumentum.
Verumtamen talis est ordo rerum : habent omnes animae rationales, ut diximus, intellectuale caput, rationale medium, infimum
vero vivificum. Media haec vis est animae proprietas. Vis autem intellectualis est radius quidam superioris intellectus
demissus in animam et in superiorem intellectum iterum se reflectens. Vis quoque vivifica actus est animae redundans in
corpus et inde resuitans in animam, sicut lumen solis in nube secundum proprietatem suam splendor est ; ut solem respicit,
radius ; ut nubem implet, est pallor, Intellectus intelligibile suspicit et circa ipsum intelligibile permanet in seipso.
Ratio currit, sed in seipsam. Vivifica vis infra se currit usque ad aliud, dum implet corpus. Quoniam vero per hanc infimam
sui partem sive umbram animae longissime a sua dignitate discedunt corporibus propinquantes, factum est ut vires huiusmodi
rectrices corporum, remissa quodammodo vel intermissa amplitudine illa dominationis, quam anima super universitatem corporum
possidet, singulae sint singulis distributae corporibus, quibus astrictae dum sunt, propriam suorum corporum agunt curam,
ac ferme negligunt alienam. Quid eas corporibus alligat ? Ut Plato vult, amor, id est vitae exuberantis affectus, ad proxima
sibi vivificanda proclivior. Diversis autem animarum rationalium speciebus proximae sunt diversae corporum species. Hinc
fieri vult, ut aliae rationales animae cum aliis corporibus conspiraverint, aliae cum sphaeris, aliae cum sideribus, cum
aliis aliae, denique aliae cum corporibus hominum. Atque ex certis quibusdam seminum intimorum dispositionibus a providentia
constitutis aliae humanae animae aliis humanis corporibus regendis magis conveniunt. Et, ut summatim dicam, cuiusque animae
rationalis vis illa vivifica, quoniam ad tertiam essentiam pertinet, aequam vim habet ad corpora quaelibet, sed per amatorium
quemdam instinctum corporibus aliis aliae se movendis accommodant, conferente ad hoc videlicet temperatione divina, et
uno quodam instinctu cessante, vis illa vivifica evadit libera, ut novo affecta instinctu corpus aliud quodammodo regat
et moveat.
Si pars haec infima naturas omnes corporum superat, multo magis media atque summa. Suprema, id est mens, usque adeo supereminet,
ut nihil umquam sapiat corporale, divinorum dumtaxat avida, stabilis [a] natura, intelligentia subita. Media, id est ratiocinandi
facultas, eminet quidem et ipsa magis quam infima, et nunc quidem, ut diximus alias, ascendit in mentem, quando susceptis
a mente principiis demonstrandi universales rerum naturalium rationes inquirit argumentando, nunc autem ad vivificam declinat
potentiam, quando credit phantasiae, auscultat sensibus, blanditur et corpori. Ascendit autem in mentem supernorum capiendorum
amore, descendit in potentiam infimam amore inferiorum gubernandorum. Merito cum sit utrorumque media, diligit utraque,
et tamquam eminentior quam infima, dum infima corpus unum regit solum, ipsa plura movet atque gubernat. Nam dum rectrix
facultas corporis tuum solum alit corpus perque sensum et concupiscentiam servit tui corporis alimoniae, ratio tua et
tui corporis agit curam et aliorum, atque in externa materia fabricat artificia. Haec quoque cum aeque valeat quaslibet
tractare materia, aliis tamen temporibus alias, quocumque rapit amor, tractandas aggreditur. Cessante amore per quem hunc
sculpit lapidem, statuam dimittit subito. Trahente amore ad vasa fictilia, aggreditur figulinam.
Quando de tractandis corporibus loquimur, mentem illam corporum penitus contemptricem parumper intermittimus, de ratione
magis et rectrice potentia loquimur. Hae utique ambae, licet ad quaelibet mundi corpora propter communem naturam essentiae
tertiae parem vim habeant, in illud tamen agunt potissimum, in quod magis afficiuntur, divina illa seminum temperatione
non prohibente. Affectus animorum illorum qui supra nos sunt, stabiliores sunt nostris atque eumdem semper retexunt ordinem,
consueto semper tenore progredientes, quoniam in illis tam suprema vis quam media sursum vergit, contemplationi incumbens
aeternae. Sola vis infima opera variat, sed vicissitudines agit, et ilias quidem ordinatissimas, ita ut in ipsa etiam
mutatione videatur esse stabilitas, dum idem observatur tenor, eademque similiter retexuntur. Sed utcumque sit, formae
rerum tribus animorum illorum viribus insitae causae sunt formarum, quae in mundanis corporibus exprimuntur. Atque ut
ita dicam, fatales imaginationes, quae gradatim idolis animorum illorum suboriuntur, quasi praegnantium mulierum affectus
vehementissimi, quicquid sibi fingunt, in sphaeris suis sequentibusque tamquam foetibus exprimunt. Nostra quoque anima
erga corpus hoc affecta secundum suorum seminum ordinem corpus hoc ex ipsa vi corporis rectrice figurat. Quid huic corpori
praestat certam quatuor humorum complexionem, quid faciei colores et liniamenta, nisi anima ? Anima quoque contra naturam
corporis ponderosi ipsam agit sursum et quatuor invicem vincit contraria, neque miraculum hoc miratur quisquam. Quantum
vero vis eadem per phantasiam valeat in formando vehementioribus affectibus corpore, in superioribus diximus. Siquidem
pro affectuum diversitate diversas qualitates producit in membris : ira, calorem, rubedinem, amarumque saporem et alvi
fluxum ; timore, frigus atque pallorem ; moerore, sudoris humorem albedinemque ceruleam ; anxietate, siccitatem atque
nigredinem. Harum profecto qualitatum ipsi animi affectus auctores sunt, quia saepe ad tales aliquas qualitates movent
priori nostrae complexioni contrarias. Atque, ut Hippocrates docet et Galienus, inveteratus affectus priorem mutat corporis
complexionem et in suam trahit naturam. Hoc agit phantasia.
Quid autem ratio in artibus et gubernationibus operetur, alias declaravimus. Proinde quid a rectrice corporis potentia
in proprio corpore fiat per virtutem vivificam et affectus illi servientes, hic explanavimus. Fit insuper ab ea nonnihil
in corporibus alienis quae sibi propinquant, quando per naturalem calorem concoquit cibos calefacitque tangentes. Anima
quoque materna in corpus alienum agit, quando nutrit foetus in alvo, quod quidem explet ex continuatis vinculis quibus
foetus materno corpori alligatur. Neque propinquum dumtaxat corpus format, sed quandoque [et] remotum. Iacto siquidem
a viro semine in matricem et diu postea, viro absente, virtus formatrix relicta in semine viget ibi et vicem paternae
animae gerit in semine corpusque effingit humanum, ceu cum quis lapidem iacit procul, virtus expultrix lapidi immissa
a iaciente, quamdiu regnat in lapide, tamdiu lapidem pellit, ea scilicet aeris plaga et ad illud signum, qua et ad quod
iactor ille direxerat. Si pars animae regendo corpori accommodata per vivificam vim aliquid operatur in corpus alienum
atque remotum, cur non etiam per vim sensitivam hac eminentiorem, per affectus scilicet phantasiae ? Ergo phantasia instar
virtutis vivificae format et ipsa proprium corpus, ut diximus, quotiens acrioribus affectibus agitatur. Format etiam fascinationibus
et maleficiis alienum. Neque mirum est animam facere talia affectibus suis, si herbae quaedam faciunt aut lapides suis
vaporibus, caelestibus tamen animis aspirantibus. Neque deest animae continuatio mediorum, per quae in alienum corpus
transigat actionem. Quippe venefici hominis phantasia infensa infantis teneriori corpusculo febrem affectat puero. Imaginatio
febris spiritus febriles vibrat, id est cholericos, sicut imaginatio coitus seminales spiritus et genitalia membra. Cholericus
et febrifer spiritus ille perculsus vapores foetidos atque febriferos, si qui in venefici hominis corpore sunt, exsuscitat.
Hi cum primum incitati sunt, una cum spiritu proruunt illuc tamquam sagittae, quo malefica phantasia quasi ad signum intenderat.
Maxime vero ex oculis emicant senioris perque oculos pueri transeunt, tamquam ex vitreis materiis perque materias vitreas
radii, spiritusque inficiunt pueri et humores. Ad haec autem maleficia illi sunt omnium potentissimi, quibus nascentibus
Saturni malignus aspectus semenque parentum terrestre, ac victus persimilis complexionem conflarunt foetidis vaporibus
abundantem et melancholicam ; praeterea, saeva Martis potentia bilis igniculos subdidit. Hi quando in senio sunt, aetate
terrestri et melancholica, morosi sunt valde, et cuicumque contigerit acerrime irascuntur, animoque infensissimo exsecrantur.
Phantasiam certe propter humorem terreum stabilius efficaciusque suis votis affigunt. Hic humor accensus et urit vehementissime
et exstinguitur sero, tanmquam ignis in crassioribus lignis et duriori materia. Vapores quoque non desunt maligni, per
quos quasi sagittas venenum in adversarium iaculentur.
Miraris corpus unius ab animo alterius inquinari ? At non miraris animum laedi ab animo, dum per consuetudinem vitia aliena
combibimus. Non miraris corpus tuum a vapore alterius corporis morbo facile infici, quod phthisis, epidimia, lepra, pruritus,
dysenteria, pleurisis, oculorumque rubor indicant. Apud Hesperios Aethiopas fuisse traditur bestias, nomine catoblepas,
quae solo aspectu homines interimerent, quod et apud Cyrenem faciunt basilisci. Tanta est vis in vaporibus oculorum. Cur
minus subiiciatur corpus tuum alterius animo, quam alterius corpori ? Cur non magis potius, cum sit potentior animus neque
desint media per quae agat ? Quod facere consuevisse homines quosdam in Illyriis et Triballis legimus, qui cum essent
irati, si diutius attentiusque intuebantur hominem, perimebant, qui et geminas habebant pupillas in oculis. Idem quoque
fecisse foeminas nonnullas in Scythia. Tanta est imaginationis potentia, praesertim quando affectibus animi vapores oculorum
subserviunt. Augent enim vim attentio illa mirabilis phantasiae non minus quam struthii oculus defixus ad ovum. Uno siquidem
affectu fervescente tepescit alter. Ideo in maleficae phantasiae intentione remittitur paulisper affectus animae naturalis,
per quem suo corpori devincitur, unde a suo corpore facta liberior materiam novam, in quam nuper afficitur quasi recens
aliquod suum corpus, incipit transmutare.
Si tantam habet vim malefica phantasia, quantam putas habituram beneficam rationem ? Saltem duplo maiorem : Et quia ratio
superat phantasiam, et quia bonitas malum. Igitur ratio quando ad beneficium aliquod tota animi erga Deum intentione defigitur,
nonnumquam corpus illud erga quod est affecta, afficit beneficio tam proprium quam alienum. Hoc munere excellunt illi,
ut est apud Platonicos, qui divino quodam beneficio prae caeteris complexione temperata caelestique sunt praediti, necnon
puris et modicis nutriti cibis, honestis praeterea divinisque moribus educati. Hi medici saepe sunt generis humanii, et
corpori cui cupiunt bona, si directi prorsus in Deum pus votis ardenter exoptant, illico praestant, praesertim si hominis
beneficium accepturi animus sit paratus. Hinc Zoroaster inquit :
Id est : « Si mentem ardentem ad opus pietatis intenderis, labile corpus servabis ». Talia quaedam miracula
facta ab Apollonio Theaneo philosopho narrat Philostratus. Rursus a Pythagora, Empedocle, et Philolao similia quaedam
gesta Pythagorei multi affirmant. Scribit insuper Iamblichus Pythagoricos, quotiens narrarentur miracula, facile solitos
credere illa a Deo per divinas animas fieri atque in rebus huiusmodi haec Lini carmina semper habuisse in ore :
Ψυχη η μεροπων θεον αγξει πως ες εαυτην
Ουνεν θνητον εχουσα, ολη θεοθεν μεμεθυσται
Αρμονιαν αυχει γαρ, υφ' η πελε σωμα βροτειον
Id est : « Anima hominum Deum quodammodo contrahit in seipsam, quando nihil retinens mortale, tota divinis haustibus
ebriatur. Tune quoque exultat in corporis harmoniam ». Huiusmodi animum divi Ioannis theologia nasci iterum dicit
ex Deo. Siquidem Dei summi influxus per mentes angelicas usque ad animam hominis defluens, instigat quotidie animam corpori
mersam, ut exuta carneam textam ponat potentias operationesque animales, et pro anima fiat angelus, quemadmodum radius
solis vapores tenuat trahitque sursum et in igneam convertit naturam. Qui huic inspirationi totum se committit, cessat
esse anima fitque, Deo regenerante, Dei filius, angelus. Idcirco Plato theologos appellavit Dei filios in Timaeo.
Si anima natura sua excedit mundi machinam perque vires inferiores mira operatur in corporibus etiam alienis, quid illam
putamus acturam, quando in caput surrexerit suum evaseritque angelica ? Quod oportet fieri posse quandoque, postquam blau
dimentis sensuum fit saepe brutalis, et inspiratio Dei esse non debet vanior quam sensuum blandimenta. Tunc igitur non
unum quemdam amplius aut tenerum fascinabit, aut sanabit hominem aegrotantem, sed sphaeris imperabit elementorum. Quamdiu
corpori huic addicta est, parvi huius mundi elementa, id est humores quatuor, agitat eisque calorem, frigus, humorem,
siccitatem, colores omnes saporesque inducit, ut supra patuit tum in actu vitali, tum in affectibus phantasiae. Ideo quando
soluta ab hoc emergit in amplum, Deo iam plena animalis huius grandioris humores, id est quatuor elementa maioris mundi
movet ut sua. Siquidem iam quasi evasit anima mundi, eius videlicet mundi partis, erga quam afficitur maxime. Ac sicut
eadem hominis anima quae cubitale infantis corpusculum rexerat, regit bicubitum aeque et tricubitum ac deinde quatuor
cubitorum et decem rursus, ut dicitur de gigantibus, ita si usque ad centum creverit et ducentos, aeque reget. Quod enim
naturae ordine et dignitate omne molem corporis antecedit, non minus totam ipsam molem quam molis partem implere potest
atque movere. Si vim ab ipso Deo videlicet habet vivifica vis rationalis animae in mundi sphaeras, vim quoque habet in
eas rationis ac mentis affectus. Solo igitur affectu citabit ventos, Deo duce, ac caelo nubes inducet sereno, easque coget
in pluvias. Rursus sedabit ventos et aerem serenabit.
Quod quidem posse fieri factumve fuisse Hippocrates Cous, theologi Mauri et Arabes confitentur, Maurorum princeps Avicebron,
Arabum Avicenna. Mitto quot elementorum turbationes procellasque tum ex daemonum conflictationibus, tum ex casibus animarum
in corpora saepe contingere Aegyptii Platonicique arbitrentur, qua quidem de re Plutarchus et Porphyrius et Proculus diligentissime
disputant. Platonis certe Platonicorumque sententia est, a caelo ad terram usque in sphaeris omnibus alias plagas numinibus
aliis ab initio distributas ita fuisse ut quando in regione terrae certis dicata numinibus dispositio ad ipsa numina vel
per supernos influxus, vel per animorum affectiones praecipue augetur, miracula saepe talibus numinibus congrua vel per
se, vel per animas ibidem ab eisdem numinibus occupatas efficiantur. Sed de his alias. Magicam quamdam in praesentia sententiam
referamus.
Putant Chaldaei posse insuper aliud quiddam ab anima mirabile fieri, ut scilicet radiis effusis in corpus suum ipsum lumine
circumfundat et radiorum levitate tollat in altum. Quod in seipso fecisse patrem eorum Zoroastrem nonnulli referunt. Ego
vero, si qua huius miraculi ratio assignari potest, talem forsitan esse opinor. Prima lux in Deo est, atque ibi est talis
ut superemineat intellectum, ideoque non potest lux intelligibilis appellari. Sed lux illa Dei, cum infunditur angelo,
fit e vestigio lux intellectualis atque intelligi potest. Quando infunditur animae, fit rationalis ac potest non intelligi
solum, sed [etiam] cogitari. Inde migrat in animae idolum, ubi fit sensitiva, nondum tamen corporea. Inde in aethereum
vehiculum idoli, ubi fit corporalis, nondum tamen manifeste sensibilis. Denique in corpus elementale, sive simplex aereumque,
sive compositum, quod est aetherei vasculum, in quo evadit manifeste visibilis. Atque ego hanc esse puto catenam illam
auream quam vidit Homerus a caelo pendentem et in terras usque demissam, qua apprehensa homines sese possint in caelos
attollere. Profecto tanta luce divinitus abundant caelestes animae, ut ingens inde in corpus earum redundet copia luminis,
quod videmus in stellis si quando anima hominis ita figat aciem suam in deum divinoque lumine impleatur rapiaturque, ut
ille tunc aeque coruscat et in vehiculum suum radios effundit uberrimos perque vehiculum et corpus aereum in corpus hoc
oculis manifestum. Quod tunc plenissima illa copia radiorum effulget, rarescit, attollitur, aethereo ad hoc conferente
vehiculo corporeque aereo, quasi stuppa elevata per flammam. Tali quodam igneo curru Magi atque Platonici Heliam Paulumque
raptos in caelum fuisse dicerent, ac demum post mundi iudicium corpus, quod nostri glorificatum nominant, similiter raptum
iri. Ideo sic praecipit Zoroaster :
Οτι ψυχη πυρ δυναμει πατρος ουσα φαεινον
Ηγεισθω ψυχης βαθος αμβροτον, ομματα δ' αρδην
Παντ' εκπετασον ανω,
Μηδε το της υλης σκυβαλον κρημνω καταλειψης
Id est : « Quoniam anima per potentiam patris fit ignis splendidus, dominetur in te immortalis profunditas animae,
et oculos omnes una tolle in altum, tunc neque etiam materiale ipsum corpus praecipitio derelinques ». Ignem appellat
lucem ipsam, qua et exuberat Deus per se et anima per vim patris conversa in patrem abundat. Et quia Deus est ipsa unitas
super mentem et centrum essentiarum super essentiam, ideoque non unitur illi per mentem proprie, sed per unitatem animae,
quae est mentis caput centrumque totius animae, idcirco dicit Zoroaster : « ducat te animae profunditas immortalis
», id est unitas ipsa, quam impressit quondam Deus animae tamquam unitatis divinae characterem, a qua et ad quam
omnes aliae vires animae quasi a centro et ad centrum omnes circuli lineae pendent. Sequantur "oculi tui omnes",
id est omnes vires animae quae in cognoscendo versantur. Huc tendit illud : "Attollite portas principes vestras,
et elevamini portae aeternales, etc". "Una", id est in unam collectae mentem, sive in unitatem mentis caput.
Tunc eas sequetur corpus tum caeleste, tum terrenum. Properea dixit "corpus materiale", id est terrenum, tunc
"non derelinqui praecipitio", quia tunc ipsum quoque tolletur in altum neque relinquetur in infimo loco mundi,
quem locum Magi saepe nominant praecipitium. Miraculi huius vim effectumque describit etiam Mercurius Trismegistus, ubi
de regeneratione cum filio suo Tatio disputat.
De hoc quidem miraculo, quod in proprio corpore mens ostendit, ex Platonicorum opinione satis sit dictum. De illis vero
quae in sphaeris mundi demonstrat, tales quaedam apud Platonicos moventur quaestiones, quales dicam, et solvuntur ut dicam.
Mens hominis quando corporeas exuit curas, cur passiones elementorum affectat ? Quia publicum bonum non despicit divinus
animus summi communisque boni filius. Ergo tamquam deus aliquis ad anomalium hominumque commoditatem providenter elementa
movebit. An potest adeo supra suum corpus attolli ut mundi sphaeras attingat ? Potest utique, si ubique est, ut quidam
putant. Sed nonne etiam lumen crassa laterna inclusum paulo momento laterna reclusa emicat eminus et remotissima quaeque
illuminat ? Neque tamen a laterna discedit ; clausa iterum laterna in angulum absque sui offensione colligitur, quod dum
locum prius impleret amplissimum, absque sui dissipatione profundebatur. Mira luminis virtus ! In angustissimo quiescit
loco, implet amplissimum. Id quippe facit, quoniam lumen quodammodo est incorporeum. Idem facit animus, quia divinum est
lumen. Numquid divinus hic animus in his conficiendis miraculis per omnes sui partes secedit a corpore ? Nihil opus est
ut officium omnino dimittat contrariorum conciliandorum.
Anima utique in corpore per idolum suum quasi crinitae comam in vapore primum contraria in unum elementa conciliat, deinde
si dissolvitur quicquam, instaurat nutriendo, auget etiam, regit corpus et transfert, et reliqua. Videmus apertissime
opus transferendi regendique corporis remitti et intermitti quandoque. Cum anima vehementiori corripitur phantasia, officium
augendi nutriendique minuitur propter intentissimam rationis indaginem. Ideo non concoquunt cibos philosophantes et anima
adulto corpore acutius speculatur quam adolescente, minus in augendo corpore occupata, et sobrium corpus speculationem
impedit minus, dum anima ad speculandum est dumtaxat intenta, Quamobrem cum per mentem tanta animi contingit abstractio,
ut et phantasia et ratio naturalis intermittantur, quae solent ipsae nutritionem regimenque membrorum debilitare, quid
obstat quo minus cadat corpus et nutriatur in corpore nihil ? Restabit forsitan solum conciliationis officium, quo anima
nondum sinat dissolvi humores atque diffugere. Sed non fiet tunc talis conciliatio, ut fieri solet, per idolum, quod omnino
destituit terrenum corpus, quando anima nihil sapit terrenum. Tunc enim idolum ita relinquit terrae naturam, sicut ratio
terrenorum corporum relinquit imagines.
Opinor igitur viri omnino abstracti corpus eo ipso in tempore brevissimo, quo est angelicus animus, per virtutem idoli
antea consuetam neque moveri neque sustineri neque etiam contineri. Quod si moveatur vel sustineatur vel continueatur,
id fieri arbitror per illud animae centrum, quam paulo ante unitatem vocavimus animae a Deo tributam, per quam Deo omnium
centro et purae unitati concilietur, per quam non modo elementa corporis huius, sed etiam mundi conciliet, per quam solam
posse Deum attingi sic aperuit Zoroaster :
Id est : « Est intelligibile aliquid, quod intelligere te oportet mentis flore ». Florem mentis appellat
Zoroaster ipsum animae centrum, quod Plato nominat mentis caput. Sententiam hanc nostram illud Pauli divini theologi confirmare
videtur, quod inquit animum Deo raptum nec esse evidenter in corpore nec extra corpus, videlicet quia non insit corpori
per idolum, sed adsit per centrum. Quamdiu mirabilia haec animus operatur ? Quamdiu ita manet abstractus ? Manet vero
parumper naturali quodam potentiae inferioris affectu ad curam corporis retrahente, sicut et paulisper manere in aere
lapis dicitur sursum iactus inter ascensum atque descensum.
Sed numquid ordinem mundi animus confundit humanus mira cula operando ? Nequaquam. Nam, ut platonice loquar, in universali
rerum lege et perpetua quadam serie causarum ad idem conferentium sunt huiusmodi praescripta miracula. Ad hoc ipsum conducit
providentia mentium sub Deo usque ad mentem nostram continue conspirantium. Ad idem divinum fatum animalium idolorum a
prima anima ad nostrae animae idolum confluentium. Ad idem divina quaedam naturarum omnium dispositio a primae naturae
affectione concurrentium usque ad naturae nostrae complexionem. Idem saepe nobis caelestia signa praenuntiant, per quae
quasi per oculos nutusque numinum cogitationes significantur. " Caeli enarrant gloriam Dei et opera manum eius annuntiat
firmamentum ". Non igitur quando animus ille angelicus optat mirabile aliquod opus conficere, puta citare ventos,
statim superiores causae huic favent voto et nova cupiunt, quoniam nova animus affectavit, sed contra, quoniam caelestes
idipsum decreverunt, iste cupit. Quonam pacto ? Futurorum ventorum stat in supernis numinibus praevidentia. Dispositio
huiusmodi, ut alias diximus, per tres illas series statim ad animas nostras usque decurrit, praecipue per providentiam
in mentem, quodammodo etiam per fatum in idolum, per naturam quoque in corporis nostri complexionem. Sed perturbati hominum
animi hos inpulsus non capiunt, pacatus autem animus undique supernos capit impulsus. Unde latenter incipit cogitare eadem
quae cogitant superi, eademque velle ac nolle, cum naturali, id est divino et intimo inclinetur instinctu. Huic cogitationes
omnes affectusque succedunt ad votum, et quicquid a superis postulat, accipit. Nempe quae illi iam daturi fuerant, postulat,
et quia daturi erant, ad postulandum provocaverunt, sicut mater quae pomum manu praefert oculis filii, ut hinc invitatus
filius petat pomum. Filius videt, petit, accipit ; accipit, inquam, non solum quia petit, sed petit etiam quia sit accepturus.
Neque vult dare mater postquam filius velit accipere, sed e converso. Nos quidem plurimum non naturalibus divinisve incedimus
desideriis, sed illis quos accendit quotidie casus ; prout enim alia atque alia sensibus nostris occurrunt, aliter aliterve
afficimur. Atque ita rebus contingentibus occupati, raro ut cupimus, assequimur, quia raro et sorte quadam cum supernorum
voluntate concurrimus. Angelicus autem animus et consentit cum illis, quia tranquillus vivit et imperat mundo, quia sua
sponte ab hoc corpusculo, quod est mundi particula, solvitur, in sui naturam regressus amplissimam. Talem vero fore animum
praevidit Deus, talem, inquam, non superno auxilio tantum, sed etiam propria voluntate, quae quidem tunc praecipue agit
libere, quando, dimissis actionibus, in seipsam originemque [suam] contemplandam amandamque se flectit. Talem quoque elegit
Deus ad mirabilia perpetranda. Cuius orationes etiam circa publicas mundi mutationes non esse vanas, Avicenna in Metaphysicis
et Proculus Iamblichusque disputant in Timaeo. Probant enim vota viri sanctissimi, praesertim si cum illo populi quoque
vota concurrant, animos mirabiliter ita coniungere Deo, ut una quodammodo Dei animique operatio fiat, sed Dei quidem velut
artificis, animi autem tamquam instrumenti divini. De illis vero miraculis quae Deus per se absque instrumento facit,
quae longe maiora sunt, in praesentia non tractamus.
Miracula huiusmodi numquid naturalia sunt animo ? Sunt naturalia quodammodo, ut opinantur Platonici, atque iterum non
naturalia. Naturalia quidem quantum recurrit in mentem fitque summi Dei pedissequus atque instrumentum. Non naturalia,
quantum unius tantum servit corporis usui, cuius amore captus ad tempus, neque virtutis suae explicat amplitudinem, neque
divinae fit particeps. Qui quotiens et explicat, et fit particeps, ostendit se nullo ictu corporum dissolutum iri, quandoquidem
quodammodo praestat omnibus et torquet omnia pro arbitrio.
Singula vero quae de miraculis ex Platonicorum mente disseruimus, ita a nobis affirmata sint ut a Christianis Theologis
approbantur.