FICINUS Marsilius Commentarium Marsilii Ficini Florentini in Convivium Platonis de Amore (1489) ORATIO SEPTIMA |
Conclusio supradiclorum et opinio Guidonis Cavalcantis Philosophi.
Postremo Christophorus Marsupinus, vir humanissimus, Alcibiadis personam gesturus, his ad me verbis convertitur. Gratulor equidem, O Marsili, Iohannis tui familie plurimum, que inter multos et doctrina et rebus gestis clarissimos equites, Guidonem philosophum peperit, de re publica bene meritum et aculeis dialectice cunctis suo seculo precellentem, qui hunc amorem socraticum tam moribus quam carminibus imitatus, brevi quecumque a vobis sunt dicta perstrinxit.
Phedrus enim amoris originem tetigit ex cahos visceribus emanantem. Pausanias iam natum amorem, geminam divisit in spetiem, celestem scilicet et vulgarem. Eryximachus eius aperuit amplitudinem, dum cunctis in rebus eum sic inesse monstraret in partes geminas distributum. Aristophanes quid agat in singulis tam amplissimi dei presentia declaravit, ostendens per hunc fractos homines refarciri. Agathon quanta sit eius virtus potentiaque tractavit, cum ab eo solo beatos fieri homines disputaret. Socrates tandem, a Diotima edoctus, summatim quid sit amor et qualis, unde ortus, quot habeat partes, quorsilm tendat et quantum valeat explicavit.
Guido Cavalcantes philosophus omnia hec artificiosissime videtur carminibus suis inseruisse. Quemadmodum Solis radio speculum modo quodam percussum splendet iterum et proxime sibi appositam lanam reflexione illa splendoris inflammat, ita ille partem anime quam obscuram phantasiam vocat atque memoriam, ceu speculum, pulchritudinis ipsius Solis locum habentis simulacro tamquam radio quodam per oculos hausto, censet ita pulsari ut ipsa sibi ex illo alterum effingat simulacrum, quasi simulacri primi splendorem, quo appetendi vis non aliter quam lana accendatur et amet. Addit amorem hunc primum in appetitu sensus accensum a forma corporis per oculos inspecta creari. Sed eam ipsam formam non eo modo quo in corporis materia est, in phantasiam imprimi sed sine materia, ita tarnen ut certi cuiusdam hominis signato in loco et tempore positi sit imago. Rursus imaginis huiusmodi spetiem aliquam statim in mente lucere, que non amplius unius cuiusdam humani corporis, ut erat in phantasia, videatur esse similitudo, sed totius eque generis humani ratio communis et definitio. Itaque sicut ex phantasie imagine a corpore sumpta, in appetitu sensus corpori dedito, amor ad sensus proclivis exoritur, ita ex hac mentis spetie rationeque communi tamquam a corpore remotissima, amor alius in voluntate nascitur a commertio corporis alienissimus. Ilium in voluptate, hune in contemplatione locavit. Illum circa particularem corporis unius formam revolvi putat, hune circa universalem totius humani generis pulchritudinem. Hos utique amores sibi ipsis in homine repugnare et ilium deorsum ad ferinam et voluptuosam depellere, hune sursum ad angelicam vitam contemplativamque attollere. Hune absque perturbatione vult esse et in paucis reperiri ; illum multis passionibus anxium ac plurimos occupare. Ideo istum paucis verbis absolvit, in alterius passionibus enarrandis prolixior.
Quoniam vero eadem apertissime, que et vos in superioribus narravistis, hic explicat, ea in presentia recensere opus
esse non censui. Verum cognovisse sufficiat philosophum hune aliquam chaos informitatem, qualem supra vos posuistis, in
amoris procreatione miscuisse, dum diceret obscuram phantasiam illuminari atque ex illius obscuritatis et huius luminis
mixtione amorem originem ducere. Amorem preterea geminum ilium celestem scilicet et vulgarem a quis in eius verbis non
videat ? Originem quin etiam illius primam in divinorum, secundam in corporum collocat pulchritudine. Solem namque
dei lucem, radium corporum formam intelligit. Finem postremo suum vult eiusdem principiis respondere, dum alios
usque ad formam corporis, alios usque ad dei spetiem, amoris provehit instigatio.
CAPUT II
Socrates fuit verus amator et Cupidini similis.
De amore hactenus. Ad Alcibiadem et Socratem veniamus. Postquam convive satis amantium deum laudaverant, reliquum erat
ut dei huius cultores legitimi laudarentur. Maxime omnium legitime amasse Socrates ab omnibus perhibetur. Is cum per omnem
vitam palam sine ulla prorsus dissimulatione in castris Cupidinis militasset a nullis unquam notatus est, quasi minus
honeste quemquam dilexerit. Huic vite severitas et alienorum scelerum correptio frequens multos et magnos viros, ut solet
veritas, infensos reddiderat, Anitum, Melitum, Liconem presertim, cives in Republica potentissimos, Thrasymacum, Polum
et Calliam oratores. Aristophanem preterea comicum acerimum habuit insectatorem. Sed neque cives illi in accusatione qua
Socratem in iudicium traxere inhonestos amores inscripserunt neque oratores eius hostes tale quicquam Socrati obijecere.
Neque Aristophanes comicus, licet alia multa ridicula et absurda in Dionysiis colligat in Socratem maledicta. An censetis
eum si tam feda se labe coinquinasset, immo nisi fuisset ab huius criminis suspitione remotissimus, venenosas talium detractorum
linguas evasurum fuisse ?
Numquid, o optimi vin, illud in superioribus animadvertistis, quod dum Plato ipsum fingit amorem, Socratis omnem pingit effigiem ac numinis illius figuram ex Socratis persona describit quasi verus amor ac Socrates similimi sint atque ideo ille pre ceteris verus sit legitimusque amator ? Agite iam amoris picturam illam in animum revocate. Videbitis in ea Socratem figuratum. Socratis personam ante oculos ponite. Macilentum, aridum squalidumque videbitis, hominem scilicet natura melancolicum, ut fertur atque irsutum, extenuatum inedia, incuria sordidum. Nudum preterea, id est, simplici et veteri opertum palliolo. Sine calceis incedentem, ita semper solitum incedere Socratem apud Platonem Phedrus ostendit. Humilem perque in fima volantem, humi semper Socratis defixus erat aspectus, ut ait Phedon. Loca insuper vilia frequentabat, aut enim in Simonis coriarii aut in sculptorum officinis obversabatur. Rusticis et incomptis utebatur vocabulis, quod ilii obijcit Callicles in Gorgia. Adeo preterea mitis, ut multis lacessitus iniuriis, sepe etiam pulsatus, ne commotus quidem animo fuisse tradatur. Sine domicilio. Interrogatus Socrates cuias esset : Mundanus inquit. Ibi enim patria, ubi bonum. Sed neque huic proprii lares neque mollis lectus neque pretiosa supellex. Ad fores, in via, sub divo dormiens. Hec apertum pectus et cor patens omnibus in Socrate nostro significant. Preterea quod et visu delectabatur atque auditu, que fores animi sunt, quod etiam securus et intrepidus incedebat, iacebatque etiam, si oportuisset, pallio obvolutus ubique.
Semper egenus. Quis nesciat Socratem sculptoris et obstetricis fuisse filium et usque in senectuten in sculpendis lapidibus manu propria victum quesisse, nec habuisse unquam unde se satis et filios aleret ? Hic inopiam sue mentis passim confitebatur, interrogans omnes, nihil scire se predicans. Virilis. Erat enim constantis animi invicteque sententie qui etiam Archelaum Macedonem et Scopam Crannonium Eurylochumque Larisseum aspernatus est alto animo, cum ab eis missas pecunias non accepit neque ipse ad eos voluit proficisci. Audax feroxque. Quanta eius fuerit in rebus bellicis fortitudo, Alcibiades in Convivio explicat copiosissime, cui Socrates cum in Potidea vicisset victoriam sponte dicitur concessisse. Vehemens. Erat quippe, ut recte Zopyrus physionomus iudicaverat, concitatissimus. Sepe vero inter loquendum, agente id orationis vehementia, iactare digitos solebat et crines vellere. Facundus. Huic rationes in utramque partem ferme pares, dum differeret, suppetebant. Hic licet incomptis verbis uteretur, ut in Convivio Alcibiades ait, magis tarnen quam Themistocles et Pericles omnesque ceteri oratores audientium animos commovebat.
Pulchris et bonis insidiatur. Insidiatum sibi semper fuisse Socratem Alcibiades inquit. Eorum quippe, qui honesta indole prediti videbantur, amore captus, eosdem rationibus suis ad philosophie studia Socrates capiebat. Callidus sagaxque venator. Socratem venari solitum ex corporis forma divinam spetiem, in superioribus satis est dictum, et in Protagora Plato testatur. Machinator. Multis modis, ut indicant Platonis dialogi, sophistas confutabat, adolescentes exhortabatur, modestos viros erudiebat. Prudentie studiosus. Fuit enim tanta prudentia et in presagiendo tam perspicax ut quisquis contra eius consilium quicquam ageret perderetur ; quod in Theage a Platone narratur. Per omnem vitam philosophans. Hic in sua illa apud iudices defensione iudicibus edixit, ut si ea conditione eum morte absolverent ut numquam postea philosophetur, se mori malle quam philosophari desinere.
Incantalor, fascinator, veneficus atque sophista. Nempe Alcibiades ait se magis Socraticis verbis quam Marsye Olympiique excellentium musicorum melodia mulceri. Demonem vero ilii fuisse familiarem et accusatores sui et amici testantur. Sophistam quoque Socratem Aristophanes comicus apellavit atque etiam sui accusatores. Quippe cui equa esset hortandi et dehortandi facultas. Inter sapientiam et inscitiam medius. Cum omnes homines ignorantes sint, inquit Socrates, hoc ego tam a ceteris differo, quod meam ignorantiam non ignoro, cum alii prorsus ignorent. Ita erat inter sapientiam et ignorantiam medius, qui licet res ipsas nesciret, suam tarnen ignorantiam cognoscebat.
Quas ob res Socratem amori similimum ideoque verissimum amatorem post amorem ipsum laudandum Alcibiades iudicavit, ut
in eius laude intelligamus omnes qui similiter amant esse laudatos. Que Socratis laudes sint, hic audivistis et in Platonis
verbis Alcibiadis ore patent clarissime. Quo etiam pacto amabat Socrates, cognoscere potest qui Diotime doctrine meminerit.
De amore ferino, quod insanie speties est.
Verum interroget forte quispiam quid hominum generi Socraticus amor iste conducat, cur tantis sit laudibus celebrandus,
quid obsit contrarius. Dicam equidem, altius aliquanto exorsus.
Plato noster furorem in Phedro, mentis alienationem definit. Alienationis autem duo genera tradit. Alteram ab humanis
morbis, ateram a deo provenire existimat. Insaniam illam, hanc divinum furorem nuncupat. Insanie morbo infra hominis spetiem
homo deicitur et ex homine brutum quodammodo redditur. Insanie duo sunt genera. Alterum cerebri, alterum cordis vitio
nascitur. Cerebrum sepe adusta bili, sepe sanguine adusto, nonnumquam atra bili nimium occupatur. Hinc dementes homines
quandoque redduntur. Qui adusta bili vexantur, vel a nemine lacessiti vehementissime irascuntur, alte vociferantur, in
obvios irruunt, se ipsos et alios cedunt. Qui sanguine adusto laborant, effusos nimium in risus prorumpunt, preter omnium
consuetudinem se iactant, mirabilia de se pollicentur, cantu gestiunt exultantque tripudio. Qui bili premuntur atra, merent
perpetuo, ipsi sibi somnia fingunt, que vel presentia exspavescant vel futura formident. Atque he quidem tres insanie
speties cerebri fiunt defectu. Quando enim humores ilii retinentur in corde, angustiam et solicitudinem pariunt, non dementiam.
Tunc vero amentiam quando caput oppresserint. Ideo cerebri vitio dicuntur contingere. Cordis autem morbo eam proprie insaniam
fieri arbitramur, qua affliguntur ii qui perdite amant. His falso sacratissimum nomen amoris tribuitur. Verum ne forte
nimis contra multos sapere videamur, disputationis gratia, nos etiam amoris nomine ad istos utamur.
CAPUT IV
Amoris vulgaris est fascinatio quedam.
Vos autem aurium ac mentis intentionem dicendis accommodate. Sanguis in adolescentia subtilis est, clarus, calidus atque
dulcis. Procedente enim etate subtilioribus partibus resolutis fit crassior, propterea fit et obscurior. Nempe quod tenue
rarumque est, purum est atque perlucidum ; contrarium vero contra. Cur calidus atque dulcis ? Quia vita et vivendi initium,
ipsa scilicet generatio in cabre et humore consistit ac semen, prima viventium genitura, calidum est et humidum. Natura
talis in pueritia et adolescentia viget. In sequentibus etatibus paulatim in contrarias qualitates, siccitatem et frigiditatem,
necessario permutatur. Ideo sanguis in adolescente subtilis est, clarus, calidus atque dulcis. Quia subtilis, clarus,
quia recens, calidus atque humidus, quia calidus et humidus est, ideo dulcis esse videtur. Dulce a enim sit in calidi
et humidi mixtione. Quorsum hec ? Nempe ut intelligatis spiritus in hac etate subtiles et claros esse, calidos atque dulces.
Hi enim cum a cordis cabre ex puriori sanguine generentur, tales in nobis sunt semper qualis est et sanguinis humor. Quemadmodum
vero spirituum vapor huiusmodi creatur ex sanguine, ita et ipse similes sibi radios per oculos quasi vitreas phenestras
emictit. Atque etiam sicut cor mundi Sol suo circuitu lumen perque lumen virtutes suas ad inferiora demictit, sic corporis
nostri cor motu suo quodam perpetuo proximum sibi sanguinem agitans, ex eo spiritus in totum corpus perque illos, luminum
scintillas per membra diffundit quidem singula, per oculos autem maxime. Ad altissimas quippe corporis partes spiritus,
maxime cum sit levissimus, evolat, eiusque lumen per oculos, cum ipsi perspicui sint atque omnium partium nitidissimi,
uberius emicat.
Inesse vero oculis et cerebro lumen aliquod, licet exiguum, animalia multa que noctu vident, testimonio esse possunt,
quorum in tenebris coruscant oculi. Ac etiam, si quis certo quodam modo oculi angulum digito presserit contorseritque,
circulum
quemdam videtur intra se lucidum intueri. Fertur et divus Augustus oculos adeo claros et nitidos habuisse ut, cum acrius
quemquam intueretur, cogeret eum quasi ad Solis fulgorem vultum submictere. Tiberius quoque pregrandibus fuisse oculis
traditur et qui, quod mirum esset, noctu et in tenebris viderent, sed ad breve, et cum primum e somno patuissent, deinde
rursus ebescebant. Quod autem radius emissus ab oculis vaporem secum spiritalem trahat et vapor iste sanguinem, ex eo
perspicimus quod lippi et rubentes oculi spectantis proxime oculos radii sui emissione cogunt morbo simili laborare. Ubi
apparet et radium usque ad obvium ilium protendi et cum radio una vaporem corrupti sanguinis emanare, cuius contagione
oculus spectantis inficitur.
Scribit Aristoteles, mulieres quando sanguis menstruus defluit, intuitu suo speculum sanguineis guttis sepe fedare. Quod
ex eo fieri arbitror quia spiritus, qui vapor sanguinis est, sanguis quidam tenuissimus videtur esse, adeo ut aspectum
effugiat oculorum, sed in speculi superficie factus crassior clare perspicitur. Hic si in rariorem materiam aliquam, ceu
pannum aut lignum incidat, ideo non videtur quia in superficie rei illius non restat, sed penetrat. Si in densam quidem,
sed asperam, sicuti saxa, lateres et similia, corporis illius inequalitate dissipatur et frangitur. Speculum autem propter
duritiem sistit in superficie spiritum ; propter equalitatem lenitatemque servat infractum ; propter nitorem, spiritus
ipsius radium iuvat et auget ; propter frigiditatem, rarissimam illius nebulam cogit in guttulas. Eadem ferme ratione
quotiens hiantibus faucibus obnixe hanelamus in vitrum, eius faciem tenuissimo quodam salive rore conspergimus. Siquidem
alitus a saliva evolans in ea materia compressus relabitur in salivam.
Ergo quid mirum, si patefactus oculus et intentus in aliquem, radiorum suorum aculeos in adstantis oculos iaculatur atque
etiam cum aculeis istis, qui spirituum vehicula sunt, sanguineum vaporem ilium, quem spiritum nuncupamus, intendit ? Hinc
virulentus aculeus transverberat oculos cumque a corde percutientis mictatur, hominis perculsi precordia, quasi regionem
propriam repetit, cor vulnerat, inque eius duriori dorso ebescit reditque in sanguinem. Peregrinus hic sanguis, a saucii
hominis natura quodammodo alienus, sanguinem eius proprium inficit. Infectus sanguis egrotat. Hinc duplex sequitur fascinatio.
Aspectus fetidi senis duplexm et mulieris menstrua patientis puerum fascinat. Aspectus adolescentis fascinat seniorem.
Quoniam vero senioris humor frigidus est atque tardissimus, vix dorsum cordis attingit in puero et ineptus ad transitum,
cor, nisi propter infantiam sit mollissimum, parum admodum commovet. Hec ideo levis fascinatio est. Illa vero gravissima,
per quam iunior transfigit precordia senioris. Hoc illud est, o amici optimi, de quo Platonicus Apuleius conqueritur :
« Causa, inquit, omnis et origo presentis doloris, et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse
es. Isti enim tui oculi, per meos oculos ad intima delapsi precordia, acerimum meis medullis eommovent incendium. Ergo
misere tua causa pereuntis ».
Ponite obsecro ante oculos Phedrum Myrrinusum et Thebanum ilium eius amore captum, Lysiam oratorem. Lysias in Phedri
vultum inhiat, Phedrus in oculos Lysie scintillas suorum defigit oculorum cumque scintillis una transmictit et spiritum.
Radius Phedri radio Lysie facile copulatur, spiritui quoque facile iungitur spiritus. Vapor huiusmodi a Phedri corde genitus,
Lysie statim petit precordia, quorum ebetudine fit compactior et in priorem Phedri relabitur sanguinem, ita ut Phedri
sanguis, quod minim est, iam in corde sit Lysie. Hinc ad clamorem confestim prorumpit uterque Lysias ad Phedrum : O cor
meum, Phedre, carissima viscera. Phedrus ad Lysiam : O spiritus meus, o meus sanguis Lysia. Sequitur Phedrus Lysiam, quia
cor suum poscit humorem. Sectatur Phedrum Lysias, quia sanguineus humor vas proprium postulat, suam exigit sedem. Verum
Lysias Phedrum sectatur ardentius. Facilius enim cor sine minima humoris sui particule quam humor ipse sine corde proprio
vivit. Rivus fonte magis quam fons rivulo indiget. Igitur ut ferrum qualitate magnetis accepta ad lapidem hunc trahitur
quidem, lapidem vero non attrahit, ita Lysias Phedrum magis quam Phedrus Lysiam sequitur.
CAPUT V
Quam facile amore irretiamur.
An potest, dixerit quispiam, tenuis radius, levissimus spiritus, pauculus sanguis Phedri tam cito, tam vehementer, tam pernitiose totum Lysiam inquinare ? Hoc utique mirum non videbitur, si ceteros morbos qui contagione nascuntur considerabitis, si pruritum, si scabiem, si lepram, pleuresim, phtisim, disenteriam, lippitudinem, epidimiam. Amatoria vero contagio facile fit et gravissima omnium pestis evadit. Quippe spiritalis vapor ille sanguisque ab adolescente seniori prorsus iniectus, quatuor habet, ut supra diximus, qualitates. Clarus est, subtilis, calidus atque dulcis. Quia clarus, oculorum et spirituum claritati in seniore maxime consonat, blanditur et allicit. Quo fit ut avide ab Mis hauriatur. Quia subtilis, celerime convolat in precordia. Inde facilime per venas et arterias in corpus permanat universum. Quia calidus, vehementer agit et movet et fortius senioris sanguinem inficit eumque in suam convertit naturam. Quod ita Lucretius tetigit :
Hinc illa te primum Veneris dulcedinis in corPreterea, quia dulcis, fovet viscera quodammodo, pascit atque oblectat. Hinc fit ut totus viri sanguis, in iuvenilis sanguins naturam mutatus, iunioris illius appetat corpus, quo suas venas inhabitet et recentis sanguinis humor, venas quoque recentes et teneras illabatur. Fit etiam ut voluptate simul et dolore eger iste tangatur. Voluptate propter vaporis illius et sanguinis claritatem atque dulcedinem. Illa siquidem allicit, hec oblectat. Dolore, propter eiusdem subtilitatem atque calorem. Illa quippe viscera dividit et discerpit, iste homini quod suum est aufert et in alterius mutat naturam, per quam sane mutationem eum in se quiescere non permictit, sed ad eum semper a quo infectus est trahit. Hoc ita Lucretius innuit :
Stillavit gutta et successit frigida cura.
Idque petit corpus, mens unde est saucia amore.
Namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam.
Emicat in partem sanguis unde icimur ictu.
Et si cominus est, hostem ruber occupat humor.
In his carminibus Lucretius non aliter vult sanguinem hominis oculorum radio vulnerati in vulnerantem prolabi quam hominis
gladio cesi sanguis relabitur in cedentem. Huius, ut ita dicam, miraculi si rationem requiritis, afferam. Vulnerat Hector
Patroclum ac perimit. Patroclus Hectorem inspicit vulnerantem. Unde eius cogitatio iudicat ulciscendum. Confestim ad vindictam
bilis accenditur ; ab ea sanguis inflammatur et ad vulnus e vestigio properat, tum ut partem illam corporis foveat, tum
etiam ad vindictam. Eodem currunt et spiritus, hi quia leves sunt, ad Hectorem usque volantes in eum migrant ; eius calore
servantur ad tempus, puta ad horas septem. Eodem ipso in tempore si Hector cadaveris vulnus cominus intentus inspiciat,
vulnus cruorem versus Hectorem eicit, potest enim cruor versus hostem quodammodo effluere, tum quia non dum calor omnis
extinctus est, non dum agitatio quievit interior, tum quia paulo ante in eum concitus fuerat, tum denique quia sanguis
spiritus repetit suos atque etiam spiritus suum attrahunt sanguinem. Simili quodam pacto hominis amore saucii sanguinem
festinare inferientem et Lucretius innuit et nos summopere comprobamus.
CAPUT VI
De miro quodam effectu vulgaris amoris.
Dicamne, o viri castissimi, quod sequitur, an potius pretermictam ? Dicam certe postquam res ipsa postulat, et si dictu
videtur absurdum. At enim quis turpia non turpiter dixerit ? Tanta permutatio senioris hominis vergens ad iunioris similitudinem
facit ut iste totum sui corpus in ilium transferre et totum illius in se transfundere studeat, ut vel recens humor vasa
recentia, vel vasa teneriora teneriorem consequantur humorem. Hinc multa inter se turpissime facere compelluntur. Cum
enim genitale semen a toto corpore defluat, solo huius iactu vel tractu totum corpus tradere se posse confidunt et totum
accipere. Id in se ipso philosophus epicureus ille persensit Lucretius amantium omnium infelicissimus :
Sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
Sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
Seu mulier toto iactans de corpore amorem
Unde feritur, eo tendit, gestitque cohire.
Et iacere humorem in corpus de corpore eductum.
..........................................
A fingunt avide corpus, iunguntque salivas
Oris et inspirant pressantes dentibus ora
Nequicquam, quoniam nil inde abradere possunt
Nec penetrare et abire in corpus corpore toto.
Nam facere interdum velle et certare videntur.
Us que adeo cupide Veneris compagibus herent
Membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
Hec Lucretius Epicureus. Quod etiam totum in se capere amatum amantes cupiant, Arthemisia Mausoli regis Carie uxor ostendit,
que supra affectionis humane fidem virum suum amavisse dicitur, eiusque defuncti corpus redegisse in pulverem et aque
inditum ebibisse.
CAPUT VII
Vulgaris amor est sanguinis perturbatio.
Esse vero hanc in sanguine passionem, illud argumento est quod estus huiusmodi alterna requie caret, continua vero febris
a Physicis in sanguine ponitur ; que autem horas sex quieti relinquit, in pituita ; que diem unum, in bili ; que duos,
in atre bilis humore. In sanguine igitur illam merito collocamus. In sanguine videlicet melancolico, ut in oratione Socratis
audivistis, hunc sanguinem cogitationis semper affixio comitatur.
CAPUT VIII
Quo pacto amator amato similis efficiatur.
Ideo nemo vestrum miretur, si quem amantem audiverit amati sui similitudinem aliquam vel figuram suo in corpore contraxisse.
Pregnantes sepe mulieres vinum, quod avidissime cupiunt, vehementer excogitant. Vehemens cogitatio spiritus movet interiores
atque in iis excogitate rei pingit imaginem. Isti sanguinem movent similiter et in mollissima fetus materia vini imaginem
exprimunt. Amator autem ardentius quam pregnantes suas cupit delitias vehementiusque et firmius cogitat. Quid mirum si
usque adeo herentes et infixi pectore vultus ab ipsa cogitatione pingantur in spiritu, a spiritu statim in sanguine infigantur
? Presertim cum in Lysie venis iam mollissimus sanguis Phedri sit genitus, ut facilime possit Phedri vultus in sui ipsius
sanguine relucere. Quoniam vero membra corporis singula ut quotidie arescunt ita sumpto alimonie rore quotidie revirescunt,
sequitur ut in dies corpus cuiusque hominis quod sensim exaruit paulatim reficiatur. Reficiuntur autem membra a sanguine
ex venarum rivulis emanante. Ergo miraberis si certa similitudine pictus sanguis eamdem membris impresserit, ut Lysias
tamdem Phedro in non nullis vel coloribus vel lineamentis aut affectibus aut gestibus evasisse similis videatur ?
A quibus precipue irretiamur.
Queret forsitan aliquis a quibus precipue et quo pacto illaqueentur et quomodo solvantur amantes. Femine profecto viros
facile capiunt, facilius autem ille que masculam quandam indolem pre se ferunt. Et tanto facilius masculi quanto similiores
sunt viris quam femine et sanguinem spiritumque habent lucidiorem, calidiorem, subtiliorem, qua in re amatoria consistit
illaqueatio.Ex maribus autem illi viros seu mulieres velocissime fascinant qui sanguinei sunt potissimum et quadam ex
parte collerici ; oculos amplos habent, glaucos atque nitentes, precipue vero si casti vivant, neque per cohitum claro
humorum suco exhausto serenos vultus fedaverint. Hec enim ad ipsas sagiptas proprie emictendas que cor vulnerant, ut supra
tetigimus, requiruntur. Irretiuntur preterea cito quibus nascentibus Venus fuerit in Leone, vel Luna Venerem vehementer
aspexerit, et qui eadem complexione sunt prediti. Flegmatici in quibus dominatur pituita, numquam. Melancolici, in quibus
atra bilis, vix quidem captantur, sed capti numquam postea liberantur. Quando sanguineus devincit sanguineum, leve iugum
est, suave vinculum, similis namque complexio mutuum creat amorem. Huius preterea humoris suavitas spem et fiduciam prestat
amanti. Quando colericus colericum, intolerabilior servitus. Vicissitudinem quidem nonnullam benivolentie in iis facit
complexionis similitude, sed igneus ille bilis humor crebra illos iracundia turbat. Quando sanguineus colericum aut contra,
propter suavis simul et acris humons commixtionem, alternatio quedam provenit iracundie et gratie, voluptatis atque doloris.
Cum sanguineus melancolicum ligat, nodus perpetuus, non miserimus. Sanguinis quippe dulcedo melancolie amaritudinem temperat.
Cum vero collericus illaqueat melancolicum, pestis omnium pernitiosissima. Acutissimus adolescentis humor, senioris viscera
passim illabitur. Est mollis flamma medullas. Uritur infelix amator. Colera ad iracundiam cedesque provocat. Melancolia
ad merorem et perpetuam querimoniam, his sepe idem qui Phillidi, Didoni, Lucretio amoris est exitus. Flegmaticus autem
seu malencolicus adolescens propter sanguinis et spirituum crassitudinem capit neminem.
CAPUT X
Quo pacto fascinantur amantes.
Quo autem pacte fascinentur amantes, satis supra dixisse videmur, si modo illud addamus mortales tunc summopere fascinari
quando frequentissimo intuitu aciem visus ad aciem dirigentes, lumina iungunt luminibus et longum, miseri, combibunt amorem.
Huius profecto morbi, ut Museo placet, causa omnis et origo est oculus. Ideo siquis nitore polleat oculorum, licet minus,
in reliquis membris compositus sit, sepius intuentes ea ratione qua diximus, insanire compellit. Qui contra dispositus
est, ad moderatam quandam benivolentiam invitat potius quam ardorem. Reliquorum preter oculos membrorum concinnitas non
cause vim ad egrotationem huiusmodi, sed occasionis impulsuni videtur habere. Talis quippe compositio eminus prospicientem,
ut propius accedata, hortatur. Deinde cernentem cominus, in ipsa sui consideratione diutissime detinet. Immorantem vero
solus ipse ferit intuitus. Ad moderatum autem amorem ilium divinitatis participera, de quo in hoc convivio ut plurimum
disputatur, non oculus solus ut causa, sed partium cunctarum concordia iocunditasque concurrit.
CAPUT XI
Modus solvendi ab amore.
Hactenus quomodo et a quibus irretiamur tractavimus. Restat ut quomodo solvamur paucis doceamus. Solutio vero duplex altera
quidem nature, altera diligentie. Naturalis est que certis temporis intervallis perficitur. Que non ad hunc solum sed
ad omnes attinet morbos. Siquidem in cute pruritus eatenus permanet quatenus tabidi sanguinis fex in venis, aut salsedo
pituite viget in membris. Defecato sanguine et pituita demollita pruritus desinit et fede cutis macule abolentur. Evacuationis
tamen natura diligentia confert plurimum. Repentina evacuatio vel unctio periculosissima iudicatur. Inquietudo quoque
amantium tam diu necessario perseverat quam diu infectio illa sanguinis per fascinationem iniecta visceribus permanens,
gravi cor premit cura, vulnus alit venis, cecis membra flammis adurit. A corde siquidem in venas, a venis in membra fit
transitus. Hac denique expurgata amantium immo vero amentium cessat inquietudo. Id longum in omnibus requirit temporis
spatium ; in melancolicis vero longissimum, presertim si Saturni influxu fuerint irretiti. Adde et amarissimum, si Saturno
retrogrado vel Marti coniuncto vel Soli opposito mancipati sint. Egrotant illi etiam diutissime, in quorum nativitate
Venus in domo Saturni fuerit, vel Saturnum Lunamque vehementer aspexerit. Addenda est naturali huic purgationi diligentissime
artis industria. Cavendum in primis ne immatura evellere vel amputare tentemus neque summo cum periculo discindamus que
tutius dissuere possumus. Consuetudinis intermissio facienda. Summopere vero cavendum ne lumina oculorum luminibus coniungantur.
Si quid in amati animo vel corpore vitii est, diligenter animo revolvendum. Plurimis, varus, gravibus negotiis animus
applicandus. Sepe minuendus sanguis est. Vino utendum claro ; non numquam etiam ebrietate, ut veteri sanguine vacuato,
novus sanguis accedat, novus et spiritus. Exercitatione sepe ad sudorem usque uti prestat, per quam corporis meatus ad
expurgationem faciendam aperiantur. Ea insuper omnia, que Physici ad cordis presidium adhibent et cerebri alimentum, prosunt
quam plurimum. Sepe etiam coheundum Lucretius precipit :
Sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
Absterrere sibi atque alio convertere mentem
Et iacere humorem conilectum in corpora queque
Nec retinere semel conversum unius amore.
CAPUT XII
Quam noxius vulgaris amor.
Sed ne diutius de insania loquentes insaniamus, sic breviter concludamus. Insanie speties quedam est anxia illa solicitudo
qua vulgares amantes diu noctuque vexantur. Qui amore durante bilis incendio primum, deinde atre bilis adustione, in furias
ignemque ruunt, et quasi ceci quo precipitentur ignorant. Quam pernitiosus adulterinus hic amor tam amatis quam amantibus
sit, Lysias Thebanus et Socrates apud Platonem in Phedro demonstrant. Hoc itaque furore homo in bestie naturam
devolvitur.
CAPUT XIII
Quam utilis divinus amor et de quatuor eius speciebus.
Divino autem furore super hominis naturam erigitur et in deum transit. Est autem furor divinus illustratio rationalis
anime, per quam deus animam a superis delapsam ad infera, ab inferis ad superna retrahit. Lapsus anime ab ipso uno rerum
omnium principio ad corpora, per quatuor gradus efficitur, per mentem, rationem, opinionem atque naturam. Nam cum in omni
rerum ordine sex gradus existant, quorum summum tenet ipsum unum, infimum, corpus, media vero sunt quatuor que prediximus,
necesse est quicquid a primo ad ultimum labitur, quatuor per media cadere. Ipsum unum, rerum omnium terminus et mensura,
confusionis et multitudinis expers. Mens angelica, multitudo quidem idearum sed stabilis et eterna. Ratio anime, multitudo
notionum deus argumentationumque mobilis, sed ordinata. Opinio autem inordinata et mobilis imaginum multitudo sed substantia
puntisque unita, cum anima ipsa in qua est opinio una substantia sit, nullum occupans locum. Natura, id est, nutriendi
vis ab anima, et animalis complexio similiter, nisi quod per corporis punta diffunditur. Corpus autem indeterminata partium
et accidentium multitudo, subiecta motui et substantia puntis momentisque divisa.
Hec omnia respicit anima nostra. Per hec descendit, per hec et adscendit. Ut enim ab ipso uno, quod omnium principium
est, producitur, unitatem quamdam sortita est, que omnem essentiam eius, vires operationesque unit, a qua et ad quam ita
cetera que in anima sunt, se habent, sicut a centro et ad centrum circuli linee. Unit vero non modo anime partes invicem
et ad totam animam sed animam totam ad ipsum unum, rerum omnium causam. Ut autem divine mentis radio claret, rerum omnium
ideas per mentem actu stabili contemplatur. Ut se ipsam respicit, rationes rerum universales cogitat et a principiis ad
conclusiones raciocinatione discurrit. Ut corpora respicit, particulares rerum mobilium formas atque imagines per sensus
acceptas opinione volutat. Ut materiam attingit, natura velut instrumento utitur, quo unit materiam movet et format. Unde
generationes, augmenta et eorum contraria proficiscuntur. Cernitis igitur quod ab uno quod super eternitatem in eternam
multitudinem labitur, ab eternitate in tempus, a tempore in locum atque materiam. Labitur, inquam, quando ab ea puritate
qua nata est, longius corpus amplectendo discedit.
Quapropter sicut per quatuor descendit gradus, per quatuor ascendat necesse est. Furor autem divinus est qui ad supera tollit, ut in eius definitione consistit. Quatuor ergo divini furoris sunt speties. Primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, amatorius affectus est quartus. Est autem poesis a Musis, mysterium a Dionysio, vaticinium ab Apolline, amor a Venere. Redire quippe ad unum animus nequit nisi ipse unum efficiatur. Multa vero effectus est, quia est lapsus in corpus, in operationes varias distributus et ad corporalium rerum multitudinem respicit infinitam. Ex quo partes eius superiores pene obdormiunt, inferiores aliis dominantur. Ille torpore, iste perturbatione afficiuntur. Totus autem animus discordia et inconcinnitate repletur. Poetico ergo furore primum a opus est, qui per musicos tonos que torpent suscitet, per harmonicam suavitatem que turbantur mulceat, per diversorum denique consonantiam dissonantem pellat discordiam et varias partes animi temperet. Neque satis hoc est. Multitudo enim adhuc restat in animo. Accedit ergo mysterium ad Dionysium pertinens, quod expiationibus sacrisque et omni cultu divino, partium omnium intentionem in mentem, qua deus colitur, dirigit. Unde cum singule animi partes ad unam mentem redacte sint, iam totum quoddam unum ex pluribus factus est animus. Tertio vero adhuc opus est furore, qui mentem ad unitatem ipsam, anime caput, reducat. Hoc Apollo per vaticinium efficit. Nam cum anima supra mentem in unitatem surgit, futura presagit. Demum cum anima facta est unum, unum, inquam, quod in ipsa natura et essentia anime est, restat ut illico in unum, quod est super essentiam, id est, deum se revocet. Hoc celestis illa Venus per amorem, id est, divine pulchritudinis desiderium bonique ardorem explet.
Primus itaque furor inconcinna et dissonantia temperat. Secundus temperata unurn totum ex partibus efficit. Tertius unum
totum supra partes. Quartus in unum, quod super essentiam et super totum est, ducit. Plato in Phedro mentem divinis deditam
in anima hominis aurigam vocat ; unitatem anime, aurige caput ; rationem opinionemque per naturalia discurrentem, equum
bonum ; phantasiam confusam appetitumque sensuum, malum equum. Anime totius naturam, currum, quia motus suus tamquam orbicularis
a se incipiens in se denique redit dum sui ipsius naturam animadvertit. Ubi consideratio eius ab anima profecta in eamdem
revertitur. Alas animo tribuit, per quas in sublime feratur, quarum alteram a putamus esse indagationem illam qua mens
assidue ad veritatem adnititur, alteram boni desiderium, quo nostra voluntas semper afficitur. He partes anime suum amictunt
ordinem, quando perturbante corpore confunduntur. Primus itaque furor, bonum equum, id est, rationem opinionemque,
a malo equo, id est, a phantasia confusa et sensuum appetitu distinguit. Secundus malum equo bono, bonum aurige,
id est, menti subicit. Tertius aurigam in caput suum, id est, in unitatem, mentis apicem, dirigit. Postremus caput
aurige in caput rerum omnium vertit. Ubi auriga beatus est, et ad presepe, id est, ad divinam pulchritudinem sistens
equos, id est, accomodans omnes sibi subiectas anime partes. Obicit illis ambrosiam et super ipsam nectar potendum,
id est, visionem pulchritudinis et ex visione letitiam. Hec quatuor furorum opera sunt. De quibus generatim in Phedro
disputat. Proprie vero de poetico furore in Ione, de amatorio in Convivio. Omnibus it furoribus occupatum
fuisse Orpheum libri eius testimonio esse possunt. Amatorio maxime Saphon, Anacreontem, et Socratem fuisse correptos accepimus.
CAPUT XV
Omnibus his furoribus amor prestantior est.
Omnium potentissimus et prestantissimus est amatorius, potentissimus, inquam, propterea quod omnes alii ipso necessario
indigent. Neque enim poesim neque mysteria neque vaticinium sine ingenti studio, flagranti pietate et sedulo divinitatis
cultu consequimur. Studium vero, pietatem, cultum, quid aliud dicimus quam amorem ? Igitur omnes amoris potentia constant.
Est etiam prestantissimus quoniam ad hunc tamquam ad finem alii referuntur. Hic autem proxime deo nos copulat. Hos utique
furores quatuor, totidem adulterini affectus falso imitari videntur. Poeticum quidem musica ista vulgaris que auribus
duntaxat blanditur. Mysterialem vana multorum hominum superstitio. Fatidicum, fallax prudentie humane conijectio. Amatorium
libidinis impetus. Verus enim amor nihil est aliud quam nixus quidam ad divinam pulchritudinem evolandi, ab aspectu corporalis
pulchritudinis excitatus. Adulterinus autem ab aspectu in tactum precipitatio.
CAPUT XVI
Quam utilis verus amator.
Queritis quid amor socraticus conferat ? Primo quidem ipsi Socrati plurimum ad alas recuperandas, quibus in patriam revolet,
deinde civitati sue magnopere ad honeste feliciterque vivendum. Civitatem profecto non lapides sed homines faciunt. Homines
vero a tenera etate, quemadmodum arbores a tenerioribus curandi sunt et ad frugem optimam dirigendi. Puerorum curam parentes
habent et pedagogi. Adolescentes gutem limites parentum et pedagogorum non prius transgrediuntur quam iniqua vulgi consuetudine
depraventur. Superiorem quippe vivendi normam domi inbibitam sequerentur, nisi ab ea improborum hominum, eorum presertim
qui illis blandiuntur, usu consuetudineque deflecterentur. Quid ergo Socrates faciet ? Num permictet ut fiagitiosorum
contagione adolescentia, que future rei publice semen est, corrumpatur ? At ubi patrie caritas ? Succuret itaque patrie
Socrates filiosque illius, suos autem fratres, a pernitie liberabit. Leges fortasse conscribet, quibus lascivos viros
ab adolescentum consuetudine segregabit. Sed non omnes Solones aut Lycurgi esse possumus. Paucis legum condendarum datur
auctoritas ; paucissimi legibus latis obtemperant. Quid ergo ? Vim inferet et manu iniecta seniores a iuventute depellet
? At solus Hercules monstris dicitur decertasse ; ceteris periculosissima est huiusmodi violentia. Forsitan scelestos
homines monebit, coripiet, obiurgabit ? Ceterum perturbatus animus monentis verba contemnit et, quod deterius est, sevit
in monitorem. Qua de causa ab alio pugno, ab alio calce, dum id tentaret, percussus est Socrates. Unica restat iuventuti
via salutis, Socratis consuetudo. Huic ergo, Grecorum ille sapientissimus, cantate devinctus, sese miscet ubique et magna
incendit adolescentum comitante caterva. Ita verus amator, utpote pastor, agnorum gregem a falsorum amantiurn ceu luporum
voragine ac peste tutatur. Quoniam vero pares cum paribus facilime congregantur, parera se facit iunioribus puritate vite,
verborum simplicitate, ludis, iocis atque facetiis. Seque ex sene puerum facit imprimis ut pueros quandoque reddat domestica
et iocunda familiaritate seniles. Ad voluptatem prona iuventus sola volupate tenetur, rigidos effugit preceptores. Hinc
noster adolescentie tutor ad patrie sue salutem, rerum suarum amministratione neglecta, iuniorum suscipit curam eosque
primum iocunde consuetudinis captat suavitate. Ita illaqueatos monet, deinde paulo severius, postremo censura rigidiori
castigat. Hoc pacto Phedonem adolescentulum lupanari publico prostitutum ab ea calamitate redemit fecitque philosophum.
Platonem poesi deditum coegit tragedias igni tradere et studia pretiosiora capessere. Zenophontem a vulgari luxu ad sapientum
traduxit sobrietatem. Eschinem et Aristippum ex pauperibus divites, Phedrum ex oratore philosophum, Alcibiadem ex ignorante
doctissimum reddidit. Charmidem gravem fecit et verecundum, Theagem iustum fortemque in republica civem. Euthydemum ac
Menonem a sophistarum captiunculis ad veram transtulit sapientiam. Quo factum est ut non tam iocunda quam utilis fuerit
Socratis consuetudo, ac multo ardentius ab adolescentibus, ut Alcibiades ait, dilectus fuerit Socrates quam dilexerit.
CAPUT XVII
Quomodo agende sunt gracie Spiritui Sancto qui nos ad hanc disputationem illuminavit atque accendit.
Jam igitur, o convive optimi, quid amor sit, quis verus amator, queve amantis utilitas ex vestra primum, ex mea deinde
disputatione feliciter comperisse videmur. Huius autem inventionis felicissime causam et magistrum, eumdem ipsum amorem,
qui et compertus est, fuisse proculdubio existimate. Amore namque, ut ita dixerim, inveniendi amoris accensi, amorem quesivimus
et invenimus, ut eidem inquisitionis et inventionis pariter habenda sit gratia. O miram numinis huius magnificentiam !
O incomparabilem amoris benignitatem ! Cetera siquidem numina vix tandem postquam diu quesiveris se parumper ostendunt.
Amor etiam quesituris obcurrit. Quapropter huic multo magis quam ceteris homines se debere fatentur. Sunt autem qui divinam
potentiam sepe audeant execrari, scelerum nostrorum fulminatricem. Nonnulli etiam sapientiam oderunt, nostrorum omnium
exploratricem flagitiorum. Amorem vero divinum, bonorum omnium largitorem non amore non possumus. Nos gutem amorem hunc
adeo nobis propitium ea mente colemus, ut veneremur sapientiam et potentiam ammiremur, ut amore duce totum, ut ita loquar,
Deum habeamus propitium, ac totum amoris flagrantia diligentes, toto etiam Deo amore perpetuo perfruamur.
Anno 1469. Mense Iulii. Florentie.