Hieronymus CARDANUS


de Epilepsia




LECTIO IV

..... & sic fit convulsio. Recte itaque dicitur morbus iste esse convulsionem & spasmum. Dicitur secundo esse convulsionem, at non perpetuam, quoniam quatuor sunt genera convulsionis seu spasmi in libro de differentiis symptomatum. Alii enim dicuntur εμπροσθοτονοι, qui sunt illi spasmi, cum nostra cervix vergit erecta ad partes anteriores : alii οπισθοτονοι, cum partes posteriores, id est retro ; alii τετανοι cum & ad anteriores & posteriores, cervix stat erecta ; quartus est morbus comitialis. Tres omnes convulsiones superiores, sunt continuae & perpetuae, sola Epilepsia non est perpetua : modo enim illi qui capiuntur hoc morbo, contrahunt manus & crura, modo extendunt, modo rursus extendunt, & modo contrahunt. Dicitur tertio cum laesione mentis, id est rationis & sensus interioris, & sensus id est sensum exteriorum. Et hoc ad differentiam aliquarum convulsionum, quoniam in aliis non perditur neque sensus exterior, neque interior.
Sed ita deffinitio, quae trimembris (habet enim tres particulas) videtur deficere, quoniam quando tu dicis ; Epilepsia est convulsio, ego dicerem, quod re veram debet dici, quod nulla operatio bona dicitur esse morbus : ideo dicimus, quod proprie iste morbus non est convulsio, sed tamen est accidens ad quod sequitur ista convulsio, non quod morbus fit convulsio, sed est illa obstructio ventriculorum cerebri, ad quam necessario sequitur convulsio. Secundo dubitatur, quomodo cum fit non perpetua, differat Epilepsia ab aliis convulsionibus, quoniam aliae etiam modo magis, modo minus convellunt ; dico quod licet in illis tribus aliquando aegri minus belle, aliquando magis se habeant, tamen semper remanet aliqua convulsio, & in Epilepsia modo contrahunt, modo extendunt crura & manus. Hic videtur esse discordia inter Avicennam & Celsum & inter Galenum, quoniam Avicenna dicit aliquando Epilepsiam esse absque ulla convulsione sensata. Celsus non dicit, quod aliquando coincidunt cum convulsione, aliquando non. Galenus non vult, quod semper fit convulsio, quoniam in diffinitione includitur. Dico ad hoc quod Galeni sententia est expressa, ut semper necessario ad Epilepsiam sequatur convulsio ; tum in eo Aphorismo Hippocratis, ubi dicit, juvenes facillime mutatione aetatis liberari ab hoc morbo ; tum alibi, ubi expresse dicit, Epilepsia & apoplexia habent eandem materiam : & in eodem loco differunt, quoniam in comitiali remanet motus ille convulsionis ; in apoplexia & morbo attrito removetur omnis motus omnino. Ergo vult Galenus, quod de necessitate ad Epilepsiam sequatur ista convulsio. Quo ad Celsum & Avicennam, imaginor, quod ipsi non loquantur de Epilepsia vere & absolute : antequam enim aliquis incurrat in veram Epilepsiam, prius concidit ; aliquando morbo quodam, qui est praevius ad veram Epilepsiam, & tunc potest accidere, ut non fit convulsio, quomodo dicunt illi ; attamen neque erit etiam vera Epilepsia : antequam enim in cerebro fit collecta materia sufficiens, bene concidunt, & non convelluntur, & hunc morbum apud Galenum isti vocant etiam Epilepsiam. Qua de re concludimus quod secundum Galenum completa & absoluta est omnino cum convulsione.
Sed quomodo fit ista convulsio ? Dico quod fit altero duorum modorum : vel quoniam materia est in cerebro, quae imbibitur in nervis, qui nervi dum dilatantur per latum, constriguntur per totum longum, unde sequitur quod totum cerebrum etiam convellatur & contrahuntur, ad cujus constrictionem sequitur, quod ventriculi obstruantur, & virtus motiva & sensitiva non possit transire, sed remanet solummodo motus ille convulsivus : Vel fit secundo modo ista convulsio, quoniam ab aliqua parte nostri corporis elevatur aliquis malus spiritus, qui sua venenositate laedit cerebrum ; cerebrum sentiens se laedi constrigitur, ut possit melius expellere spiritum illum noxium, ad cujus constrictionem sequitur universalis convulsio totius corporis. Quomodo enim illi qui saltant, prius colligunt se, ut valentiores sint ; ita etiam facit cerebrum, ut melius possit expellere rem sibi inimicam & adversam, sese colligit. Sed hic est dubium super Avicennam, qui videtur adversari Galeno : dicit Avicenna quod Epilepsia est aegritudo prohibens sensationem non tamen integram, sicut obstructio. Galenus non dicit, quod nec vident, nec aliquo sensu omnino sentiunt, quo tota virtus est deperdita. Certe cerebrum ideo sese contrahit & convellit, quoniam sentit aliquam rem noxam, & quia hoc sentit, ideo non potest dici, quod omnino deperdita fit omnis vis sentiendi ; quando enim sentit nocumentum, quomodo ii qui punguntur digito, se contrahit : quare non est integra sensus deperditio.
Sed quid dices de hoc qui jacet sine sensu & nihil prorsus sentit ? Salvo Avicenna hoc modo, quoniam hic non est necessarium quod fit facta obstructio integra & completa, neque transiit tota vittus sentiendi : dico evenire hoc quomodo de luce solis, quoniam intercluditur nobis interpositione nubium, certe non obstruunt omnino solem, sed tamen impediunt nobis lucem solis. Ut ergo concludamus omnia quae diximus : Morbus comitialis est obstructio, vel ab humorum, vel a vapore cerebri sese contrahente, vel aliquam rem noxiam sentiente, ad cujus contractionem omnia membra contrahuntur, & perdunt sensus, & motum voluntarium : Et talis contractio non est perpetua, sed per intervalla.
Habita cognitione morbi comitialis quo ad nomen, & quo ad rem, in praesentia deveniendum est ad genera ipsius,ut possimus cognoscere, quaenam & quot sint ipsius diversa genera. In tertio de locis affect. tria dicit Galenus esse genera Epilepsiae : primum quod vocatur per essentiam, quando illa materia quae facit morbum, continetur essentialiter in ipso cerebro, & hoc genus morbi est illud quod evenit ut plurimum, & quod difficillimum est curatione. Secundum genus est quando ab ore stomachi elevantur spiritus quidam mali, qui stimulant cerebrum, & ipsum faciunt sua malignitate contrahere. Tertium genus rarissime accidit, & ego tantum vidi semel, quoniam ab aliqua parte corporis ut a crure ascendit vapor, ut aura quaedam frigida, quae tangit cerebrum, & facit eum sese contrahere, & est differentia inter hoc tertium genus & secundum. Quoniam hoc tertium sentitur, ille ascensus per partem post partem : in secundo nihil sentitur, & dicit Galenus se in duobus vidisse hoc accidisse ; in puero quodam, & in alio, qui sentiebant elevari a crure, & transire per femur, postea per humeros, & tandem tangere cerebrum, & statim contracto cerebro concidere. Unde inferebat Galenus hoc esse vel qualitatem multiplicatam vel vaporem pestiferum, quam ut expellat cerebrum contrahitur. Neque hoc alicui mirum debet accidere, cum ex parvo ictu scorpionis paulo post totum corpus contrahatur ; & fiunt effectus saevissimi, etiam quod res fit parva. Unde concludit quod in hoc tertio genere est quidam vapor, qui sua venenositate laederet cerebrum ; ut autem possit illum expellere, sese contrahit. Paulus dicit se vidisse etiam ab utero impregnante ascendere similem vaporem. Avicenna autem dicit ascendere a stomacho, a splene, a manu & a multis aliis partibus : sed male intelligunt, qui hoc modo intelligunt : ipse intelligit de secundo genere non de tertio ; in isto tertio sentitur illa quaedam aura frigida, in illo secundo de quo loquitur Avicenna nihil sentitur. Ego vero vidi eum a quo elevabatur ille vapor a digito magno pedis, & si ligasset tibiam nihil mali sentiebat.
Habitis huc usque nomina, & definitionem, & genera morbi comitialis, restat modo ut ad causas deveniamus. Galenus secunda parte Aphoris. 14. dicit ad eodem humore fieri Epilepsiam & apoplexiam, & 3. loco affec. cap. 7. dicit hunc morbum fieri ab humore frigido, & crasso, & piyuita scilicet crassa, & melancholia, Item. 5. par. Aphoris. 78. A sanguine & a bile potest sic fieri ; dico quod loquendo de Epilepsia in primo genere scilicet de ea quae fit per essentiam in capite, non potest fieri nisi ab his duobus humoribus pituita crassa, & melancholia, alio vero genere possunt etiam a bile, & a sanguine : quemadmodum in sequenti lectione melius declarabimus.


LECTIO V

Diximus in praecedenti lectione tria esse genera morbi comitialis ; unum quod est in capite per essentiam ; alter quod ex laesione stomachi : Tertium ex aura, vel vapore ex aliqua parte corporis ascendente ad cerebrum : De primo diximus quod ejus causa erat materia crassa, frigida, in ventriculis cerebri detenta ex humore vel phlegmatico, vel melancholico ; alia genera fiunt absque dubio, non ab aliquo humore, sed a vaporibus ascendentibus ad caput. Addimus modo quod licet Epilepsia per essentiam fiat, tum a pituitoso humore, tum melancholico, nihilominus magna ex parte & ut plurimum fit a pituitoso. Et Avicenna dicit quod oves maxime patiuntur morbum hunc : Et si quis anathomizet eas, reperiet in ventriculo cerebri multam quantitatem pituitae, & citat Hippocratem in libro de morbo sacro. Appellabant enim veteres morbum hunc etiam morbum sacrum eo quod existimabant eum esse divinum, & auxillio tantum divino posse curari, non eum aliqua medicina, sed ope divina tantumodo. Unde Hippocrat. seu potius author illius libri quicumque is fuerit, hoc esse falsum demonstrat, esse hunc morbum quemadmodum alios, ut scilicet auxilio medici possit curari, nihilique plus in se divini habere, quam habeant omnes alii morbi : Et quanquam Plin. lib. 10. cap. 23. afferat solas cothurnices hoc capi morbo, tamen secundum sententiam Hippocrat. & Avicenn. etiam omnes corripiuntur hac aegritudine. Quod autem iste morbus, de eo quod est per offentiam loquendo, veniat ab humore crasso, adducit Galenus hanc rationem : subito venit, & subito recedit, ergo ab humore crasso tantum ; & declarat, quoniam si procederet a mala qualitate, necesse esset ut illa qualitas imprimeret ; ut autem esset impressa, non posset subito removeri, quomodo removetur iste morbus manifestissime, ergo non potest procedere ab aliqua qualitate, id est a mala temperatura, quoniam mala temperatura, non ita subito potest removeri : neque etiam potest hac ratione procedere morbus iste ab humore subtili, quoniam non posset subito facere repletionem in ventriculis, atque adeo repentinam. Itaque quoniam subito venit, & subito recedit non potest esse nisi humor crassus, qui humor quando advenit, advenit & morbus, quando recedit, & morbus statim recedit : Averroës 3. Coll. cap. 45. sumit hoc assumptum, & probat oppositum : quia cito venit & cito desinit, ergo ab humore subtili tantum. Ratio haec est quoniam omnes morbi longi fiunt, quomodo patet, ab humoribus crassis ; iste cito recedit, ergo a subtilibus. Et imaginatur Averroës ut fit quasi de illa aura, & elevatur in cerebro ab aliqua materia vapor quidam, & laedat cerebrum ; & hac de causa contrahatur, & fiat convulsio, unde ipse infert : quoniam ille vapor cito & subito resolvitur ; ergo est a vapore, & non a materia. Solvendo Galenum , respondeo ad hoc, bene verum esse, quod humores crassi & viscosi, quando faciunt morbos dependentes ab eis, ut opus fit concoctione, adducunt morbos longos, sed quoniam continentur in aliqua vacuitate ut in ventriculis cerebri, & producunt obstructionem ; & modo adveniunt, modo recedunt mutando, sed de loco ad locum, tunc non est necesse ut morbi sint longi. Ratio est : quoniam non est necesse, ut concoquantur ; si necesse esset ut in eo loco ubi sunt concoquerentur, bene evenirent morbi longissimi ; quando vero suo adventu faciunt morbos, & cito recedunt, quoniam expelluntur non concoquuntur, fiunt morbi brevissimi.
Sed dicet quis etiam, quod Galenus possit respondere, nonne etiam Averroës posset defendi ? dico quod utraque pars potest defendi, & nulla potest convinci : nam pro Averroë possemus dicere, quod ratio Galeni non valet, quoniam fatemur quod subtilis humor non replet, sed bene facit hoc nocumentum quasi erat de illa aura, non quod aër & vapor ille impleat, sed solum inficit atque impedit virtutem sensitivam, & motivam. Contra Averroëm rursus possemus dicere, unde est quod aliquando terminatur iste morbus in paralysim : si convertitur in paralysim ? & paralysis est morbum quoniam aliqua materia transmittitur ad venas, ergo iste morbus comitialis procedit a materia non a vapore tantum : Responderet Averroës dicendo, quod cum illo vapore est semper aliqua materia conjuncta, & sic utraque opinio potest defendi ; tamen quia medicus est artifex sensitivus, & aliquando fit hujus morbi terminatio ad paralysim, quod indicat provenisse a materia aliqua, adeo medicus quoniam videt hoc sensu, potius debet existimare quod proveniat a materia, quam a solo vapore ; & praesertim cum eadem fit cura omnino, & eisdem medicamentis opus fit, veniat ne semper a vapore ; quemadmodum Averroës, an aliquando etiam a materia quemadmodum Galenus.
Sed dicet quis, iam declaratum est quod licet iste morbus proveniat, tum a pituita, tum a melancholia, tamen magna ex parte provenit a pituita, quod dices ad illam authoritatem Hipp. 6. Epid. cap. 8. ubi vult quod melancholici magna ex parte fiant Epileptici, & Epileptici melancholici, sed melancholia, id est mania, morbus ille fit a melancholico humore quomodo etiam comitialis magna ex parte fit ab hoc humore atrabilioso. Ad hoc posset primo dici, quod Hippocrates loquitur hic tantum de ea Epilepsia, quae fit ab humore melancholico ; sed haec responsio non est vera, quod raro evenit ut melancholici fiant Epileptici : Ideo dico ego aliter, sunt hic tres dispositiones, melancholia, qui est morbus quoniam homines insaniunt, & Epilepsia duplex ; tum ea quae fit ab humore phlegmatico, tum ea quae fit ab humore atrabilioso. Et nihil aliud sibi vult Hippocrates in ea sententia, quam quod ex illis tribus dispositionibus duae tantum invicem mutantur, reliqua non mutantur, Et quoniam duae sunt magna pars trium, igitur recte dicitur magna ex parte, & hoc patet in littera Graeca. Est advertendum secundam partem illius dicti Hippocratis, si repit in corpus id est si recipitur in ventriculis cerebri ; si repit in mentum, id est si alterat temperaturam cerebri, quoniam haec est sententia Galeni qui ait : aut est temperatura, aut necessario sequitur temperatura.
Dubitatur praetera quoniam dictum est fieri Epilepsiam ab altero duorum humorum ; atrabile, & pituita ; numquid etiam a sanguine, numquid a flava bile ? Galenus clarissime locutus est provenire ab humore frigido, & crasso, loquendo de primo genere, quod per essentiam in capite appellatur. Avicenna videtur dicere oppositum ; qui bene dicit magna ex parte fieri ab his duobus, tamen nihil prohibet, quod aliquando a sanguine, aliquando etiam a bile. Conciliantur isti duo viri hoc pacto, quoniam re vera licet primum genus proveniat solummodo a duobus illis ; melancholia, & pituita ; tamen reliqua duo genera proveniunt etiam a sanguine, & a bile, non quod illa materia repat ad cerebrum, & ab illis materiebus elevantur vapores mali, & infecti, qui accedentes illud producunt. Ideo dicendum est quod Avicenna loquebatur de omnibus generibus, Galenus autem de eo qui est per essentiam. Nam ab ore ventriculi propter commotionem bilis elevantur vapores, qui inficiunt cerebrum : & Galenus recitat de quodam Grammatico, qui ubicumque irascebatur, vel famescebat, incurrebat in hunc morbum, quoniam bilis movebatur ad nervum magnum, qui communicat cum cerebro, & ipsum laedebat, tamen iste morbus non vocatur per essentiam, & facillimus est curatu. Causatur etiam in mulieribus a sanguine, ex retentione menstruorum, sed & iste vocatur comitialis per communicationem, & non per essentiam.
Adhuc dubitatur an fiat etiam morbus comitialis a siccitate ? Galenus clarissime quod non, & Avicenna : Ratio est , quod impossibile est ut cerebrum adeo exsiccetur ; cum enim fit membrum humidissimum, prius moreretur homo, quam cerebrum posset in tantum exsiccari ut contraheretur ; contractio certe potest venire a siccitate, sed impossibile est ut cerebrum exsiccetur. Non negamus propter Aphorism. 49. part. 4. quod aliquis nervus particularis non possit spasmari ex desiccatione, sed non loquimur de spasmo, veluti totius corporis quod provenit ex contractione cerebri. Praeterea si posset provenire ex siccitate, non recederet ita de facili, quoniam morbi qui proveniunt ex siccitate, non possunt curari.
Dubium est cur hoc, quoniam in morbo collyrico id est quoniam accidit spasmus in parte carnosa, veluti in tibiis ex superflua exinanitione & evacuatione, & tamen cito potest curari aliqua inunctione, & restauratione. Dico quod non negamus ex nimia evacuatione fieri spasmus, & praesertim tum illa humiditas non est radicata in membro. Adhuc dubitatur an a sola frigiditate proveniat morbus comitialis ; videtur quod non, dicendum etenim est quod non a mala temperatura, quoniam mala temperatura non potest subito recedere, sed sola frigiditas est mala temperatura : licet Galenus oppositum videtur cap. 5. de Differentiis morborum. Ubi dicit quod homines facientes iter per glaciem, aliquando ex nimia infrigidatione fiunt Epileptici, & Apoplectici, & hoc accidit a sola frigiditate. Dico quod hoc procedit ex mala littera antiqua, neque in nova versione, neque in textu graeco se habet hoc pacto. Non igitur a sola frigiditate potest iste morbus provenire.
Praeterea dubitatur an fit curabilis : Hippoc. 2. part. 45. & in 5. Aphorism. 7. videtur dicere quod pueri curantur mutatione aetatis ; leonicum male traduxit, traducit in altero loco juvenes, cum deberet vertere pueros, intelligit enim de iis qui sunt ante pubertatem : postea subdit Hippocrat. quod illi qui sunt post annum 24. consenescunt, & moriuntur cum eo morbo, non quod is morbus occidat homines, sed vult dicere quod non liberantur, sed consenescit cum illis : de media aetate nihil dicit. Galenus addit quod illi qui sunt a 12. usque ad 19. curantur, licet non mutatione aetatis, sed cum praesidiis, & cum recta victus ratione, & aliis ingeniis.
Curatur igitur iste morbus in pueris, & ratione aetatis, & ratione victus, in adolescentibus usque ad 24. annum curatur etiam, licet non ratione aetatis, sed ratione medicamentorum, & recta victus ratione, qui sunt post 24. non curantur : Sed numquid fit mortalis iste morbus ? dico quod in infantibus aliquando est mortalis, & ipsos interficit propter nimiam crapulam, sed in paulo adultis rarissime evenit ut interficiat, nequaquam enim in istis ratione morbi potest occidere ; bene per inordinatum victum, & alia de causa ; sed quo ad morbum non est mortalis.
Adhuc est dubium an ii qui passi sunt quartanam possint incurrere in morbum comitialem : Nam Hippocrates 6. par. Epid. circa finem : qui capiuntur a quartana, liberantur a morbo magno. Et in primo Epid. quartana est sine periculo. Et in quinta parte Aphoris., 70. sive praecedat sive sequatur. Ego vero vidi civem qui habuit quartanam per tres aut quatuor annos , & tamen capiebatur hoc morbo. Itaque dico quod dictum Hippocratis verum est de his, qui habent quartanam actu : Bene verum est quod qui habent actu quartanam, non possunt corrumpi morbo comitiali, & si haberent & quartana superveniret, liberarentur ; nihil tamen prohibet, quod ii qui per tres vel quatuor annos ante habuerint quartanam, non possint incidere in hunc morbum. Quoniam dictum fuit quod Epilepsia quandoque terminatur in paralysim, & in hoc differt ab apoplexia, quoniam apoplexia semper in paralysim velut ad mortem, haec velut ad salutem quandoque in paralysim : Dubitatur quoniam Galenus in 4. de locis affectis cap. 20. comparat in tres, seu tria haec ; soporem, Epilepsiam, apoplexiam. In sopore inquit aufertur sensus, & motus sine ulla difficultate anhelitus, & isti liberantur integre ; itaque nunquam terminatur in paralysim, apoplexia terminatur ad paralysim. Epilepsia est in medio, quoniam differt a sopore, quia hic est convulsio, ibi minime ; differt ab apoplexia, quonim haec semper ad paralysim. Epilepsia non terminatur : solvitur clarissime, quod certe est, quod quandoque terminatur in paralysim, & in hoc differt Epilepsia ab apoplexia, quoniam apoplexia semper, haec autem quandoque ; Et hoc pacto dicitur esse in medio, quoniam sopor nunquam, apoplexia semper nisi ad mortem, Epilepsia quandoque.



LECTIO VI

Diximus in praecedenti Lectione morbum comitialem aliquando in paralysim terminari, & quod hoc ostendebat non semper a vapore pervenire, quomodo volebat Averroës : sed a materia ibi existente, quae permutata ad nervos facit paralysim, Et licet possit imaginari ab hac materia elevari vapores, hoc ad medicum nihil refert, eadem enim est cura si omnino fit a vapore, aut fit a materia. Dubitatur quando Epilepsia tendit ad salutem, & non vertitur in paralysim, quid fit de illa materia, quo transit, quo expurgatur ? Dico quod excernitur vel per palatum, vel per nares, vel transmittitur ad collum, modo non ingrediatur nervos colli ; quoniam si nervos peteret, paralysim faceret, quoniam ... expurgatur per nares. Ideo dicebat Avicenna quod sternutatio est levis quadam Epilepsia, & Epilepsia est magna & vehemans sternutatio, nam in sternutatione fit excretio a cerebro, eius materiae quae nocet, ideo quodammodo assimilatur Epilepsiae : & hac de causa existimandum est in consuetudine apud nos esse, quando quis sternutet dicitur ; Deus auxilietur tibi, nulla alia de causa nisi propter timorem morbi comitialis, cujus est quaedam similitudo, atque imago sternutatio ipsa. Apud Galenum tamen magna assignatur differentia inter Epilepsiam & sternutationem, nam in comitiali cerebrum solummodo contrahitur, ut rem sibi noxiam expellat ; Et in sternutatione non solum cerebrum, sed pectus etiam uno, atque eodem tempore contrahitur, ut melius res noxias quae sunt in trachea arteria, modo illi humores non sint aut valde aquosi, aut valde viscosi, nam tunc aër transit, & humores non excernuntur, sed tussis tantum excernit humores qui sunt in pectore, sternutatio & eos qui sunt in pectore, & eos qui sunt in capite : Unde tussis non juvat malam dispositionem capitis, sternutatio juvat. Dicimus itaque concluendo quod materia in comitiali expellitur, vel per palatum, vel per nares, vel transmittitur ad partes colli, modo non ingrediatur nervos.
Dubitatur praeterea an in morbo comitiali omnes ventriculi cerebri offendantur. Galenus 3. de locis affect. cap. 5. dicit quod nec vident, nec audiunt, nec memorantur, nec mente valent, ergo omnes ventriculi offenduntur, quoniam si laeditur memoria, posterior ventriculi offenditur, si virtus & alii sensus exteriores laeditur ventriculis anterior ; si mens medius. Unde dixit quod in sopore laeditur anterior, in apoplexia posterior, sed in Epilepsia omnes. Dubium est praeterea cur est quod in Epilepsia fiat spasmus, in apoplexia nullus fiat spasmus, cum tamen duo hi morbi communicent, & in materia eadem, & in eodem loco generentur : Dico hoc ideo esse quoniam in apoplexia aufertur tota virtus sensitiva ; unde cerebrum amittens omnem sensum, etiam sensum tactus, non potest sentire materiam illam noxiam, quam sentit in Epilepsia, & ut ipsam expellat, contrahitur : In Epilepsia remanet ipse sensus, ideo sentiens ipsam laedentem vult eam expellere. Vel possumus dicere quod materia in apoplexia est minus acris, adeo ut non sentiatur : In Epilepsia est magis, & ideo sentitur. Dubium est praeterea cur est quod Epilepsia est periodica, redit enim per vices ; apoplexia autem quem morbum Latini vocant morbum attonitum, vulgares il cadere lagocciola, non est periodica, sed semel tantum advenit, & non facit illam periodicationem. Dico quod eadem ratio est in his, & vulgariter in quibuscumque aliis morbis, qui periodicant, & non periodicant. Podagra, Chiragra, Asciatica periodicant ; at morbus arctericus (quoniam omnes junguntur, simul dolent, non magis una quam alia, sed omnes simul) non periodicat : neque enim amplius redit morbus artericus cum periodicatione ; at podagra modo est in brachio, modo est in crure, modo in pede, & sic facit reversiones varias, & periodicationes : sic etiam est videre de febre continua quae non redit cum abscessit, at tertiana redit tertio quoque die. Variabilis & non inutilis ratio est in omnibus, quoniam illi morbi qui periodicant ostendunt materiam non esse omnino resolutam, sed partem tantum, & dum pars una resolvitur, de novo alia aggregatur ; at in iis qui non periodicant tota materia simul aggregatur, quae cum semel conquoquitur & expellitur, morbus ille non potest amplius redire cum illa periodicatione, nisi aliquot annis praeateritis, ubi rursus tota materia nova aggregabitur. In continua omnes humores simul accenduntur, in tertia pars tantum : ita quoque est in Epilepsia, & apoplexia : in apoplexia enim longe major pars materia requiritur, quae non ita cito potest aggregari, & cum simul aggregatur, non potest ita de facili rursus coire simul, licet permultis annis ; at in Epilepsia parva materia satis est, quae expellitur, & quoniam est parva, rursus nova generatur. Ita etiam est de podagra, & de dolore arterico.
Sed tu dices, isti duo morbi sunt similes & quam differentiam habent inter se ? dico quod magna est etiam dissimilitudo. Primo in Epilepsia est convulsio & spasmus, in apoplexia non est, in Epilepsia magis corpus ipsum cerebri ; unde erat illa sententia Hippocratis : si repit in memtem facit Epilepsiam, si in corpus apoplexiam, quam nos declaravimus. Tertio Epilepsia est periodica, & redit per vices ; apoplexia non est periodica. Item apoplexia semper ad mortem, aut ad paralysim ; Epilepsia saepius ad salutem, aliquando ad paralysim ; quinto Epilepsia aliquando etiam potest fieri a solo vapore ; apoplexia non nisi a materia semper. Praeterea sputus est in Epilepsia frequentior, in apoplexia tortuositas oris ; ratio est quoniam materia in apoplexia est magis apta facere paralysim ; tortuositas autem oris illus fere denotat. Sed cur est quod transacto illo motu convulsionis stat aeger in terra sine motu & sensu quasi in apoplexia, cum tamen Epilepticus surgit, apoplecticus non surgit, sed aut moritur, aut fit paraliticus. Dico hoc non esse mirum propter illam difficultatem anhelitus majorem, quae est in apoplexia ; in Epilepsia enim non est illa difficultas anhelitus. Unde propter hoc etiam indicatur morbus comitialis saevior, aut mitior, prout minor aut major est difficultas respirandi.
Huc usque egimus de causis intrinsecis quas vocant Arabes antecedentes causas : oportet vero videre etiam alias causas, quae faciunt homines ad hoc proclivius & modo inclinatur ad hunc morbum, ut possimus eas evitare, atque effugere, & ab illis cavere nos optime. Primo quoad naturalem temperaturam, dico quod illi qui sunt pituitosi & qui melancholici, sunt procliviores ; caeteri ut sanguinei atque biliosi, sunt remotiores ab hoc morbo. Secundo quoad compositionem naturalem membrorum, ii qui habent vias strictas, & ventriculos cerebri angustos atque arctos, ii magis proclives sunt ad hunc morbum ; qui habent latos, & patentes ; minus. Tertio quoad aetates, est dubitatio quaenam fit illa aetas quae fit magis proclivis, & quae minus. Averroës tertio collig. cap. ultimo dicit quod pueri & senes plerumque incidunt in hunc morbum. Avicenna dicit plurimum quidem pueros, raro autem senes. Paulus loquitur longe distinctius, & ponit hunc ordinem ; primo magis sunt proclives infantes, deinde minus pueri, deinde adhuc minus juvenes, longe minus senes : Et in summa quo magis homines recedunt a nativitate, eo minus sunt proclives, & e contra quo magis ad eam accedunt, ut pueri & infantes, eo magis proclives sunt.
Dubitatur in hoc quoniam Averroës assignat rationem, quare in senibus magis quam in juvenibus possit accidere hic morbus, in senibus abundat pituita : quando enim homines transeunt annum quinquagesimum fiunt frigidiores in calore naturali, ideo minus belle concoquunt, ideo in eis pituita multiplicatur. Sed iste morbus pendet magis ex parte pituitae, ergo in senibus debet magis accidere propter indigestionem : nisi enim pituita multiplicaretur, & calor naturalis debilitaretur non essent adhuc senes. Sed quid de pueris ? pueri enim non sunt pituitosi, sed sanguinei, quoniam ex sanguine sunt procreati, & parum distant ab eo, Galenus 2. Prog. dubitat unde fit, quod etiam pueri sint sanguinei, tamen ut plurimum in eis accidunt morbi pituitosi : & dicit hoc esse propter indebitum regimen, comedunt enim praeter modum, & quantum possunt, ponunt indigestionem supra indigestionem, singulis enim horis fere comedunt, utuntur lacte quod sane dat nutrimentum crassum, ex quo accidit ut pituita in eis multiplicetur, & fiant morbi phlegmatici. Ita etiam faciunt adolescentes etiam si sint sanguinei, quoniam inordinate vivunt, quoniam comedunt multum, & nullo delectu singulis fere horis ; ideo & ipsi etiam licet sint sanguinei, tamen morbi accidunt ut plurimum pituitosi. In juvenibus tamen hoc est maxime verum, quod licet & ipsi multum & inordinate comedant ; non tamen incurrunt morbos phlegmaticos, sed biliosos : ratio est quia licet fit idem calor in juvenibus & in pueris, nulla enim est differentia, ut vult Halevus, tamen non est eadem humiditas : juvenes sunt sicciores, pueri humidiores, ideo quoniam sunt sicciores incurrunt morbos biliosos, ideo non potest accidere illis morbus comitialis qui est pituitosus. In consistentibus autem abundat melancholia & bilis atra, quemadmodum in autumno dicit Galenus : autumnus enim efficit melancholias quoniam praecessit aestas, quae excussit humores ; supervenit postea frigiditas autumnalis, & facit melancholiam, quoniam non finit exhalare superfluitates propter advenientem frigiditatem. Ita est in consistentibus, praecessit calor, imo ardor juvenilis, qui deussit humores, sequitur debilitatio caloris, ideo non permittit fieri bonam concoctionem, redeunt humores frigidi, & vertuntur in melancholiam. Et hoc pacto multo magis evenit in junioribus : si hoc est verum, quomodo est verissimum, nonne deberent senes incurrere in morbum comitialem ex melancholia, quomodo vult Averroës.
Praeterea est sententia Hippocratis, ubi dicit in Aphorismo, quod nulla passio est tam familiaris senibus, atque est apoplexia & morbus attonitus. Sed si isti duo morbi epilepsia, & aoplexia sunt adeo similes & in materia, & in omnibus, quare si iste in senibus, nonne debet etiam & ille ? In hac difficultate potius est credendum Avicennae & Paulo quam Averroi ; quoniam licet Averroës fuerit vir magni ingenii etiam in medicinis, non fuit exercitatus. Ideo videndus est Galenus secunda parte Aphorismorum 45. & in tertia ubi dicit, quod juvenibus accidit morbus comitialis. Movet Galenus hanc difficultatem, quare juvenes & pueri cum sint sanguinei, & biliosi, incurrant in morbos pituitosos ; & dicit hoc non evenire ratione suae aetatis, sed ratione victus inordinati : quoniam enim utuntur malo regimine victus, ideo incurrunt magis in morbos phlegmaticos. Sed quid dicendum est ad eam Hippocratis authoritatem, de apoplexia in senibus : Dico quod humores pituitosi sunt varii inter se & longe diversi ; paralysis, & spasmus fiunt ambo ab humore pituitoso, & tamen sunt aegritudines ferme oppositae, quoniam spasmus contrahit membrum, paralysis dissolvit, & relaxat. Itaque dico quod quaedam materia est apta ad paralysim & apoplexiam, & quaedam magis ad epilepsiam, licet ambo sint ex humore pituitoso, quoniam humores pituitosi sunt admodum varii. De pueris dicit Galenus, quod pueri ex illis tribus virtutibus, naturali, vitali, & accidentali, unam habent validam naturalem, & duas reliquas debiles ; imo potius dicit quod unam habent debilem accidentalem & duas fortes ; naturalem, & vitalem ; & quoniam habent accidentalem debilem, animalis est in cerebro, ubi sunt omnes nervi : ideo hac de causa patiuntur in cerebro morbum comitialem : & quoniam habent fortem naturalem & vitalem, ideo facillime relevantur, quoniam faciliter etiam in eum occurunt propter debilitatem animalis. Ideo oportet eis praebere lac cum rebus attenuantibus, ut lac fit subtile, & fluidum, non crassum, & compactum.
Restat modo agere de temporibus anni quaenam sint proclivia magis. Primo ver est admodum proclive ad omnes morbos, qui periodicant, unde jubet in consilio Galenus de puero epileptico, quod ineunte vere purgetur ; quae est causa ? vide Galenun in 3. part. Aphorismorum 20. Ubi enumerat morbos veris, enumeratur etiam epilepsia. Sed hoc videtur contradicere ei quod Hippocrates paulo superius dixit, quoniam inquit, ver est saluberrimum ; si est saluberrimum quare in eo accidunt plures morbi, & plures enumerantur ab Hippocrate ? Respondeo quod ver est in se salubre, & morbi qui ea tempestate eveniunt, non eveniunt ratione veris, imo ver conservat in sanitate, & est sine periculo : sed praesente primo de vere, ac de exercitio. Exercitium in se est salubre quando invenit corpus mundum, sed quando invenit eum repletum, nihil est magis pestiferum : ita ver in se est salubre, sed quando invenit corpus impletum malis humoribus, quoniam eo tempore commoventur omnes a natura, ut possint melius excerni, ideo est periculosum ; in vere enim natura nititur expellere superfluitates. Unde videmus quod eo tempore sunt scabies maxime. In autumno pari modo solet accidere iste morbus, & sunt multae rationes. Primo humores adusti, & reducti ad melancholiam, unde fiunt morbi comitiales, & illi ut plurimum pendent a melancholia. Praeterea repentina temporum mutatio, nam mane est aër frigidum, meridie calidum, fero frigidum : Praeterea multi eduntur fructus pessimi nutrimenti, & multos generant pravos humores, & corruptibiles. In hyeme potest etiam accidere, quando est tempestas frigida & humida ; hic autem morbus peccat, & in frigido, & in humido ; praeterea sub hyeme multiplicatur pituita. Quod ad regionem idem est dicendum, regiones frigidae, & humidae sunt proclives &.
De ventis eodem pacto est judicandum, quanquam est dubitatio non parva. Nam dicunt medici, & Avicenna praesertim, quod Boreas seu Aquilo quando flat non est adversus huic morbo, sed Auster est adversissimus, & quando flat Auster, multi generantur morbi comitiales : licet deberet esse oppositum, quoniam Boreas est frigidus, & nos diximus frigiditatem obesse. Respondetur facillime, quod licet Auster fit calidus ; tamen est calidus, & humidus, quod nocet ; Et Boreas licet fit frigidus, est tamen frigidus, & siccus, quod non nocet, imo potius prodest, & certe prodest.



LECTIO VII

Diximus heri in quae aetate potissimum accidit morbus comitialis, & in quibus anni temporibus ; hoc autem ideo a nobis dictum est, ut possimus ea evitare. Sed statim dicet quis quomodo possumus nos evitare aut tempora anni, aut aetates, nonne nobis etiam nolentibus haec necessario eveneniunt ? Dico quod licet hae non possint evitari, nihilominus causae quare haec vel tempora, vel aetates sunt nociva possunt evitari. Nam quare in infantibus accidit Epilepsia ? quoniam utuntur lacte valde crasso, praeterea utuntur nimia comestione. Item ut plurimum habent in capite ulcera quaedam, per quae natura expellit superfluitates. Et matres ut reddant eos pulchriores reprimunt ea ulcera, quae potius deberent permitti eo modo aperta ; aliquando etiam detinentur pueri in aëre frigidissimo, & ita repercutiuntur humiditates, ut aliquando etiam efficiatur hac de causa morbus iste comitialis. Unde scimus nos per haec ; primo quod removendi sunt a lacte crasso. Secundo quod non utantur in ea tanta quantitate.
Praeterea permittantur illae fixurae ; imo sunt aliqui qui ponunt petias in capite eorum qui habent ea ulcera, & apponunt suis non habentibus, ut per contagionem, & ipsi reddantur ulcerosi ; item quod non stent expositi in aër frigido. Juvenes praeterea, seu potius adolescentes incurrunt in hunc morbum propter inordinatum regimen ; injungamus igitur ut utantur regimine convenienti. Ita est etiam de temporibus anni ; tempora anni non possunt effugi, verum est ; tamen possunt causae effugi, atque evitari, per quas redduntur tempora anni noxia, & molesta. Ver quidem in se est saluberrimum : sed fit mortale quando adinvenit corpus repletum ; ergo huic rei occurrendum est, & quomodo praecepit Galenus in consilio ineunte vere purgandum est corpus : Et si vir fiet, mittendus est sanguis, dico si fit vir, quoniam pueri non tolerant sanguis missionem : sed dicet quis, autumnus est malus propter repentinas illas mutationes : Ergo non potest evitari, imo potest, nam curemus ut in mane simus in locis calidioribus, in meridie in frigidioribus, & quoad possumus evitemus frigus, tum vespertinum, tum matutinum, & calorem meridianum. Ideo licet tempus non possit mutari, possunt tamen mutari causae quae laedunt. Qua de re etiam in hyeme utantur cibis, & reliquibis rebus calidioribus. Ultimo effugiat ventos frigidos quasi aquilonem, seu boream. Sed dicet quis, nonne dicit Avicenna quod Boreas juvat ad morbum comitialem, & quod in austro plures accidunt Epilepsiae, & dicit quod si ambo simul fient sunt mali, & praecipue si prius fiet auster quoniam replet caput, sed aquilo solus non nocet, & tamen est ventus frigidissimus. Dico ad hoc quod Galenus in consilio pueri denegat omnem ventum validum cujuscumque fit generis, & hoc maxime ratione, quoniam morbo comitiali obsunt omnia objecta valida, quoniam faciunt laesionem in corpore. Ideo licet Boreas in se non noceat, quoniam licet fit frigidus est etiam siccus ; tamen quando fiat maximo impetu nocet mirum in modum propter illam vehementiam, quae commovet totum corpus & cerebrum simul. Deinde prohibet etiam Galenus ne occurrat magnis frigoribus, aut magnis caloribus, quoniam utraque haec faciunt magnas mutationes ; ideo cerebrum patitur sensu tactus, sentit enim illas ingentes mutationes, & laeditur. Debet etiam vitare balnea mala, cum reddant humores fluxibiles. De cibis vero dicit illos cibos esse vitandos, qui habent tentarum caput, ut sunt vini synapi.
Praeterea etiam vitandae sunt nimiae vigiliae nimii somni 'vigiliae' quidem quoniam in eis cibus non satis bene concoquitur, ideo cibum inconcoctum facit, ut pituita multiplicetur, & multi mali vapores ascendant ad caput : somni etiam nimii offendunt & quasi destruunt immoderati calorem naturalem, qui nihil habens in quod agat, agit potius in seipsum : & ideo debilitatur mirum in modum. Preaterea etiam sunt vitanda tonitrua, coruscationes, & in summa omnia fortia objecta, ut aspectus solis, fortis sonus, & quia omnis fortis sensatio terminatur ad cerebrum, & laeditur, & alteratur. Res etiam intrinsece, ut passiones animi sunt vitandae ; quasi timor, tristitia, ira etiam : nam timor retrahit materias ad intra, ita facit ebullitionem in humoribus, & in summa omnia sunt vitanda quae commovent corpus ; & haec praecepta conveniunt non solummodo huic morbo, sed ferme quibuscumque aliis, & praecipue febribus putridis, nam omnis febris putrida incipit ab obstructionibus, & nos in hoc casu volumus omnino removere obstructiones. Item vitanda est multa mora in sole, quoniam trahitur materia ad caput ; sunt etiam balnea vitanda, si infundas aquam calidam super caput, nam liquefacit humores, & attrahit eo materias, & laedit : sed dicet quis, ergo debet abstineri ab omni lotione capitis : certe lotio capitis aquae calidae replet caput, non tamen dico quin debeat lavari, sed non cum aqua calida superinfusa, accipiatur capilli, & cum spongia optime poterit abstergi caput, sine illius infusione aquae calidae, quae cum illo casu laedit maxime. Est etiam advertendum, quod repleto corpore non debet se pectinare, sed prius faciat alia exercitia, faciat fricationes de quibus loquemur inferius, & postea pectinetur, & exerceat caput, neque enim debet ullo modo exercere caput, nisi prius purgato corpore, ne materiae repant ad caput. Sunt praeterea vitandi odores validi ; tum boni, tum mali ; mali perturbant ; boni omnino commovent : & haec reducuntur ad aërem.
Ut autem loquamur de motu, & quiete quasi verba faciamus de rebus non naturalibus : dico quod tum motus, tum quies nimia effugienda est, otium enim & quies nimia facit hominem pituitosum, motus validus etiam nocet, quoniam exercitium ut diximus heri est conveniens, si reperiet corpus vacuum, sed si repletum officit : sed fortis etiam motus, & validus replet caput elevando vapores a toto corpore ; ideo fugiendus est : sed debet esse exercitium moderatum, adeo ut non fiat lassitudo. Et dicit Galenus quod tota summa curationis hujus a nobis consistit in recto regimine exercitii moderati, & alia quadam re, quam ipse ordinat, de qua posterius in curatione agemus : & dicit quod debet fieri exercitium in quo moveantur partes inferiores, & superne quasi caput quiescat, & ad hoc maxime apta est deambulatio. Frictiones si debite fiant excusant ab omni alio exercitio, incipendum est a brachiis cum linteolo, aut manibus fricando usque quo rubefiant : postea ad pectus, hinc ad ventrem. Ultimo ad crura donec rubrescant, post hoc fricetur caput, impune pectinetur cum pectine. Somnus, & vigilia utraque nimia mala, nam vigilia reddit cibum indigestum, unde elevantur vapores, & efficitur pituita, minus enim belle concoquitur in vigilia quam in somno ; ideo caput magis repletur. Somnus etiam nimius vitandus, quare ? quia debilitat calorem innatum, quare ? quia calor habet duo officia. In vigilia praeesse sensationibus, in somno concoctioni, quando iam omnia quae sunt in stomacho concoxit, & nihil aliud in quod agat superest, statim stat, veluti mortuus, pigrescit, & quasi otio marcescit ; & si quid agit, in se ipsum agit. Est praterea nocivus somnus, quoniam nimium humectat corpus. Accidentia animi sunt vitanda omnia praeter moderatam laetitiam ; gaudium enim moderatum potest prodesse : sed timor, & ira maxime fugienda sunt. Inanitio, & replentio omnis mala. Coitus nimius vitandus. Neque fames, neque sitis est toleranda, fames enim replet corpus malis humoribus, cum bilis moveatur ad stomachum.
In ratione ciborum secundum praecepta Galeni, in consilio illo sunt vitanda quinque capita ; primo omnes cachochimii, id est omnes cibi qui malos humores generant, qui sunt mali succi, & humores generant putrescibiles. Secundo qui generant humores crassos : Tertio qui statuosos, & ventosos : quarto qui ventrem stringunt : quinto qui sunt durae concoctionis : & haec omnia sunt etiam observanda, non solum in comitiali morbo, sed in fere omnibus aliis, & praecipue in salubri victu. Mali succi sunt vitandi hac ratione, quoniam aliquando fit morbus iste comitialis a vaporibus malignis, ideo quoniam humores mali, & putrescibiles possunt tales vapores generare, ideo sunt vitandi omnes fere fructus. Sunt cibi crassi nutrimenti etiam vitandi alia ratione ; nam iste morbus procedit ab humoribus crassis : ergo omnes cibi qui crassos humores producunt sunt vitandi. Ut autem sciamus qui sint illi cibi, qui bonos generant humores, vel malos, adeundus est a nobis ille libet, qui de cibis boni, & mali succi inscribitur : ut autem noscamus qui sunt crassi, vel tenuis nutrimenti, adeundus a nobis ille liber est de attenuante victu, qui liber fuit maxime conscriptus in usum eorum, qui morbis longis detinentur. Qui enim morbis longis detinentur, maxime debent uti hoc victu attenuante humores, & incidente, & generante humores fluidos, & liquidos, & tenues ; videlicet illi qui detinentur podagris : nam omnes morbi longi ut plurimum veniunt ab humoribus crassis. Et est utilis iste victus attenuans illis qui se volunt praeservare ab aegritudinibus, & maxime a febre putrida, quae praecipue ex obstructione evenit ; unde quando utemur victu attenuante, non poterunt meatus nostri obstrui, ideo neque etiam febres putridae procreari.
Sed dubitaret quis quomodo fit verum id quod diximus, scilicet quod habentibus podagras conveniat victus attenuatus ; si reddemus humores liquidos, & subtiles, nonne magis fluent ad juncturas ? Ideo hac ratione fuerunt quidam decepti, qui praeceperunt laborantibus podagris cibos crassos, & tamen Galenus in eo libro expresse dicit convenire. Ideo dico quod ratio est quod non conveniat victus crassus, quoniam nunquam possent humores adeo incrassari ut non percurretur ad juncturas, hoc est impossibile efficere : sed quando currit ? quando corpus est plenum ; quando autem humores erunt tenuiores erunt melius poterunt efflari, & exhalari, & excerni superfluitates : subtilis ergo dieta confert omnibus morbis longis, imo ad conservandam sanitatem, imo etiam ad acumen ingenii : nam ut dicit Galenus secundo artis par. subtilitas ingenii indicat subtilem substantiam cerebri, & e contra. Unde qui habent substantiam crassam cerebri, sunt judicandi etiam ingenii hebetes, & crassi : & hac de causa fit ut pueris prohibeatur caseus, & dicatur illis, facit ingenium crassum ; hoc verissimum est, quoniam reddit substantiam cerebri crassiorem, cum praecipue in illis substantia augeatur, ideo etiam redduntur ingenio & acumine crassiori. Unde dicit Galenus quod si haec quatuor observarentur a nobis, impossibile est hominem aegrotate ; si utamur cibis, vel potius si omittamus cibos mali succi, si omittamus crassi succi, si debite exerceamur, & si non ponamus cibos supra indigestos, impossibile est aegrotare ; & medicus his observatis pollicetur praeservare hominem a quacumque aegritudine, praeterquam ab ephemera febre, maxime in his qui detinentur civilibus negotiis ; in his vero qui sua sponte vivunt, non occurret etiam ista febris unius dici quae saepe accidit ex exercitio. Primo si omittamus cibos mali succi, in nostro corpore non generabunt humores putrescentes, sed boni & puri : si omittamus crassos, non fient oppilationes, a quibus ut plurimum eveniunt febres maxime putridae ; si debite exerceamus nos, scilicet si non post prandium excernentur superfluitates : sed dicit quis, Galenus facit oppositum, quoniam concedit fructus qui generant malum sanguinem. Dico quod Galenus fatetur se praecipere pueris, non Philosophis : satius certe esset non comedere fructus : sed quia impossibile esset hoc negare pueris, ideo melius est quod ipsos comedant in tempore, scilicet in prandio, quam fartim intempestivis horis, & absque aliquo delectu. Sunt enim pueri admodum voraces. Sed diceret quis, ex his quinque capitibus rerum quas denegati in cibis, quod est minus malum ? dico quod cibi qui sunt mali succi, potius sunt permittendi quam hi qui crassi ; quoniam illi qui mali solummodo possunt obesse tertio generi morbi comitialis, quod rarissime evenit : Et haec sint dicta quoad cibos in universali.
Veniendo modo ad cibos in particulari : dico quod a flatuosibus est abstinedum scilicet fabae, cicer, ptisana praecipue male cocta, lentes bene coctae amittunt flatuositem, fabae nunquam amittunt, sed lentes quia producunt humores crassos, ideo sunt leviter gustandae : olera non denegantur omnino, neque caules, neque apium in parva quantitate ; tamen haec omnia oportet tantum degustare, quoniam generant malos humores, sunt enim facile corruptibilia : sed quare concedit in pauca quantitate ? nonne melius esset nihil dare ? Hinc fortasse est extracta illa vulgarissima propositio ; non qualitas, sed quantitas : ratio est quia nos sumus compositi ex quatuor humoribus, & omnibus quatuor indigemus, oportet habere aliquid melancholicae, aliquid pituitosi, ideo concedendi sunt fere omnes cibi, sed moderate ; unum enim genus cibi facit melancholiam, quae est necessaria ; aliud bilem quae est necessaria. Et si nihil haberemus in corpore melancholiae, homo moreretur, non viveret, quoniam es omnibus quatuor constamus. Ergo conceduntur omnes cibi praeter valde mali, videlicet rapae quae nihil habent in se boni. Enumerando ea quae petunt caput, quaedam Galenus denegat, quaedam concedit, & inter alia concedit apium : & tamen Avicenna, & Mesue dicunt in apio esse proprietatem ad morbum comitialem : si hoc est verum nonne melius esset concedere rapas, quam apium, quod a proprietate producit morbum comitialem. Dico quod fortasse quemadmodum volunt nonnulli moderni, appium apud Galenum antiquum est id, quod nos mordernos, & Mesue, & Avic. vocatur petroselion, & petroselinum Galeni est illud, quod nos vulgariter appium vocamus. Nam videmus in capite de smirnio, scilicet de simplici medicina : tria sunt genera ; apium, petroselinum, & smirnium : smirnium est in medio, levius est appium, acrius petroselinum ; tamen apud nos est opposito modo, levis petroselinum, acrius appium. Ideo potest concludi, quod appium Galeni fit petroselinum nostrum, & petroselinum Galeni fit appium nostrum, quasi etiam videri in hoc consilio, nam concedit appium, id est petroselinum nostrum, & denegat petroselinum, id est appium nostrum : vel possumus dicere quod scientia herbarum, ut nunquam fuit perfecta, & absoluta. Et nihil est mirum quod modo, vel tempore Mesue, fuerit inventa una virtus alicujus herbae, quae tempore Galenus non fuit reperta.



LECTIO VIII

Diximus in praecedentibus, Quiniam essent illi cibi in genere, qui poterant morbum comitialem concitare, & a quibusnam cavendum. Utendum diximus iis cibis qui habent subtiliationem, & non tentant caput ; ea namque licet subtiliant, & attenuant, nihilominus possunt petere caput sunt evitanda, quomodo sinapsis vinum, petroselinum, & alia enumerabat Galenus in consilio. De synapi certum est quod tentat caput mirum in modum, & ab eo omnino abstinendum est. De vino est dubium, an omnino fit abstinendum ab eo. Paulus dicit abstinendum esse ab immodico vino, non negat vinum omnino, sed vinum potus, & in multa quantitate. Galenus nihil aliud dixit nisi quod vitandum est, quia replet caput, neque hoc debet alicui mirum videri, quinam ipse scribit consilium ad puerum epilepticum. Sententia autem est Galeni, quod mores animi insequantur temperaturam corporis, quod pueri etiam in sanitate debent abstinere a vino, & citat Platonem 2. de legibus qui hoc praecipit. Itaque dicit Galenus, quod pueri vinum bibere nullo pacto debent usque ad annum octodecimum. Hinc postea juvenes debent bibere, sed moderate ; qui sunt in quadragesimo debent delectari conviviis : senes debent uti vino veluti medicina, non solum pro cibo, sed etiam pro medicina saluberrima. Ratio autem quare negandum fit pueris vinum, est haec, quoniam pueri sunt calidissimi, & humidissimi, vinum est & calidum, & humidum, ergo adderemus ignem igni, & redderemus eorum temperaturam intemperatisimam. Quod autem hoc fit verum dicit Galenus, quod mores animi sequantur temperaturam corporis, in aegris hoc manifestum est, scilicet de maniosis, & melancholicis. In sanis etiam patet, scilicet qui habitant regiones Boreales frigidissimas ; sunt omnino dissimiles ab his, qui habitant australes calidissimas : ii vero qui regiones medias incolunt, omnino etiam & in corpore, & in animo superant alios.
Sed dicet quis inquit Galenus dubitando in se ipsum, si homines mali faciunt mala es temperatura sua ; ergo non debent puniri, ergo neque etiam laudandi, licet sint boni, & mali ex temperatura sua ; & adducit tres rationes quare omnino mali homines, uti fures, sint occidendi : primo sunt tollendi ne nobis amplius noceant, secundo ut aliis terrorem incutiant, tertio quia melius est eis mori quam vivere. Nonne occidimus scorpiones, & phalanges, quoniam sunt noxii, & tamen sunt ex temperatura & natura sua ? nonne laudamus Deum licet non ex se, sed natura sua fit optimus. Quanquam ergo pueris neget Galenus vinum, tamen aliis ut adultioribus omnino prohibendum non est, & ratio Galeni erat ne peteret caput ; modo si nos reperiamus vinum quod non petat caput, potest concedi : quomodo sunt quidam vina aquosa simillia aquae, quae non sunt calida, sed frigida potius, praesertim multa aqua admixta. Sed dicet quis, Galenus concessit caules, nonne isti sunt cibi melancholiam generantes : & iste morbus aliquando procedit a melancholia. Dicimus quod Galenus scripsit consilium ad puerum Epilepticum ex pituita : ideo poterant caules concedi, & praesertim quoniam videntur habere proprietatem prohibendi vapores ne ascendant ad caput, unde conferunt caules bibentibus ne inebrientur ; caules ergo iis qui laborant morbo comitiali ex melancholia sunt denegandi, concedendi tamen aliis. Avicenna negat lac, & merito, quoniam multum evaporat lac, unde est Aphor. Hippocratis expressum quod qui laborant dolore capitis ab eo debeant abstinere. Dioscorides etiam libro secundo cap. proprio, dicit quod lac humanum laedit ad vertigines, & morbum comitialem.
Ita concludimus in genere vitandos esse cibos vel flatuosos, vel tentantes caput, vel durae digestionis, vel stipticos, vel mali, vel crassi succi : & quia in hesterna lectione adduximus ex Galeno in eo consilio particulariter, qui cibi nocerent ad morbum comitialem phlegmaticum. Ideo nunc aducendi sunt ii qui nocent ad morbum comitialem melancholicum. Videndus est Galenus Tertio de locis affect. cap. 6. Ubi enumerantur ea quae nocent. Carnes bubulae, & caprinae generant humores melancholicos, deterior hircina, deterior taurina ; ergo omnibus iis non utamur ; leporis etiam caro est valde melancholica. Ideo tertio de alimentis cap. primo dicit quod caro bubula dat alimentum crassum, & adhuc crassius quam suilla ; neque enim suilla caro est tantum viscosa. Item caprina dat alimentum crassum, sed est dubium an sub hoc nomine bubula aut caprina, intelligantur vitulae carnes, & haedinae : videtur enim cum dicit bubulam, includere omne genus carnis bubulae, ergo etiam vitula : ergo etiam sub caprina comprehendetur haedina. Dico quoid sententia est Galeni tertio de alimentis : primo quod animalia quae sunt sicca quanto sunt propinquiora generationi, tanto sunt temperatiora : quoniam caro bubula est valde sicca, ideo vitulus est longe temperatior, & parum habet melancholici in se, habent quidem aliquid, sed omnino parum : caro autem caprina quoniam est valde minus sicca quam bubula, ideo haedina erit tanto minus melancholica ipsa vitula, ut nihil omnino habeat in se melancholici : licet ergo vitula habeat aliquid, non tamen nocet, ergo etiam haedina, quoniam haedina est valde temperata, & praeterea generat humores subtiles, & tenues ; unde enumeratur inter carnes attenuantes victum. Est itaque haedina convenientissima, tum quia est temperata, propter humiditatem quam adhuc habet ex nativitate recenti temperata, tum siccitate suae natura, tum etiam quia generat humores tenues, & valde subtiles. Salitae omnes carnes, vel aquatilium, vel volatilium sunt melancholicae ; excipiuntur tamen quae substantiam habent mollem, & in humidio manent, quomodo sunt fardellae quae conveniunt in attenuante victu. Inter olera vitandi caules, quia generant melancholiam, & ideo Epilepsiae melancholici valde obessent ; possunt concedi legumina fere omnia praeter lentes, quia lentes generant melancholicos humores, alia potius pituitosum, quanquam illi puero qui laborabat morbo comitiali ex pituita lentes convenirent : caseus vitandus : plantae quae aceto condiuntur, &c.
Sunt aliqua quibus possimus cognoscere an aegri ex hoc morbo sint curati necne ? Medici curiosi, & superstitiosi, dicunt de pelle caprae, quod videre est in Alexandro Traliano, & Avicenna qui addit quod fit de recenti excoriata : Paulus tamen dicit quod si accipiatur lapis negages, ex quibus fiunt coronae mulieribus, pater nostrorum, & suffumigentur, quod statim illi qui sunt ad hunc morbum proclives, incurrunt in eum morbum, nisi sint omnino sanati, & ita possumus cognoscere, an vere sint curati. Dicunt etiam de corni caprae, etiam de hepate hircino, qui eum comedunt, statim concidunt : item qui non solum comedunt, sed odorant etiam assatum, incident. Meo judicio longe tutius esset dimittere hanc experientiam, ne morbus iteratum accederet, & hoc modo inciteratur.
His ad hunc modum explicatis deveniendum est ad signa, tum universalia hujus morbi in genere, tum particularia, quibus possimus cognoscere an fit morbus per essentiam, an vitio stomachi, an ex aliqua parte corporis ascendente illo vapore, quasi aura quaedam frigida : sed primo in genere notanda sunt quaedam de signo, ut possimus scire, quot sint genera signorum, & quibus non.
Plura sunt genera signorum ; quaedam vocantur pathegnomica, quae sunt illa quae passionem nobis significant, & morbum illum ; quaedam assistentia, quae non passionem, sed differentiam passionis denotant, sin leves an magnae ; quaedam critica quae signant nobis crisim naturae ; quaedam concoctionis, vel cruditatis ; alia salutis, aut mortis. Primo de pathognomicis agendum est quae denotant nobis passiones, ubi suppono signa debere esse, vel propria, vel inseparabilia, vel utrumque : si signa nullum habeant horum trium, frustra adducuntur a medicis ; in signo proprio licet arguere affirmative, est illud signum : ergo illa passio : in signo inseparabili, licet arguere negative, non est illud signum ; ergo neque illa passio ; in signo quod habeat utrumque, licet arguere, & affirmative, & negative : & quanquam in praesenti morbo Paulus adducat multa signa quae nihil habeant in se certutidinis, quoniam non sunt neque propria, neque inseparabilia, tamen Galenus adducit tantum tria, quae sunt inseparabilia, nullum tamen est proprium, sed ex illis tribus simul collectis fit unum signum proprium, & est quomodo in pleuritide ; ibi adducuntur quinque signa, omnia sunt inseparabilia, nullum eorum per se est proprium, sed omnes simul efficiunt unum signum proprium : acuta febris, dolor pungitivus, difficultas anhelitus, tussis, pulsus durus, & densus. Omnia haec sunt inseparabilia, & ab eis licet arguere negative, non est febris acuta, ergo non est pleurisis ; non est dolor pungitivus, ergo non est pleurisis, sed tamen nullum est proprium ; neque enim valet, est febris acuta, ergo pleurisis, quoniam febris acuta est etiam in aliis morbis, & sic de aliis. Ex his igitur efficitur unum proprium, & inseparabile, a quo licet arguere, & affirmative, & negative : sunt omnia haec signa, ergo necesarrio est pleurisis ; non sunt, ergo non est.
In morbo comitiali uti diximus sunt tria haec signa ; pathognomica, subitus casus in terram, convulsio, perditio sensus, & motus voluntarii, unumquodque horum trium est inseparabile, nam ubi non fit subitus casus, ubi non fit convulsio, vel perditio motus, & sensus, non potest esse morbus comitialis nullum tamen horum per se est proprium ; neque enim valet affirmative, est hic convulsio, ergo morbus comitialis : quoniam sunt alii etiam spasmi ; neque etiam valet, est perditio motus, & sensus, ergo morbus comitialis : quoniam hoc etiam in apoplexia evenit, neque etiam est hic casus repentinus, ergo morbus comitialis : quoniam hoc etiam accidit in vertigine : sed ex his tribus signis inseparabilibus fit unum proprium, & inseparabile ; & ita habemus signa denotantia passionem, & morbum comitialem. Signa non assistentia scilicet deterioris Epilepsia est spuma ; hoc signum quoad passionem, non est neque proprium, neque inseparabile ; nam esse spuma in strangulatio potest etiam in apoplexia, ideo hoc signum enumeratur non inter pathognomica, sed inter assistentia ; neque enim significat nobis Epilepsiam, sed Epilepsiam, vel fortem, vel debilem. Sed dicet quis, Paulus dicit quod est signum peculiare : praeterea Hippocrates Secunda parte Aphorismorum ubi loquitur de strangulatis, dicit quod de nemine relatum est &c. Ibi Galenus in commentario declarat nobis modum generationis spumae, & dicit quod spuma fit per commixtionem spiritus, eaque aëris, & aquae : nihil enim aliud est spuma quam aër & aqua simul admixta, ista autem permixtio potest fieri ex vatiis causis : primo ex motu quemadmodum fit spuma in mari ex agitatione ventorum : secundo potest fieri ex calefactione ; quomodo fit in lebete fervescente, quia elevantur vapores, qui miscentur cum aqua, & ideo fit talis spuma : tertio potest fieri ex utraque causa, tum ex motu, tum ex calore, quomodo fit in equis currentibus, propter ambas causas, per motum, & per calorem aëris expirantis. In his ira fit tantum ex calore irae. Modo in Epilepsia qua de causa generatur spuma ? dico ex forti convulsione, ideo ex forti motu partium pectoris, unde aër exprimitur violenter, & permiscetur cum humiditae, & ita fit spuma. At in apoplexia fit non propter motum, sed propter magnam flammam quae est in pectore, & ideo non curatur apoplexia, quia mala temperatura acquisita est in corde, & ita salvatur dictum Hippocratis in eo loco, quod scilicet spuma est signum mortale ; quoniam in apoplexia evenit spuma ex nimia caliditate quae urit cor ; in Epilepsia ex motu illius convulsionis. Sed dicet quis quod de Paulo adhuc non salvatur, quoniam dicebat spumam esse signum peculiare : dico quod spuma est peculiare signum ad alia quae ipse posuit, vel est peculiare hoc pacto, quoniam non reperitur nisi in similibus apoplexiae, est enim maxime similis Epilepsiae.
Ponunt postea tria alia signa assistentia, quae tamen omnia in unum coeunt ; egestio tum fecum, tum urinae, tum seminis generantis emissio praeter voluntatem, quae omnia fiunt per magnam convulsionem vel musculorum rectorum, qui comprimunt ventrem ; vel vesicae, vel vasorum spermaticorum. Avicenna recte addit aliud signum : longa mora in terra, & longa quies, hoc enim denotat morbi vim ingentem. Haec omnia indicant morbum validum : Contraria his indicant morbum levem, ubi non esset spuma, ubi non essent illae emissiones fecum, vel urinae, ubi esset parva quies in terra, morbus indicaretur levissimus. Medio modo postea indicaretur, quando fieret commixtio ex his signis, ut licet esset spuma, esset tamen parva quies : vel non essent egestiones. Adducunt alia signa, quae sunt superstitiones. Haec nobis satis sint : cras adducemus signa, quae faciant nobis cognoscere differentiam inter morbum comitialem per essentiam, & a vitio stomachi : nam de tertia alia specie patet signum manifestissimum : sentitur enim ille aura ascendens. Post veniemus ad curationes singularum specierum : sed primo adducemus in medium eas medicinas, quae ut dicunt medici, conferunt ex proprietate ad morbos comitiales cujuscumque generis.



LECTIO IX

Dicta sunt heri signa significantia morbum comitialem in genere, & quae ostenderent eum esse vel levem, vel gravem. In praesenti adducenda sunt signa,quae denotent nobis differentiam morbi comitialis per essentiam in capite, & morbi comitialis, qui est a vitio oris stomachi. Oportet enim, ut sciamus quidnam horum fit morborum ; nam tertius ille indiget signis, patet enim sensu, nam sensitur aura ascendere, & rarissime evenit. Plura sunt signa, quae ostendunt nobis Epilepsiam per essentiam, ut ponit Avicenna : sed haec omnia signa reducuntur ad tria capita : primum est quoniam post accessionem morbi in capite adhuc perserverat aliquod nocumentum, ut si restaret gravitas capitis, quae diu perseverat, si auditus laevus, si visus diminutus, si motus linguae impeditus, si in sensibus exterioribus memoria esset laesa, intellectus obtusus, & in summa, si postquam aeger sese relevavit, habet adhuc aliquod impedimentum in capite perseverans ; signum est quod morbus ..... si materia quae in capite fit contenta ; nam si esset a vapore qui transmitterretur ab aliis partibus, cito deberet evanescere. Secundum signum est quod adhibitis remediis capiti non facile medetur, neque facile cedit caput medicinis : hoc enim significat morbum esse in capite ; nam si esset a stomacho purgato copore, morbus certe allevietur ; materia quae est in stomacho facile potest extrahi : at materia quae est in corpore non ita facile educitur, ideo si morbus est in capite, adhibitis medicinis, non facile curabitur. Tertium quod in nulla alia parte corporis fit nocumentum ; nam si esset stomachus laesus, certe aut doloret stomachus, aut renes, aut lien, aut aliquid tale ; nihil omnino dolet, ergo in capite solum ; si esset in muliere esset in matrice. Haec sunt signa non quidem morbi comitialis, minime non ; sed supposito quod morbus fit comitialis, cujus generis sint, a capite ne per essentiam, an a stomacho per participationem : sed quomodo fit morbus vitio stomachi ? multi sunt modi dicendi. Nos dicimus secundum sententiam Galeni, quod in hoc fecundo genere nulla est materia, quae elevetur a stomacho, & petat caput, sed solum putredo, stomachus competitur cerebrum hoc pacto, os ventriculi est maxime sensitivum per nervum quendam, qui recta communicat cum cerebro, & est ille nervus, per quem sentimus appetitum famis, & sitis : participat ergo os ventriculi maxime cum cerebro propter nervum illum : communicat etiam cum corde per vicinitatem, aliquando laeditur os istud ventriculi per aliquam materiam mordicantem ipsum, laeso ore per communicantiam, quam habet vel cum corde ; vel cum cerebro aliquando laeditur cor, aliquando laeditur cerebrum ; si laeditur cor, homo cadit in syncopim : si cerebrum, homo cadit in morbum comitialem, non quod ab ore ventriculi elevetur vapor, aut materia aliqua, minime (ut ego existimo,) sed quoniam nervus ille contrahitur ; contracto nervo per coinquinationem, contrahitur etiam cerebrum : & sic morbus comitialis evenit. Nam si quando elevaretur vapor aliquis a stomacho, aut ab aliqua alia parte corporis, & petendo caput ibi perduceret humiditates, obstrueretur ventriculus, tunc non esset iste morbus per participationem, sed iam esset per essentiam : dicitur autem per participationem quando nullo modo laeditur cerebrum ..... Sed laeso tantummodo stomacho per compassionem laeditur etiam cerebrum. Ideo videndus est Galenus 5. de locis affec. cap. immo cap. primo de causis simplicib. Ubi adducit quaedam accidentia quae fiunt ex laesione oris stomachi. Signa autem morbi comitialis per participationem ex ore ventriculi erunt tremor cordis : communicat enim ventriculus maxime etiam cum corde, erit maestitia, & maxime accidit post jejunium, quoniam in jejunio bilis movetur ad stomachum. Avicenna addebat egestiones urinae, & seminis, sed male, quoniam ut diximus heri, haec sunt signa fortis vel debilis convulsionis : & si perveniet a bile, erit sitis, erit inflammatio, & amaritudo oris : si vero a melancholia, erit appetitus ..... sapor acetosus, tristitia, aliquando etiam elevatio : si non sint haec signa, erit potius a phlegmate.
Vidimus huc usque signa tum pathognomica, tum vocata assidentia, nunc videnda sunt reliqua signorum genera. Signa crisis non habent locum in hoc casu, quoniam iste morbus non est de illis qui terminentur crisi, sicut neque etiam paralisis ; nisi fortasse vellemus dicere evacuationem, quae fit per nares, vel per palatum, in accessione illa est crisis naturae, & signum crisis. Signa concoctionis, vel cruditatis sunt in hoc casu quomodo in allis morbis capitis ; quando enim sputum erit adhuc aquosum, est hoc signum cruditatis ; quando erit crassus, signum erit materia quae concoquitur ; quando adhuc erit adeo crassus, quomodo noster naturalis, quem habemus in sanitate, signum erit quod materia penitus est digesta, & concocta. Signa salutis aut mortis, iam superius dicta sunt, id est ante pubertatem posse mutari mutatione aetatis, post 25. annum necessario consenescere, & quod morbus iste non est periculosus, nisi in infantibus. Item quod ea quae sunt signa fortioris Epilepsiae, si erunt adhuc magis intensa, erunt signa mortis, ut frequentes accessiones, validissima convulsio, longissima mora : Et haec nobis sufficiant de signis.
His habitis deveniendum nunc est ad curationem ; & quoniam morbus iste est triplicis generis, ideo curatio etiam debet esse triplex : & primo faciemus curationem Epilepsiae illius vere ascendentis : secundo de ea quae fit laesione oris stomachi, tertio de illa quae fit per essentiam materiae in capite, & hanc dividemus. Primo enim agemus de ipsa in infantibus, postremo in adultis. Sed antequam ad haec veniamus, quoniam medici adducunt multa, quae sunt apprime occulta, & a tota substantia conferunt morbo comitiali ; cum tamen multa sint ex istis quae agunt a qualitatibus manifestis, primo adducemus omnes illas medicinas, quas dixerunt medici mederi a proprierate occulta, ex quibus medicinis nos multa referemus ad qualitates manifestas. Sed antequam istas medicinas in medium adducam, prius facio vos animadversos de quodam dicto Hippocratis, & quadam regula prim. epidem part. secunda a medicis, vel maxime observanda, quae est ista : medici debent assuescere, ut juvent, vel saltem ut non noceant : Galenus mirabatur de hac sententia, quae videtur esse tam notissima, ut non esset digna scribi ab Hippocrate : tamen quando cognovit plurimos excellentes medicos, aliquando etiam obesse aegrotis, dicit se existimasse hoc etiam aliquando usu venisse Hippocratis, ideo hanc sententiam ascripsit, ex qua colligimus tria esse remediorum genera. Aliqua quae sumus certi prodesse, & non obesse : aliqua de quibus non sumus certi quod prosint ; sed bene sumus certi quod non obsunt ; aliqua quae non sumus certi neque quod prosint, neque quod non obsint, id est de quibus sumus dubii an juvent, an noceant.
Primum genus remediorum audacissime debent uti medici, sunt enim certi quod prosint, & certi quod non possint nocere : secundum etiam genus possunt etiam medici audacissime adhibere, quoniam etsi non sunt certi quod juvent, sunt tamen certi quod non possint nocere. At tertium genus debent medici effugere omni conatu, & illis non uti, nisi in casibus desperatis vitae, videlicet in hecticis tertiae speciei, dando eis aquam frigidam : nisi enim demus, sumus certi quod morietur, si demus fortasse saluabitur, fortasse morietur : melius est enim inquit Galenus facere aliquid cum spe ; quam derelinquere aegrum sine omni spe : tamen hoc remedio non debemus uti in aliis, quoniam esset ludere vitam aegrorum ad taxillos, id est exponere se forti, si eveniet bene erit, sin minus male ; hoc non est officium medici : sed debent medici arte esse certos quod prosint, aut saltim esse certos quod non obsint, & non noceant, quod dicebat Hippocrates in ea sententia aurea.
Veniamus modo ad enumerandas medicinas, quae a proprietate (ut aiunt) tollunt morbum comitialem ; sed quoniam hae sunt duplices ; aliqua exterius explicantur, aliqua interius assumuntur. Primo adducemus ea, quae exterius ; secundo loco ea quae interius. Primo utuntur radice peonis, de qua Galenus Sexto de simplicib. medicament dicit se vidisse peoniam appliccatam collo, & donec erat appensa, aeger non incurrebat in morbum : quando casu decidit, statim cecidit, & recitat se iterum esse expertum, & tandem ipse affirmat hoc, & omnes conveniunt. Avicenna dicit quod haec virtus est in Peonia Romana ; sed & in ea, quae ex India affertur, nulla est talis virtus. Galenus declarat eo in loco quomodo possit Peonia conferre huic morbo, & dicit duobus modis posse ; vel quia ab ea dum appensa est collo, elevantur vapores, qui subeunt nares, & attrahuntur ad cerebrum per aërem inspiratum : nam omnes noctes ex aëre quem inspiramus una pars statim trahitur ad cor, alia ad cerebrum ; quanquam ea quae ad cor vadit per pulmones fit major, quam ea quae ad cerebrum, vel potest Peonia hoc efficere alterando aërem, producendo in eo qualitatem aliquam, qui aër ea affectus qualitate, & attractus per nares ad cerebrum potest conferre : quomodo etiam est videre de magnere, quomodo magnes attrahit ferrum, quippe quia producit qualitatem in aëre, qua affectum ferrum movetur ad magnetem : sic etiam est de torpedine, quae stupefacit manus, imo & ..... etiam afficit, non solum aërem : Avicenna in tractatu de viribus cordis hanc Peoniam vocat lignum imos. Qualitas eius manifesta est, quod astringit, tergit & purgat cerebrum; & ut inquit Avicenna ; habet vim confortandi, & prohibendi ne recipiantur in cerebro humores pituitosi, & melancholici. Sed quid aliud est hoc quam a qualitate manifesta, non ab occulta conferre comitiali morbo.
Sed dicet quis, unde est quod hodie nos non videmus experientiam ? Galenus ponit tres conditiones ; primo quod radix fit magna, secundo quod fit recens, tertio quod collo puerorum fit appensa ; non dicit in juvenibus, neque in adultis, pueri quoniam sunt humidiores, ideo in eis possunt facilius hujusmodi virtutes imprimi. Alexander addit quod radix debet colligi decrescente luna, unde alterum duorum oportet dicere : vel quod haec nostra Peonia qua utimur, quoniam est hortensis & est adulta in loco humido, non est conveniens ; debet enim nasci in loco sicco ; vel quod haec nostra herba Peonia appellata, non est Peonia antiqua. Secundo medici ponunt rutam silvestrem, ut videtur apud Alexandrum, habet caliditatem magnam, potest exsciccare, & subtiliare, ideo odor suus potest exsiccando, & subtiliando multum conferre, ideo non est dicendum quod agat qualitate occulta ; de peonia hac non potest dici, quoniam peonia est temperata potius, atruta excedit maxime in caliditate ; & si haec ruta non omnino liberat, tamen certe potest juvare : sed deberet esse sylvestris non hortensis. Postea est pyretrum collo appensum. Galenus cap. proprio, dicit esse calefactivae virtutis : Et juvat ad aegritudines nervorum, ergo iste etiam potest qualitate manifesta, permiscendo vapores suos cum aëre. Quarto ponunt paucendum quae est radix herbae, de cujus succo Dioscorides dicit quod mixto cum oleo calefaciente, juvat Epilepticos, & omnes morbos nervorum : ideo & ista quoque radix paucedani potest qualitate manifesta juvare. Alexander ponit postea aurum purum, & dicit quod si fiat circulus aureus, & ponatur in brachio, juvat : sed ego de hoc non habeo aliam authoritatem, nisi Traliani : iste etiam hoc non dicit affirmans, sed authoritate cujusdam antiqui. Ponunt postea Smaragdum. Avenzoar. primo libro tract. 9. cap. 7. Rasis quoque de Aegritudinibus puerorum, Rabi Moyse in Aphoris. 2. part. Galenus non tractat de virtute hac Smaragdi, nisi fortasse ubi egit de jaspide viridi, & in eo cap. dicit omnia quae Avicenna ex sententia Galeni attribuit corallo. Praeterea ponunt lapides inventi in hyrundinibus, sed haec videtur res fabulosa, quoniam ab aliis scribuntur ; & scriptores non concordant. Dioscorides dixit esse in hyrundinibus duos lapides varii coloris unus Diosc. rufus. Alexander dicit unius esse color rufus, alterius albus.
Albertus Magnus in cap. proprio de lapide celidonio aliter dicit. Isaac dicit aliter. Tum Albertus Magnus dicit se vidisse cum sociis suis, ideo nisi valeat authoritas Alberti, res erit fabulosa. Alii dicunt esse tantum in primogenito ; alii aliter ; Galenus tamen tractat de hyrundine, & de virtutibus ipsius, & nihil meminit de istis lapidibus. Bene verum est quod in Gallo preasertim antiquo invenitur lapis, qui vocatur electorius, major duabus fabis ; sed oportet ut Gallus fit antiquus. Ideo potius crediderim quod si quis lapis reperitur in hyrundine, debeat reperiri in antiqua hyrundine, quam in pullis. Demum adducunt lapidem aquilae, quos ego vidi multos : & dicit Dioscorides quod si pulverisetur, & cum ceroto calefaciente ponatur super caput, multum valet : Galenus tamen hoc non affirmat, sed dixit, de quo Dioscorides dicit rem mirabilem, quam ego non credo aliquo pacto, videatis vos rem miram. Postremo dicunt de corallo quod juvat ad hunc morbum, sed credo hic esse errorem : nam Galenus dicit conferre stomacho : & quoniam est frigidus, stringit, & nos indigemus apertione : unde si juvat, potius a proprietate juvabit ; sed potius esset dimittendus a medico : quoniam est de illis medicinis quae sunt in tertio genere : & haec sunt quae adducuntur conferre a proprietate exterius applicata : cras nos videbimus ea, quae interius assumuntur.



LECTIO X

Enumerabamus medicinas omnes, quae a proprietate, vel potius a qualitate aliqua manifesta summopere juvare ad morbum comitialem, adduntur a veteribus medicis, & absolvimus eas medicinas enumerare, quae exterius applicabantur. Nunc agendum est de iis quae interius assumuntur : Galenus primo libro de Tyriaca ad Pisonem dicit, quod cerebrum cameli exsiccatum, & cum aceto conditum a proprietate, & a tota substantia confert huic morbo, Praeterea cerebrum mustellae, de qua mustella non solum Galenus XI. de simplicibus medicamentis, sed Dioscorides etiam mira dicunt, quod inveterata sale, & exsiccata, & sale implicata ; alii replent corpus mustellae coriandris, alii comburunt, & faciunt cinerens : Galenus non urebat ipsam, sed tantum urebatur ea inveterata sale, idest plena, & in umbra permissa siccescere, & in pulvere redacta datur in potu : in hoc non potest esse nocumentum, & medici possunt uti ea Galenus praeterea undecimo de simplicibus medicamentis, dicit quando loquitur de ossibus, quod ossa combusta magnam habent proprietatem ad morbum comitialem : & hoc merito, quia ossa habent magnam vim subtiliandi, calefaciendi, & exsiccandi : nos autem in hoc casu nihil aliud intendimus, nisi exsiccare humiditates, subtiliare, & calefacere : & dicit Galenus se multos vidisse curatos exhibitione ossium in pulverem redactorum, tum ab Epilepsia, tum etiam a morbo articulari. Addunt quidam quod ossa humana majorem adhuc habent virtutem : sed quoniam nos credimus in ossibus nullam esse qualitatem occultam, sed solum illas manifestas exsiccandi, subtiliandi, & calefaciendi. Ideo non possum videre, quare magis juvent ossa humana quam alia ossa ; praeterea Galenus hoc non dicit, & solum exhibet ossa suilla, ossa pedum suis.
Addunt praeterea medici quidam moderni ; & dicunt quod praecipue inter humana ossa cranei, existimantes quod quomodo iste morbus est in capite, ita etiam per similitudinem ossa capitis plus juvent quam alia ossa, quoniam enim sunt conformia, ideo potius ea sumant, nulla tamen ratione meo judicio.
Sequitur postea coagulum leporis : Galenus decimo de simplicibus capit. de coagulo dicit, quosdam dixisse habere vim non solum ad Epilepsiam, sed etiam ad muliebrem fluxum : & praeterea ad sputum sanguinis : hoc dicit se non credere, quoniam est maxime acre ; dixit tamen se in Epilepsia expertum esse, & multum valere non solum coagulum leporis, sed omnia coagula ; habent enim qualitatem acrem incisivam, & subtiliativam, nihilominus hoc coagulum leporis excellit alia in praestantia in hoc morbo. Postea sequitur lapis armenus, non intelligatis bolum armenum, sed lapidem armenum, qui est lapis lazuli, de quo Mesue facit duo capitula, & est medicina solutiva : Alexander dicit se cum hac medicina nunquam frustratum esse, & nullum aliud praesentius remedium potest adhiberi in hoc casu, & dat drachmam, sed debet praeparari, ut Mesue praecipit, scilicet quinquagesies ablui, quoniam aliter faceret nauseam, & maxime purgat melancholiam, & quoad rationem, deberet tantum valere ad morbum comitialem ex melancholia, & si juvat in morbo comitiali ex phlegmate, hoc facit ex proprietate sua, potius quam aliqua manifesta qualitate. Est postea agaricus medicina solutiva, & familiarissima, non tamen credendum est quod juvet Epilepsiae quia solvat ; quoniam hoc pacto etiam omnes aliae medicinae solutivae deberent eodem pacto juvare, sed juvat propria, & occulta qualitate ; vel potius quia habet alias virtutes manifestas, quam solvere, scilicet subtiliare, aperire, & calefacere, & referare obstructiones. Hoc testantur una voce Dioscorides & Galenus. Post agaricum est Betonia, in qua nulla est virtus calefectiva, sed bene est virtus incisiva, & Galenus ; & Dioscorides, eam laudant in hoc morbo summopere, & juvat non ratione caliditatis, sed vel ratione subtiliationis, vel ratione alicujus proprietatis. Et postea Helleborus niger, & haec etiam medicina non juvat ratione solutionis, sed ratione aliarum virtutum calefactive, exsiccative, & subtiliative, vel alicujus proprietatis. Est postea sessali herba, de qua Galenus, & Dioscorides expresse dicunt, quod sanat hunc morbum, virtus manifesta eius est calefactiva, incisiva, & subtiliativa, quod sane convenientissimum est, in incidendis, subtiliandis, & calefaciendis humoribus crassis, viscosis, & frigidis : & quanquam omnes, medicinae, quae habent istas vires incendendi, calefaciendi procul dubio prosint ; tamen potius eligendae sunt istae nobis probatae ab antiquioribus, & propter aliquas fortasse qualites non manifestas, quas possunt habere. Et praeterea oximel, scilliticum sive mel scilliticum, de quo Galenus ait in consilio pueri, quod multos curavit cum hac sola medicina, & cum recta ratione exercitii. Quomodo autem praeparatur, docuit ipse in fine illius consilii ; & dicit capere se vasa fictilia, in quibus solet mel condi & observari : & extracto melle, ponit in eis stillam manibus contritam, & postea cooperit vas pelle aliqua circumquaque optime, & exponit in sole ad meridiem, in loco, in quo non possit perflari a ventis Borealibus, & quotidie volvit : & hoc facit in diebus canicularibus, quos Graeci vocant andioram ; appellant enim proprie diem caniculae Boream. Secundum autem quod dicit Galenus isti dies caniculares, sunt isti viginti dies antequam canis oriatur, & vingiti dies postquam ortus est, & hoc dixit secundo de alimentis cap. secundo in quo tempore, (sunt enim 40. dies) omnes fere fructus orarii : hoc pacto omnes, quoniam vel quidam erunt in fine quomodo cera si, vel in medio, vel in principio : omnes fructus qui orarii appellantur, qui sunt facile putrescibiles, oriuntur in his 40. diebus canicularibus, & hoc facit Galenus, scilicet ut exponat soli hanc scillam in his diebus, ut vis solis fit potentior ad calefaciendum. His diebus transactis, erit utique scilla decocta, & in vase reperietur succus separatus a scilla, accipio succum, dicit Galenus, & componit cum melle, & praebet eo modo succum cum melle conditum, cochlear unum parvum pueris, adultis unum cochlear magnus ; postea dicit Galenus accipio corpus stillae, & hoc etiam simul compono cum melle in forma electuarii, & eodem pacto propino patientibus morbum comitialem. Hoc pacto faciebat Galenus mel scilliticum cum succo, & electuarium scilliticum cum corpore scillae, quod electuarium est minoris virtutis quam succus, tamen & ipsum etiam valet plurimum. In hac herba scilla non multum est virtutis calefactivae, neque enim transit secundum gradum ; at plurimum virtutis incisivae.
Hoc in loco duo sunt a nobis examinanda ; primum quid intelligat Galenus per cochleare parvum, & quid per cochleare magnum : secundo qui sint dies vere caniculares. Quoad primum dico quod Galenus per cocleare parvum intelligit drachmam, per cochleare magnum intelligit dracmam cum dimidio ; hoc potest videri ex eo loco id est de morborum curatione, cum loquitur de curatione Epilepsiae, quae est vitio stomachi ; quem morbum curat cum lucra, sive melle ; & dicit quod minima dosis est unum cochlear parvum, id est drachma una cum dividia, maxima dosis est duo cochlearia parva, id est duo drachma media ; dosis est cochlear magnum, id est drachma una cum dimidia. Quo ad secundum est maxima dubitatio quando incipiant isti dies caniculares, & quando desinunt, Galenus expresse dicit quod dies caniculares incipiunt 20. dies antequam canicula oriatur, & vingiti dies post suum ortum. Paulus lib. 7. ubi dicit : est cavendum ab hac medicina in diebus canicularibus, & declarat qui incipiant 24. Junii, die apud nos sancti Joannis, & durant usque ad Augustum completum : juxta sententiam Pauli durarent amplius quam 60. dies, & Galenus dicit quod solum durant quadraginta. Dico ad hanc difficultatem, quod apud Hippocratem, & Galenum eo tempore nondum erat notus motus ille stellarum fixarum, qui motus movetur per centum annos per gradum unum. Ita quod stellae non sunt in illo gradu nunc, in quo erant tempore Galeni, neque canicula oritur nunc eo tempore, quo oriebatur tempore Galeni ; sed tarda est, & tardius oritur ; & aliquando labentibus annis canicula orietur in hyeme. Bene verum est quod tunc virtute hujus stellae frigora erunt minora, aliquanto : & hoc tempore etiam calores in Augusto non sunt ita fastidiosi ; quemadmodum erant tempore Galeni. Unde dico quod Paulus reste dicebat, quod durat primo 60. dies, quoniam canicula est tarda ab ortu suo, & cum in medio Julio sint colores ingentes per adventum solis, semper necessario sunt calores, & quoniam canicula tardius oritur calores etiam producuntur. Recte etiam dicebat Galenus, quoniam apud ipsum non erat cognitus iste motus, qui facit variare ingressum, & ortum stellarum fixarum. Galenus credebat quod semper eodem modo deberet oriri canicula, tamen non tardius manifeste oritur, & hac de causa hac nostra tempestate producunt calores.
Sed veniamus modo ad curationem, quae est certissima pars medicinae quomodo diximus superius cognito morbo. Et primo incipiamus a curatione tertiae speciei, scilicet illius, quae fit ex vapore illo ascendente ad caput ab aliqua parte nostri corporis, utpote a pede : sed quomodo fit iste morbus ? Vapor quidam malignus proficiscitur ab illa parte, veluti a tibia, vel a pede, & ascendit per crus, per femur, & tandem venit ad cerebrum ; cerebrum sentiens nocumentem vult eum vaporem expellere, ideo contrahitur ; ex illa contractione, ventriculi constringuntur adeo, ut spiritus non possint exire ad motus voluntarios, & sensationes producendas. Ideo homo cadit, &in terra restat sine sensu, & motu voluntario ; nam remanet quidem ille motus convulsivus. Est ergo in hoc morbo contractio cerebri, quae debet removeri a medico : quomodo removebitur ista contractio ? removendo causam : causa quomodo removebitur ? si prohibebimus ne ascendat ille vapor, imo ut penitus aboleatur. Tota itaque intentio curativa medici est, prohibere vaporem ne ascendat, imo ipsum consumere, & abolere. Hinc appareat primum remedium, & hoc est ligare tibiam. Est vapor in pede, nos volumus prohibere ne ascendat, ligamus tibiam ligamento fortissimo ; & certe si esset vapor extrinsecus qui per cutem transiret, istud remedium omnino valeret ; sed quoniam saepe est interius : ideo haec ligatura juvat quidem aliquid, sed non omnino tollit ascensum. Valet hoc remedium summopere etiam in veneno : & Galenus adducit exemplum de tribus rusticis, quorum unus cum esset ictus in digito scorpione, falce quam secum habebat abscisit digitum, & sanatus est : alter arctissime ligavit digitum prope manum, & postea transtulit se ad medicum, & potuit facillime curari. Alius ictus, & non adhibito hoc remedio ligamenti, mortem obiit : si valet hoc remedium in re, quae mortem importat, quanto magis valebit in re quae non importat mortem, quomodo est morbus comitialis.
Sed quoniam non satis est medico providere ne ascendat vapor ille ista vice tantum, sed etiam curare ne amplius possit ascendere, imo ut consumamus illam materiam, & penitus removeamus ab eo loco. Ideo statim post hoc remedium oritur secundum, ut scilicet purgemus totum corpus nulla alia de causa, nisi ut magis audacter possimus applicare tertium, & ultimum remedium. Purgato corpore vniverso debemus adhibere cauteria, sive ruptoria in loco laeso ; scilicet in pede cum rebus ulcerantibus porentia non arctu : Galenus adhibeat pro cauterio, & re ulcerante synapim, sive axiam : nostri Chirurgi habent alia ingenia, satis est ut fiat ruptorium potentiale, quod excisset omnino illam materiam, & adurat. Ultimo Rasis apponebat ventosas cum scarificatione : sed quomodo purgabimus corpus ? Rasis dicebat evacuandum esse pluribus vicibus pillulis tochiis, hoc sane non potest conferre pueris, sed bene adultis : pueris exibebimus agaricum, seu rhabarbarum, proprias purgationes puerorum. Sed quare debent purgati ? Avicenna dicebat ut materia retrahatur usque ab eo digito : hoc est impossibile praesertim in pueris, ut scilicet medicina possit pueris dari tam vehemens, ut materia possit abstrahi usque a pede, in adultis possit fieri, tamen esset satis difficile. Ideo dico quod purgari debent, non ut materia trahatur, sed ut cauteria tutius possint apllicari, sic dicebat Galenus.
Alexander & Avenzoar non ponunt cauteria, sed solum medicinas eo in loco calefactivas, & exsiccativas, ut faciant evaporare vaporem illum malum absque solutione cutis : & quanquam hoc possit fieri, tamen erimus longe certiores si cauteria apponemus, & maxime cauteria potentialia quomodo facit Galenus ex axia, sive synapi : alii ponunt cantarides, hoc nihil refert modo fiant ruptoria. Sed hoc in loco duo sunt quaeranda : unum quare Alexander & Avenzoar timerent ponere cauteria : Secundum quare Galenus ponat cauterium potentiale, & non actuale cum ferro, seu cum auro ignito. Ad primum dico quod fortasse isti viri timuerunt cauteria hac ratione, quoniam in cauterio certe illa materia exhalabit, quoniam putrescet magis ; sed si nunc eo modo quo est, afficit cerebrum tam faevo accidenti, quid faciet quando erit putrefacta, & corrupta per cauterium ? certe haec ratio illorum nihil valet, nam ille vapor erat noxius per suam frigiditatem, sed per cauterium acquirit caliditatem : ergo non potest amplius nocere, si putrescet certe per caliditatem putrescet, ergo non nocebit amplius, quam nocebat per suam ingentem frigiditatem. Sed quare Galenus facit cum potentiali, & non cum actuali ? Dico quod Avicenna quarta primi dicit, per quatuor causas fieri cauteria ; ne putredo perseveret ; secundo ut mala temperatura removeatur si fit frigida ; tertio ut extrahatur per evaporationem mala materia, quemadmodum est in proposito nostro ; quarto ut restringatur fluxus sanguinis. Sed quare hic non utuntur medici actuali cum ferro ignito ? dico quod in pede sunt multae chordae, & multi nervi qui nimium exsiccarentur, & procul dubio contraherentur si adhiberemus ferrum ignitum, sed adhibendo potentiale non poterit nocere chordis, & nervis, quoniam est longe mitius, & nullo pacto potest tantum offendere nervos existentes in pede. Ultimo Rasis ponit ventosas, ut omnino extrahatur materia, & facit ipsas cum scarificatione : primo enim ponit ligaturam, secundo purgationem, tertio cauteria, quarto ventosas : & accepit hunc ordinem & haec remedia omnia a Galeno, & recte facit : errat tamen in hoc quod dicit quando syncopizat : Nam salsum est quod in morbo comitiali syncopizetur, nam illa materia non vadit ad cor, sed ad cerebrum. Et hoc cognoscitur ex pulsu : in syncopi non est pulsus, in comitiali est pulsus, nihilominus non erat prius, & ego hoc sum expertus. Bene potest esse quod duo haec accidentia simul conveniant, tamen in morbo comitiali non fit syncopis, & ratio est quoniam materia vadit ad cerebrum, non vadit ad cor, & hoc expresse cognoscitur ex pulsu.



LECTIO XI

Declaravimus in praecedenti lectione, quomodo curatio deberet fieri in morbo cimitiali eo, qui ex vapore ascendante percutit caput. Nunc agendum est de curatione illius, qui a stomacho pervenit : & sicut diximus in principio nostratum lectionum, ut omnis morbi curatio, methodo recta, atque ordine scientifico procedat : prius debent stabiliri intentiones curativae, quae quidem apparent, stabilito morbo, & stabilita causa morbi. Ut igitur in hac nostra curatione adinveniamus intentionem curativam, atque id quod agendum est, videndum est quis fit iste morbus, & quae ejus causa. Iste morbus secundae speciei Epilepsiae causatur hoc pacto. Humores mali sunt in stomacho, sua malignitate mordicant stomachum, stomachus maxime petitur, ad passionem stomachi per communicantiam laeditur cerebrum ; ideo cerebrum sentiens laesionem contrahit se, in hujusmodi contractione ventriculi animalis constringuntur ; his constrictis, & constipatis, virtus sensitiva, & virtus motiva voluntaria, non potest transire ad operationes sensus, & motus : ideo homo cadit & restat in terra absque motu voluntario. Quoniam igitur omnis causa hujus ultimi affectus quod homo in terra fit sine sensu, & motu, sunt mali humores qui recipiuntur in stomacho, & ipsum mordicant, & omnis medici intentio debet esse removere istos malos humores, qui si removeantur, neque stomachus patietur, neque cerebrum per consensum laedetur, & convelletur. Intentio igitur medici, & omnis judicatio a morbo, & a causa debet esse, removere malos humores qui mordicant stomachum. Hoc habito, atque stabilito, reperienda sunt ingenia, atque remedia, quibus nos hujusmodi humores possimus expellere, atque omnino a stomacho propulsare ne amplius noceant.
Rasis ponit quatuor praesidia, & quatuor remedia, sumpta tamen & haec etiam ab ipso Galeno. Primum praesidium est vomitus, hoc remedio cumulate poterimus educere materias, quae in vacuitate stomachi continentur : sed hic est opus distinctione, nam si materia quae est in stomacho fit biliosa, provocandus est vomitus, aut cum aqua tepida, vel cum cremore ptisanae, idest, cum succo hordei, vei cum aqua mellis : & si materia fit pertinaeior vel cum digito, vel cum penna intincta in oleo ; sic docuit nos Galenus septimo de morbis curandis prope finem, ubi loquitur de materia mala contenta in stomacho : si vero humores mordicantes stomachum, sive quomodocumque sint laedentes, sive pituitosi, vel melancholici, provocandus est vomitus, vel cum decoctione rafani, vel cum decoctione radicis betonicae, vel decoctione seminis attriplicis simul cum oximelite simplici.
Sed quae ratio est hujus differentiae, ut si humores sint biliosi uno modo, si pituitosi alio modo, sint per vomitum educendi : Galenus primo de Febribus ad Glauconem, ubi loquitur de cura febris cum accidentibus, dicit excitandus est vomitus vel cum aqua tepida, vel cum aqua, & oleo scilicet, non autem cum oximelite : quare non monet in eo casu vomitum cum oximelite : ratio est quoniam materia quae mordicat, ex acuitate non est augenda in mordicatione, & acuitate : & quia oximel habet mordicantiam, ideo neque eo utendum est, neque syruppo acetoso, quoniam ambo haec sunt acria, & mordicantia, sed potius incitandus est vomitus cum aliqua re, quae mitiget acutorem bilis, ideo magis confert ad vomitum oleum, & aqua, quod appellat Galenus hydroleon, quod sane vel ciebit vomitum, vel saltem ad secessum ducet materiam ; vel enim sane hoc vomitivo ducet materiam ad excretionem per superius, vel per inferius.
Hic non est usus uti vomitivis fortibus, videlicet agarico, & helleboro albo ; ratio est quoniam solum debemus evacuare materiam, quae est in stomacho, non autem attrahere alias materias ad stomachum : si uteremur agarico traherentur aliae novae materiae ab universo corpore ad stomachum, at hoc non deberet fieri, sed solum evacuari illae, quae iam in stomacho, & tunicis stomachi reperiuntur. Provocato vomitu debemus ad secundum remedium accedere ; & hoc est evacuato humore peccante, quod iam per vomitum effectum est, praeservare stomachum, & efficere ne amplius aptus fit ad hujusmodi materias accipiendas, hoc autem succedit nobis si tum melius evacuabimus, tum etiam confortabimus stomachum. Confortabitur autem, & eavacuabitur melius stomachus, si exhibebimus hieram, quae fit ex aloe : Galenus quinto de locis affec. 6. de tuenda sanit. in fine. 7. de morbis curandis circa finem. praecipit nobis ea, quibus stomachus possit confortari, & corroborari : & in summa mirifice commendat hieram, vel aloem ipsam, quae est medicina solemnis, & praestantissima, quotiescumque medicus debet non solum purgare stomachum, sed etiam corroborare, & confirmare, ne rursus accipiat novas materias, & ne in seipso generet. In aloe est haec prima virtus, quod evacuat materias, quae sunt in stomacho, & non trahit alias ex aliis partibus ad stomachum ; neque enim virtus eius cum datur in magna quantitate pertransit ...... neque ullo modo attingit unquam epar, neque enim potest evacuare universum corpus, quid nos in hoc casu intendimus facere, aliquando utimur ea lota, aliquando non lota ; aloe non lota plus purgat sive solvit, & minus confortat, aloe lota e contra plus confortat, & minus purgat, & solvit. Ideo Galenus septimo de morbis purgandis duplicem praecepit dari hieram praeparatam, lotam, & non lotam : aliquando opus est una, interdum altera. Et advertendum est, ut dicit Galenus potius in hoc morbo debere dari succum quam cum melle : intelligo autem succum, scilicet, non cum melle, sed cum alio humore, & ratio est haec, quoniam aloes cum melle non aeque bene confortat stomachum, atque facit sine melle, licet melius subducet, & citius cum melle : & nostra omnis intentio est in hoc secundo remedio potius confortare quam subducere.
Sed in hoc loco plura a nobis discutienda, atque examinanda sunt ; primum quomodo fiat hiera, & ex quibus rebus constituatur : secundo quomodo lavetur aloes, & an conveniat lota, an non lota : tertio in qua dosi, & qua quantitate debeat dari : quarto, an cum melle, an sine melle. Quoad primum scilicet quomodo fiat hiera, dico quod Galenus ultra aloem accipit sex alias res istarum specierum, & centum aloes : sed est advertendum, quod de unaquaque specie accipiuntur sex partes, ut puta 36. omnium sex specierum, & centum aloes : aliqui decipiuntur, accipiunt enim de omnibus 36. tunduntur simul istae species, & cum aloe, sive lota, sive non lota miscentur : sed quomodo lavatur aloes : Galenus secundo de simplicibus medicamentis, docet lavari omnes res : & dicit si res quae debet lavari dissolvitur in igne, ut oleum, ut pinguia : primo debemus ea dissolvere, postea injicere in aquam, & quia enatant hujusmodi res supra aquam, ideo colliguntur, & aqua projicitur, & sic mordicaria ; quae autem in oleo remanet in aqua, & oleum restat purum, & sicut volumus : si vero res quae debet lavari fit dura, & non cedat ita de facili igni, ponatur in aqua, & quoniam hujusmodi res sunt graves petunt fundum ; projiciatur aqua, & fundus colligatur, & hoc pacto toties lavetur, quoties opus fit, haec autem hoc signo cognoverimus, ut scilicet quando aqua non habebit amplius odorem aliquem illius medicinae quae lavatur, tunc lotio erit perfecta : ubi enim non habebit amplius odorem illius rei, res illa erit lota quantum oportet. Aloe autem nullo horrum modorum potest lavari, quoniam dissolvitur cum aqua, & semper manet dissoluta, neque enim facit fundum notabilem, neque supernatat ; ideo aqua non potest projici quemadmodum in aliis lotionibus, quia si projiceremus aquam, simul & aloem ipsum projiceremus.
Communis modus est ut misceant aloem cum aqua, & postea sinant exsicarri : sed iste modus lavandi nihil videtur removere ab ipsa aloe : nos lavamus res ut aliquid amittant : in aloe vellemus ut pars solutiva removeretur, ut minus purgaret, sed hoc modo quo communiter lavant, nihil videtur omnino removeri ab ipsa aloe ; nam accipiunt aquam, aut succum endiviae, aut mellis rosati, aut aquam illarum specierum, & in hoc humore miscent, & dissolvunt aloem, & sinunt sicarri, & ita nihil prorsus removent ab aloe. Ideo dico quod alius debet reperiri modus lavandi aloem, & hujusmodi alia, quae in aqua dissolvuntur, de quo loquitur Dioscorides cap. de aloe, & Galenus nono de simplicibus medic. cap. 20. & est idem modus atque ille quando lavatur bolus armenus, vel terra sigillata, haec omnia dissolvuntur in aqua, vel in vino, & id quod magis est grave, magis arenosum petit fundum, id quod est levius, & melius, enatat. Ideo pars inferior aquae projicitur, superior asservatur, & permittitur exsiccari : ita etiam debemus facere in aloe : primo debemus eum dissolvere in aqua quasi faciunt vel succis endiviae, vel mellis rosacei, vel aliarum sex specierum, postea projicere inferiorem partem illius dissoluti, & inferiorem asservare, & quemadmodum faciunt exsiccare. Sed quomodo ista lotio aufert virtutem ? & quare melior est in nostro prposito aloe lota quam non lota ? Dico quod quemadmodum in exsiccatione illa resolvitur aqua, ita etiam resolvitur virtus illa acuta, quae est in aloe, & ita remanet lota minus solutiva, unde magis est confortativa, quoniam virtus stiptica, & astringens remanet fortior : qua de re aloe lota plus confortat, & minus solvit, ratio est quoniam amisit per exsiccationem vim acutam, & remansit vis stiptica fortior. Quoad tertium quaesitum scilicet in qua quantitate debeat dari hiera : Galenus septimo de mor. curam. in fine dicit quod si mediocriter velimus dare, mensura debet esse duo cochlearia parva, id est, drachmae duae, si maxima duo cochlearia magna, id est drachmae tres ; si minima unum cochlear parvum, id est drachma una. Ideo dico quod de aloe, sive de hiera possumus secundum complexionem, & morbum dare usque ad tres drachmas ; ulterius non est audendum, minus vero quam una drachma non est dandum, quia non traheret humores, sed solummodo feces : sed nonnulli propter textum coruptum Galeni quibusdam in locis, ubi dicit usque ad octo drachmas, & debet dicere unam, dederunt aegrotanti sex drachmas aloes & interfecerunt eum. Sed si locus ille corruptus debet dicere unam drachmam, ubi dicit quod una est dosis perfecta, quomodo verum est quod usque ad tres drachmas possimus ascendere. Dico quod ille locus intelligitur hoc pacto, scilicet est dosis perfecta, idest quae possit dari, quoniam minus non educeret humores solummodo feces : unde vocatur aloe a medicis ..... quasi peccatrix : quoniam pauca non educit, nimia interficit.
Quoad quartum dubium an cum melle, an sine melle : dico quod debet dari sicca, idest sine melle, quia melius confortat : tamen debet dari in aliquo liquore, ut in aqua, vel in aqua decoctione appropriata. Sed quare confert magis sine melle ? ratio est, quoniam in melle est virtus subtiliativa, & abstersiva, quae habet debilitare virtutem stipticam, a qua fit confortatio stomachi : res enim stipticae, & astringentes, sunt illae, quae confortant, & corroborant, & hae debilitantur a subtiliantibus, & abstergentibus, & hac de causa mel facit ut citius solvat, & peius corroborat.
Secundum igitur remedium in ista curatione est corroborare ventriculum, quod optime a nobis fiet, dando saepius hieram, sive aloem cum speciebus ingredientibus hieram repetitis vicibus ab una drachma secundum exigentiam usque ad tres drachmas : nonnulli, imo & Galenus, etiam dat vice hierae decoctionem absinthii, sed est advertendum quod haec decoctio absinthii conveniet tantum in eo morbo comitiali, qui pendebit a materia biliosa mordicante stomachum. In pituitosa, & melancholica noceret. Ideo tutius est uti hiera, quia ea in utraque materia commode possumus uti : si tamen omnino constaret in stomacho adesse solummodo biliosa materia, tunc absinthio possemus uti. Et hoc idem habetur a Galeno septimo de morbis curandis.
Tertium remedium est facere emplastrum super stomachum, & melior adhuc fiat, confortatio : hoc ponit Rasis sumptum a Galeno : emplastrum autem erit ex spica nardi, & mastice, cortice thuris, & vino : Galenus autem distinguit, & dicit quod hyeme debemus uti unguento nardino, mellino, id est oleo ex citoneis ; in aestate quod est frigidum, mastieino oleo in temporibus mediis. Dubitatur hoc loco, quare Rasis posuit tantum unum emplastrum, quod ad calidum vergit, ideo non conveniet in aestate. Ideo dicunt quidam quod ipse male fecit, & solum respexit ad materiam pituitosam : unde aiunt quod si fit materia biliosa addendum est oleum mellinum, id est factum ex citoneis : sed haec sunt potius cavillationes, & satis recte, & convenienter dixit : quoniam ipse ponit emplastrum solummodo pro materia peccante, & supponit quod stomachus fit in aliis rebus recte dispositus : at Galenus loquebatur de stomacho non recte disposito, sed bilioso.
Quartum & ultimum praesidium est ratio victus : dandae enim sunt carnes assae, vel in sartagine fixae : ita facit Avenzoar, & Avicenna : Galenus dabat illi ..... panem cum vino albo, acerbo, stiptico, si esset sitis ; si non esset, panem solum : sed quare dandae sunt carnes assae ? Galenus 3. de alimentis 2. & 14. assa, & frixa dant nutrimentum siccius ; ideo in morbis humidis, ut Epilepsia, & apoplexia conveniunt. Ea, quae coquuntur elixa in aqua dant nutrimentum omnino humidum, quae inpatellis cum œnegaro, feniculo, auso sale, medio se habentur modo, participant enim medio calore, sed Galenus, & Avicenna dicunt procurandum esse ut fiat bona concoctio, sed carnes assae minus belle concoquuntur, ergo non conveniunt : ideo Galenus sexto de tuenda sanit, dicit procurandum esse, ut cito comedat in mane, ita etiam praecepit illi Grammatico, ut cito comederer, ne bilis moveretur ad stomachum : Alexander timuit dare vinum, at Galenus dat illud, tamen valde pauciferum. Et quod modo omnino non non possit petere caput. Primo ergo in hoc modo cietur vomitus : secundo dabitur hiera, tertio ponetur emplastrum, quarto & ultimo observabitur recta ratio vivendi.



LECTIO XII

Accedendum est modo ad curationem morbi comitialis, qui est per essentiam in capite : & primo in viris, & adultis, secundo in pueris, & infantibus. Et in his primo videndum est quid faciendum fit in accessionne illa, secundo postea quam sunt relevati, quomodo debemus curare ne amplius accedat : sed ante omnia intentio curativa est elicienda a morbo, & causa morbi : postea repetiunda sunt praesidia, as istam intentionem nos ducemus. Quoniam iste morbus est constrictio ventriculi, aut ventriculorum potius cerebri, facta ab humoribus, vel replentibus, vel stimulantibus cerebrum ut contstringantur : Ideo omnis intentio medici, erit removere illos humores replentes ventriculos, ne spiritus exeat ; vel stimulantes, ut cerebrum contrahatur. Haec est intentio removere illos humores qui sunt in capite, & ad hanc intentionem accommodanda sunt omnia praesidia. Quid ergo in illa accessione faciendum est ? si fieri potest os tenendum est apertum, quae res deserviet, tum ut spuma melius exeat, & pituita ; tum ut anhelitus melius fiat, ut melius possit trahere spiritum, & respirare. Hinc cum digitis aut penna debemus extrahere ex ore, quam maxime possumus pituitam : sed dum stat convulsio hoc fere impossibile est, sed cessante convulsione dum adhuc est in terra sine sensu, & motu, debemus si possumus pituitam ex ore extrahere, vel etiam provocare vomitum, ut materia quae est in stomacho pituitosa, & quae fovet illam, quae est in cerebro extrahatur, & licet vomitus ducat materiam ad caput, in hoc casu est conveniens, quoniam plus juvat extrahere illam, quae est in stomacho quae possit nocere. Hinc odoramenta sunt applicanda, ut excitemus virtutem sensitivam, & motivam : sed hic est dubium, quoniam Celsus non laudat istam excitationem, & dicit quod quidam decipiuntur, qui putant in hoc morbo, dum adest accessio debere fieri excitatio quasi fit in lethargo, ne aegri tamdiu dormiant quoad pereant fame ; at in morbo comitiali dicit Celsus hoc non debet fieri, sed debemus permittere naturam ; ut sponte sua vergant aegri, quoniam si excitaremus, interrumperemus operationem naturae. Ideo sunt faciendae frictiones, neque ligaturae fortes, quoniam natura desisteret ab opere suo expellendi materiam illam, & transferret se ad locum, ubi essent ligaturae, ubi enim est dolor ibi fit phlegmon, id est eo fluunt sanguines : Galenus decimo-tertio de Morbis curandis : dicit quod phlegmones eveniunt propter dolores hoc modo, quoniam natura sentit dolorem in loco, & credens posse propellere talem dolorem, insurgit valenter ad illum locum, sed non potens propellere, quoniam ligaturae movent, sanguis qui effluxit causat inflammationem : & ideo negat Celsus eos qui sunt in accessione, debere nos excitare. At Avicenna, Paulus, Ætius, & omnes praecipiunt excitare ; primo cum odoramentis videlicet cum castoreo, paucedano, ruta, & consimilibus habentibus vim acutam, quoniam juvant ad resolvendos spiritus, & ad subtiliandum materiam : nec propterea divertunt naturam ab opere suo, & hoc non negaret Celsus : bene negat quomodo etiam negamus nos, esse faciendos dolores, & ligaturas, quoniam nihil proficeremus : neque enim propterea expergiscerentur aegri, quoniam non est ille somnus, & si materia non expellatur, non possunt surgere dolores : nihil juvant ad materiam expellendam, imo nocent quae impediunt materiam : etiam odoramenta, & alia acuta juvarent, quia opem ferunt naturae subtiliando & acuando materiam crassam, & pituitosam.
Si vero inquit Paulus ista non sufficiunt transeudum est ad aliud ; ideo debet adhiberi synapismum extremis, idest, manibus & pedibus ; praeterea cucurbitulas hypocondris, idest, praecordiis ; deinde in ore aperto, cum ligno, quomodo in principio diximus conducere, ponere succum cytenticum, id est, assam faetidam quam nos vocamus : demum facere clisterem cum rebus acribus, ut cum colocinthida cum hiera, & hujusmodi rebus, quas Paulus enumerat : si autem haec non prosunt, nulla est amplius spes habenda, morietur aeger omnino. Et hac omnia debent fieri quando aeger tarde relevatur, & iam transivit tempus, quo debite surgere debuisset. At Cornelius Celsus loquitur de eis qui debito tempore possunt surgere, & in his illis permittenda est omnis cura naturae : aliquando enim contingit, licet raro eveniat, ut iste morbus fit mortalis, & tunc oportet adhibere hujusmodi remedia, quae dicit Paulus : sed quando morbus non est tam mortalis, cura permittenda est naturae, satis sunt ordinata, & apertiones, & extractiones pituitosae, & potus & vomitus : neque necessario est adhibere fortia haec remedia : sed si natura non fit sufficiens per se, & tardet surrectio oportet omnia tentare. Ultra odoramenta ponuntur etiam a Doctoribus sternutamenta ; videlicet galbanum, & helleborus albus, euphorbium, & hujusmodi. Sed est dubium ; nonne galbanum est res quae excitat morbum, & facit cadere, modo tu adhibes, ut tollat, quomodo eadem res duo potest facere contraria ? haec non pugnant, & nihil est absurdum quod in non habente excitet ad morbum, & in habente excitet ad virtutem, & ad surgendum in his qui sunt relevati inducit casum, quoniam est in eo vis maxima, quae perturbat cerebrum in sensu odoratus ; & nos diximus superius quod omnia valida, vel in sensu visus, vel odoratus possunt inducere, & in his qui iam ceciderunt, & sunt sine sensu illa vis vix sentitur, sunt enim quasi sopiti, & nihil sentiunt, ideo virtus illa potest expergefacere. Quando ergo transit tempus elevandi, utendum est hoc odoramento. Addit postea Paulus post odoramenta, & sternutamenta adhibendum esse extremitatibus synapismum ; synapi laus est medicina calefactiva, & exulcerativa. & inducit dolorem ; componitur ex sicubus siccis, & synapi : & quia exulcerat, & facit dolorem, ideo apponitur, ut releventur. Sed quare tantum extremis manibus, & pedibus ? non tibiis, non brachiis ? ratio est ut puto, quoniam in vola manus, & planta pedis est maxima vis sensitiva, & hoc propter chordam illam latam. Unde differentia est inter cutem manuum, & aliarum partium, quod cutis manus non habet pilos, non est vergatilis, id est non facile accipitur digitis, & est magis sensitiva : haec etiam omnia eveniunt per illam chordam latam, quae fuit polita, ut esset instrumentum sentiendi. Postea dicit Paulus, sunt adhibendae cucurbitulae praecordiis, & haec est ratio, ut scilicet materia dividatur a capite ad alias partes : demum clysteria illa acria. Demum si fit contractio membri alicujus fiat inunctio cum oleo camomillino, & reducatur membrum vi ad locum suum.
Haec omnia super exposita tentada sunt in ipsa accessione, quando tardat relevatio. Postqueam relevati sunt restat medici intentio, ne amplius iste morbus accedat : & quoniam procedit a materia in capite pituitosa, vel melancholia, ideo removenda est materia illa ; primo concoquendo, & evacuando, postea cum recta ratione vivendi, ne rursus nova materia regeneretur, quoniam prima intentio est evacuare materiam : ideo mittendus est sanguis : & in hoc omnes conveniunt. Ideo videndum est, an conveniat : Celsus dicit convenire, si non fit distentio nervorum. Primum ergo videndum est an in morbo comitiali mittendus fit sanguis : secundo an pharmacia conveniat : tertio si utrumque, a quo primo incipiendum. Quo ad primum caput de sanguinis emissione : pono regulam universalem Hippocratis : Quarto de ratione victu in acutis, quam Galenus confirmat etiam in libello de missione sanguinis, & in quarto method.medendi : Regula autem utilis haec est. Ubicumque morbus est magnus, aetas juvenescens, & virtus fortis, sanguis mittendus est : declarat Galenus quod licet Hippocrates ponat hanc regulam in morbis acutis, tamen verissima est haec etiam, & debet observari in chronicis, declarat etiam quid intelligat per aetatem juvenescentem, & dicit ultra quartum-decimum annum, Ideo facimus nos regulam utilem hoc pacto. Ubi morbus magnus, virtus consentiens, & homo ultra quatuordecimum annum, semper sanguis mittendus est : Unde colligitur quod in pueris ante decimum quartum annum, etiam quando morbus fit validissimus, tum vena resecanda est nunquam. Ratio est, quoniam sunt adeo humidi, & resolubiles per naturam, ut in quacumque febre, & inedia resolvatur tantum, quantum in adolescentibus & viris, fient per missionem sanguinis : febris, & dieta resolvit tantum, quod si nos etiam mitteremus sanguinem, interficeremus : ideo nunquam est pueris vena resecanda, aliquando tamen cum cucurbitulis mittitur aliquantulum sanguinis. Si diceret quis ob senibus ? dico quod in senibus ratione aetatis missio sanguinis non est vitanda. Sed quoniam ut plurimum in aetate senili est etiam virtus dibilis, ideo ratione virtutis non mittimus sanguinem ? sed si esset senex robustus, & valens mitteremus absque dubio : neque aetas senilis prohibet missionem ; neque est par ratio in istis, atque in pueris, quoniam in senibus non fit ea resolutio, quae fit in pueris.
Omnes aliae conditiones, praeter has tres, morbi magnitudo, debilitas virtutis a puerilis aetas, indicant non missionem, aut non missionem, sed minorem, vel majorem missionem : neque enim aetas calida, aut temperatura calida, aut regio, aut aliquid aliud potest prohibere missionem, quanquam diminuat, vel adaugeat missionem, procul dubio in hyeme audacius mittimus quam in aestate : tamen etiam in aestate mittimus, quando morbus erit magnus, & aetas, & vires consentiant. Excipitur tamen id quod manifestissimum est, atque omnibus compertum, quia si natura fortasse expelleret materiam aliorsum, aut fieret crisis, non est sanguis mittendus : ratio est quia operatio naturae nunquam est impedienda. Omnes aliae conditiones praeter hanc solam naturae expellentis, per aliam viam indicant non missionem, aut non missionem, sed majorem vel minorem missionem. Morbus quicumque ille tandem fit, modo magnus fit indicat missionem. Unde Galenus 13. Method. Med. etiam in pure pituitosis mittit sanguinem, & reprehendit alios, qui sumebant indicationem non a morbo, sed a materia peccante, si materia erat biliosa non mittebant, si phlegmatica non etiam mittebant, sed si erat sanguinea, tunc solummodo minuebant sanguinem. Hoc non facit Hippocrates, neque Galenus, imo in omni morbo a quocumque fit humore, convenit mittere sanguinem : quare ? ut diminuatur materia, & humores omnes, nam quare facimus dietam ? quare damus pharmacum ? ut evacuetur materia : sic etiam mittitur sanguis, ut totum corpus evacuetur, & per consequens materia peccans. In sanguine qui recipitur a venis sunt simul admixti quatuor homores, ideo simul cum missione sanguinis evacuatur pituita, & eavacuatur bilis, quare non convenit etiam in morbis pituitosis, & biliosis ? In apoplexia igitur, & Epilepsia, morbis pituitosis & melancholicis, convenit missio sanguinis : ratio est, quoniam morbus est magnus : & quod hoc fit verum appellabatur Herculeus a magnitudine : imo etiam Hippocrates vocat eum morbum magnum. Sed dubitatur, quoniam nos diximus tres tantum esse conditiones ; quae possunt tollere missionem sanguinis, morbus levis, & parvus, aetas puerilis, & virtus debilis : nonne Galenus cum declarat regulam illam Hippocratis ; morbus magnus aetas juvenescens, & virtus fortis, indicant sanguinis missionem, dixit deesse unum, aër conveniens, quia posset esse tam calidus aër, ut corpora nostra tantum resolverentur, ut si adderemus phlebotomiam omnino interficeremus aegrum, quemadmodum etiam fieret in pueris. Hanc difficultatem solvit ipsemet Galenus XI. meth. med. 14. & primo de Febrib. ad Glauc. in cura febris cum accidentibus. Ideo notandum est quod sub hoc nomen aër tria includuntur ; regio, tempus anni, & status caeli : si ista omnia simul conveniant possunt certe impedire missionem, si enim essemus in regione calidissima, in aestate, & calidissimo die, certe stultissimum esset mittere sanguinem, quoniam tunc omnia ista simul conveniunt : sed si quae earum discordat, non vult haec conditio, nam licet essemus in aetate, & tamen regio esset frigida, quasi est ista nostra, (sumus enim in climate tertio) sanguis mittendus est.
Regula igitur nostra quando dicimus quod tres tantum conditiones requiruntur ad missionem sanguinis : vera est de singula per se ; valet quia morbus parvus per se potest impedire : Virtus per se potest impedire, & pueritia per se. Sed alia conditiones omnes per se nihil faciunt, quoniam regio per se non valet : tempus per se, aut temeratura corporis : calor per se non prohibet ; bene si tres, aut quatuor conditiones simul aggregarentur, mittendus non esset sanguis. Quoad secundum caput dico eadem ratione quod pharmacum est conveniens in omni morbo magno. Quoad tertium dico regulam universalem quod semper missio sanguinis debet praecedere ; sed haec melius in sequenti lectione examinabuntur.



LECTIO XIII

Dicebamus in fine superioris lectionis quod quando duplici indigemus auxilio, missione sanguinis, uti & pharmacia, quod sane in morbis magnis accidit semper : debemus praemittere semper missionem sanguinis, & hoc est secundum Hippocratem, & Galenum ; & praeterea etiam secundum Avicenam, licet multi sint, qui ex quodam textu Avicennae male intellecto oppositum velint defendere. Avicenna quarta primi, capite quarto, ubi movet hanc difficultatem, dicit in summa ; si humores sint aequaliter aucti praemittenda est missio sanguinis, sed si humores non sint aequaliter aucti praemittenda non est pharmacia. Ex hac authoritate acceperunt multi, quod quando aliquis morbus, in quo humor unus praedominetur, ut puta fit morbus pituitosus, aut biliosus semper praemittenda est pharmacia, & dicit quod quando sanguis praedominatur bene, tunc sanguis prius emittendus, sed quando bilis praedominatur super alios, prius sunt adaequandi humores cum pharmacia, postea mittendus est sanguis. Iste error fuit in causa, ut multi homines morerentur, & provenit ex ignorentia hujus dicti ; humores sunt aequaliter aucti : neque enim intelligunt isti quid velit Avicenna, quando dicit humores esse aequaliter auctes. Ad cujus dicti intelligentiam videndus est Galenus 14. Meth. ubi loquitur de Phlegmone, & in libello eius de sanguinis missione. Unde sciendum est tres esse dispositiones, plectoricam, & cachochimiam, & mixtam ex his, quando nos sumus ita dispositi, ut venae in nobis sint valde diminutae, & ut humor fit qui peccet, ut puta bilis, quae venit in istericia : ista dispositio vocatur cacochimia ; idem accideret si demonstraretur pituita, & venae erunt exiguiores, & minus plenae quam in sanitate ; quando vero nos sumus ita dispositi ; ut venae sint magis auctae & pleniores quam in sanitate : ista dispositio vocatur plectoria, sive repletio. Sed hoc potest accidere duobus modis ; vel quod venae sint plenae plus debito saguine bono, & aequali, ut nullus humor excedat, sed omnes observent debitam quantitatem, & haec vocatur plectorica pura ; aut venae sunt plenae, & grossiores consueto : & ultra hoc peccat in illis aliquis humor, ut puta bilis, aut phlegma, quod dominetur super alios, & haec dispositio vocatur plectorica mixta ex plenitudine, & cacochimia.
Utroque horum modorum, modo fit plectorica dispositio, & plenitudo venarum dicuntur humores esse aequaliter auctos. Hoc pacto declarat Galenus, & hoc modo intelligit Galenus ; quando vero venae sunt diminutae, & aliquis humor peccat, tunc vocantur humores non esse aequaliter dispositos : Unde quando Avicenna dicit sanguis est praemittendus, cum humores sunt aequaliter dispositi & aucti, intelligit quando est plenitudo venarum : sive unus praedominetur, sive nullus : quando vero dicit pharmacia praemittenda, quando humores non sunt aequaliter aucti, intelligit, quando est cacochimia sola, & unus humor tantum est ille qui peccat, quomodo evenit in isterica, ubi est bilis sola, & diminutae sunt venae. Et haec est sententia Avicennae, quod scilicet in quacumque plenitudine sanguis fit praemittendus, videte ipsum prima 3. tract. primo cap. ultimo, ubi expresse sibi contradiceret, nisi exponeretur, quomodo nos exposuimus. Stat ergo nostra regula novissima, quod in omni magno morbo, quando humores sunt aequaliter aucti, idest, quando est plenitudo in corpore, semper sanguis est preamittendus : quando vero est diminutio, & cacochimia sola, prius debemus adducere illum humorem, postea reficere aegrum, etsi volumus mittere sanguinem. Unde advertendum est sanguinem dupliciter accipi ; uno modo pro uno ex quatuor humoribus, alio modo pro tota massa sanguinea, quae continetur in venis. In venis sunt omnes quatuor humores sub forma sanguinis ; & quando mittitur sanguis, educitur & bilis, & sanguis purus, & phlegma, & melancholia. Ideo licet morbus fit phlegmaticus, tamen mittendus est sanguis, quoniam extrahitur etiam pituita, quae continetur in venis. Et licet morbus fit pituitosus, modo fit repletum corpus, & venae sint plenae, sanguis omnino est mittendus : & in summa ubi nostra intentio est evacuare, sanguis est mittendus, & praemittendus.
Sed nonne aliquando in aliquo casu necesse est praemittere pharmacia ? Galenus quinto meth. de his habent catharrum salsum. Dico quod in his pharmacia est praemittenda, quia humores non sunt aequaliter aucti, habent enim sanguinem paucissimum in venis, & cacochimum ideo prius oportet evacuare humorem peccantem cum pharmacia, postea reficere virtutem, & si opus fit, phlebotomare. Verissima est ergo haec proposito universalis, quod semper missio sanguinis est praemittenda, modo fit plenitudo in corpore, licet fit cacochimia : sed contra hanc determinationem rursus instatur, quoniam secundo de ratione victus in acutis dolore descendente in pleuritide mittas sanguinem, descendente des pharmacum. Dico ad hoc ut dixi quod semper quando prima intentio medici est evacuare, debet praemitti missio sanguinis ; tum quia virtus pharmaci non transiret venis existentibus plenis, tum etiam, quoniam humores non possunt educi, sed aliquando medicus habet aliam intentionem quam evacuare, quemadmodum evenit in pleuritide : intentio principalis est removere dolorem, quia dolor est ille qui trahit materiam ad locum : & omnis cura versatur in sedando dolorem, modo dolore descendente si mitteremus sanguinem, non possemus levare dolorem, quoniam non possumus evacuare sanguinem, qui est in loco, neque per venam poplitis, aut nullo aliorum ; neque per venam brachii, quia cor est in medio. Ideo missio sanguinis non convenit, cum non possit levare dolorem, sed pharmacia convenit, quia potest educere materiam per ventriculum locus vicinus, & accomodatus loco laeso, & patiente dolorem.
Rursus dubitaret aliquis : Galenus 14. Meth. ubi loquitur de erysipelate quod dicit esse assine phlegmoni : at in phlegmone praemittitur missio sanguinis, in erysiplelate date pharmaciam. Dico ad hoc quod sanguis non semper est mittendus, quia in morbis levibus, stultum est mittere sanguinem, sed solummodo mittitur sanguis in morbis magnis, modo erisipelas non est morbus magnus, sed parvus : evenit enim in manu, aut brachio, locis tutissimis : ideo quoniam morbus est levis, etiam levi evacuatione adhibita evadet, evacuata enim bile, aeger liberatur. Item quoniam in erisipelate potest esse bilis sola, & cum hoc paucitas sanguinis : ideo non potest Galenus dare regulam universalem, quomodo in phlegmone, quod mittatur sanguis : intelligitur tamen, quod si fit plenitudo venarum, & morbus aliquantulum urgeat, sanguis omnino mitti debet.
Sed dicit quis, quid ad regulam Avicennae ? cave ne aegrum ad alterum perducas, aut ebullitionem humorum biliosorum, aut ad incrudationem phlegmaticorum : dico quod haec regula est verissima, & nihil tamen facit pro nobis. Videte Galenum in libello de sanguinis missione, ubi loquitur de causone, id est febre ardente. Hoc enim verissimum est quod quando bilis superabundat, & praedominatur caeteris, non est tunc mittendus sanguis, quia virtus non potest esse fortis, imo necessario est debilis ; eodem pacto, si pituita praedominatur non est mittendus sanguis, quia virtus non est fortis. Avicenna timet ebullitionem bilis, aut incrudationem pituitae, hoc etiam timet Galenus, sed Avicenna dat regulam : Galenus cognoscit hoc ex pulsu : pulsus enim indicat virtutem esse debilem.
Constat igitur quod in Epilepsia servatis conditionibus dictis ratione morbi sanguis est mittendus. Ideo nunc videndum est a qua vena : Cornelius quidem Celsus negat missionem quando nervi sunt distincti : hoc etiam confirmatur ex Galeno primo de febribus ad Glauconem, cum loquitur de febri cum accidentibus ; ubi dicit quod si quando accidat distentio nervorum, sanguis licet omnino non fit tollendus, tamen certe est mittendus, minor debet fieri missio sanguinis. Ratio est quia nervi non tolerant tantam resolutionem. Hoc animadvertens Celsus dixit non esse mittendum. Sed a qua vena ? Dicit Avicenna quod quando mittimus in vere mittendusn est in pede, vel in poplite, id est in curatione. Quando vero non facta est accessio debet mitti ex utraque cephalica, ex vena scilicet capitis ; quomodo stant ista simul ? Dico quod mens Avicennae est rectissima, quando intendimus praeservare aegrum, quoniam ducendus est sanguis a loco remotiori, ut assuescat devitare a capite, mittendus est sanguis a pede scilicet a loco remotiori, ut paulatim materia assuescat declinare ad alias partes a capite, quando facta est accessio, id est quando materia est iam in capite, & non intendimus praeservare, sed curare ; fienda est missio a loco propinquiori, quoniam ab aliis locis nihil evacuaremus a capite, nisi vellemus interficere aegrum cum nimia missione : & hac de causa praecipit a cephalica scilicet a loco propinquo, & multum vicino capiti, & loco affecto, & in quo iam est materia recepta. Sed quare ab utraque ? quia regula haec est ut si materia fit in sinistra, pone mittendus est a brachio sinistro, ut evacuatio fiat per lineam rectam. Et quia materia est in capite, & nos nescimus in quo loco fit in capite : Ideo ne erremus, mittemus ab utroque latere.
Facta missione sanguinis, quoniam morbus est magnus, & in unoquoque morbo magno necesse est ultra missionem facere pharmaciam : ideo providendum est, ut recte possit haec pharmacia adhiberi, & quia materia est crassa, ideo prius est subtilianda, ut melius possit fluere, hoc medici appellant concoquere materiam. Pro concoctione materiae quibus syruppis utemur ? materia est crassa, ideo est subtilianda; est viscosa, ergo abstergenda ; propterea oximel vel simplex, vel scilliticum erit conveniens ; alii utuntur melle rosato : ergo licet mel fit convenientissimum, tamen ratione rosarum quae sunt frigidae, & subtiles, & multum possent obesse nervis quemadmodum etiam obest acetum, facerem potius mel salviatum, aut stoechaceum, aut hysopatum, cum ..... aut cum hujusmodi aliis rebus appropriatis incisioni. Sed quoniam omnes laudant in hoc casu oximel ; & nos diximus paulo superius quod acetum nocet nervis : quomodo potest oximel conferre cum in eo ingrediatur acetum ? dico quod oximel non est acetum, sed cum acetum laedat nervos sua frigiditate, oximel cum potius declinet ad calidum, juvabit. Item illud acumen aceti remittitur in ebullitione, & amplius non potest laedere. Sed quomodo fit oximel ? Galenus quarto de tuend. sanit. ponit quatuor modos quos vos potestis per vos videre : ubi notum est quod oximel debet fieri vel dulcius, vel acrius secundum gustum bibentis. Tunc enim magis juvvat quando aegri libenter accipiunt. Sed dicet quis, nonne confectio oximelis, quae ponitur in quarto de tuend. sanit. contradicit illi confectioni, quae ponitur in fine consilii de puero Epileptico ? Dico quod non contradicit ; quoniam in illo ponit scillam rem acutissimam.



LECTIO XIV

Dicendum est de juvamentis, & nocumentis oximelitis ; secundo in qua hora debet sumi, tertio in qua quantitate ; Galenus Octavo meth. cap. 4. laedit sane praerogativam oximelli, quod non solum non accendit febrem, sed & expurgat quae expurganda sunt. Laus maxima certe Hippocratis : in febribus acutis utitur vel aqua mellis, vel oximellite aquoso tamen, vel cremore hordei, vel aliquando etiam vino paucifero. Sed ex his tribus nihil praestantius est oximelle, quia aqua mellis, sive aqua Zucchari, quibus nos modo utimur facile potest converti in bilem, quia omnia dulcia in bilem vertuntur. Ideo nolentes nos dare aquam mulsam, vel Zucchari, adhibemus aliquid aceti ; sed nonne melius est uti oximellite ? certe longe melius, & nihil possumus adhibere in potu praestantius, cum multa tamen aqua dilutum ; in febribus enim potissima intentio est aperire obstructiones : & hoc potest oximel luculentissime nobis praestare per vim incisivam, quam in se habet. Sed dicet quis, none aqua quoniam est abstersiva, & praeter hoc frigida potius conveniet in febri quam oximel : dico quod convenit, sed non est tantae virtutis, ut validas obstructiones possit aperire. Cum ergo aqua hordei non fit sufficiens ad aperiendum fortiter, & omnes aliae potiones, quae possent dari ad aperiendum sint valde calefactivae. Ideo solum oximel restat convenientissimum, quod ut dicit Galenus aperit obstructiones, & non accendit febrem.
Sed dicet quis, nonne oximel est calidum, & hac de causa non posset convenire in febre, dico secundum Galenum quod oximel non est neque calidum, neque frigidum, sed potius est frigidum, quia in eo est acetum, & mel, & acetum est magis frigidum quam mel quod fit calidum : unde totum mixtum resultat potius frigidum. Hac de causa medici superiores abstinebant se ab exhibitione oximellis existimantes esse calidum ; & tamen Galenus laudat summopere, & dat ei praerogativam super omne aliud medicamentum, & potum in febre. Nam subtiliat, abstergit, aperit, atque incidit. Sed quoniam nihil est etiam juvativum quomodo dicit Galenus quod etiam aliquantulum non obsit : ideo dicendum est quod usus oximellis debet esse modicus. Nam abraderet intestina, & moveret tussim, & laederet etiam nervos : ideo debet dari cum aliis syruppis & bene dilutum. Unde Hippocrates de Ratione victus 24. dicit quod valde acetosum oximel est nocivum, & maxime in pleuritide, quia esset periculosum de suffocatione ; movet enim incidendo tussim, & sputum ; & virtus debilis non potest expellere : ideo esset periculum ne suffocaretur. Hoc tamen solummodo evenit de morbis capitis, & dicimus quod in hoc morbo comitiali est preastantissimum. Sed qua hora debet sumi in hoc casu : dico sumendumesse ea hora qua sumuntur reliqui suruppi : superiores medici ex textu salso eliciebant esse dandum duas horas ante cibum. Nos autem dicimus sumendos esse syruppos ea hora, ut postea sint iam concocti hora prandii ; sic enim praecipit nobis Galenus ; & quoniam unus ventriculus concoquit citius quam alius, hac de causa non potest assignari certum aliquod tempus sumendi syruppum : si ego possem concoquere duabus horis, conveniret quomodo illi dicunt, sed hoc non omnes faciunt : aliqui enim neque etiam per quatuor horas concoquunt. Tamen quia communis ratio est ut in tribus horis concoquantur, ideo propinabimus syruppos tres horas, vel tres cum dimidio ante prandium. Sed in qua quantitate ? etiam in hoc medici superiores ex textu falso eliciebant esse dandam quatuor uncias cum dimidio ; tamen in Hippocrate graeco, vel nunc translato, non sic se habet ; sed dicit dimidium duo de viginti, id est, novem uncias, primo de Ratione victus, ubi dubitat Galenus de aqua frigida exhibenda in febre.
Quare dabimus tres uncias oximellis cum sex unciis aquae, & haec mensura est maxima quae possit dari, neque enim potest transgredi, communis erit dosis duas uncias cum dimidio, cum quinque vel sex aquae. Sed quid dicemus de stillitico ? fit eodem modo quo fit oximel simplex ; sed est longe fortius, quia loco aceti ponemus acetum stilliticum, stilla est calidum in secundo gradu, mel etiam est calidum ; tum ratione aceti caliditas est remissa, vis autem incidendi est longe major, quia addita est virtus stillae super acetum. Sed nunquid acetum stilliticum fit nocivum nervis. Dioscorides in omnibus traductionibus praeterquam illa Hermolaï dicit esse nocivum ; idem etiam dicit Galenus in fine illius consilii dum dixit quod addito melle non potest esse amplius noxium : & ratio videtur suadere oppositum, quoniam acetum simplex est noxium nervis sua frigiditate, sed stilliticum acquisivit potius aliquam caliditatem. Dico quod est noxium, sed non ratione frigiditatis, sed ratione ingentis virtutis incisivae : nimium enim incidit, ideo potest nocere nervis.
De aceto stillitico non est praeter eundum dictum mirabile, quod legitur in libro de facile parabilibus, qui licet fit Galeno adscriptus, tamen non est Galeni, legitur in eo libro de quodam qui usus est aceto, & vixit ultra annos 100. sensibus illaesis, & nulla tamen ratione victus utens, sed inordinate. Subdit ille author etiam mirabilia de vino stillitico. Sed quoniam longe magis calefacit, ideo crederem hoc vinum obesse potius longo usu quam prodesse.
Sed quoniam egimus de concoctione, dubium est quomodo fiat haec concoctio in humoribus crassis : manifestum est quod fit cum subtiliantibus, sed in humoribus viscosis, & tenacibus, & glutinosis, res est dubia : neque enim est conspicuum quod opponatur viscoso. Avicenna 2. con. 4. & in tractatu de Viribus cordis opponit incisivum nam haec medicina sua incisione interponit se inter membrum, & humorem, & in varias partes secat : at vero Galenus XI. meth. cap. 13. dicit quod quomodo crasso opponitur subtilians, ita viscoso opponitur abstergens, agripticum vocat ; dicit se hujus medicinae fuisse inventorem, tamen & ipse mille aliis in locis dicit, quemadmodum Avicenna. Solvitur hoc, nam appetens haec controversia quid nisi incidens, subtilians, abstergens : hoc potest videri a Galeno tertio de Simp. med. cap. 11. res enim omnes amarae sunt incisivae, subtiliativae, & abstersivae : differunt tamen semper magis, & minus, quia res minor est abstersiva, est enim debilior, quia tum agit in superficie ; quae vero tangunt profundum, & aperiunt vias vocantur apertiva ; quae vero adhuc agunt fortius dicuntur incisiva. Itaque dicimus res incisiva, vel abstersiva, esse eadem omnino. Faciemus ergo syruppum hoc pacto. Pro parte accipiemus mel cum hysopi decoctione, aut peonicae, aut betonicae, aut sessali, aut saliviae, aut stetari, & pro parte oximel simplex, unciam scilicet cum dimidio ; & sic continuabimus mane ante prandium per tres horas cum dimidio, per quinque, aut sex, aut septem dies : postea dabimus purgativam, postea rursus dabimus syruppos fortiores, & iterum purgabimus, quia hujusmodi materia non ita facile curari potest. Sed quibusnam utemur purgativis. Rasis dat pillulas cocchias pluries : alii Hieram de colochintidos. Quoniam morbus erit a pituita convenit colochintida, vel agaricum, his namque medicinis purgamus materiam crassam, & viscosam ; si non erit morbus a melancholia, purgabimus cum polipodio, lapide lazuli, lapide armeno, helleboro nigro ; & huismodi cum aliis medicinis corrigentibus.
Sed quid de pullulis cocchiis ? Aliqui sunt qui abhorrent, quoniam sunt male correptae, ego non dico eas esse optimas, neque posse melius esse correptas : ipsi dicunt nihil est in medicina hac astringentis, ut temperemus magnam solutionem. Dico ego hanc rationem esse ridiculam, quia non temperantur medicinae solutivae cum astringentibus, minime non : imo si nimis solvent, debemus in minori quantitate, quia astringentia obturabunt poros, & laedent : Sed quomodo corriguntur medicinae ? Dico quod quia in solutivis medicinis est semper admixtum aliquid venositatis : ut nos possimus hujusmodi venositatem temperare, & corrigere, adhibemus res odoratas, ut aromata quae sunt in cocchiis multa, & validissima ; ideo optime sunt correptae : Unde Hippocrates 2. de Ratione victus com. II, quando dat elleborum apponit res odoratas, ut temperetur venenositas, res autem stipticae licet dentur ad confortandum, tamen cum solutivis non possunt nisi obesse, plurimum stringendo vias : si volumus cohibere nimiam solutionem demus in minori quantitate, & sic solvemus quantum volumus, & minus nocebimus cum venositate medicinae. Animadvertite de Helleboro nigro, quod iste qui modo habetur, vergit ad albedinem potius, & certe declinat a nigredine, ideo non est adeo tutus. Ego Venetiis usus sum helleboro vere nigro tutissime qui deferebatur ex Asia, & est illa medicina securissima. Hoc loco facio vos animadversos de medicina quadam mirabili, de qua Scribonius plura dicit, & omnes praeterea medici, quae est magis admiranda, quanto etiam varias affectiones morborum curat : deberet enim esse in usu, & iam Papiae asservatur apud seplasiarios. Est tamen advertendum quod in correptivis omnes alii ponunt Polium : est certe mendum, & debet distinguere folium : erat enim folium res odorata. Sed quoniam nos caremus hoc folio, possumus duplicare cinamomum, aut spicam nardi : sic enim fit quando desunt aliquae medicinae, duplicare scilicet similes.



LECTIO XV

Diximus in curatione post exhibitionem syrupporum ad materiam concoquendam ; demum esse exhibendas medicinas purgativas, inter quas omnes praestantissima est hiera diacolochintidos : sed quia plures compositiones hujusce hiera adducuntur : una est Artiochipatri, alia Archigenis, alia Ruffi, alia demum Justini. Illa quae est Antiochipatri est optima, secundum quod dicit Galenus nam si volumus curare tantum, pituita ipsa sola uti possumus, si quando opus est addere agaricum, cortices hellebori, & corrigere cum flore manuferi. Est postea confectio amec- ad melancholiam educendum. Diafenae, Pillulae de laide lazulo, vel de laide armeno. Haec dico quia hiera maxime respicit bilem, & pituitam, ideo ad melancholiam ista enarrata erunt commodiora, & in ea praeterea magna est portio melancholanorum, quae obsunt propter stipticitatem. Ideo ego in eductione melancholiae acciperem dragmam lapidis lazuli, vellapidis armeni, & cum manna dissolutum propinarem. In pituita autem diximus quod hiera illa est optima ; & quoniam haec materia, quae debet evacuari est multum rebellans, ideo una tantum evacuatione non potest educi : ideo necesse est ad novas purgationes redire. Sed quia multi fastidio habent tot purgationes : ideo medici adinuenerunt alios modos purgandi, & concoquendi materiam. Sunt enim multae medicinae in forma electuarii, in forma pulveris, quae omnia modo subtilient, & attenuent, & praeparent vias, sunt exhibenda : ideo pussumus dare loco syruppi in mane mel stilliticum : item theriaca diatessarum ex quatuor scilicet rebus conflata, quae est multum subtiliativa, & potest longo tempore exhiberi. Sic enim purgamus morbos omnes longos quasi podagras, scilicet cum tempore longo, dando aliquid conveniens singulis diebus per totum annum integrum, praeterquam in diebus canicularibus : quoniam medicinae hujusmodi purgantes sunt aliquantulum calidae, ideo in illis diebus adeo calidis posset fortasse nocere. Dabimus ergo aliquam medicinam in tanta quantitate, ut puta ad magnitudinem avellanae, ut longo tempore possimus durare nulla alia de causa nisi ut mutemus temperaturam hominis, quemadmodum dicebat Hippocrates quod pueri liberantur mutationes aetatis : sic nos poterimus hunc liberare mutatione temperaturae, reducendo eam ad calidum, & siccum. Ponit ad hoc Alexander pyretrum pulverizatum, & cum melle quotidie exhibitum.
Huc usque nostra intentio fuit evacuare universum corpus, atque ipsum duplici ter iam evacuavimus, cum missione sanguinis, & cum pharmaco purgante. Sunt ne alii modi curandi universum corpus ? sunt certe, videlicet balnea exterius ; atque interius sumpta, est sudor, & urina provocata. Ideo de his aliquid dicendum videtur esse. Quo autem ad balnea, dico quod aqua tepida, quia relaxat, non juvat multo minus juvabit frigida ; & praeterea omnes aquae dulces vitandae : sed mineralia, ut puta ea quae sunt calida, & participant aut sulphure, aut nitro vel allumine, vel sale : certe conveniunt, & manendo ibi, & intus assumendo : sed non eo modo, quo nunc assumitur, scilicet usque quo amplius non possumus bibere : nam si repleamus nos ea quantitate, non solum non calefaciet nos, sed etiam infrigidabit, signum est quod statim frigemus, & cooperimus nos pellibus, & pannis : ratio ? ratio est quoniam licet aquae illae sint calidae, tamen quia tantam quantitatem ingessimus, ut a calore nostro non possint vinci, necesse est ut calor suffocetur, & quasi extinguatur : & ideo frigemus per indigestionem, & suffocationem caloris innati, qua de re aquae illae calidae refrigerantur per accidens, & quod hoc sit verum, videtur expresse quod subito eveniunt accidentia frigiditatis ; evenit somnus, effectus frigiditatis, evenit frigus maximum, & horror. Idem etiam faceret si biberemus tantum vini, ut non possemus eum concoquere propter suffocationem caloris naturalis.
Dico quod balnea quoad interiorem susceptionem quatenus habent qualitates istas frigiditatem, & siccitatem, non possunt non prodesse ; non tamen sunt danda in tanta quantitate, quemadmodum nunc exhibentur, sed moderate, & donec possint calorem non suffocare. Quod autem ad eorum exteriorem applicationem, dico quod ducia super caput est evitanda, quoniam ille casus faceret invertere in morbum comitialem, quemadmodum omnia vehementia, & fortia ; tamen in ipsis aliquantulum morari non obesset : sudor etiam est res, quae universaliter totum corpus evacuat. Ideo quando recedunt a balneo inungantur cum oleo camomillino, ubi fit decoctum piretrum : possunt etiam lateres igniti involuti in petiis, & conspersi decoctione piretri admoveri prope patientem : ille enim calor provocat sudorem : item balnea sicca ftusae possunt provocare sudorem, quae omnia mediocriter sunt facienda : provocare etiam urinam confert ad evacuationem universalem cum aniso feniculo, & hujusmodi.
Facta totius corporis universalis evacuatione, tunc ad evacuationem particularem capitis deveniendum est. Hoc fieri potest pluribus modis ; primo cum apophlegmatismis, idest masticatoriis, & hoc per viam oris, vel cum caput purgiis per viam narium. In ore possunt multa cohiberi, vel abluendo, vel gargarizando, vel masticando : masticoria erunt praeterea cum memme : aut piper, aut zinziber, & alia omnia acuta cum melle, quae educent pituitam : gargarizantia erunt decoctio hysopi, ut diximus in syruporum ratione, addendo oximel simplex, vel stilliticum, vel piretrum, & hujusmodi alia abluentia similiter componuntur. Per nares potest fieri, vel attrahendo per spiritum, vel sufflando in pulverem, vel oleis inungendo cum linimentis. Erit conveniens attrahendo succus radicis libitis ; succus hederae, succus majoranae : eadem redacta in pulverem erunt convenientia in sufflando, eadem etiam decocta in oleo inunguntur. Galeno utitur electorio, id est succo cucumeris agrestis, mitigando tum cum lacte, in forma etiam unctionis cum oleo remittendi eam acuitatem. Et haec sunt illa quae possunt evacuare caput per interius ; exterius autem possunt adhiberi ceratos, lotiones, & pulveres exsiccantes, & calefacientes : lotiones fient cum verbena, majorana, stecade, & maxime mera, quam laudat Galenus mirifice, haec omnia aut aliqua mixta, & injuncta in lixivio : & praecipue verbena, & menta adhibenda est. Restat loqui de cauteriis, de quibus paulo post agemus : sed prius de pueris loquamur.
Hactenus loquuti sumus de cura in adultis, modo loquendum est de cura in pueris, de iis scilicet qui nondum ad quartum decimum annum pervenerunt, in quibus est dubitatio, quomodo sint curandi : nam illis non potest dari pharmacum. Dicimus quod permittendi sunt naturae suae : nam mutatione aetatis liberantur, teste Hippoc. 2. part. 2. Aphor. bene sunt gubernandi recta victus ratione, quemadmodum loquuti sumus superius : & nonnulla etiam in sequentibus dicemus. Intelligo attamen esse moderandos in recta ratione victus, non solum quoad cibum, & potum, sed etiam quo ad alias res non naturaliter : praeterea fugiant omnia fortia obtenta quoad possibile sit. Si sint lactentes, detur aliquid ipsi nutrici : quoniam virtus pharmaci remanebit in lacte ; & ita juvabit puerum : & non laedet ; quemadmodum dicebat Galenus de iis qui comebant cothurnices in Asia. Et praecipue curandum est, ut lac subtilietur : praeterea apponantur ..... quae a proprietate dicebamus conducere ad hunc morbum, ut puta smeraldum, & alia odoramenta. Nutrix accipiat illa electuaria, quae possunt conducere huic morbo : nam virtus remanet in lacte, quemadmodum potest videri quinta part. epid. sexto ubi loquitur de electuario, idest succo cucumeris silvestris. Serapio facit pueris caput purgium. Avicenna levem purgationem capitis.
Dubitaret aliquis, quoniam est regula generalis apud omnes medicos, quod non prius debemus evacuare partem aliquam corporis, nisi prius evacuemus universum corpus : si in pueris non potest mitti sanguis, neque dari pharmacum solutivum, quomodo poterimus dare aut caput purgium, aut alio modo caput evacuare. Dico ad hoc quod diversa est ratio in pueris, & in adultis : in pueris parva dieta instar est magnae saguinis mistionis, aut fortis pharmaci propter magnam resolutionem illorum. Ideo injuncta illis dieta, est ac si purgassemus universum corpus : tale ergo faciunt & Avicenna, & Paulus, qui ordinat leves quasdam purgationes.
Sed quid de cauteriis, qui ferro ignito adhibentur passim hodie pueris tenellis ? Paulus dicit, imo Alexander Tralianus in hoc plus esse supplicii quam auxilii ; & certe nullam habet rationem ista intentio : quoniam cauteria secundum Avicen. ad quatuor adhibentur : aut ne putredo perseveret, aut ut mala dispositio resolvatur, & rectificetur : si est frigida aut calefiat, aut male consumetur, aut ut sanguis non fluat. In hoc casu neque ratione, neque casu putredinis ; neque ratione fluxus sanguinis adhibentur ; ergo ratione malae temperaturae. Demus quod puer fit calidi capitis ; ergo non conveniet. Et tamen hodie passim quicumque pueri incenduntur. Praeterea non est regula in hoc morbo, ut evitandae sint omnes fortes mutationes. Nonne melius erit paulatim cum calefacientibus, & exsiccantibus procedere quam cum re subita, & vehementissima, & crudelissima : imo potius potentialia deberent adhiberi. Si volumus resolvere materiam ; nonne habes castoreum, mentam, & hujusmodi ? Quantum est in me non video rationem quare possint conducere istud cauterium, in una parte tamen capitis subita & violentissima : tamen hodie sic est in usu, tale ne an bene alii judicant, mihi non probatur.



LECTIO XVI

Pro complemento curationis morbi comitialis, etsi superius multa dicta sint de cibis, & praecipue qui sint evitandi, nunc etiam in eadem fere materia versantes dicendi sunt cibi quos eligere debemus ; & quoniam morbus est crassus, & ab humore crasso dependens : ideo victus debet esse in regimine subtiliandis dietae : panis primo debet esse ex frumento bene conservato, nullo pacto corrupto. Secundo debet esse de proximo molito : nam panis qui fit ex farina diutus molita dat crassius nutrimentum, sui natura est obstructivum, & crassi nutrimenti : ideo oportet ut si bene fermentatum, & ex fermento acquirat aliquam subtiliationem ex illa acetositate, & acuitate fermenti : quarto debet esse mediocriter salitum. Nam uti superius diximus, res salitae modo non subeant substantiam duram sunt subtiliantis victus : sal enim dat subtiliationem. Ideo maxime miror non esse in usu hodie, ut panis aliquantulum sale conspergatur, quoniam mirum in modum conduceret maxime civilibus hominibus ; nam istis laborantibus quo dat crassius nutrimentum eo illis est melius ; & si uterentur regimine nimis subtiliante, aegrotarent proculdubio : quinto debet esse probe elaboratum, & multo studio subactum ; nam ex illa frequenti elaboratione, & circumactione manuum acquirit hoc, ut facilius concoquatur. Sexto ut fit perfecte coctus, scilicet in clibano moderate calido, non valde intenso, quoniam adureretur exterius, & interius non esset coctus : debet ergo coqui calore moderato. Ultimo non debet transgredi secundum diem ; nam panis quo magis indurantur, eo crassius dat nutrimentum. Et haec quae ego nunc dixi non solum necessaria sunt patienti morbum comitialem, sed etiam sunt observanda in recta victus ratione, & in tuenda valetudine, & praesertim ab iis qui non utuntur fortibus exercitiis.
Quo autem ad carnes, Alexander modo videtur concedere, modo videtur prohibere : dico ad hanc contradictionem in Alexandro quod negat carnes quadrupedum : concedit aves : Galenus in consilio, concedit omnes carnes avium praeterquam aquatilium : & si non sint carnes volatilium, & necesse fit uti carnibus quadrupedum, concedit illa partes suis domesticis quae carnosae non sunt, scilicet pedes, rostrum, ventres : in sue autem silvestri, etiam possunt carnes concedi, non solum pedes, & rostra. De haedis, de leporibus permittit etiam degustare, sed ad satietatem usque non concedit, nisi aves. Ideo sciendum est in genere carnium aves esse praestantiores : inter aures autem pro loco sunt phasiani, pulli gregatilium, ut pulli columborum, & pulli galinacei, & sunt in primo gradu facilis coctionis : secundo loco sunt turtures, & reliquae aves parvae. Tertio loco sequuntur carnes haedorum, & suis silvestris, & leporum. Et haec omnia sunt commodissima in tuenda valetudine : ova etiam conveniunt, sed debent esse recentia, tenera, non autem assata, neque frixa, essent nimis dura : capparibus cum aceto uti possumus, & praesertim cum oximellite : sunt enim mirifice utiles ad subtiliandum.
Quo ad potum dubium est an vinum conveniat : Paulus in actuatione dicit, diutissime cum aqua sunt tenendi, in fine non omnino negat vinum, sed bene tollit vinum immodicum : Galenus certe negat, sed diximus nos rationem, quoniam sane pueris nullo pacto concedendum est, at vero adultis non negaret, modo sumamus vinum aquosum, quod non petat caput, & bene dilutum. Dico itaque ego (Salvando Paulum a contradictione) quod in principio morbi antequam corpus fit purgatum, omnino abstinendum est a vino : postea vero quod purgationes sunt factae potest concedi, pauciferum tamen, & valde aquosum, Galenus 6. part. Aph. 41. Sed dicat quis interea, quando in purgatione abstinendum est a vino, quidnam bibet, pro potu quid habebit ? Dico quod aqua mellis est convenientissima : sed quando fit ista aqua mellis. Galen. octavo meth. ponit triplicem : meracissimam aquosissimam, & mediocrem, sed non se limitat ad quantam quantitatem. Idem dixit tertio de Ratione victus. Diosc. capite proprio limitat se, capiantur tres partes aquae, & mellis una, & coquatur ad tertias : Mesue dicit alio pacto ; capiatur octava pars mellis, scilicet ut sint octo partes aquae, & una mellis : sed nonne istae duae descriptiones pugnant. Dico quod nulla est repugnantia inter ipsas, quoniam Mesue loquitur de illa aqua, mulsaque quae statim debet bibi. Dioscorides autem loquitur de ea quae per longum tempus debet asservari, quae postea est miscenda cum alia aqua : quanquam constat antiquos asservare per longum tempus eam etiam bene dilutam : sed ex qua aqua ? Dioscorides praecipit ex pluviali : alii componunt ex fontibus. Dico quod si debet asservari per longum tempus, optima est pluvia : quoniam diutissime asservatur absque corruptione, & difficillime accescit : si attamen faciamus mulsam, ut per paucos dies fit bibenda potest fieri ex quavis aqua. Sed quanta debet esse decoctio ? Galenus 3. de Alimentis ; Ubi loquitur de melle, dicit eousque coquenda esse quousque tota spuma sit ablata ; in qua autem aqua non fuerit tota spuma ablata, remanebit aliqua ventositas, minus nutriet, & plus solvet. Ideo quando voluerimus plus lenire ventrem, & minus nutrire ; non auferemus totam spumam : quando vero voluerimus plus nutrire, & minus lenire, totam spumam tollemus. Et haec sint satis de cura morbi comitialis.Stats