Hieronymus CARDANUS


de Apoplexia




PROLOGUS


Post curationem Epilepsiae, deveniendum est ad curationem Apoplexiae. In qua quidem re primo, tangemus nomen : secundo definitionem ; postea causas, postea signa ; demum veniemus ad curationem. Huius morbi nomen est apud Graecos, Apoplexia, apud Latinos attonitus. Nos vero, il male della gacciola. Ethymologiam nominis graeci talem refert Celsus 3. lib. 26. cap. quoniam qui cadunt in hunc morbum videntur fere esse tacti a fulmine, adeo remanent sine sensu, & motu : ideo dicuntur quasi percussi, & quasi tacti a fulmine. Latini vocarunt ipsum morbum attonitum ; quasi stuporem, & languorem corporis, & mentis : ii enim qui in hunc morbum cadunt restant omnino sine sensu, & motu, quasi stupidi, & insensati.
Definitur etiam hoc pacto. Apoplexia est subita amissio sensus, & motus, laeso anhelitu, vel omnino ablato propter obstructionem ventriculorum cerebri cum laesione virtutis sensitivae interioris, & exterioris. Quare ubicumque nos videbimus aliquem subito amisisse sensum, & motum, & anhelitus ; vel fit ablatus, vel omnino diminutus, & laesus, & proveniat ex obstructione cerebri : possumus concludere illum esse apoplecticum. Cum dicimus, subita amissio differt ab aliis amissionibus temporaneis, quanqum si quis adeo infrigidetur, caput amittat sensum, & motum ; quia hoc fit a mala temperatura, quae non potest subito fieri. Quod autem Apoplexia fiat subito patet ex tertio de locis affect. & etiam in secundo de causis symptomatum.
Laeso anhelitu. In hoc morbo non est necesse ut omnino tollatur anhelitus : bene aliquando hoc accidit ; necesse tamen est, ut si omnino tollatur saltem fit difficilis, & diminutus, & aliquando cum sonitu stertimus : & quando omnino est ablatus anhelitus cura est impossibilis ; morbus iste est incurabilis, & vocatur fortissima Apoplexia. Unde Hippocrates, fortem Apoplexiam curare est impossibile, levem autem difficile. Propter obstructionem ; per hoc differt iste morbus ab omnibus aliis, in quibus subito concidimus, quemadmodum in praefocatione matricis in mulieribus : & in syncopizatione, sive defectu animi, in quibus subito perdimus sensum, & motum ; quoniam in istis laesio est in corde, non autem in ventriculis cerebri.
Cum laesione virtutis. Dubitaret hoc loco aliquis, si omnes nervi privati sunt sensu, & motu, quare non privamur etiam anhelitu, & expiratione. Dicit Galenus esse quemadmodum dormientibus, propter maximam scilicet necessitatem ; ubi videmus etiam cum difficultate trahi anhelitus. Et ideo sternimus propter difficultatem, scilicet respirandi. Ex his quae diximus constat plures esse morbos, inter se similes, in quibus omnibus deperditur sensus, & motus, vel saltem longe minuitur ; Epilepsia, Apoplexia, Lethargus, Sopor, vel (ut Graeci dicunt caros) vel Arabes subec, congelatio, seu catocus, praefocatio matricis, & syncopis : & quanquam isti morbi sint similes ; tamen inter eos magna est aliqua diiferentia. Nam in Epilepsia est convulsio, & cerebri, & totius corporis : in Apoplexia autem nulla est convulsio. A lethargo differt etiam quia lethargus est cum febre, Apoplexia merito morbi non est cum febre, potest quidem esse ; at merito morbi non est necessarium. Et praefocatione matricis, & syncope differt, quoniam Apoplexia est cum obstructione in cerebro. Sed diceret quis, quomodo ego possum cognoscere an Apoplexia, an praefocatione matricis si fit mulier ; sive syncopis, quoniam illa obstructio fitne in cerebro non apparet. Dico quod hoc cognoscitur ex pulsu in Apoplexia, quia cor non laeditur ; pulsus manet ut prius erat, nulla aut certe modica mutatione facta : at in syncopi, & praefocatione matricis, quia tunc laesio est in corde pulsus omnino est ablatus, aut maxime diminutus. A sopore differt etiam, quoniam in sopore nulla est difficultas anhelitus : praeterea Apoplexia terminatur in paralysim semper, si non ad materiam, sopor minime. A congelatione differt eadem ratione, tum quia non est ibi difficultas anhelitus, tum quia non semper terminatur ad paralysim. Sed quomodo differunt inter se illa, sopor, & congelatio : Dico quod in sopore oculi stant clausi, nec possunt aperiri, in congelatione stant aperti, & non possunt claudi. Sed hic est dubitatio an in Apoplexia fit anhelitus deperditus, & an possit aliquis esse vivus absque respiratione. Haec difficultas est maxima, & pendet ab alia difficultate, quam ponit Galenus sexto de locis affect. 3. Solummodo est haec in summa. Duplex est respiratio : una quae fit per anhelitum, in qua dilatantur omnes arteriae per universum corpus : alia est repiratio per cor dilatatum solum. Calor qui est in corde semper necesse est ut exhalet, transpiret aliquo modo, quoniam aliter suffocaretur omnino, quemadmodum accideret in igne posito in ventosa qui statim extingueretur, ubi non posset amplius exhalare. Unde si nos nihil penitus respiraremus, absque dubio moreremur, quia calor extingueretur, nimium enim accenderetur ; potest tamen esse ut nihil penitus respiremus exterius, & tamen cor ipsum respiret aliquo pacto, scilicet dilatando se, & constrigendo, quae respiratio licet debilis fit, tamen potest tenere eum vivum aliquantulum.
Quod autem in Apoplexia tollatur omnino respiratio exterior, patet ex Galeno, & Hippoc. & tamen nondum est mortuus, quia si esset mortuus non dicerertur Apoplecticus : nihilominus non omnino tollitur illa respiratio cordis, quam facit dilatando se, & constrigendo ; & hoc evenit etiam in mulieribus suffocatis quae aliquando manent veluti mortuae sine pulsu, & respiratione per longus tempus. Unde merito constitutum est in legibus antiquitus, ut cadavera non sepelirentur nisi post 72. horas, quoniam potest aliquis reviviscere. Sed merito dubitaret quis. Unde est quod mulieres praefocatae, quae omnino amittunt sensum, & motum, praeterea etiam respirationem per longum tempus, possunt surgere per se, & evadere : at Apoplectici, cum ad hoc semel devenerunt, ut non respirent, non possunt amplius surgere, & omnino moriuntur.
Ratio haec est, quoniam in mulieribus praefocatis vapor frigidus venenosus est ille qui inficit cor, istud venenum frigidum totum corpus, adeo ut parva omnino exhalationem propter nimium calorem, quando in toto corpore est ingens frigiditas, certe minori exhalatione opus est : hac de causa, in istis mulieribus quaecumque levis respiratio videlicet, illa tantum cordis satis est ad vitam, adeo ut etiam sese possint excitare. At in Apoplexia secus accidit, neque enim totum corpus est infrigidatum. Ideo non possunt stare nisi parvo admodum tempore sine anhelitu, unde postea etiam obeunt. Sed est dubitatio an Apoplectici qui semel non respirant possint curari ? Sententia est expressa Gal. & Hipp. quod fortis Apoplexia est impossibilis curatu. Tamen Hippoc. alibi 6. part. 50. videtur dicere quod curantur a febre. Item Avicenna 3. canonis. Dico ad primum quod Hippoc. non loquitur eo in loco de forti Apoplexia. Quoad Avicennam, dico quod non loquitur de Apoplexia proprie, sed omni dispositione in qua aufertur sensus, & motus ; & hoc patet expresse legentibus, & considerantibus locum illum.



LECTIO XVII

Dicebamus Apoplexiam esse subitam amissionem sensus, & motus praeter anhelitum, qui fit ex obstructione ventriculorum cerebri, propter humores crassos, & viscosos. Avicenna addebat, & in cuisibus virtutibus sensitivae, & vitalis. Est dubitatio contra id quod dicimus esse ex obstructione : quoniam videtur etiam posse pervenire amissionem sensus, & motus ex mala temperatura. Galenus 2. de loc. affec. ubi loquitur de frigiditate, quae aliquando tantum potest intrudi in his qui interfaciunt per loca frigida, ut non solum tollat eis sensum, & motum ; sed aliquado etiam interficiat. Praeterea Avicenna cap. proprio dicit quod fit a multis causis, ut puta quando cerebrum contrahitur, & a frigiditate extrinseca. Galenus tamen expresse dicit 3. de loc. affect. 7. quod non potest Apoplexia provenire a mala temperatura, ratio est quia fit subito, repente, modo mala temperatura non potest fieri subito sed successive. Unde ad rationes in oppositum dico, quod bene mala temperatura praesertim frigida potest tollere sensum, & motum, sed non subito, unde neque talis morbus erit Apoplexia, quia debet esse subitus casus. Ad authoritatem Avicennae, dico quod Avicenna non loquitur de Apoplexia proprie, quemadmodum loquitur, Galenus, sed accipit Apoplexiam large, prout comprehendit alias amissiones sensus, & motus. Et hac de causa ipse non dixit subitam otiositatem, quoniam non loquitur de vera, & propria Apoplexia, de qua nos loquimur.
Sed quoniam superius citavimus locum Galeni 3. de loc. affec. 7. ubi negat Apoplexiam fieri a mala temperatura, & subdit : Apoplexia non fit a mala temperatura ; quemadmodum phrenesis ; lethargus, mania, melancholia, oblivio, fatuitas, paralysis. Ideo est maxima dubitatio, quoniam isti morbi, quos annumerat sine dubio sunt aliquando ex sola temperatura ; & ipse in verbis videtur dicere quod sint ex materia quemadmodum Apoplexia. Respondendo dico, quod Galenus vult dicere hoc pacto ; Apoplexia est ab aliqua materia, quemadmodum alii morbi enumerati sunt a sola temperatura. Sed statim dubitaret aliquis, si phrenesis est cum febre putrida, ergo ibi est materia ; sic etiam de laethargo, est materia quae putrescit in cerebro ; quare non est verum quod isti morbi proveniant a temperatura, quemadmodum tu dicis. Respondeo quod morbum esse a mala temperatura intelligitur duobus modis ; vel quod cum materia, vel sine materia. Si cum materia, materia est illa quae producit malam temperaturam, non aliquam obstructionem : unde vult dicere Galenus quod alii morbi fiunt a mala temperatura, non quod ibi non fit aliqua materia, sed illa materia, quae ibi reperitur non facit obstructiones, sed solum causat malam temperaturam.
Morbus igitur de quo loquimur Apoplecticus est ex obstructione : & alii non sunt ex obstructione, licet fit in eis materia quae facit malam temperaturam. Addebat Avicenna ad hanc definitionem, & incursibus : vult dicere Avicenna, Et quando fit obstructio, non solum in ventriculis cerebri, sed etiam in viis a cerebro ad cor, aut a corde ad cerebrum, id est in nervis, aut venis, aut arteriis. Aliquando enim replentur illae venae soporiferae, carosides : ut puta ex nimia copia sanguinis : & tunc oportet mittere multum sanguinis. Et quod iste qui incurrit in hujusmodi repletionem venarum vocetur Apoplecticus, testis est Galenus 4. de ratione victus 24. Et de causis morborum, ubi enumerat causas morbi frigidi. Dico ad hoc quod sine dubio, quando ex repletione venarum homo cadit, vocatur morbus aliquando Apoplecticus, sed alia de causa ; scilicet quoniam venae sunt nimis repletae, calor non potest debite evacuari, quemadmodum aër, & spiritus attractus ad refrigerationem caloris non potest transire : ideo calor omnino extinguitur, quemadmodum extinguitur flamma quando est posita in ventosa, seu in cucurbitula. Cum igitur calor naturalis ex repletione nimia venarum extinguatur, merito universum corpus infrigidatur ; & praecipue cerebrum, quod sua natura frigidissimum est, infrigidato cerebro generantur ibi humores multi pituosi qui generant subito morbum Apoplecticum, aliquando generant Epilepticum, aliquando syncopim.
Quando igitur venae nimium replentur, homo potest fieri Apoplecticus, sed non ratione venarum repletarum, sed ratione venarum repletarum, sed ratione illa quam diximus, scilicet quando corpus infrigidatur, & maxime cerebrum, ad quod postea sequitur vel Epilepsia, vel Apoplexia, vel syncopis. Illud autem quod dicit Avicenna, scilicet quod repletis illis viis homo cadat sine sensu, & motu, est falsissimum, & contra Galenum : imo Galenus 2. de dogmatibus Hippocr. probat oppositum contra quosdam, qui illud idem afferebant, quod nunc dicit Avicenna, & dicit quod possunt vivere per diem etiam integrum, ligatis, aut etiam incisis venis illis, bene deperdetur vox, & si incidantur nervi illi, sed non sensus, nec motus.
Sed quoniam diximus in illis qui perdunt sensum ratione repletionis nimiae venarum esse mittendus sanguis largissime. Hoc videtur contradicere illi regulae quam superpofuimus, quoniam virtus in talibus est non solum debilis, imo nullae est. Dico ad hoc quod propterea Hippocrat. 4. de ratione victus 17. dicebat quod est mittendus, quando morbus magnus, virtus, & aetas consentiunt : non tamen dicebat oppositum, scilicet quando non est virtus non mittas : quia sciebat esse quosdam morbos, in quibus, licet nulla fit virtus, tamen est mittendus sanguis : & merito quia si morbus est ratione copiae sanguinis ; ergo est omnino mittendus. Sed ibi non est virtus ? quid tum : hoc accidit quia sanguis est nimius si minuatur, valde taedebit.
Dubitatur rursus quod aliquando eveniat non solum a pituita, & melancholia sed etiam a sanguine ex libello de missione sanguinis summa prima cap. 2. dico quod intelligitur auctoritas Galeni, quando fluit ad principium, id est ad epar, aut ad cor : primo enim in animali generatur epar, & cor, postea cerebrum. Sed diceret quis quomodo cognoscam illos qui cadunt sine sensu, & motu, ex repletione venarum, & veros Apoplecticos. Dico quod hoc cognoscetur ex colore in illis. Est color rubrus mortificatus, quemadmodum in illis qui sunt suffocati : in Apoplexia vera est calor albus, & pallidus. Rursus diceret quis, concedo quod Apoplexia proveniat ab humore crasso, & frigido : sed nonne etiam est possibile quod sit a sanguine, nam sanguis potest replere cerebri ventriculos ; dico quod non est possibile, quoniam si sanguis replebit ventriculos faciet phlegmonem, vel faciet aliam aegritudinem, ad quam postea sequetur Apoplexia, sed non fiet subito, nam Apoplexia debet esse subita in sano.



LECTIO XVIII

Posita definitione Apoplexiae, sunt ponendae divisiones eius. Aliqui sunt qui dividunt eam in materialem, & non materialem : nos dicimus quod haec divisio non est bona, quoniam omnis Apoplexia est cum materia : imo non solum cum materia, sed cum materia crasse, & frigida, hoc est pituitosa, vel melancholica. Aliqui dividunt praeterea ; Apoplexia materialis, aut est cum Apostemate, aut sine Apostemate : nos dicimus quod haec etiam divisio falsa est, quoniam Apoplexia non est cum Apostemate : si enim esset Apostema prius fieret phrenesis, vel aliquid consimile, ad quod postea possibile esset sequi Apoplexiam. Alii rursus dividebant Apoplexiam ; aut est cum febre, aut sine febre : nos dicimus quod de ratione Apoplexiae minimae. Alii rursus dividebant : Apoplexia alia est ex obstructione ventriculorum cerebri : alia ex obstructione venarum carosidarum 4. de ratione victus 24. Dicimus quod illa Apoplexia quae fit ex nimia repletione, non dicitur propter hoc Apoplexia, sed solum similis verae Apoplexiae ; vel dicimus quomodo dicebamus heri, quod erat hoc modo Apoplexia vera, quoniam sequebatur, ut puta ex nimia repletione venarum calor extinguatur, ex hoc corpus, & maxime cerebrum infrigidatur : ad infrigidationem cerebri sequitur generatio pituitae, adhoc obstructio in cerebro. Sed fortasse melius esset dicere quod est tamen similis Apoplexiae, quemadmodum dicebat Hippocrates 7. part. con. 59. de illis qui cadunt ex alto, & repente fiunt muti ; in istis quoniam cerebrum concutitur retrahunt se virtutes omnes, & non transmittunt virtutes ad universum corpus. Alia est divisio Apoplexiae vere, & bona, ut scilicet una fit fortis, alia debilis.
Ut autem possimus dignoscere inter Apoplexiam fortem, & debilem, videndus est Galenus in eo Aphor. fortem Apoplexiam solvere est impossibile, debilem autem non facile : ubi dicit Galenus si fit omnino sine anhelitu, tunc dicitur fortissima ; si autem anhelitus fit violentus, & cum magno conatu dicitur valde fortis : si anhelitus fit intermittens, & inaequalis, ut non servet ordinem : modo intermittat quatuor, modo quinque, tunc dicitur fortis, si fit inaequalis, & tamen servet ordinem, tunc dicitur levis. Fortem igitur quando scilicet non est violentus, sed inaequalis ; & sine ordine impossibile est curare, multominus fortissimam, & valde fortem ; debilis autem, si fiant quae facienda sint, potest curari. Dubitatur an si Apoplexia fit debilis necesse sit ut antequam tollatur, prius transaet in paralysim : quod sic ; Rasis expresse. In oppositum Galen. 4. de locis affect. 2. ubi dicit creberrime. Et ratio haec est quoniam si morbus est debilis, quare non potest materiam expurgare natura per nares, aut palatum ? absque eo quod transmittat eam ad nervos. Dicimus ad hoc quod potest esse, ut omnino ex purgetur per nares, aut per palatum : tamen ut plurimum transmittitur ad nervos, quoniam facilius est deferre alio materiam, quam omnino expellere. Dubitatur quoque an Apoplexia possit esse cum spasmo : dico quod si esset cum spasmo naturali, & cum contractione cerebri esset Epilepsia : bene potest esse ut prius fuerit aliquis spasmus particularis, & supervenerit Apoplexia : de hoc attamen non loquimur : & haec satis nobis sint quoad definitionem, divisionem, & essentiam Apoplexiae.
Cognita esentia Apoplexiae per definitionem, & divisionem, nunc accedendum est ad causas. Ideo videndus est Galenus in lib. de causis morborum, ubi agit de causis morbi frigidi. Et inquit tres sunt modi, quibus calor noster potest debilitari, & per consequens reddere corpus nostrum frigidum : primo potest ignis extingui ex aëre frigidissimo, vel exterioribus frigidis admotis : sic etiam in aëre frigidissimo homines constituti possunt ad frigidam dispositionem devenire. Secundus modus est de iis qui possunt facere flammam, vel ex multitudine lignorum nimia suffocatur ignis, & ex multitudine ciborum extinguitur calor innatus ; vel ex defectu lignorum, & ex defectu alimenti : vel ex se non disposita, positis lignis viridibus, vel aqua extinguetur : ita si commendamus res frigidas, ut papavera, reddemur frigidi. Tertius modus est ex constrictione, & dilatatione : ignis inclusus in cucurbita extinguetur ; sic etiam venis nimium repletis calor extinguitur, quia non potest exhalare : ita etiam cum nimis exhalatur, ut appropinquato majore igne minor corrumpitur. Ergo ex nimio etiam alimento, ex nimio potu vini potest fieri Apoplexia, & alii morbi frigidi.
Causae quae possunt disponere enumeratae sunt superius, quando agebamus de Epilepsia : sunt enim eadem omnino. Inter causas disponentes Galenus cap. de Somno, & vigilia ponit hanc, supine dormire. Causa potest esse haec, nam humiditates quae multae sunt in cerebro cum supine dormimus, non possunt expurgari, neque per palatum, neque per nares : ideo repente possunt inclinare ad hunc morbum. Hoc expresse negat Galenus in libello de instrument. odoratus : ubi reprehendit hanc opinionem, dicens quod unum quodque membrum, ut habet virtutem attractivam, ita etiam habet expulsivam. Praeterea cerebrum dilatatur, & instringitur, quemadmodum cor, licet non tam valide in illa dilatatione potest expellere humiditates quae sunt in eo : qua de re dicimus quod supine dormire, non prohibet quin omnino excernantur humiditates, impedit tamen aliquid ; & certe si dormiremus in latus melius expurgarentur humiditates ; quoniam ultra virtutem expulsivam, & dilatationis motum etiam suo pondere, & sua gravitate facilius descenderent, quod etiam non negaret Avicenna. Rursus dubitaret quis ; tu dixisti quod causae proximae pituita, & melancholia : hoc videtur falsum, quia Galenus in eo commento dicit esse Apoplexiam phlegmaticam, exponunt omnes sanguineam. Respondo quod aliud est dicere hunc morbum esse a pituita, & aliud pituitosum, quando enim dico est a pituita, vel a bile ; intelligo in morbo esse solam pituitam, vel solam bilem, ubi autem dico esse pituitosum, vel biliosum, intelligo esse ab alio humore, in quo tamen sit pars pituitae, vel bilis : Cum igitur dicit Galenus esse Apoplexiam sanguineam, intelligit quod in ea dominabitur pituita, in qua tamen est aliqua portio sanguinis.
Nunc de signis restat agere. Signa quae demonstrant, id est pathognomica, sunt certissima : subito cadit, sine sensu est, & sine motu, neque convulsio, neque alio praeter anhelitum si omnino non tollitur, ergo est Apoplexia praesertim si fit obstructio ventriculorum cerebri, si esset ex repletione venarum vel arterium voacretur similis Apoplexiae, & si fit sine causa extrinseca propter illos qui cadunt ex alto. Signa salutis, aut mortis sumuntur omnia facillime ex anhelitu, ut declaravimus. Signa autem quae praecedunt sunt plura : Paulus ponit dolorem capitis, etiam Hippoc. 4. de ratione victus 6. part. 55. Causa autem est, ascendunt vapores, & etiam partes de ipsa materia, & laedunt, sed nondum obstruunt omnino : praeterea inflatio venarum, apparent enim venae capitis inflatae, & turgidae. Item praecedit vertigo scotomia. Item frigiditas totius corporis, tumores : aliquando etiam praecedit Epilepsia, & postea sequitur Apoplexia, stridor dentium ex vaporibus inclusis in maxillis, & stimulantes eas. Praeterea dixit Paulus urina viridis, & subnigra in parva quantitate, & hypostasis assimilatur crassiori partis farinae.
Hic est difficultas, quoniam nulla videtur ratio quare hypostasis debeat esse similis crassiori panis farinae 2. Prognosticorum 28. hoc enim procedit a nimio calore adurente, & excoriante membra solida, quemadmodum declarat Galenus : ideo dico quod mendum est in litera. Paul. dicit enim κριμμωδις per ι, sed debet legi per υ, quemadmodum est in manu scripto quem habeo penes me : & significabit idem quod divulsa, & dirempta, & divisa, non compacta, non conjuncta, & procedit merito nimiae frigiditatis. Color enim est ille qui conjungit simul res ipsas. Haec autem signa omnia non sunt nec propria, nec inseparabilia : tamen aliquando eveniunt. Signa concoctionis iam dicta sunt in Epilepsia, scilicet sputus aquosus denotat cruditatem ; crassior denotat concoctionem : signa autem critica sunt terminatio ad paralysim, videlicet aliquando excretio humiditatis per nares, & per palatum.
His praemissis accedendum modo est ad curationem, ubi prius mittendus est sanguis : Galenus expresse 13. meth. nisi prohibeant conditiones dictae. Sed est dubium de qua vena. Qui dicunt posse provenire aliquando a sanguine, mittunt ex duabus cephalicis, & merito : quoniam missio sanguinis debet fieri secundum rectitudinem ; sed ipsi nesciunt in qua parte capitis, dextra ne, an sinistra. Ideo ne errent, mittunt ex utraque ; tam dextra quam sinistra. Nos autem qui dicimus fieri tum ex humore phlegmatico, & melancholico, vel saltem ex obstructione in venis, eo quod totum corpus redditur frigidum extinctione caloris : ideo quemadmodum dicit Hippocr. faciemus missionem ex vena cubiti, id est ex basilica quae est interna cubiti. Ratio est quia plus, & citius evacuat a membris principalibus, corde scilicet, & hepate : & ex brachio tantum dextro. Sed convenit ne prius aliquis clyster ? certe si loquimur de forti non convenit, quia clyster fortis est instar medicinae, sed levis communis posset fortasse admitti : sed de hoc in sequentibus disputabimus.



LECTIO XIX

Post sanguinis missionem ponunt Doctores secundum remedium, perfundere caput oxirodino, id est unctione ex oleo rosaceo, & aceto commixta. Rasis in cura hujus morbi, & Galenus 13. meth. ubi loquitur de phrenetide : ratio haec est, quaecumque materia repit ad caput est omnino expellanda ; & caput interea confortandum, ne amplius talem materiam recipiat : tamen in oppositum videtur esse ratio manifestissima, oxirodinum compositum est cum rebus frigidis rosaceo, & aceto : & morbus est sua natura frigidus, ergo augeremus morbum, quia adderemus frigiditatem rei frigidae. Dicimus ad hoc omnino esse applicandum oxirodinum ; & quod in hoc casu convenit, & ratio est quam diximus, scilicet quia materia est repellanda, quod luculenter potest oxirodinum praestare, repellit enim materiam mirum in modum. Quando autem tu dicis : oh est frigidum, ergo nocebit ; nego quoniam fit oxirodinum ex modico admodum aceto, & multum olei quod per se est temperaturum : Galenus autem 3. se simpl. med. dicit universaliter quod medicinae omnes temperatae calefaciunt frigida, & frigefaciunt calida : patet exemplum de aqua tepida, quae manum frigidam potest calefacere, calidam autem frigefacere. Oleum est, ut dicit Galenus temperaturum in omnibus qualitatibus, calido, frigido, humido, & sicco : unde cum paucum recipiat aceti ; totum etiam oxirodinum erit quasi temperatum, id est in medio primi gradus frigiditatis. Ergo respectu rei valde frigidae poterit eam calefacere, quia verissima est regula Galeni, quod ea quae sunt temperata, vel parum recedunt a temperamento, possunt calida frigefacere, & frigida calefacere. Acetum ponitur in parva quantitate, nullam aliam ob causam, nisi ad dandam penetrationem, neque tamen acetum excedit in frigiditate secundum gradum, ideo habet etiam partes calidas in se. Sed diceret quis, Galenus 2. de simpl. med. cap. ultim. dicit rosaceum laedetur frigefacta ; ergo pugnat sibimet ipsi. Solvitur haec apparens contradictio, quoniam in 3. lib. cap. 10. ubi dabat illam regulam, dicit temperata calefacere valde infrigidata : in secundo autem dicit laedere non valde infrigidata, sed infrigidata tamen : Et haec non pugnant simul. Et certe oleum rosaceum officeret rei leviter frigefactae : sed certe frigefaceret valde infrigidata : at morbus Apoplecticus est valde frigidus. Sunt quidem quibus non placet iste usus oxirodini, & adducunt istam rationem. Materia ista est iam fluxa : praeterea est admodum crassa quae non potest expelli nisi maxima cum difficultate, ideo unctiones ex oxirodino nihil proderunt.
Dico ad hoc quod in principio morbi licet materia iam fit contenta in ventriculis : tamen quia est periculum ne aliae etiam materiae rursus eo aggregentur : Ideo hac de causa renuit. Et propterea convenit ut caput confortetur, nam stante capite debilitato, periculum est ne aliae materiae fluant, & ideo caput repleatur longe magis. Tamen si timemus nimiam infrigiditationem, possumus commiscere camomillinum, vel anetinum oleum calidius. Possumus ergo uti oxirodino, tum quia confortat, tum quia non infrigidat ; imo potius ut vult Galenus calefacit, & si placet etiam admiscere aliquid camomillini. Fit autem oxirodinum multis modis, vel ex olivis maturis, quod erit omnino temperatum, vel ex olivis immaturis, id est ex oleo omphacino : quod potius infrigidat, & est admodum stipticum : Quando intendimus plus infrigidare, & astringere, componimus cum omphacino ex olivis immaturis, quod in nostro casu non convenit ; quare debemus adhibere oleum confectum ex olivis maturis. Aliqui addunt aquam rosaceam : in hoc nostro casu parum convenit, quia est frigidior, nam dum destillatur partes calidae exhalant. Notum tamen est quod oleum rosaceum debet esse unius anni, non inveteratum, quia deperderet omnem stipticitatem, & fieret calidius. Sed quanta debet esse portio ? variatur secundum diversos usus : communis tamen est sumere quartam, vel quintam partem aceti residuum olei : si intentio fit plus infrigidare, addas plus aceti.
Post missionem sanguinis, & ad motionem oxirodini, Doctores omnes faciunt clysteres acutos : sed est magna dubitatio an conveniant, omnes concordant quod sic, quoniam evacuant ab intestinis a venis mefaricis, & a concavo jecinoris, & praeterea divertunt a capite : sed contra hoc adducuntur multae rationes. Primum est regula universales in medicina : Undecumque natura repit, &c. in Apoplexia materia repit sursum, ergo faciendae sunt evacuationes, & non per deorsum, ideo potius per vomitum quam per clysterem. 2. Hipp. 4. de ratione victus ubi loquitur de cura Apoplexiae, per sanguinis exuperantiam, dicit purgandos esse per superius : exponit Galenus I. per vomitum, ideo dat elleborum, scilicet album, quia quando dicitur helleborus absolute intelligitur albus : quando volumus intelligere nigrum, addimus nigrum : tertio omnis morbus magnus indicat statim de missione sanguinis, & de pharmacia : ergo prius est dandum pharmacum, quam clysteres acuti ponendi : quarto clysteres non evacuant a capite : Galenus 2. de compositione medic. secundum locos : neque enim transeunt etiam quamvis acuti concavam partem jecinoris evacuando : quinto pharmacia si debent facere operationem, debent actuari a calore nostro naturali ; in intestinis nulla est virtus quae actuet, ergo non convenit acuti : ultimo notissimum est quod clysteres acuti laedunt maxime.
Ad hanc dubitationem dico quod omnes una conveniunt quod sunt faciendi clysteres acuti : ratio est ut diximus quia evacuant ab intestinis, a mesenteriis, & a concava parte jecinoris ; & praeterea, etsi non evacuent a capite, divertunt tamen materiam ab eo loco, & alio deducunt. Ideo ad primam rationem dico, quod si posset fieri, ut per vomitum evacuaremus, conveniret ; sed hoc non est facile in talibus ; ideo non possunt obesse clysteres : nec valet illa regula universalis quocumque natura repit : quoniam hoc intelligitur de evacuatione, & nos damus clysteres ut divertamus a capite, ut non evacuemus. Est differentia inter evacuationem, & diversionem ;evacuatio fit per locum propinquum, diversio fit per locum remotissimum, ideo cum fit nostra intentio divertere a capite, convenit evacuare per inferius, ut divertamus per locum remotum, & longinquum a capite : divulsio enim fit partem oppositam. Ad secundam de Hippoc. qui exhibet helleborum, dico quod si nos possumus deberemus hoc facere : sed nobis non licet, & si liceret non inconvenit, imo stant simul haec duo evacuare per superius, & divertere per inferius. Ad tertiam, de morbo magno fateor : sed agri non possunt sumere pharmaca, quia saepenumero non possunt deglutire, cum ita sint sine sensu, & motu : praeterea etiam non inconveniret ambo haec facere, unum ad evacuandum, aliud ad divertendum. Ad quartam quod non attingant concedo, & nihil est contra nos : quoniam non intendimus evacuare a capite, sed tantum divertere. Ad quintam de actuatione ; dico hoc esse falsissimum, & quod in intestinis est eadem virtus concoquendi quae fit in ventriculo, licet aliquanto debilior ; nonne in intestinis concoquitur de chylo ? certe. Ad ultimam quod laedant : fateor quod nihil est tam juvativum quod aliqua ex parte non obsit : & tamen licet hoc aliquid noceat, plus potest prodesse.
Post clysteres sunt adhibendae medicinae calefacientes capiti : ideo dubium est an sint istae medicinae decoquendae in aqua, an potius in oleo. Avenzoar dicit cavendum esse ab aqua in omni medicina, quae capiti applicetur : timens fortasse ne aqua postea quam partes calidae sint evaporatae, redeat ad pristinam frigiditatem. Ideo Paulus dicit decoquendas esse medicinas cum oleo. Idem facit Galenus 2. de comp. med. secundum locos. Avicenna autem multas medicinas decoquit cum aqua, & apponit capiti. Certe oleum recipit virtutes medicinarum, ut aqua, & longe melius eas conservat : quoniam enim aqua est liquida, ideo evaporant virtutes ; & praeterea oleum est in se temperatum ; ideo licet reducatur oleum as suum temperamentum non potest laedere. Quae de re dico quod totius est decoquere medicinas in oleo quam in aqua.
Restat modo alia dubitatio, an scilicet medicina solutiva fit exhibenda in hoc morbo ; omnes dicunt quod sic ; imo Hippocrat. dat helloborum album secundum quod dicit Galenus : sed an liceat dare ante concotionem est dubitatio maxima. Et tota haec difficultas dependet ex bono vel malo intuiti illius 22. Aphor. primae particulae. Quae quidem in re primo adducam expositionem veram quam nos probamus : secundo expositionem aliorum falsam : tertio adducemus rationem in oppositum, & dilemus. Quoad primum dico quod conclusio nostra haec est secundum dictum Hippo. in eo loco, quod materia non concocta nullo pacto est danda pharmacia solutiva.
Ideo sciendum est quod duplex est decoctio, aliquando calor noster decoquit nutrimentum ut corpus nutriatur ; & haec dicitur decoctio in juvativo ; aliquando agit calor noster universalis in humores crudos, & malos : & hoc dupliciter contigit, vel reducendo eos ad benignum, vel si sunt omnino rebelles, & corrupti, praeparando eos ad expulsionem : & hae dicuntur coctiones in nocitivo. Et quoniam duobus modis fit ista concoctio in nocitivo ; ideo dicimus quod concoctum hoc est duplex, quemadmodum non coctum crudum, scilicet, & frigidum, vel nondum paratum ad expulsionem : Hippoc. in hoc Aph. intelligit de utroque modo hujus coctionis : ideo dicit concocta, scilicet utroque modo tum quod non sint crassi, neque frigidi humores, sed reducti ad benignum, tum etiam praeparati ad expulsionem ; medicari ; id est exhibere pharmacum solvens : hoc enim valet apud Graecos φαρμακευειν id est purgare, & cum solutivo pharmaco extrahere, atque movere : quocumque alio modo, neque exercitio, neque balneo, neque frictionibus : non cruda, id est neque crassa, neque frigida : neque in principiis : etiam quod essent biliosi tum in principio non sunt movendi ; quoniam nondum sunt parati ad expulsionem : nisi fit materia factiosa : in hoc casu concedit in principio, id est, quando materia est in motu, & modo huc, modo movetur illuc. Quare concludimus non esse solvendum pharmaco soluvente nisi concocta materia, neque etiam balneo, neque exercitio, praeterquam in casu dicto, quod scilicet materia fit mobilis, & furiosa : ideo secundum hoc expresse deciditur quaestio haec secundum Hipp. quando convenit exhibere pharmacum, nisi materia iam concocta.
Alii sunt in oppositum, quemadmodum Conciliator, Jacobus qui dicunt duplicem esse evacuationem cum pharmaco eradicantem, & minorativam : Hippoc. intelligit de eradicante in totum : ideo solutiva minorativa possunt dari, etiam quod materia non fit concocta. Haec expositio est falsissima, quoniam si per movere intelligit eradicative, frustra bis repeteret idem Hippocrates in doctrina Aphoristica : si intelligit alio modo, ut cum exercitio, vel pharmaco minorativo ; habemus id quod volverimus. Aliqui alii intelligunt per movere, id est, amovere, id est ducere extra corpus : & citant traductionem Calvi inter omnes pessimam, & non intelligunt vim illius verbi κινειν. Praeterea hoc vocabulum φαρμακευειν significat quocumque modo purgare, non autem eradicative : quando Hippocrat. vult intelligere leviter, apponit leviter ; quando mediocriter, apponit mediocriter ; & quando intense, apponit intense. Primo Aphoris. 4. part. utitur hoc eodem termino, de praegnantibus ubi certe non potest intelligere nisi de minorativis. Item 4. de ratione victus 35.



LECTIO XX

Declaravimus sententiam Aph. illius concocta medicari : postea adduximus expositionem illorum, qui exponebant solum de eradicativis, atque integra dicentes, quod de minorativa loquebatur in 29. secundae partic. Quod iste Aph. non possit exponi de eradicante, vel de integra, atque absoluta purgatione, heri adduximus rationes quasdam : nunc rursus aliae adducendae sunt. Primo si exponeretur hoc morbo esset falsum, quia materia etiam concocta non debet semper eradicative educi, quoniam Galenus primo de febre ad Glauconem in quartanam post concoctionem non semel educit cum uno pharmaco, sed pluribus vicibus : ergo licet materia fit concocta in statu, tamen una vice non debet educi, sed pluribus. Idem praecipit Galenus 6. part. Aph. com. 27. loquens de suppuratis, dicit quod sanies etiam optime concocta non debet uno haustu educi, quoniam adduceremus aegrum ad syncopim, sed pluribus vicibus. Secundo indicatio de quantitate non sumitur a concoctione materiae, sed a virtute quomodo potest tolerare ; bene sumitur indicatio a coctione materiae, quod debet educi, & quod facilius erit educenda, sed quantitas, quae educi debet sumitur solum a virtute. Tertio falsa esset ultima pars, quod materia existente furiosa, & turgida, debeat tota & universa educi : hoc omnino est impossibile ; ratio est, quoniam in principio, si vellemus totam educere, prius interficeremus aegrum.
In pleuritide dolore descendente datur pharmacum, non quidem eradicativum, sed minorativum, & tamen illa materia est furiosa, quemadmodum nos in sequenti lectione declarabimus : & ratio est quia prius materia debet concoqui. Quarto non est mos Galeni neque Hippocratis praecipere unquam de evacuatione integra : hoc enim debet fieri secundum tolerantiam virtutis. Quinto modica data in completa dosi, non evacuat semper in totum, neque omnino eradicat : ergo si vellemus omnino eradicare, oportet dare ultra dosim propriam, quod manifeste esset laedere. Dicunt quidam, vis videre quod ipse intelligit de eradicativa, videas quod in Aph. 29. secund. part. dicit, si quid id est parum : at in hoc Aph. non dicit aliquid, neque parum. Dico ad hanc rationem, nullam esse, quoniam sic loquitur Hippocr. 3. de Ratione victus, de aqua mellis prima part. Aph. 17. & intelligit si quid id est sive parum sive multum, & hoc certe nihil ad nos. Ideo dico intelligit de una quaque evacuatione, non solum de eradicativa, sed aliis quotquot illa sunt.
Alii dant alium intellectum, quod scilicet iste Aphorismus fit intelligendus, quando medicus certus est quod materia potest concoqui a natura, & a virtute naturali superante materiam, tunc enim quando sumus certi, quod natura potest superare materiam, dimittendus est naturae, & virtuti : si autem videmus quod non potest materia concoqui a natura. evacuanda est quanto possumus citius : falsa est haec sententia si non recte accipiatur, si recte, non omnino discrepat a vera sententia Galen. quoniam ipse 24. Aph. in acutis, raro in principiis ; ergo magna ex parte non est evacuanda materia ante concoctionem. Alii adhuc pejus dicunt ; quod indicatione sumpta a concoctione, & furiositate, debemus solum inevacuare quando materia est concocta, nisi fit furiosa, quoniam facilius educitur quando est concocta, quam cruda ; sed indicatione sumpta a quantitate, vel venenositate statim debemus evacuare in principio : materia enim multa, & materia venenosa indicat de non expectando.
Iste etiam intellectus est falsus : quando valde esset imminutus Hippoc. & Medicus valde esset dubius, quid sibi esset faciendum : neque enim scit quaenam harum intentionum debeat praecedere : neque enim dat signa, quibus possimus praeponere unam intentionem alteri. Alii dicunt quod verus erat iste Aphorismus tempore Hippoc. at tempore nostro non debet observari : ille enim non habebat nisi medicinas fortes, & violentas : ideo in pleuritide ututur helleboro : Nos autem habemus multas medicinas leves, cassiam, mannam, rhabarbarum, agaricum, polipodium, electuarios cum scammonio bene correcto, quibus medicinis Hippoc. non poterat uti ; quoniam non habebat.
Falsa est etiam haec sententia, quoniam & Galenus confirmat hunc Aphorismum : & tamen suo tempore erant multae hujusmodi leves medicinae : imo etiam tempore Hippocratis aderant agaricus, mercurium scammonium cum cotonio, primo de alimentis cap. 3. cortices hellebori nigri, quae erat medicina levis instar rhabarbari. Praeterea etiam possunt dare medicinas fortes in minori quantitate, nam minus, & levius evacuassent. Itel aloëm 8. de medicamentis secundum locos. Sed nonne Galenus prohibet ante concoctionem quemcumque motum, balnea, exercitia, & hujusmodi ? Et ratio quare non conveniat pharmacus, & quivis motus alius, est quia motus impedit concoctionem, quemadmodum quies mirifice adjuvat ad concoctionem.
Non tamen negamus lenitiva in principio cassicam, & mannam, & ea quae educunt solum a stomacho, & ventrem leniunt, negamus purgativa, & solutiva, id est ea quae educunt etiam ad intra venas : praeterea etiam non negantur clysteres leves, quoniam isti non commovent materias quae sunt intra venas, solum evacuant a stomacho. Sed dicet aliquis ego dabo amplius cassiae, & amplius mannae, & sic solvam etiam a venis, quoniam cassia non denegatur in principio. Dico quod hoc nullo pacto est faciendum, quoniam idem esset, hoc nulla esset ratio, quare non obesset ista etiam commotio in venis. Praeterea hujusmodi medicinae licet sint lenitivae, tamen habent dosim propriam quam si transcenderemus, noceremus multum : credo enim quod si daremus ultra duas uncias faceremus dolores, torsiones, syncopim. Sed dicet quis ; apud nos sunt istae medicinae inveteratae, & antiquae ; ideo non inconveniunt dare ultra gradum proprium. Dico ad hoc quod hujusmodi medicinae non nocent ultra dosim, quia educant, sed alia ratione : ideo plus nocebit mala, & inveterata, quam recens, & bona. Quidam moderni nituntur destruere hunc Aphorismum : & dicunt quod possumus uti in principio purgantibus, & solventibus : & primo accipiunt fundamentum dictum, scilicet quod antiqui non habebant medicinas, nisi fortes, istas autem leviter lenientes non habebant, quod est falsum ut diximus. Secundo accipiunt quod aliquando fit purgandum ante concoctionem, ex illo Aphorismo : quando morbus incipit, si quid videtur movendum, move. Unde infertur quod si eo tempore aliquando in principio solebant, nos in hoc tempore semper, quoniam homines hujus aetatis sunt longe voraciores ; replent enim se maxime cibo, & potu. Haec ratio facit contra eum : nam quia replent se humoribus nunc maxime : ideo multae sunt factae obstructiones, & viae non sunt apertae, unde non est possibile quod aliquid evacuetur. Qua propter ego credo homines esse incontinentes, & continentes, & nunc, & in illis temporibus ; eodem modo non credo esse in hoc diversitatem.
Praeterea si ista materia quam tu dicis velle minorare est in stomacho, educitur per exhibitionem cassiae, & lenientium ventrem : si est in primis venis quemadmodum sunt minutissimae, & homines sunt per se incontinentes, & repleti, erunt obturatae, & nihil poterit educi : si non fit materia extra jecur, poteris minuere cum missione sanguinis. Postea instat quod Galenus aliquando utitur in principio, licet materia non fit furiosa, & dat exemplum de pleuritide dolore descendente. Ad hoc dico quod certe in multis casibus potest dari solutivum ante concoctionem, neque hoc repugnat sententiae illius Aphorismi, quoniam nondum est concocta : ideo licet materia quae facit morbum in aliqua parte non fit concocta ; tamen nihil prohibet materiam reliquam in toto copore esse concoctam, & bonam, ut stante phlegmone aliquo in capite, aut in oculo, aut in angina, in gutture, materia quidem quae est in loco laeso, & facit morbum, nullo modo debet educi, quoniam est cruda ; sed materia reliqui corporis sani debet educi, ut totum corpus purgemus. Quoniam enim debemus purgare aliquam partem : primo totum corpus est evacuandum, ne materia repat ad locum laesum : Galenus quarto de ratione victus 31. item 13. meth. in ophtalmia, dat primo die pharmacum, quia vult purgare materiam totius corporis, quae non est cruda. Urina habet signa bonae digestionis, & non est febris, & volentes mederi locum laesum, prius debemus universum corpus evacuare. Tertio artis parvae, est regula quod oportet mederi partem, prius totum corpus est purgandum, non solum missione sanguinis, sed etiam pharmaco.
Nihil igitur facit contra nos quod in pleuritide, dolore descendente, in principio detur pharmacum propter hanc rationem ; quanquam illa materia potest dici furiosa, & turgens : sed tum vera ratio est quia non evacuat materiam, quae facit morbum. Dat exemplum in primo de comp. med. secundum locos de Alopecia : utitur in principio cocchiis ante concoctionem : dico ut dixi quod non evacuat materiam quae facit morbum, sed corpus reliquum sanum. Item dat exemplum in vulnere : dico eodem pacto, quod corpus ante acceptum vulnus erat sanum : ideo materia erat concocta. Ulterius Manardus contra Galenum vult probare, quod etiam in continuis materia quae facit morbum in venis, est in principio evacuanda. Nam quare statim debet furiosa evacuari ? quia in principio virtus est fortior, in statu est debilior. Secundo ne illa materia adaugeat febrem. Tertio ne forre decurrat, & fatigetur in aliquo membro principali. His eisdem rationibus debet purgari materia multa, nam debilitat virtutem, auget morbum, &c. Dico quod licet fit multa ; tamen si est in stomacho per lenientia : si est in venis per missionem sanguinis, satis est eam evacuare, sed si est materia multa, sed non sanguinea, imo potius phlegmatica : dico quod non potes in principio cum pharmaco quando est cruda, & crassa. Ideo facies nocumentum dando pharmacum, & non facies juvamentum, qui a nihil educes.



LECTIO XXI

Diximus in principio morbi, materia inconcocta non esse evacuadam nisi materia fit furiosa, & nisi aliam materiam intendamus educere quam eam quae facit morbum. Averroes 7. coll. instat contra hanc sententiam dicendo, quod in acutis convenit ante concoctionem evacuatio. Et inquit quod ratio nulla est, quare debeamus mittere sanguinem, & non dare pharmacum, quia pharmacum prohibet, quia educit de bono sicut de malo : hoc idem facit sanguinis. Secundo prohibetur pharmacum, quia commovet humores intra venas : hoc idem, inquit, facit missio sanguinis. Tertio prohibetur quia calefacit : dicit quod possint addi infrigidantia, & addere totam medicinam potius frigidam quam calidam. Et si tu instes, dicit Averroës quod fit obstructio : respondeo (inquit) ego loquor tantum de humoribus subtilibus. Dico ego ad haec, magnam omnino esse differentiam inter missionem sanguinis, & pharmaciam : unde merito potest mitti sanguis, & non potest dari pharmacum. Primo omnes medicinae solventes habent aliquam venenositatem, & omnino quicquid solvit, necessario vim infert naturae. Praeterea quidquid solvit habet aliquam caliditatem, quia nulla alia ratione solvunt nisi quia attrahunt calore : si infrigidabimus, iam reddemus virtutem solvendi debiliorem ; quoniam medicinae attrahunt merito caliditatis : & si dabimus in majori quantitate, magis laedemus infirmos. Tertio in pharmaco instant multa periculosa, est enim possibile quod licet materia fit biliosa, quod tamen sint obstructiones in corpore, & maxime in venis parvis : ideo calefacies, agitabis, & nihil educes, & ita nocebis absque juvamento. Unde secundo de ratione victus II. In acutis raro pharmaco utendum est. Praeterea oportet agnoscere naturam infirmi ; aliqui solvuntur levi quacumque medicina : aliqui non solvuntur etiam validissima : ideo in hoc medicus posset multum nocere. Si enim daret, & non educeret, multum laederet : item laederet si nimis educeret. Quarto motus per sanguinis missionem est consuetus naturae, quotidie sanguis fluit per venas, & ille concursus non impedit concoctionem : tamen motus factus cum pharmaco multum impedit concoctionem : nam concocti indiget quiete, & non motu, atque agitatione, 4. de ratione victus 45. Cum itaque multa pericula contingant in pharmaco ; nullum autem in missione sanguinis : ideo possumus statim mittere sanguinem, pharmacum vero minime exhibere.
Ad loca Galeni in oppositum, in quibus non purgare licet ante concoctionem, heri satis responsum est : nunc alia sunt adducenda, & solvenda 14. meth. de priopismo, & de inflatione in lingua. Primo oportet purgare, deinde membro adhibere mediocriter frigida : ecce quod primo purgat. Dico quod non purgat materiam facientem morbum, sed purgat totum corpus sanum adhuc. Et haec responso data fuit etiam heri ; & hac de causa limitavimus Aphorismum illum de materia faciente morbum. Praeterea Galenus primo meth. de ulcere in pulmone ex catharo, utitur primo pillulis cochiis, evacuando materiam in capite : & tamen illa est materia quae facit morbum. Ideo iterum limitandus est Aphorismus quando intendimus curare, sed non quando intendimus prolongare. In Apostematibus, id est in tumoribus praeter materiam statim agendum est cum repercussis, si volumus curare, tamen in parte volumus curare, sed volumus ut crescat, & materia trahatur extra. Sed dico in proposito quod nolebat Galenus in hoc casu curare catharrum, imo volebat eum prolongare, modo diverteret materiam a pulmonibus, ne incurreret tabem, & in accidens non saevum, & eligit malum, ut evitet majus malum ; scio quod noceo ; tamen magis volo nocere hac via, quam plus nocere alia via.
Exposito Aphorismo, & secundum sententiam nostram ; restat modo declarare quid intelligamus per materiam furiosam, & turgentem : Galenus 22. Aphoris. part. & primo Aph. 4. part. & decimo ejusdem explicat ter, quod intelligat per hoc vocabulum ογκειν seu turgere, Hippoc. dicit sumptam esse similitudinem ab animalibus concitatis ad coitum ; quomodo animalia concitata ad coitum huc, & illuc feruntur, & stimulantur, ut semen expellant : ita materia quae vult egredi excorpore, huc & illuc movetur, & continuo vagatur dicitur turgere : in com. primi Aph. 4. p. addit & accelerat res ad ita agendum in decimo : postea addit aliud : Qua de re ad materiam turgentem duo videntur requiri. Primum quod materia moveatur de loco ad locum : secundo quod suo motu excitet virtutem expulsivam ad expellendum : de compos. med. secundum locos addit hoc idem, dicens : materia tunc dicitur esse turgens, quando juvat ad expulsionem, & non habet stationem firmam in aliqua parte, id est quod non fit humor fixus. Quoniam ergo ista materia movetur, & movetur, ut expellatur, & natura comparatum est, ut facile fit rem situalem, & firmo loco non manentem expellere ; ideo materia turgens debet evacuari, quia faciliter educetur quacumque volveris ; sed maxime debet evacuari, ea parte quo ipsa tendit, unde dolore descendente in pleurisi illa materia debet esse turgens, & debet per secessum evacuari, quia tendit sua natura ad intestina.
Materia ergo furiosa secundum Galenum est, quando movetur : & suo motu incitat expulsionem : Avicenna in verbis suis videtur dicere, quod materia dicitur turgens quando est mobilis, id est moveri potest, tamen si quis videat ea quae scribuntur ab eo in cap. de melanch. videbit nihil pene differre a Galeno 3. cant. Arist. in 7. de natura animalium loquens de perdicibus, usus est eodem verbo ογνειν. Item quarta Aph. problematum nobis non turgentibus. Item 6. de natura animalium : cognoscemus animalia esse concitata ad coitum ex tremore pudendorum, & frequenti emissione urinae. Herodianus qui exponit voces Hippocratis dicit hoc eodem verbo, uti nos in declarando emissionem fructum in arboribus. Unde Virg. turgent in palmite gemae, id est oculi, aut lacrymae. Quae de re fallunt qui dicunt materiam esse furiosam, ex quantitate, vel in loco propinquo membro principali, vel pestilenti. Ubi non est ille motus non potest dici turgere, & ubi natura non insurgit ad eam expellendam, bene illam faciunt considerationem. Rasis continuam dicit materiam esse furiosam, modo non faciat phlegmonem, id est non fit fixa in aliquo membro, & sic in principio purgat omnes febres quaecumque tandem illae sint : sed ejus sententia iam expleta est. Averroës volebat in omnibus morbis acutis ; non quod haec opinio falsa fit redarguere ex 10. Aph. 4. part. Sed haec sint satis : cras videbimus determinationem, quam ponemus in quarta, conclusionibus certissimis, resolutissimis.



LECTIO ultima

Diximus materiam nisi fit concocta non esse pharmaco educendam, praeter materiam furentem, id est in motu juvante ad expulsionem ; sed est dubitatio. Galenus in tractatu quos, & quando oportet purgare, dicit tenues, & serosos intelligit aquosos, neque oportet expectare concoctionem. Praeterea Hippocrates 2. part. si quid movendum, move in principio. Ergo relinquit in arbitrio medici si in principio velit evacuare. Praeterea in pestilentibus febribus, & venenosis omnes conveniunt, quod oportet magis statim purgare, quam si esset illa materia furiosa.
Ad primam harum dubitationum dicimus quod Galenus in eo libello declaraverat : quod de evacuatione facienda primo sumitur a viis per quos debeat transire indicatio : oportet enim ut viae sint apertae. Secundo sumitur ab humoribus indicatio, pituita per inferius ; bilis per superius. Tertio ex anni temporibus : quarto ex consuetudine ; quinto ex membrorum natura, ut in morbo icterico debet evacuari biliosus ; a sexto in loco in quo est phlegmon : septimo a tempore morbi, nam in principio debent evacuari humores tenues, & serosi, id est aquosi, in statu postea non possunt. Non est sensus Galeni quod semper in principio morbi sint evacuandi tales humores, tenues minime : sed vult dicere si quando opus est quod in principio faciamus evacuationem, quemadmodum saepe accidit, & nos concessimus, tunc debemus dare medicinas, quae solum evacuant humores tenues, crassos minime ; quia illi non poterunt educi. Ad secundum de febre pestilenti, est magna controversia. Aliqui sunt qui in febre pestilentiali dant statim potens, & eradicans medicamentum ; ne venenositas attingat cor : alii nihil dant, ne moveantur humores corrupti : & illa commotione pertingant aliquo modo ad cor, atque eum inficiant. Alii sunt qui dant solum minorativas, & medicinas faciliores. Dico quod Hippocrates 3. Epid. in tertia constitutione dicit ; quod purgationes laedebant plurimos, & omnes moriebantur ex fluxu ventris : ergo videtur reprobare purgationes in ista febre pestilentiali, quoniam incitant fluxum ventris, ad quem sequebatur mors. Avicenna autem utitur solum medicinis levioribus : unde prima quarti loquens de febre putrida in generali, dicit. Summa totius curae est, exsiccatio : novus interpres vertit alleviatio. Unde notandum est quod in febre pestilentiali conveniunt quinque isti modi levioris evacuationis, provocatio urinae, provocatio sudoris, lenitio ventris, missio sanguinis, & provocatio vomitus si non tenter hanc viam.
In summa curatur pestilentialis febris, quemadmodum putrida uno tantum excepto, primo de differentiis febr. cap. 4. Debemus enim exsiccare, conservare in exsiccatione, & repletum evacuare, & obstructum aperire. Et his tribus modis conservamus nos a pestilentiali. Quando postea accidit febris, quia morbus est putrefactio in humoribus, quod sane potest fieri duabus modis ; aut ex obstructione, quoniam humores non eventantur, & sic corrumpuntur ; aut ex superflua humidatione, aut evenit propter aërem corruptum, & pestiferum attractum. Si evenit ex obstructione curatur in omnibus ut putrida : si vero ex aëre pestilenti ; oportet adhibere ea, quae a proprietate prohibent malitiam aëris, evacuare humores non est satis, quia novi generantur mali, qui aër continuo attrahitur. Et in istis omnibus pestilentibus pharmacum nocet, quia agitat materiam, & pertingat ad cor, facit fluxum, & addit venenositatem venenositati : solum excipitur illa medicina aloë, mirrha, croco, quae confert in pestilentia. Ideo dandus est bolus armenus. Videndus est Galenus de Praesagio, &c. ubi loquitur de hectica pestilentiali, scilicet ea quae imbibita est in substantia cordis. Sed instatur quia in quinto meth. scribitur, quod quidam, magna facta exsiccatione, & evacuatione facta a natura non cum pharmaco : non igitur in pestilenti debemus ullo pacto evacuare.
Ad aliam rationem si videtur movendum moveas in principio : intelligitur non quod hoc relinquatur in arbitrio medici, sed si non rationabiliter, debes in principio movere, & non in statu, & maxime hoc intelligitur cum missione sanguinis, cum pharmaco, tum quando opus est. Notandum quod apud medicos principium sumitur tribus modis, velut pro illo puncto indivisibili, de quo medici non loquuntur, quia est imperceptibilis, vel ut est pars morbi, scilicet dum manet materia in concocta, & nullum signum apparet manifestae concoctionis ; vel pro tribus primis diebus. Dico itaque quod si accipiatur pro tempore morbi in quo materia nondum est concocta, saepe accidit purgare in principio quando materia turget. Secundo quando est phlegmon in aliqua parte , & corpus est sanum : nos volumus evacuare totum corpus. Sed quae est causa quod potius in principio movendum est, quam in statu ? Causa est virtus fortis, in statu est facta debilior, cujus rei quadruplex debet esse causa. Prima quia medicina est adversa corpori nostro, & non potest non aliquid nocere, & vim aliquam inferre naturae. Secundo quia conducit de bono, ut de malo : ideo haec virtus fortis magis tolerat. Tertio medicina non est illa quae evacuat : oporteret ut virtus fit illa quae actuet pharmacum : ideo necesse est esse fortem. In tertia acceptione principii saepe accidit purgare : quia saepe evenit quod in tribus primis diebus appareant signa bonae concoctionis.
Huc usque dicendum est quod materia non est purganda, nisi materia fit concocta, vel vere turgens, vel medicus non velit curare, sed prolongare. Aliud modo consideradum, quod licet evacuatio cum pharmaco non conducat : conducunt tamen aliae evacuationes, missio sanguinis, lenitio ventris, provocatio urinae, sudoris, vomitus, si natura tentet ; in quo errat Gentilis qui dicit istas evacuationes non evacuare materiam morbi, sed communem totius corporis. Hoc est contra Galenum, & dico quod istae evacuationes evacuant optime. De materia morbi pluribus vicibus ; & de materia quae est in venis 11.meth. cap. 9. dixi quotidie posse aliquid per sudorem, aut per urinam evacuari, adeo ut pluribus diebus tota materia evacuetur sine periculo, & absque ulla laesione, aut commotione, & melius est tentare istas vias pluribus vicibus, quam una vice tantum velle evacuare, & pharmaco, & commovere humores. Est aqua hordei, aqua mellis, aqua appii quae aptae natae sunt evacuare per omnes vias. Ideo Galenus non solet uti nisi his rebus quae evacuant per plures partes, ut natura possit expellere qua parte velit.
His stantibus colligamus, & concludamus. Primo certum atque indubitatum est quod quando aliqua pars est laesa, ut puta, quae in oculo fit phlegmon, aut in gutture, angina, & reliquum corpus fit sanum, & urina sana, quod convenit evacuatio totius corporis, quoniam nos intendimus evacuare materiam concoctam & non materiam crudam : corpus enim est sanum, qua de re ubicumque fit phlegmon, modo non fit in jecore, aut in ventriculo : convenit primo missio sanguinis : Secundo si opus est pharmacum, si non opus fit medicinis, agemus leviter cum clysteribus. Et hoc non est contra Aph. quia materia dicitur esse concocta ; neque enim evacuatur materia in loco affecto, & universi corporis. Tertio certum, & indubitarum est quod quando materia est concocta, sive est furiosa, & est purgandum quidem, sed non nisi viae sint apertae, aliter daremus pharmacum, & nihil educeremus, quoniam viae non essent paratae. Sit materia quantumvis furiosa, & viae sint obstructae, non debet educi, prima part. Aphoris. com. 24. ratio est quia aeger acciperet nocumentum pharmaci, & nullum haberit juvamentum, quia nihil educeretur : unde ponemus quatuor conclusiones.
Prima conclusio : materia cruda existente, & cruditate in urina apparente, non est evacuanda cum pharmaco nisi fit vere turgens. Secunda conclusio quando materia est perfecte concocta, debet dari pharmacum, modo natura alio non tentet, ut per vomitum, nam quocumque natura repit, &c. Tertia conclusio, quando materia est in medio, id est licet non fit perfecte concocta, tamen iam appareant signa manifestae concoctionis : si morbus urgeat debet medicus dare pharmacum leve : si possit expectari, expectur integra concoctio. Quarta conclusio : Quaecumque sit necessitas dandi pharmacum, modo non sint viae apertae, modo materia non sit apta educi, non debet dari pharmacum. Item nisi caetera consentiant : Est notandum quod aliquando quando res est desperata, & constat virtutem superari omnino a materia, potest dari pharmacum, ut tentemus aliquam viam, & ne omnino relinquamus aegrum. Sed hoc non nisi re desperata.Stats