ARETEE DE CAPPADOCE traduction latine de Junius Paulus Crassus 1554 |
DE ACCESSIONE MORBIS COMITIALIS, cap. V.
[*] hebetudines, vertigine, tendonum
gravitates, venarum colli repletiones & distentiones : nausea frequentius quidem a cibis, non minimem tamen & ab
inedia pusilla quaedam nausea sequitur, & uberior pituitae fit vomitus : paucis affumptis cibis fastidiunt, & crudi
sunt : flatibus replentur : praecordia elata habent. Haec sanem perpetuo comitantur. cum vero accesio appropinquat, splendores
quidam purpurei, aut nigri, aut omnes, una permixti ob oculos in orbem versantur ac discurrunt, ut in coelo iris pretenta
effe videatur : aures sonant, foedum odorem sentiunt, iracundi fiunt, bili praeter rationem accenditur. Quidam igitur levi
de causa, ut potem ob animum angorem, ceciderunt : aliqui intentem fluminis decursum, aut rotam quae circum volvitur, aut
turbinem qui in orbem agitur, conspicati : alios autem rerum graveolentiam, ut gagatis lapidis odoratus, prostravit : his
utique in capite vitium inhaesit, atque inde noxam inferens ortum habet. Nonnullos vero & corripit a nervis procul a
capite positis incipiens, quicunque principium in consensum affectus inducunt. Itaque magni manuum aut pedum digiti convelluntur
: unde & dolor, & stupor, & tremor sequuntur. atque haec in caput impetum faciunt. si & malum surrepens
caput invasit. His porro fragor quidam redditur per inde ac si ab ligno, aut lapide verberentur. cumque ab humoro surrexerunt,
quaedam tanquam si ex insidiis vapulassent, commemorant : hoc sane pacto illi quibus primo id malum incidit, decipiuntur
: quibus vero familiare & consuetum est, simul atque morbus in digitum impetum dedit, aut inde exortum est, usitatos,
qui adsunt, adjutores inclamant, futuramque ab experimento calamitatem prospiciunt : obsecrant quoque, ut membra, unde oritur,
constringant, reflectant, dirigant. quinetiam ipsimet sibi ipsis affecta membra, tanquam inde morbum eximentes trahunt velluntque
: atque ita sibimet auxiliantes, nonnunquam & nos ad aegritudinis notitiam impulerunt. Nonnullos utique ceu invadente
fera pavor corripit, aut adumbrationis opinio incessit, atque ita prociderunt. At in ipso morbi
insultu sensibus captus homo iacet : manus ipsi nervorum distentione convelluntur. crura vero non solum distracta sunt,
sed etiam huc atque illuc a tendonibus projiciuntur. Id genus calamitas jugulatis tauris haud absimilis est : cervix incurvatur,
caput variem distorquetur. siquidem nonnuquam pronum ceu areus inflectitur, quando pectori maxilla adherescit : nonnunquam
vero in scapulas refringitur, veluti his qui per vim crinibus trahuntur. usu venit : quando modo in hanc, modo in illam
partem ad humeros admovetur. Sic laborantes magno hiatu os aperiunt : id ficcum habent, lingum praelongam, ut periculum
fit. ne aut magno vulnere saucietur, aut penitus abscindatur. Interdum convulsione dentes inter se collidantur : oculi inversi
sunt : palpebrae cum palpitatione frequenter dehucunt. quod si quando connivelint : palpebrae non committuntur, sed alba
oculorum cernuntur, ac subapparent. Supercilia nonnunquam, ut his qui ad iram concitantur, in glabellam attrahuntur : nonnunquam
ad tempora vehementer admodum revelluntur : ut cutis circa frontem valde praetenta fit, atque in superciliorum medio rugae
evanuerint. Malae rubentes palpitant : labia interdum quidem in acutum clauduntur, interdum vero ad obliqua dilatantur,
quando in ridentis speciem dentibus circuntenduntur. Malae rubent quidem, sed cum morbus increvit, & faciei livor accedit
: cervicis vasa distenduntur : vox, ut in strangulatu, aufertur. etiam si vehementer inclames, non sentiunt. eorum vox nihil
nisi gemitus & suspirium est. respiratio vero suffocatio quaedam est, veluti in his qui laqueo strangulatur. Inter initia
arteriarum motus vehementes sunt, & celere, & parvi : in fine vero magni, tardi, & languentes : in universum
autem, ordine carentes. penis quoque arrectio sequitur. Haec utique circa accessionis finem patiuntur : ubi ad mali remissionem
perveniunt, tunc sponte urinam reddunt, alvus fluit : nonnullis etiam adstrictis compressisque vasculis genitura excernitur.
id vero & dolore iritante, & humiditate erumpente accidere potest. siquidem & istis nervorum dolores fiunt.
Ad haec os vehementer humidum habent : pituitam multam, crassam, & frigidam : eam si trahas, in longum, veluti filum,
ipsius multitudinem deduces. Porro temporis longitudine, & laboris vehementia, quae intra pectus sunt, fervent : spiritus
vero intus coercitus omnia concutiet : eorundem quoque & convulsio & perturbatio sequitur. inter respirandum praetera
humores & os & nares inundant, spiritus cum humore effertur. Cum praecedens vero strangulatio remittit, omnia item
remittere videntur. Quinetiam, ut magnis procellis concitatum mare, spumam ore profundunt : quando & tanquam iam dudum
expulsio morbo respiscunt, & resurgunt. Caeterum cum a morbo quiescunt, ab initio membris segnes sunt : capitis gravitate
premuntur : dissoluti sunt, languidi, pallentes : consternati morbique verecundiam contristantur.
DE VERTIGINE, cap. III.
Si tenebrae oculis praetenduntur, & caput in turbinis modum circunduci videtur, & auribus murmur veluti delabentis
cum strepitu fluminis insonat, aut tanquam ventus flatu vela percutiens, aut tibiarum fistularumque cantus, aut veluti stridor
plaustri currentis obstrepit, vertigo huic vitio vocabulum est. malum quidem, si capiti, symptoma est : malum quoque , si
cephalae successit, aut ex ea vetusta aegritudine ortu est. Nam si priora vitia non recesserunt, sed remane scotodine, id
est tenebrae oculorum & apparens motus in orbem, aut longiori tempore cum propriis symptomatibus nulla adhibita curatione
ad summum pervenit, vitium quod a Graecis scotoma dicitur, a Latinis vertigo, procreatur. Causam habet frigidam & humidam
: aliorumque saepe morborum, cum insanibilis evasit, initium est, ut furoris, melancholiae, morbi comitialis, cuique suis
symptomatibus accedentibus. Vertiginis autem forma ita se habet, gravitas adest capitis, splendida quaedam oculis inter
multas tenebras sese offerunt, fuimet aeger propinquorumque ignarus est : cumque morbus augescit, tunc tibie solvuntur,
atque humirepunt. Nausea fit atque vomitus pituitae, bilisve tam atrae quam flavae. quando flava per vomitum rejecta furor
enascitur : atra vero, melancholia : ac pituita exeunte, morbus comitialis efficitur. omnium quippe morborum talis conversio
est.
DE MORBO COMITIALI, cap. IIII.
Varium ac portentofum morbi genus est epilepsia quae dicitur a Graecis, Latine comitialis morbus terribilis utique in accessionibus,
& peracutus & perniciosus : quando quidem nonnnunquam accessio una hominen rapuit. At si diligenti cura vim morbi
sustinet laborans, aegre tamen vitam ducit inter foeditates ignominias atque dolores. Morbus autem non facile recedit, sed
aetatibus melioribus, & pulchriori tempore viget. vexat etiam pueros & adolescentes. interdum secunda fortuna evenit,
ut per succedentem prodectiorem aetatem abigatur : quando simul cum aetatis flore evanescit : sed & tum quosdam abiens
deformes efficit, pueros quoque pulchritudinis invidia perdit : aut manum inutilem reddens, aut faciem torquens aut sensum
aliquem prorsus auferens. Quod si malum hoc penitus infederat, atque radices altius egerit, neque ipsum medicus, neque aetatis
mutatio submovent, sed cum aegrotante viunt atque commoritur. Interdum morbus iste membra oculosque convellens ac distorquens,
dolores ciet : interdum & mentem in furorem adegit. Triste mediussidius est ipsius invasionis spectaculum : turpis &
eius desinentia cum stercore, & lotio spontina ventris solutione. Ipsius quoque morbi origo mirabilis, & praeter
hominum opinionem est : quippe nonnulli flagitiofis hominibus a luna immitti existimant : cuius rei causa & sacrum morbum
hunc nominant. Verum & aliis rationibus id nomen ei fuit impositum : aut ob magnitudinem. omne enim magnum, sacrum dici
confuevit : aut quod non humana ope tolli queat, sed divina : aut quoniam daemone correptus esse homo videatur : aut ob
haec simul omnia sacer morbus appellatus est. Quaecunque sane huic tanquam acuto morbo symptomata eveniunt, superius memoravimus.
At si diu permanet : neque per intermissiones citra noxam degunt torpentes, abjecti animo, moesti, hominum aspectum consuetudinemque
vitantes : neque aetate procedente mitiores fiunt : vigilant, per quietem multis formidolosis imaginibus terrentur : cibum
sumere fastidiunt, sumptum male conficiunt : decolores, facieque, plumbea sunt. ob ingenii sensusque tarditatem aegre discunt.
auditus hebet, aures tinniunt, capiti bombi veluti quidam insonant. Lingua in sermone perplexa est ac titubat, aut ex vi
morbi, aut ob vulnera, quae tempore exacerbationis accepit. tunc enim ob convulsionis nervorum motum lingua in ore variis
modis torquetur. Rationem quoque usque eo morbus conturbat ac deiicit, ut prorsus denique infatuentur. Atque horum omnium
causa est cum humiditate frigiditas.
DE MELANCHOLIA , cap. V.
Atrabilis in acutis aegritudinibus, si in superioribus apparet, oppido quam mortifera est : si ad inferiora descendens exist,
non valde vacit discrimina. In tardis autem longisque morbis, si ad alvum bilis atra decurrit, in tormina iecorisque dolorem
finitur : mulieribus vero purgatio vice mensium advenit, si in caeteri abest mortis periculum. At si superius, ut puta stomachum,
septumve transversum petit, insaniam parit, quam Graeci melancholiam nominant. flatum namque gignit, & ructus foetidos
piscium odorem exhalantes : infra vero & flatus cum crepitu transmittit : necnon & mentem simul alienat. Proinde
melancholicos juxta & flatuosos medici veteres affectos appellarunt.
Porro quidam reperiuntur, in quibus neque flatus, neque bilis atra colligitur : sed ira immoderata, & moeror, &
ingens animi consternatio. hos quoque nihilominus melancholicos nuncupamus. Bilem quidem in istis redundare iracundia significat :
atram vero bilem, iracundiae vehementia ac ferita. testis autem Homerus est, ubi inquit.
Inter hos autem surrexit heros atrides late imperans Agamemnon tristis,
furore autem valde praecordia atra circum oppleta erant :
eiusque oculi igni fulgenti similes erant.
Tales evadunt melancholici, cum ab hoc malo interimuntur. Est autem animi angor in una cogitatione
defixus atque inhaerens absque febre. Mihi profecto melancholia maniae, que Latine furor dicitur, initium atque par esse
videtur. siquidem furentibus animus modo ad excandescentiam, modo ad voluptatem convertitur : at melancholici in tristitia
& animi angore dumtaxat versantur. Furentes etiam plurimum vitae sic transeunt desipientes, & foeda atrociamque
committentes. Melancholici vero non una tantum insaniae specie laborant, sed aut venenum ne sibi detur, suspicantur aut
hominum consuetudinem perosi, in solitudinem aufugiunt : aut superstitiosam religionem convertuntur, aut lucem hanc vitamque
odio prosequuntur. Verum si quid interdum ex animi angore laxamenti habeant, exhilaratio voluptasque plurimis advenit. hi
vero in furorem praecipitant. Sed quomodo quibusque sedibus affectis id vitium plerunque contrahitur, subjicam. Porro si
in praecordiis residet, causa circa septum transversum immoratur, bilisque supra infrave melancholicis prorumpit. Si caput
etiam per consensum afficitur, & excandescentiae delirium in risum hilarita : emque per longum vitae spacium commutatur
: hi vero morbi potius magnitudine, quam affectus dolore in furorem prolabuntur : in utrisque nimirum ariditas accusanda.
Viri sanem & furore & melancholia corripiuntur : rarius autem quam viri, sed deterius mulieres furias agitantur.
Aetas quae prope statum est, & ipse status huic malo subjiciuntur. Aetatis tempus, & atumni hunc morbum procreant,
ver autem judicat. Inter notas evidentiores hae sunt, quod videlicet quieti aut ytristes, abjecti torpentesque sunt absque
ratione : nullaque de causa melancholia initium sumit. praeterea in iram facile incidiunt, male sunt animati, vigilant,
ex somnis tumultuose excitantur. ingenti quoque pavore trepidant, cum morbus crementum suscipit : quando & insomnia
vera sunt, terribilia atque evidentia. quotquot enim a naturali statu valde aliena sunt, ea non protinus huic malo insunt,
sed per quietem sese offerunt : cum in aliquid impetu rapti sunt, turpes, de minimis quibusque soliciti, avari sed non ita
multo post simplices, prodigi, multa largientes, non virtute animi, sed morbi varietate. Quod si malum exasperatur, homines
oderunt, ab eisque fugiunt, de inanibus conqueruntur : vitae maledicentes mortem expetunt. Atque istorum multis sensus ac
mens usque eo stupore fatuitatemque capiuntur, ut omnium ignari, fuiquemet immemores in morem bestiarum vitam degant. corporis
quoque habitus in peius labitur colore foedo, & ex atro viridique commixto tinguntur : nisi inferius bilis descendat
atque exeat, sed quoquo versum per corpus cum sanguine diffundatur. multi cibi capaces, nihilominus tamen extenuati sunt.
quoniam somnus in eis neque potu, neque cibo membra confirmat, sed vigilia ad exterius movet, ac dissipat. proinde &
alvus arida est, nihil deiiciens. nonnunquam vero deiicit sicca, rotunda, atro quodam biliosque circunfusa. urina pauca
redditur, acris, biliosa. multum flatuosi spiritus in praecordis est. ructus putidi feruntur, graveolentes perinde ac si
ex maris lacuna exhalarent. nonnunquam & humidum quoddam acre cum bile reiiciunt. arteriarum motus ferem parvi sunt,
pigri, invalidi, crebri, frigori similes. Fama est, ex his quempiam insanabiliter se habentem, cum puellam deperiret, medicis
nihil proficientibus ab amore fuisse sanatum. Ego vero suspicor, cum ab initio in puellam exarsisse, inde tristem &
languenti animo, quod ea non potiretur, evasisse, fuisque popularibus melancholicum visum esse. at iste ubi puellae amatae
se conjuxit, moestitia recessit, ira & animi languor discussus est, gaudium tristitiam delevit, & mens amore medico
prorsum sanata est.
DE FURORE, cap. VI.
Furoris modi specie permulti sunt, genere tantum unus. est enim ex toto mentis alienato diuturna, vacans febri. Etenim si
febris quandoque conjungitur, id non ratione furoris proprie, sed alio quovis casu incidit. Quippe & vinum mentem inflammat,
& per ebrietatem delirare cogit : praetera quaedam esculenta amentiam pariunt, ut mandragora & altercus. sed neutiquam
hi inter furentes numerandi sunt. nam repente haec adveniunt, & celeriter conquiescunt. furor autem stabilis ac permanens
est. Furori autem nihil simile delirium habet, quod senectae calamitas est. Est enim sensus, mentis, rationisque marcor
& ignavia ex refrigeratione proveniens : at furor ex calida siccamque causa exoritur, functionesque tumultuosas praestat.
Deliramentum autem a senectute incipiens, nunquam per intervalla definit, simulque commoritur. furor vero & intermittit
& diligenti curatione radacitas velitur. sed intermissionem syncera est, quando per se furor definit : cum non congruenter
aut medela, aut temporis anni clementia curatur. Nonnullos nanque qui penitus soluti morbo videbantur, aut veris tempus,
aut error in victu, aut ira casu aliquo prorritata denuo ad furorem revocavit. Porro illi huic vitio facile patent qui natura
sunt iracundi, acriter excandescentes negotios, faciles, hilares, qui iocosis puerilibusque delectantur. Illi etiam qui
contrario his sunt ingenio, quicumque videlicet stupid sunt, tristes, tardi in discendo, in laboribus perseverantes, &
quicum demum quid didicerunt, facile oblivioni tradunt. hi & melancholia promptius capiuntur, qui & antea in furorem
procidunt. Verum & in aetatibus quibus calor & sanguis multus est, hi furore exagitantur, ut puberes, juvenes, &
viri. In quibus autem calor ex atra bile accenditur, corporisque habitus ad ariditatem vergit, his in melancholiam cadere
facillimum est. Item victus ratio, multi cibi assumptio, saturitas immodica, ebrietas, luxuria, veneris appetentia hanc
aegritudinem concitant. Nonnunquam & mulieres, nisi mundetur corpus, furor infestat : cum ipsarum uteri ad virilem congressum
apti evaserunt. aliae vero haud ita facile, sed admodum acerbem in furorem aguntur.
Causae tales sunt : vir nimirum furiosus fit, si consuetus sanguinis exitus, aut bilis, aut sudoris, aliqua de causa repressus
est. Et quibus furor voluptati est, rident, ludunt, saltant die noctuque : irascuntur palam : nonnunquam coronati incedunt,
ac si ex aliquo certamine victores redeant : quibus obviam fiunt, non sunt infesti. ita se habet huiusmodi furoris species.
Alii vero ab ira furentes nonnunquam sibi vestes prosciderunt, & servos interfecerrunt, & sibi ipsis manus intulerunt,
& obvios quosque male habuerunt. Species utique infinitae sunt. ingeniosi namque ac dociles astronomiam callent sine
doctore : philosophiamque possident a nemine traditam : poeticam quoque veluti a mussi fusam norunt. aliquid enim &
in morbis emolumenti praebet docilitas. Rudes autem atque indocti homines hoc malo circunventi, gravia pondera ferunt :
figulinam exercent aut fabrilem, aut lapides caelant. Praetera & monstrosa quaedam cogitant. timebat enim quispiam ne
vasa olearia prociderent : alius non bibeat, se laterem esse existimans, ne humore dissolveretur pertimescens. Id etiam
fama divulgat : carpentarius quidam olim fuit, cum domi esset, prudens operator : ligna bene metiebatur, scindebat, complanabat,
clavis jungebat aptabatque : in domo extruenda sobrius cum exactoribus operum versabatur, paciscebatur, prolaboribus justam
mercedem poscebat. porro iste in loco ubi arte sua fungebatur, mente constabat : at si in forum quandoque discederet, ad
balneum aut ad aliud quippiam necessarium, instrumenta deponens, primo suspirabat, deinde egrediens humeros constringebat
: postea cum e fervorum, fabricae, locique illius conspectu abjisset, tum penitus insaniebat, & furore rapiebatur :
quod si ad eum locum celeriter recurrisset, iterum ad se redibat. Haec erat inter locum illum & viri mentem cognatio.
Causa morbi huius in capite praecordisque continetur : modo utroque membro pariter laborare incipiente, modo alterum altero
invicem laedente. Verum praecipua furoris & melancholiae sedes viscera sunt : quemadmodum caput & sensus in phreniticis
plerunque laborant. in quibus vis sensoria oblaesa est, & quae non adsunt, tanquam iam praesentia conspiciunt : aliis
non conspicua, ipsorum sese oculis representant. At furentes tantummodo vident quae videre oportet : sed illis non sentiunt,
ut sentiendum est. Itaque si magnum est malum, promptiore ingenio sunt : sensibus acutiores sunt, suspiciosi sunt, iracundi
nulla de causa, moerentes praeter rationem, cum in severum & tetricum furor vertitur : cum vero ad animi hilaritatem
inclinat, laeti & alacres fiunt. prius dicti sine laedente causa vigilant. utrique visio depravata est. capitis dolor,
aut saltem gravitas comitatur. auditu prompti sunt, mente tardissimi, in quibusdam sane peculiariter sonant aures, &
bombis adeo perstrepunt, ut tubarum fistularumque voces audire sese existiment : idque fit, cum morbus crementum accepit.
multo vento inflantur, anxii sunt, in fumendo cibo voraces atque avidi, vigilant enim, & vigila famen suscitat. verum
neque, ut aegri solent, emaciantur : sed magis peculiaris melancholicis corpulentia est : item pallore quodam suffunduntur.
si quod autem viscerum phlegmone invaserit, tunc appententia nutricatiove hebetatur : oculi cavi fiunt, non conniventes
: ob quos coeruleae atraque imagines sese objiciunt, si ad melancholiam affectus vergit : sed rubicundiora & punicea
visa sunt, si ad furorem inclinat. plerisque etiam tanquam fulgurans ignis apparet, pavorque eos veluti instantis fulminis
occupat. nonnullis vero & rubent oculi, & sanguine suffusi sunt. In summo aegritudinis impetu variis secundum quietem
visis perturbantur, immoderatemque venerem concuspiscunt : neque eos etiam in publico ventrem exonerare pudet. ad mutua
& familiaria colloquia pigri sunt : commonefacti & increpiti ad iram excitantur, atque furore penitus insaniunt.
Exinde alius alio modo furit, quidam immensum spacium decurrunt : & quo perventuri sint, nescientes, eodem unde discefferant,
cursu feruntur : alii per longum iter eos quibus forte occurrerint, comitantur. Item nonnulli voviferantur, latrocinium,
aut vim illa tam querentes : alii ab hominum conspectu in solitudines fugiunt, secummque tantummodo versantur. Cum vero
iam inclinatus est morbus, stupidi, quieti, moestique sunt : in notitiam enim morbi venientes, sua calamitate miseriamque
tristantur. Alia reperitur furoris species, qua laborantes propria membra dilacerant. pia cogitatione. Diis fuis tanquam
id postulantibus gratificantes. Id furoris genus a persuasione quadam dum taxat proficiscitur. in caeteris hi temperantes
modestique sunt. excitantur autem tibiae cantu, aliove animi oblectamento, aut temulentia, aut praesentium hortatu. Deorum
afflatu hic furor provenit : qui cum remittitur, hilares sunt & curis vacui, tanquam diis initiati. praeterea decolores
& macie affecti sunt, diuque ex vulnerum doloribus infirmum eorum corpus est.
DE NERVORUM RESOLUTIONE, cap. VII.
Apoplexia, paraplegia, paralysis, omnia genere eadem sunt. aut enim motionis, aut tactus, aut utriusque defectus est
: interdum & mentis, interdum & relioquorum sensum. Sed apoplexia totius quidem corporis & sensus, & mentis,
& motionis resolutio est. proinde apoplexiam fortem solvere nulla facultas potest : debilem vero tollere non facile
est. Paraplegia est tactus motusque remissio, sed in membro vuno, ut puta manu crureve : paralysis autem motus tantum ferem
est , actionisque defectio. Quod si nonnunquam solus tactus deficiat (raro autem id evenit) potius anaesthesia, id est sensus
abolitio, quam paresis, id est defectio, nominatur. At si Hippocrates apoplecton, id est attonitum, crus secundum rectum
dicat, illud tanquam mortuo simile, inutile & insanabile vult significare. quod enim in toto corpore est vehemens apoplexia,
illud in crure paraplegiam vocat. Urinae autem in vesica aut suppressio, aut retinendi impotentia, paresus propriem est.
Palpebrarum vero & malarum, musculorumque in maxillis, & genae in alterutram partem diductio, si per convulsionem
torqueantur, canina convulsio nominatur. Genuum resolutionem, sensusque per aliquantum temporis stuporem, & existimationem,
& casum lipothymiam, id est animae deliquium, vocitamus. Verum nonnunquam membra singularum resolvuntur : supercilium,
exempli gratia, solum, aut digitus, aut majora etiam, ut manus crusve : nonnunquam simul plura : & alias dextra tantum,
alias sinistra, aut unum post alia domnia resolvuntur exquisite, aut debiliter. neque tantum quae distantia sunt, &
quae eodem censentur nomine conjugataque sunt, ut oculi, manus, crura : verum etiam conjuncta, cognataque, ut nares usque
ad medium, & lingua usque ad sines, qui in ipsa media positi sunt : una tonsilla, & isthmus, ipsaque gula dimidia
resolvitur. Ego sanem stomachum etiam, & intestina, & vesicam, oblongumque intestinum usque ad principium, id est
anum, idem vitium pati existimo. Sed interiora membra resoluta latent, obscurasque sunt : imperfectr vero sunt ac dimidiatae
eorum functiones : proinde mihi & membra dimidia pati videntur in duas partes a morbo diducta. Haec res nimirum documento
est, quo dextrae partis facultas & natura a sinistrae partis natura & facultate differat. Quippe assidens causa
aequalis est, & utrique communes morbi occasiones, sive frigiditas fit, sive cruditas. sed utraque haud aeque pati idonea
est. Natura vero aeque valens est, ubi subjecta sunt aeque valentia : idem autem inaequalibus inesse nullo modo potest.
Igitur si infra caput aliquod principium affectum fit, qualis medullae dorsi membrana est, quae nominis eiusdem sunt &
contigua, dextra in dextris, & in sinistris laeva resolvuntur. Verum si caput primo in dextra patiatur, sinistra : si
in laeva, dextra nervorum resolutione laborant. Hoc ideo evenit, quod nervorum initia permutata sunt. neque enim dextri
nervi in dextras partes secundum rectum usque ad extremum progrediuntur : sed ab initio enati protinus ad oppositos transeunt,
se in vicem in figuram huius literae X, quam Graeci chiasmon vocant, permutantes. Utque semel dicam, sive omne simul corpus
resolutionem nervorum patiatur, sive aliqua membra, sive ab alterutra, sive ab utraque parte, nervi de capite fluentes alia
ratione patiuntur. Nam sensu quidem, ut paucis dicam, hi privantur, non admodum autem facile ex se motum amittunt. Quod
si per communionem cum his qui moventur, aliquid vitii contraxerint, paulum & ipsi motus perdiderint. Nam & per
se ipsi motum tam etsi minorem naturaliter possident. Nervi enim a musculis ad musculos transeuntes motionis principatum
obtinent, & his qui a capite manant, impertiunt. Nervi enim capitis ab illis plurimum motus participant : tamen ex se
quoque licet minorem, vim movendi habent. Atque hi nimirum in motu noxam magis patiuntur. Raro autem usu venit, ut per se
jacturam sensus faciant : neque tunc ex toto eam facere videntur. At si qua copula nervorum ab osse quopiam enatorum, &
ad ossa pertinentium, soluta aut rupta fit, tum membra proprio situ non continentur, luxantur, locoque dimoventur : non
tamen sensu privantur. Hae sunt autem paraplegiae species. quandoque enim membra resoluta in longum porringuntur : neque,
quando extrema longissima apparent, iterum possunt recurvari. nonnunquam in orbem flectuntur, neque in longum extenduntur
: si quis autem ea, ceu ligna adaptans & poliens, violenter protrahere nititur, breviora ea seipsis inveniet. Utrunque
id vitium & in oculis pupilla sustinet. aut enim in amplitudinem magna dissunditur : idque platycorien, id est pupillae
amplificationem, appellamus : aut haec eadem in angustum contrahitur : idque phtisis, aut etiam mydriasis a nobis dicitur.
Vesica etiam in suis obeundis muneribus depravatur, & paresin quam vocant, patitur. aut enim per extensionem resolvitur,
cum retinendi impotens lotium effundit : aut in se ipsam convolvitur, cum urinae plena reddere nihil potest. Morbi huius,
paresis videlicet, causae praegredientes sex numerantur, vulnus, percussio, refrigeratio, cruditas, venus, vinolentia. Caeterum
& animi immodicae perturbationes, ut repente incursi pavores, timores, animi consternatio, & moeror : praeterea
in pueris terrores : interdum inopinatum atque ingens gaudium, item risus usque ad mortem implacabilis nervos resolvere
consueverunt. Haec utique morbi prima initia sunt sed ultima atque potissima causa est ingenitae caliditatis refrigeratio,
quando ab humiditate aut siccicate injuriam patitur. ab hac vero magis quam ab illia sanatu difficilis laesio est : necnon
& a vulnere, nervique intercisione malum insanabile provenit.
Quantum ad aetates attinet, senes & ipsi curationem vix recipiunt : pueri facile ad sanitatem redevat. Inter anni tempora
hyems hanc aegritudinem gignit praecipve, secundo ver, tertio autumnus, aetas omnium minime. Habitus corporis pingues natura,
humidi, desides, belluini, hoc vitio facile corripiuntur. Affectus hi iam perfecti talibus signis deprehenduntur, immobilitate,
sensu sopito, qui neque calidum, neque frigidum, neque vellicantes, aut scalpentes, aut aliter cintingentes percipiat. Raro
evenit, ut istis extremitates doleant : verum sanitati recuperandae indolentia non leviter prodest. Porro morbus hic repente
invadere solet. nonnunquam tamen etiam praelonga habet initia, gravitatem, motum difficilem, torporem, frigoria sensum,
alias caloris excessum, somnos breves, cogitationes sive apparitiones vehementiores, atque tunc subito resoluti sunt. Nempe
in canino vocato spasmo, id est nervorum convulsione, omnes faciei partes convelli, non magnopere usitatum est. Sed ad dextras
partes laevae, ad laevas dextra ferantur : quando buccae atque os huc aut illuc, tanquam ex sede propria discendente maxilla
longius detorquentur. Etenim quibusdam nonnunquam articulus luxatus est, cum valde hiantibus maxilla as inferiora delapsa
sunt. in laesa mala oculi inversio & strabositas (ut ita dicam) fit : in palpebra inferiore palpitatio : palpitat &
superior alias quidem eum oculo, alias vero sola. Contenduntur & labia seorsum alter utrum : nonnunquam vero & ambo
collapsa balbutiunt : quibusdam & exacte occluduntur, postea repente ac late dehiscunt, & solitum sputum cum strepitu
ejiciunt. convellitur & lingua : siquidem & ipsa musculus est & nervi : quando ad palatum secundum latitudinem
tota cohaerens subito sese removit, & concussionis sonum reddidit. convellitur & columella : ac si os quae
interius sunt in unum cogat, inopinatus sonus redditur : si vero dehiscat, columellam intueberis nonnunquam palato secundum
latitudinem adhaerentem : nonnunquam violentia quadam in longum productam, ac descendentem, fistulae per similem : quandoquidem
& ipsa sonum edit. Porro caninae convulsiones decipiunt, quippe integrae ac sanae partes aegrotare spectantibus videntur.
Nam in omnem partem tentione, colore, oculi amplitudine, sanae partes laesionem pati existimantur. Deprehenduntur vero &
ridendo & loquendo, & conivendo. siquidem laesae partes omnes cum violentia & strepitu quodam trahuntur : labium
risu caret : inter loquendum non movetur : palpebra non volubilis, oculus intentus ac rigens est : sensus tangendi nihil
percipit. At sana membra loquuntur, conniuent, sentiunt, rident.